Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XLIV.]

 

Dominica eadem
Sermo II., scilicet de passionis Christi hodierna mentione varietateque et offensione (H)
 
Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.[1] Luc. XVIII.

 

Dominus Iesus, Dei Filius ascendendo cum discipulis in Hierusalem de Galilea praedicere voluit eis suam passionem imminentem in Hierusalem. Ut in hoc ostenderet se velle pro nostra salute pati omnia, quae scripta erant per prophetas et sic commendaret nobis in exemplum imitando suam dilectionem, ut reamaremus eum, qui dilexit nos et lavit a peccatis nostris in sanguine suo.[2] Apoc. I. Et ut huiusmodi passionem innocenter sustinere pro nostris peccatis (non pro suis) ostenderet, dixit taliter. Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia etc. De Filio hominis hoc est de me, qui sum filius hominis hoc est unius Virginis et non hominum, id est non sum filius viri et mulieris, quasi plurium prout alii sunt. Et per consequens ego sum ab omni peccato purissimus utpote Virginis filius Dei virtute in sanctitate omnimoda, quasi diceret. Ideo patet, quod innocenter patior non pro meis, sed pro aliorum hominum peccatis, ista omnia quae proponunt in evangelio, scilicet quod tradetur et illud etc. prosequere. Ex quo hoc evangelium praecipue loquitur de Christi passione. Ideo de ea notemus pro sermone isto mysteria tria.
·      Primum de hodierna passionis Christi mentione.
·      Secundum de multimoda ipsius Christi passione, quia dicitur quod tradetur flagellabitur illum etc.
·      Tertium de obcaecata hominis mundani offensione, hoc caecus significat.
Circa primum de hodierna mentione passionis Christi. Inquirendum est, quare Sancta Ecclesia hodie facit specialem mentionem de Christi passione in Sacro Evangelio cum enim dicatur. Eccs. III.: Omnia tempus habent, tempus ridendi et tempus flendi, tempus plangendi et tempus saltandi[3] et sic omne negotium tempus oportunum habere debet.[4] Sed hodie est tempus cuiusdam laetitiae, scilicet carnisprivii. Mirum ergo videtur cur legit Ecclesia evangelium de Christi passione, quae est tristis et flebilis, cum nec ista die Christus suam passionem praedixit discipulis nec tam prope instat dies, quo Christus passus fuit, scilicet Pasceve. (I)
Respondetur ad hoc secundum theologos, quod Sancta Ecclesia Spiritu Sancto directa in suis ritibus et consuetudinibus nullam habet maculam, neque rugam nec aliquid huiusmodi, ut patet in decretis per Augustinum dist. XI. c. „Ecclesiasticarum” et per Pelagium papam dist. XXI. c. „Quamvis”. Unde congrue et rationabiliter ordinavit hodie istud evangelium non obstante obiectione praedicta pluribus rationibus faciendo mentionem de Christi passione.
·      Primo propter rememorandum et hoc ad reamandum.
·      Secundum propter animandum.
·      Tertio propter discernendum.
·      Quarto propter vitium contemnendum.
·      Ultimo propter reformidandum.
Primo propter rememorandum et reamandum ut scilicet homines hoc tempore, quo iam appropinquat ipsa Sacra Quadragesima recordenter de Christi summa charitate, qua pro nobis tanta pati voluit et sic ex eius recordatione provocentur ad reamandum Christum et eius amore a peccatis converti ad poenitentiam. Unde Augustinus libro Soliloquiorum dicit sic: Domine, scilicet Iesu dilexisti me plusquam te, quia mori voluisti pro me. Tam caro pretio redemisti me de supplicio, scilicet aeterno revocasti me, de servitio scilicet peccati retraxisti me, ut memoriale tuum semper esset mecum et numquam recedat de corde meo, quia propter me noluisti recedere de cruce etc. Idem: Pudeat non reamare te pro tanto tuo amore. Proinde etiam Ecclesia hodie legit epistulam de charitate, ut moneat nos, qui per totum annum peccando reddidimus Christo odium pro dilectione et mala pro bonis, quod convertamur ad diligendum Christum et paenitendum de peccatis iam his diebus. Secundo propter animandum ut, scilicet considerata passione Christi fideles animentur hoc tempore resistere et bellare contra vitia, scilicet carnis mundi et diaboli et ad onera poenitentiae, scilicet orationes ieiunia et elemosynas peccatorumque