Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XLIV.]

In Epiphania

Sermo tertius de commendatione magorum in quaerendo Christum et devotione

Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. Math. II.1 et in evangelio hodierno. (A)

Sicut Remigius dicit in originali super Matthaeum his verbis magi Christum natum verum hominem et verum regem et verum deum confessi sunt. Verum quidem hominem, cum dixerunt: Ubi est, qui natus est? Verum regem, cum aiunt: rex Iudaeorum. Verum quoque Deum, cum subiungunt: venimus adorare eum. Praeceptum enim fuit, ut nullus, nisi solus deus adoraretur, Exo. XX.2 et Deut. VI.3 : Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies!4 Scilicet cultu latriae, quorum exemplo et nos docemur, carissimi, ut haec eadem ex Christo recognoscamus, et ipsum verum Deum et hominem confiteamur et adoremus. Quia haec est fides catholica, quam nisi quis fideliter firmiterque crediderit, salus esse non potuit. Ut dicitur in Symbolo: Dixerunt5 ergo magi: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Quibus responsum est, quod in Bethlehem. Et ibi ipsum invenerunt in stabulo. Dicamus et nos Christiani: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum, Christus dominus? Et respondebit nobis Ecclesia ex evangelio: Ipse est in caelo sedens ad dexteram Dei Patri, adoremus ergo eum regnantem! In quibus verbis tria mysteria notabimus pro sermone isto, secundum quod in tribus nobis proponuntur in exemplum, scilicet ad inquirendum Christum et qualiter invenire valeamus atque ipsum adoremus et colamus devotius:

Circa primum de inquisitione Christi nascentis ab istis magis quaestio occurrit ista: Utrum vel unde decebat, ut fidei Christi cultus primo omnium inchoaretur a magis Christum natum inquirentibus? Ratio huius quaestionis est, quia magi dicuntur malefici. Quoniam Exo. VIII.6 malefici pharaonis dicuntur magi. Item Remigius in originali super Matthaeum, quod quidam dicunt istos fuisse Chaldaeos, qui pro deo stellam colebant, et ideo dixerunt, quod ipsorum deus ostenderit verum Deum natum. Sed videtur non parvum derogari fidei catholicae, quod per maleficos et tales idolatras ortum habuerit? Debuit potius per Iudaeos, unius Dei cultores huius fidei cultus inchoari! Ad hoc respondendo ponitur conclusio, quod magno divinae sapientiae ordine factum est decentissime, ut hi magi in gentium natione forent fidei Christi primitiae. Ideo dicit Augustinus in sermone: Isti - inquit, scilicet magi - erant primitiae gentium, nos populi gentium; nobis hoc lingua nuntiavit apostolorum, stella illis tamquam lingua caelorum. Haec ille. Ad id sunt praecipue tres rationes declarantes, quare sic decebat:

Prima ratio ex parte Christi nati: ut ostenderetur, quia ipse est, de quo fuit prophetatum dicente Ps.: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.7 Nam lapis quidam notabilis dicitur fuisse in aedificatione templi Salomonis, quem nusquam potuerunt aedificantes coaptare. Et ideo tamquam reprobum proiecerunt. Sed tandem in capite anguli parietum cum apposuissent, copulavit optime utrumque parietem. Sic ergo exponit Lyra: Lapidem, id est Christum, quem reprobaverunt aedificantes, id est sacerdotes Iudaeorum et doctores, ad quorum officium spectabat populum aedificare in fide et moribus: hic factus est in caput anguli constituens unam Ecclesiam ex gentibus et Iudaeis, cuius ipse erat caput. Unde Augustinus in sermone: Iam hic infans natus atque annunciatus ostenditur lapis ille angularis. Iam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos ex diverso parietes in se copulare iam coepit pastores a Iudaea, magos ab oriente perducens, ut duos conderet in se, in unum hominem faciens pacem his, qui prope et pacem his, qui longe. Haec ille. Unde propter sacramentum hoc decuit non tantum Iudaeos, sed et gentiles ad Christum natum vocari et fidei primitias in ipsis inchoari. (C)