confessiones et satisfactiones sufferre confortentur. Nam ad haec summe valet passio recogitata et hoc dupliciter. Primo passionis Christi virtute, quia ut Origenes dicit: tanta est virtus passionis Christi, ut si in corde continue teneatur et prae oculis habeatur, nulla libido, nulla concupiscentia mundi aut nequitia fraudis diabolice superare possit. Bernardus: memoria crucifixi crucifigit omne vitium. Secundo valet eiusdem exemplaritate, quoniam ut Bernardus dicit: bonus miles vulnera propria non curat dum regis sui vulnera intuetur. Unde Apostolus Heb. XII.: recogitate eum, qui talem adversus semetipsum sustinuit contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris etc.[5] O ergo homo, si tibi grave est humiliari, oboedire iniurias remittere considera quid fecit Christus qui humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem.[6] Phil. II. Et pro inimicis oravit in cruce. Item si tibi o peccator grave est ieiunare, cogita Christum felle et aceto ieiunasse in cruce pro tuis peccatis, pro quo, non satisfaceres ieiunando mille annis. ?? si taedet te orare, vide, quomodo oravit Christus Deus tuus pro te usque ad sudoris sanguinei effusionem. Si te piget elemosinam dare, cogita quomodo ipse pro te omnia sua largitus est, corpus in cibum, sanguinem in potum animam in pretium, deitatem in praemium. Item si verecundaris confiteri, cogita quomodo Christus pro te summam erubescentiam sustinuit nudus in cruce inter latrones pendendo et sic omnia tibi erunt levia, quia Gregorius dicit: si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum quod non aequo animo toleretur. O ergo peccator cogita Christi passionem! Tertio propter discernendum legit Ecclesia hodie evangelium de passione, ut videlicet per eandem Christi passionem discernere possit quilibet seipsum aut alios utrum sint Christi an diaboli, quia nimirum Christus et diabolus pro hoc tempore inaequaliter assumunt sibi et occupant homines. Toto quippe anno non sunt alii dies tales in quibus diabolus tot homines decipiat et in servitutem peccati sibi redigat. Sicut facit his diebus in quibus facit homines vacare comesationibus, ebrietatibus, choreis, luxuriis et vanitatibus multis. Ita ut videatur his diebus magis coli pro Deo Venus, quae est Dea carnalitatis et luxuriae, quam colatur Christus Virginis filius. Ut ergo quilibet Christianus advertat quoniam sanguine Christi sumus redempti a servitute diaboli, qui nos quaerit perdere proponit nobis lectionem evangelicam de passione quatinus agnoscamus Deum nostrum et redemptorem fore Christum. Non ergo colamus diabolum vel venerem quasi Deum ei deserviendo his diebus. Proinde ut homo se probet et discernat cuius sit utrum Christi an diaboli membrum, legit hodie evangelium de passione Christi. (K)
Sed quomodo per passionis Christi lectionem fit talis discretio. Respondetur, quod discernere potest homo et cognoscere per passionem Christi ex signis praecipue tribus. Primo si ad vulnera Christi toto corde se convertat. Unde Bernardus libro Meditationis: cum diabolus parat mihi insidias fugio ad vulnera Dei mei et recedit. Item secundo si Christo patienti compati et crucifigi vitiis studeat. Unde Gal. V.: qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.[7] Bernardus libro De consideratione ad Eugenium: indignus est Christi passione felicissima, quo Christo patienti non studuerit totis viribus condolere. Tertio si audita Christi passione desideria Christi et opera et non opera diaboli faciat. Unde Christus ait Ioh. VIII.: vos ex patre diabolo estis et ideo desideria patris vestri vultis facere. [8] Ex istis claret, quod discernuntur esse fidelii diaboli omnes illi, qui in luxuria et gula ac larvationibus daemonum hoc tempore se occupant. Nam ut Augustinus de pe dist. I. § „Resuscitat” dicit: cuius opera quisque facit eius filius esse perhibetur. Quarto propter vitium contemnendum, quia his diebus gravissima vitia et crimina abundant plus quam alio tempore, ut tactum est supra. Ideo ante oculos nostros proponitur passio Christi, ut per eam retrahamur a gaudio mundano et dissolutione et contemnamus vitia omnia Augustinus: Visa Christi passione, quis tam durus est et deliciosus, ut non abstineat, quis tam malitiosus, ut non paeniteat etc. Ideo et Bernardus: consideret – inquit – unusquisque quantum displicuit peccatum summe maiestati, ut Unigenitum Filium suum traderet passioni ignominiose et morti, ut dedecus peccatorum sustineret. Subdit. Considera – inquit – ergo o homo quantum summam maiestatem Dei offendis, qui post talem dilectionem eum contemnis et quantum in te est eundem Filium Dei, scilicet pro te crucifixum iterum crucifigis, scilicet tuis vitiis! O ergo peccator, vide Christum passum et contemne peccare abstine a vanitatibus vitiosis fassangi. Quomodo enim licet tibi sic gaudere cum audis mortem patris tui! (L)
Exenim ad id ponitur, quod Sancta Ecclesia facit nobis sicut pia mater multos filios habens quorum patrem hostes crudeliter vulnerantes occiderunt innocentem, quae sui mariti sic occisi vestes sanguine illius tinctas et transfixas gladiis in scrinio suo diligenter servatas totiens ipsis filiis ostendit, quotiens illi homicidae patris illorum vellent cum ipsis filiis epulari et collaetari, ut tali occasione haberent aditum occidendi et filios eius, ut ipsa visa veste patris caverent ab illis homicidis. Nimirum Pater noster Deus est Sponsus Ecclesiae matris nostrae, quem daemones per Iudaeos occiderunt. Huius patris vestes cruentatas et conscissas, id est passionis scripturas Ecclesia tenens nobis ostendit ne collaetemur cum daemonibus, quia tali occasione nituntur nos perdere. Ultimo propter reformidandum, ut scilicet homines audientes, quod Christus tantum nos dilexit, quod amore nostro tot et talia passus est reformidemus eum offendere peccatis, quia pro tanta ingratitudine nostra duram sententiam ultionis divinae incurrere habemus, si peccaverimus. Unde Apostolus Heb. X. dicit: terribilis expectatio iudicii et ignis aemulatio, id est poena ignis aemulatione vel zelo iustitiae Dei infligenda consumptura est adversarios,[9] id est peccantes contra Christum. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit. Unde exclamat Augustinus: O munde immunde! O peccator miserrime noli teipsum perdere, quem Dei filius ita care voluit liberare! Noli propter vile vitium tantum amittere beneficium! Attende pretium et cum morte Christi totum appende mundum! Quasi diceret totum mundum praevalet Christi sanguis, quo redemptus es. Ideo gratus esse debes. Nam alioquin Bernardo dicente: vae mihi, si ingratus fuero! Vae si peccavero! Quia requiretur super me sanguis ille iustus, qui effusus est pro me in terra. Extimesce ergo peccator rursum crucifigere Christum in teipso per peccatum. Reformida ne pereas aeternaliter cum diabolo! Ut enim Bernardus dicit: si Deus non pepercit filio, numquid parcet nequam servo vel figmento. (M)
Circa secundum de varia Christi passione quaestio occurit, cur Christus Dei filius tam multimodas et varias passiones sustinere voluit ad redimendum homines. Nonne suffecisset eundem sine talibus poenis, quae in evangelio ponuntur hoc est sine illusione, flagellatione et conspuitione simpliciter occidi, aut nonne sufficiebat pati huiusmodi poenas sine hoc, quod occideretur. Cum enim dicit Bernardus, quod minima gutta sanguinis Christi suffecisset pro redemptione totius mundi. Cur ergo opus erat, ut tot et talia et insuper mortem pateretur? Respondetur ad haec secundum theologos doctores recolligendo praecipue Bonaventuram super III. dist. XVI. et Thomam per III. q. XLVI. aliosque concorditer, quod quamvis minima gutta sanguinis Christi suffecisset pro redemptione mundi et minima passio quantum erat ex parte Christi, eo quod habuit infinitam dignitatem et virtutem ex persona divina tamen quia voluit hominem liberare a peccatis non sola potestate sed etiam iustitia congruenti ad satisfaciendum secundum ordinationem divinam. Ideo non fuit superfluum tot et talia pati, sed voluit hoc pluribus rationibus.
·      Primo propter amoris maximi ostensionem.
·      Secundo propter beatitudinis summae designationem.
·      Tertio propter culpae hominis detestationem.
·      Quarto propter doctrinam nostram et instructionem.