Secunda ratio ex parte populi Christiani, ut doceantur exemplo magorum, quales debeant esse, qui Christum vere colunt. Nimirum hoc ostenditur in istis primitiis fidei et cultus Christi. Isti nempe erant magi et sapientes, erant domini et reges erantque conversi et fideles. Tales debent esse veri Christiani. Primo dixi, quod erant magi et sapientes. Nam Rabanus dicit, quod magi sunt, qui de singulis rebus philosophantur. Unde magus idem est, quod sapiens. Nam ut dicit etiam Glossa, quos Graeci philosophos, Persae magos, Hebraei scribas, Latini sapientes appellant. Dicuntur ergo isti magi non a magica arte, sed a magnitudine sapientiae, quasi sapientia magni, ut dicit Lyra. Et in hoc nos Christiani docemur, ut simus sapientes addiscendo ea, quae sunt fidei et necessaria ad salutem. Augustinus: Nescio, qua fronte dicat se Christianum, qui pauca verba in Symbolo et oratione Dominica et praecepta Decalogi ignorat. Unde de consecratione dist. IV. "Vos ante omnia" dicitur, quod qui parvulos in baptismo suscipiunt, debent ad praemissa eos docere. Et dist. XXXVIII.: Nullus habetur, qui rebelliter - inquit - vivit et discere atque agere bona recusat; magis diaboli, quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis, quam fidelis esse monstratur. Secundo isti magi erant reges, ut tenet Ecclesia. Sic Christiani debent esse reges super sensualitate, ut bene regant, ne vitiis et concupiscentiis subserviant, ad Gal. V.: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis etc.8 Tertio isti magi primitiae fidei erant conversi et fideles, quia etsi quandoque antea, ut dicit Chrysostomus, fuerant malefici vel artis magicae, idem tamen dicit eos postea conversos atque fideles in Christo adeo, quod etiam mori parati erant pro Christo. Dicit enim Chrysostomus sic: Numquid non intelligebant, quod quicumque rege vivente alterum regem annunciat, punitur in sanguine? Sed dum considerabant regem futurum (id est Christum), non timebant regem praesentem, scilicet Herodem. Adhuc magi non viderant Christum et iam mori parati erant pro Christo! O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis, priusquam Christum cognoscerent, Christi facti sunt conformes! Haec ille. Et in hoc nos Christiani docemur, ut ad veram poenitentiam convertamur, et fideles usque ad mortem in Christo permaneamus, Matth. III.: Poenitentiam agite etc.9 et Apoc. II.: Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae!10 O Christiane, vide et scito christianitatem tuam! (D)