·      Quinto propter aequitatis satisfactionem.
Primo inquam propter amoris maximi ostensionem ac nobis commendationem. Nam tot et talia acerbissima ex amore nimio pro nobis passus est Apoc. I.: dilexit et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,[10] scilicet ut reamemus Deum. Unde I. Ioh. III.: diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.[11] Ideoque Christus Lu. XII. ait: ignem, scilicet charitatis veni mittere in terram, id est in terrenorum hominum corda et quid volo nisi ut accendatur[12] id est augmentetur. Sed quomodo accenditur nisi per passionem, ergo subdit. Baptismo, scilicet sanguinis mei habeo baptisari,[13] quasi diceret tam copiose effundere volo sanguinem, ut baptisari totus et intingi sanguine vel perfundi videar ex charitate. Unde sequitur: Quomodo coartor, scilicet prae amore fervido, ut perficiatur.[14] Secundo propter beatitudinis summe designationem, ut per hoc clarescat hominibus, quod summa et ineffabilia sunt bona caelestia pro quibus tanta passus est Christus et eius exemplo sancti. Unde Ro. VIII.: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. [15] Nam millies mori dignum esset pro tali et tanta beatitudine, ut saltem ad horam haberemus, ut dicit Augustinus De libero arbitrio: Tertio propter culpae hominis detestationem, ut scilicet ostendat, quod Deus summe odit peccatum pro quo tot et talia voluit pati ad destruendum in homine. Augustinus. Dum Christus innocens crucifigitur peccatum in nobis occiditur. Bernardus: O homo agnosce quam nobilis est anima tua et quam gravia fuerunt eius peccatorum vulnera pro quibus Christum Dominum necesse fuit vulnerari et morte turpissima mori! Item. Ex consideratione remedii periculi extimo quantitatem filius Dei iubetur occidi, ut vulneribus meis pretioso sanguinis sui balsamo mederetur. O ergo homo agnosce quam gravia fuerunt illa vulnera Christi et ex his pensa quantum odit Deus peccata et cave! Quarto propter doctrinam nostram et instructionem. Nam in hoc, quod talia et tot acerba Christus passus est instruit homines etiam iustos et innocentes, quoniam per multas tribulationes exemplo Christo oportet nos intrare in regnum Dei.[16] Act. XIV. Et ideo in hoc docet patientiam tenere in adversis. Item in hoc etiam docet paenitentes asperam agere poenitentiam, scilicet amore Christi et non contententur in sola poenitentia a sacerdote imposita. Denique et peccatores obstinatos docet, quod si innocens Christus pro alienis peccatis tantum flagellatus est ordinatione divinae iustitiae, quantum ergo acerbissime reprobi cruciabuntur per Dei iustitiam in Inferno pro peccatis propriis. Vae vae eis! Unde Christus dixit Lu. XXIII.: Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet?[17] (N)
Quinto propter aequitatis satisfactionem. Ex quo enim homo per peccatum talia demeruit ideo Christus, qui venerat plenarie satisfacere debuit talia pati, ut iuste satisfaceret. Nimirum in hoc evangelio praedixit Christus quinque praecipua se passurum, scilicet traditionem, illusionem, flagellationem, conspuitionem et occisionem, quia primus parens Adam haec demeruerat. Primo quidem traditionem nam primus homo se tradiderat diabolo in servum per peccatum. Ambrosius XV. q. I. „Non est” dicit: Neminem diabolus iugo servitutis adquirit et possidet nisi se eis prius peccatorum currere quis vendiderit. Haec ille. Proinde homo tamquam profugus et clam saliens servus Domini in servitutem diaboli debebat tradi Domino suo, qui eum fecerat ad sibi serviendum, ut secundum iustitiam puniretur de peccato suae traditionis diabolo facte. Propterea Christus Dominus, ut pro homine poenam traditionis persolveret a suo discipulo debuit tradi, sicut praedixerat David in Ps.: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationes,[18] scilicet traditionis. Secundo illusionem demerebatur Adam tamquam stultus derisibilis, denudatus vestibus, scilicet innocentiae. Nam nudus apparuit, scilicet coram Domino. Gen. III. Ideo Christus pro peccato hominis sicut fatuus illusus fuit, tam apud Herodem quam apud Pilatum et derisus multipliciter. Tertio flagellationem demeruit homo. Nam Luc. XII.: servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non facit plagis, vapulabit multis.