Tertia ratio ad idem ex parte peccatorum: ut detur spes. Quoniam Christus dicit, quod istis, qui ante fuerunt malefici, sed postea conversi, Dominus voluit nativitatem suam revelare et eos ad se ducere miraculose, ut per hoc peccatoribus veniae spem praeberet. Ostendere quippe voluit Dominus Iesus in nativitate sua, quod dicturus erat postea in adulta aetate: Non veni - inquit - vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam. Math. IX.11 O ergo peccatores, advertite, quale iudicium fecit Christus mox natus et veniens in mundum, ut sciatis, quia procul dubio sic iudicaturus est in fine. Nam peccatores converti nolentes indurari permisit et damnationi reliquit, durius tanto cruciandos, scilicet Iudaeos obcaecatos, de quibus Augustinus in sermone dicit sic: Quantum erat utile Iudaeis, ut quaerentibus Christum comites fierent, cum ab eis audissent, quod visa stella eius venerunt eum adorare, ipsi eos ad Bethlehem Iudaeae, quem de libris divis indicaverant, ducerent, pariter viderent, pariter adorarent! Nunc vero aliis demonstrato vitae fonte ipsi mortui sunt siccitate. Facti sunt tamquam lapides, qui a miliario viatoribus aliquid ostendunt; sed ipsi solidi atque immobiles permanserunt. Idem: Similes facti sunt fabris arcae Noe, qui aliis, ut evaderent, praestiterunt, ipsi diluvio perierunt. Idem: Propter hoc enim gens illa per terras dispersa et a regno expulsa est, ut fidei Christi, cuius inimici sunt, testes ubique fieri cogerentur. Haec ille. Item Christus natus peccatores conversos, puta magos, non solum misericorditer suscepit, sed et mirabiliter per stellam ad se adduxit, et faciem suam et sanctissimae matris suae eis ostendit. Convertere ergo, o peccator, convertere ad Dominum Deum tuum, ut merearis faciem eius videre, aeternaliter beatificari cum ipso et sanctissima matre eius! Alioquin vide et audi iudicium Christi, quia sicut Iudaei ad damnationis suae cumulum eum, quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praescierunt dicente Gregorio in homilia, sic et tibi, o peccator, ad damnationis tuae cumulum erit, quod Christum natum cognovisti, et pro te passum ac mortuum nec ipsum dilexisti! II. Pe. II.: Melius erat illis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrocedere ab eo, quod illis traditum est sancto mandato.12 Vae ergo et vae obstinatis, gaudium et exsultatio converti volentibus! Patet in istis magis, quos Deus sic iustificavit et magnificavit sanctitatis et miraculorum gloria. Nam ut dicit Chrysostomus: Reversi in regionem suam multos de fide erudierunt. Et tandem cum Thomas apostolus ad eos venisset, baptizati sunt et facti adiutores praedicationis illius. Quorum corpora post felicem mortem mirabiliter etiam claruerunt. Unde per praemissa soluta sunt obiecta, quia sicut delictum fuit in eis antea, superabundavit in ipsis gratia conversionis et sanctitatis. (E)

Circa secundum mysterium qualificationis, hoc est, qualiter Christum quaesierunt et invenire meruerunt, accipiamus pro conclusione, quod quicumque Christum vult invenire, debet ipsum exemplo magorum quaerere, scilicet his modis:

Primo ferventer sive desideranter: aliter Christus non invenitur. Unde Bernardus super illud psalmum "Ignis ante eum praecedit"13 dicit sic: Oportet, ut ardor desiderii praeveniat omnem animam, ad quam ipse Iesus est venturus, qui omnem consumat rubiginem vitiorum, et sic praeparet locum Domino, et tunc sciat anima, quoniam prope est Dominus, cum se senserit illo igne succensam. Haec ille. Debet ergo homo diligenter et ferventer Iesu Christi Domini nostri gratiam quaerere verbum Dei audiendo, et perscrutando a praedicatoribus et confessoribus, qualiter salutem animae suae dulcem Iesum inveniat. Unde Ps.: Beati, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Non enim, qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.14 Sic fecerunt magi, in quibus claret mirabilis fervor devotionis ad Christum ex pluribus. Primo quidem, si consideremus eorum promptam voluntatem, quia mox visa stella posuerunt se ad viam illam, nec ulla eos vel modicum tardavit negligentia. Secundo si consideremus eorum qualitatem, quia fuerunt reges ditissimi, non egentes aliquo alio temporali rege vel domino, et sic causam ex hoc superbiendi habuisse potuissent. Item isti magi secundum Ecclesiae representationem in picturis, quae sunt Libris laicorum, sic figurantur, quod unus erat adolescens, alius vir, tertius vero senex. Et quia adolescentes naturaliter consueverunt esse instabiles et praesumptuosi, viri autem superbi et ambitiosi honoris, senes vero impatientes et avari, ut dicit Philosophus in Problematis.15 Poterat ergo dicere adolescens propter instabilitatem: "Postquam stellae ducatum nobis subtraxit, desistamus, et ipsum amplius non quaeramus." Vir etiam propter superbiam poterat dicere: "Nobis regibus non decet humiliari coram puero in stabulo nato, in praesepe posito, vili panno involuto." Senex quoque propter impotentiam poterat saepe irasci ob viae longitudinem et difficultatem, et propter avaritiam dicere: "Numquid meos thesauros puero dabo? Potius posteris meis servabo." Fuit ergo miri fervoris et divinae gratiae, quod nil horum ipsos retinere potuit, quin ad Christum currerent velociter. Quia ut dicit Augustinus: Omnia immania levia et prope nulla facit amor. Tertio denique si consideremus viae prolixitatem, a qua non retraxit austeritas temporum fatigiumque laborum, nec magnitudo expensarum. Nam via erat fatigiosa, tempus erat asperum, quia hiems media, et expensae maximae eo, quod tales reges tres non potuerunt venire sine magna familia. Denique ex maximo fuit fervore, quod tam celeriter currerent, nec cibum aut potum aut hospitia requirentes aut quietem, antequam pervenirent. Adeo, quod iter unius anni secundum beatum Augustinum in tredecim diebus peragerent. Nam sanctus Bernardus dicit: Qui amat fortius, currit velocius. De ista celeritate habes sermone I. K. Ex fervore magorum confunditur nostrae negligentiae torpor. Quid enim dicturi sumus in iudicio, cum deprehendimur tam tardi fuisse ad paenitentiam et Christi sequelam? Nam isti magi venerunt quaerere puerum mortalem in stabulo, nos nolumus quaerere Christum regnantem in caelo. Ipsi venerunt ad unius stellae apparitionem, nos quanta miracula Christi audivimus et adhuc negligentes sumus, nec comminationibus divinis deterremur, nec promissionibus regni caelestis allicimur. Isti venerunt ad viam tam longinquam; nos ire nolumus ad Ecclesiam propinquam. O, stulte peccator, non advertis, quia dignus es aeternae damnationis, nisi paenitueris vere! (F)

Secundo constanter vel perseveranter est Christus quaerendus. Quoniam ut scribitur Mat. XXIV. dicente Salvatore: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.16 Gregorius in Moralibus de paenitentia dist. III. "Baptizantur" dicit sic: Incassum bonum agitur, si ante finem vitae deseratur. Quia frustra velociter currit, qui prius, quam veniat ad metas, deficit. Haec ille. Nimirum, ut dicit Gregorius de paenitentia dist. II.: Multi bene incipiunt, qui male finiunt. Quia ut ibidem § "Quia vero" habetur: Multis deus dat dilectionem sui, sed non dat perseverantiam. Unde hoc magnum Dei donum est, ut perseveret in charitate. Sicut ibidem § evidenter: Isti beati magi sic quaerendo, scilicet non solum ferventer, sed perseveranter, invenire meruerunt Christum. Quo datur nobis exemplum quaerendi Christum. Nimirum fortis probatur in ipsis constantia et perseverantia, quando non timuerunt coram tam crudelissimo rege Herode Christum regem praedicare, ut supra patuit secundum Chrysostomum. Et adhuc fortior fuit, quando nec ex vilitate visa nascentis, nec ex amissione sideris, nec ex diaboli suggestione suadentis potuerunt a vera Christi fide convelli. Quid enim putamus, numquid diabolus tentator potuit in eorum mentibus multa argumenta in contrarium fidei suggerere?

Primo quidem de conceptione arguendo sic: "Iste puer est conceptus in utero feminae, deus est autem incomprehensibilis. Ergo cum deus sit infinitus, quomodo potuit claudi in utero feminae? Non ergo debet adorari ut Deus." Ad hoc persuasit angelus Domini respondendo sic eorum mentibus: "Dei filius", ut etiam dicit Augustinus li. XXIII. contra Faustum, "non sic in utero includitur, quasi extra non sit, quasi a pater recesserit, quasi caeli et terrae administrationem deseruerit, sed totus etiam tunc ubique fuit." Et quomodo hoc possibile sit, ostendit idem Augustinus in epistula ad Volusianum dicens, quod sicut anima tota in toto et in qualibet parte corporis tota, sic Deus creator animae longe plus potest de se, ut sit ubique totus et nullo constringatur loco. Et sicut anima, quae tota manet in corpore, sic venire ad oculum videre et ad pedes ambulare novit, ut non discedat ab aliis partibus corporis, sed tota ibi sit et tota hic et illic, multo fortius Deus etc. Secundo de nativitate suggerere potuit arguendo sic: "Iste puer natus est de femina, ergo est immundus et per consequens non Deus. Tenet consequentia, quia Deus est candor lucis et speculum sine macula.17 Sap. VII. et Iob XXV.: Non potest homo mundus apparere natus de muliere, ergo etc."18 Ad hoc respondit angelus dicens in mentibus eorum: "Ista vera sunt de his hominibus, qui nascuntur de corruptione. Iste autem puer est natus et conceptus ex virgine virtute divina et miraculose, sicut prophetatum est Isa. VII.: Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuel,19 id est 'nobiscum Deus', ergo nullam immunditiam habuit." Et sic patet.