[19] Et sic fuit Adam. Ideo Christus pro homine satisfaciendo stagellatus est. Quarto conspuitionem demeruit homo tamquam ignominiosus factus brutalis et stercore peccatorum fetidus et immundus vermis. Nam talia, scilicet stercorisata foeda et immunda solent conspui. Ideo Christus propter hominem stercorisatum peccatis voluit conspui et vilis reputari. Quinto praeterea homo incurrit mortem animae simul et corporalis mortis necessitatem. Gen. III.: Quacumque hora comederis morte moriemini.[20] Idcirco Christus Dominus, ut nos a morte redimeret mori voluit. O er ineffabilis bonitas! O immensa charitas Christi gratias tibi etc! (C)
Circa tertium de obcaecatorum mundanorum offensione, quam faciunt contra passionem Christi his diebus in variis vanitatibus luxuriisque et huiusmodi gulis fassangi, quod bene designatur in caeco, quia non vident Christum, nisi illuminentur per ipsum et eius passionem. Propter brevitatem sufficiat exempla proponere, ut cognoscant quam damnabiles sunt tales. Legitur quippe in libro Apiarii c. VII., ubi Guillermus refert, quod in episcopatu Cameracensi mulier, quaedam talibus assueta et assidua cantilenis et choreis cum quadam die talia faceret, confestim eam turbo rapuit in altum, ubi malignus spiritus eam crudeliter verberabat. Ictus quidem plurimi videbant et sonitum audiebant, sed ferientem videre non poterant. Audiebant etiam mulierem ipsam in aere clamantem, quae post modicum intervallum cecidit et mortua est nimis terribilis aspectui. Ad idem consimile factum est miraculum in regno Hungariae circa annum Domini MCDLXXX vel quasi quod referente coram pluribus canonicis nobili quodam viro sanctae vitae accepi, videlicet quod in quadam ipsius nobilis possessione villae iuxta aquas kapus vocatas sita, quaedam mulier cum pluribus mulierculis vestibus viribulis indutis et aliae alio habitu larvationes exercebant. Ecce autem mulier illa, quae principalius eas ad id concitaverat cum in domo cuiusdam convincanei simul cum aliis saltarent rapta est a daemone e medio illarum corisantium quasi latenter ita, ut nescirent, quo devenerit. Unde videntes illam prinicipalem non adesse ceperunt conquerere, quo evanuerit e medio, quam cum non invenissent exierunt de domo illa. Et ecce omnibus etiam viris et mulieribus, qui aderant audientibus cepit mulier illa rapta inter paludes kapus clamare voce lugubri plangendo vae vae vae etc. Ad cuius clamorem omnes perterriti. Cum esset sero in tenebris nemo audebat navigare intra paludes, ut videret quid ageretur au posset iuvare illam. Sed cum tota illa villa ad terribilem clamorem foret excitata quidam vir fortis natus eiusdem mulieris compatiens materno ululatui prosiliit in unam navem, ut iret ad iuvandum illam. Cumque aliquantulum a ripa processisset, ecce vehemens turbo et tempestas mox exorta est ina ere et aquis adeo, quod navis cepit periclitari. Et sic vir ille persentiens daemonum adesse turbam cepit navem dirigere versus ripam, vixque potuit evadere ne periret in aquis. Cum itaque infelix mulier illa diutius ululasset planctu magna torquentibus eam daemonibus ita periit, quod decetero numquam repertum est etiam corpus eius nec vestimenta illius apparuerunt. Ecce ergo patet, quam terribiliter Deus tales perdit eo, quod ingrati sunt beneficiis passionis Christi et redemptionis. Unde Bernardus dicit: non mirum si contra te o peccator omnis creatura clamat, qui crucis beneficiis es ingratus. Si enum possibile esset terra dicere posset. Quare tam nequissimum non deglutio. Aqua, quare non submergo eum et suffoco. Aer, quare non deiicio eum in Infernum. Ignis, quare non conburo. Infernus, quare aeternaliter eum non absorbeo et crucio. Vae ergo et vae peccatoribus. Rogemus Christum, ut eripiat nos etc.


[1] Lc 18,31

[2] Act 1,5

[3] Ecl 3,1.4

[4] Cf. Ecl 8,6

[5] Hbr 12,3

[6] Phil 2,8

[7] Gal 5,24

[8] Ioh 8,44

[9] Hbr 10,27

[10] Apc 1,5

[11] I Ioh 4,19

[12] Lc 12,49

[13] Lc 12,50

[14] Lc 12,50

[15] Ro 8,18

[16] Act 14,21

[17] Lc 23,31

[18] Ps 40,10

[19] Lc 12,47-48

[20] Cf. Gen 2,17