Tertio de nascentis vilitate vel humilitate arguendo sic: "Quis credere valeat, quod Deus sit talis puer, qui natus est plorans pannisque vilibus involutus, coram bove et asino in praesepio reclinatus, ut peccator circumcisus etc.?" Ad hoc respondet angelus illud Maximi in sermone dicens: "Si videtur minus dignum filium Dei de femina natum credere, virginem cogita peperisse scilicte divina virtute! Si tibi panni, quibus involutus est, fortasse vilescunt, angelos collaudentes et multitudinem caelestis exercitus admirare! Si praesepe, in quo infans iacuit, despicis, erige paulisper oculos et novam in caelo stellam praestantem intuere! Si credis vilia, crede et mirifica! Si de his, quae humilitatis sunt, disputas, quae alta sunt et caelestia, venerare!" Haec ille. Unde claret magna constantia magorum, quae nec Herodis metu, nec fraudibus diaboli, nec humilitatis Christi signis infringi potuit. Quoniam ut Bernardus dicit: Profecto, qui illos adduxit, ipse et instruxit. Haec ille. (G)

Tertio humiliter quaerendus est Christus, ut inveniatur Ecci. III.: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam! Quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur.20 Et Mat. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humili corde et invenietis requiem animabus vestris!21 Nimirum magnam humilitatem tales reges ostenderunt, quando ad unius stellae revelationem mox humiliter oboedierunt, ut Christum quaererent. Haec putandum est, sicut quidam erronee credunt, quod stella eorum voluntatem et actus fatali influentia disposuerit. Quia stellae nil habent agere in voluntate vel anima hominis, ut de hoc *alio sermone*. Item maiorem humilitatem ostenderunt, quando coram tali puero se prostraverunt et humillime adoraverunt. Unde exclamat Bernardus dicens: Quid facitis, o magi, quid facitis? Lactantem puerum adoratis in tugurio vili, in vilibus pannis? Ergone Deus est iste? Deus in caelo sedes eius et vos eum quaeritis in vili stabulo, in pauperis matris gremio. Quid facitis, quod aurum offertis? Ergo rex est iste? Et ubi aula regia, ubi thronus, ubi curiae regalis frequentia? Numquid aula est stabulum, thronus praesepium? Isti insipientes facti sunt, ut fierent sapientes. Haec ille. O, Christiane, humiliare, ut invenias Christum! Bernardus: Scito neminem absque humilitate posse pervenire ad Christum! (H)

Circa tertium principale mysterium, scilicet devotionis sit pro conclusione, quod maxima et mira in cordibus magorum devotio demonstratur ex triplici signo, scilicet adorationis, oblationis et congratulationis.

Primum signum adorationis, quia procidentes adoraverunt eum, ut dicit evangelium. Sed quaeritur: Quali adoratione adoraverunt Christum? An simplici honore duliae (?), sicut aliquem regem solemus adorare, an aliqua alia? Respondetur secundum doctores, praecipue Lyram, quod adoraverunt latria, quae soli Deo debetur, ut dicit Damascenus. Latria autem consistit secundum Augustinum primo in cognitione Dei, dilectioneque et debita subiectione. Unde ipsi cognoverunt Christum esse Deum, et hoc per divinam revelationem, ut dicit Lyra. Non enim est verisimile, quod tali puero nullum regiae dignitatis habenti signum, sed vilibus pannis involuto, in gremio pauperrimae matris exsistenti talem reverentiam exhibuissent, nisi aliquid in eo supra hominem Deo revelante cognovissent. Secundo consistit latria in personali prostratione. Et hoc est, quod dicitur: procidentes adoraverunt. Tertio consistit in vocali laudatione et gratiarumactione ac oratione. Et hoc modo credendum est magos adorasse Christum. Quarto consistit in sacrificiorum immolatione, quod isti fecerunt, quando munera mystica obtulerunt. O, quanta fuit in eis dulcedo devotionis, quando Spiritus Sanctus revelans tetigit corda eorum! (I)

Secundum signum oblationis, quia apertis thesauris suis obtulerunt ei munera: aurum, sicut regi magno, thus, quod immolatur ut Deo, mirram quoque, tamquam pro salute homini morituro, secundum quod canit Ecclesia. O, quali suavitate tenebantur, cum haec cognoscebant! Sed quaeritur: Quis suscepit ista munera? Respondetur secundum Simonem de Cassia per tria puncta. Primum, quod Ioseph non suscepit, quia divina providentia protunc aberat, secundum quod dicit Rabanus, ne aliqua suspicionis cogitatio in gentilium cordibus oriri posset. Secundum est, quod nec Christus puer suis manibus illa munera suscepit, prout putant simplices, quia tunc Christus nihil de seipso plus ostendit, quam quod puer XIII dierum ostendere possit, ut dicit Leo papa in sermone, ne ipsi perdidissent meritum fidei, si vidissent experimentum, cum miraculose mos superasset aetatem. Tertium punctum, quod Beata Virgo suscepit ad piam fidem offerentium et gratias agens Deo. (K)

Tertium signum congratulationis, quia pie credere possumus, quod benedictus Iesus, quem tanto labore quaesierunt et tanto affectu venerati sunt, magnam eis infuderit laetitiam mentis, praecipue ex ipso splendore divino, qui relucebat in eius facie et matris secundum Origenem et Hieronymum. Sed et Virgo illa Beatissima, quae humanissima erat et inter omnes mitis, ut canit Ecclesia, postquam viderat in ipsis regibus tantam fidem, tantam quoque devotionem, plura eis verecundo sermone de filio suo est locuta enarrando, quod Dei filius incarnari pro nostra salute debuit, et praedictum hoc per omnes prophetas fuit, et quod angelo nuntiante virgo concepit et peperit, angelis cantantibus et pastoribus nuntiantibus eius nativitatem dicensque eis: "O vos reges magnifici, ad magnam vobis est salutem et gloriam, quod vos primitiae fidelium ex gentibus esse meruistis, et tam sollicite visa eius stella ad Christum quaerendum et adorandum properastis! Pro vestra remuneratione suscipe Christum Dei filium in brachiis et ipsum dulciter amplexantes deosculamini Deum et Salvatorem omnium!" Et sic liberalissime porrigebat eis congratulando eorum devotioni. O virginis pietas, o superexcessiva regum, quanta dulcedo erat, cum Christum in ulnas suscipiunt, amplexantur et osculantur! Conemur ergo et nos, carissimi, mentes nostras Christo offerre et disponere, quia non negabit se nobis Dei filius! Supplicemus Virgini Matri, ut det nobis Iesum! Amen.



1 Mt 2,2
2 Cf. Ex 20,2-3
3 Cf. Deut 6,2, 5, 13, 16, 24
4 Mt 4,10
5 Editio: dixerit.
6 Cf. Ex 8,7
7 Ps 117,22
8 Gal 5,24
9 Mt 3,2
10 Apc 2,10
11 Mt 9,13
12 Cf. II Pe 2,21
13 Cf. Ps 96,3
14 Ps 118,2-3
15 Editio: Problematibus.
16 Mt 24,13
17 Cf. Sap 7,26
18 Cf. Iob 25,4
19 Is 7,14
20 Sir 3,20
21 Mt 11,29