Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XLIV.]

 

Dominica quinquagesimae
Sermo I., scilicet iuxta evangelium pro simplicibus
 
Assumpsit Iesus duodecim discipulos suos et ait illis: ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.[1] Luc. XVIII. et in evangelio hodierno

 

Sancta Ecclesia hodiernam Dominicam nominat quinquagesimam, quia ab hinc L dies numerando pro poenitentia agenda terminatur in Dominicam resurrectionis Domini, significatur ergo tempus poenitentiae, quas debemus agere in hac vita pro remissione peccatorum nostrorum. Quinquagenarius enim numerus in Vetere Testamento iubileum remissionis significabat. Et nos istis diebus debemus poenitentiam agere, ut remissione accepta ad gaudium resurrectionis Christi in caelum valeamus pervenire. Et ut ad hoc exemplo Christi provocemur, qui per passionem pervenit ad gloriam resurrectionis proponit nobis Ecclesia hodie de passione Christi ac communiter de resurrectione et caeci illuminatione evangelium, ut discamus et nos illuminari ad sectanda vestigia Christi per veram poenitentiam.
Textus.
In illo tempore. Assumpsit Iesus duodecim discipulos suos et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur et postquam flagellaverint, occident eum et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum illud absconditum ab eis, et non intelligebant, quae dicebantur. Factum est autem cum appropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret et clamavit dicens: Iesu, Fili David miserere mei! Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei! Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum dicens: quid vis, ut faciam tibi? At ille dixit: Domine, ut videam. Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.[2] Lu. XVIII. Iuxta hoc sacrum evangelium tria mysteria notemus pro sermone.
·      Primum dicitur passionis Christi praenuntiato.
·      Secundum dicitur mendicantis caeci designatio.
·      Tertium dicitur mentalis oculi illuminatio.
Circa primum de passionis Christi praenuntiatione, quia dicit evangelium. In illo tempore assumpsit Iesus etc. Quaeruntur hic aliqua et.
·      Primo de tempore.
·      Secundo de causa et ratione.
·      Tertio de Scripturae consummatione, scilicet in Christi passione.
·      Quarto de verbi absconsione.
Primo quaeritur, quo tempore fecit hoc Christus, quod dicitur in evangelio, videlicet quod revelaverit discipulis suam passionem. Respondetur secundum Guillermum et doctores, quod aetatis Christi anno XXXIII. XVII. Kal. Aprilis. Hoc est feria quarta proxima ante Dominicam palmarum. Tunc enim praedixit suam passionem de proximo futuram quam sustinuit VIII. Kal. Aprilis secundum Augustinum. (B)
Secundo quaeritur, quare Christus voluit discipulis suis praedicere suam passionem in via eundo in Hierosolymam, ut patet. Respondetur secundum doctores recolligendo, quod pluribus rationibus. Primo propter discipulorum confortationem, ut scilicet cum viderent eum pati magis confortarentur in fide credendo, quod cito esset resurrecturus, quia praedicendo passionem praedixit statim post mortem cito resurrecturum se dicens et tertia die resurrecturum, utsi in evangelio et sic viso uno praedictorum, scilicet passione crederent et secundum scilicet resurrectionem. Secundo propter voluntatis suae ostensionem unde Cyrillus dicit, ut sciant quoniam passionem praenovit et ad eam spontaneus accessit, scilicet cum praenoscens posset fugere tamen noluit, sed accessit et in via seriatim ordinem passionis enarravit. Item Chrysostomus: ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quasi diceret. Videte, quod voluntarie vado ad mortem et scio formam et modum passionis meae, nec tamen abhorreo, sed libere accedo, quod non est humanum et ideo cum videritis me pati ne diffidatis de deitate mea et resurrectione. Tertio propter amoris sui commendationem, ut scilicet agnosceremus quantum nos Christus amavit cum pro nostra salute scienter et voluntarie ad mortem et acerbissimam passionem accessit a Galilea ascendendo in Hierosolymam ad festum Paschae ubi et quando ex omni natione conveniebant homines religiosi propter festum et sic coram omnibus velle tam ignominiosam mortem pro amore nostro sustinere monstravit. Talem ergo et tantum amorem Christi semper debemus in corde tenere, ut reamemus et gratias agamus. Unde Bernardus super Canticum sermo IX. dicit: Super omnia reddit te mihi amabilem, Iesu bone calix passionis, opus redemptionis nostrae, hoc super omnia amorem meum totum facile sibi vendicat. Hoc est inquam quod nostram devotionem et blandius allicit et arcius stringit et iustius exigit et vehementius afficit. Haec ibi. Idem Bernardus: quotidiana hominis lectio debet esse Dominicae passionis meditatio. Memor ero quam diu vixero laborum quos pertulit Christus in praedicando fatigationum in discurrendo vigiliarum in orando, lacrimarum in compatiendo insidiarum et post convitiorum subsannationum sputorum et omnium eius passionum. Quarto propter imitandi instructionem. Nam Christus iturus ad transfigurationem tantum tres discipulos secum assumpsit, sed iturus ad passionem cum esset in procinctu viae omnes XII apostolos assumpsit et eis aperuit suam passionem. Hoc ideo ut significaret, quod omnes Christicolas vocavit ad imitandum in passione. Unde et Matth. XVI. dixit: si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.[3] Unde Heb. XII.: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut non fatigemini deficientes, scilicet ab eius sequela. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes[4], quasi diceret. Deberetis usque ad sanguinem resistere. Item I. Pet. II.: in hoc vocati estis, scilicet o Christiani, quia Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit.[5] Sed vae nunc mundo a scandalis et peccatis. Quot enim peccata luxuriae, gulae ebrietatis, larvationum et vanitatum ac aliorum vitiorum exercent miseri homines pro hoc tempore fassangi, quis dicere sufficit. Vae et vae quia tales passiones Christi meritis privantur et cum diabolo peribunt. Proinde ut Bernardus dicit: Christus tempore passionis flevit, quia cum passio eius omnibus ad salutem esset sufficiens, tamen scivit, quod respective in paucis haberet effectum eo, quod multi per suam malitiam essent perituri. O peccator pensa talia. (C)
Secundo quaeritur quomodo Scripturae prophetarum omnes dicuntur consummatae in Christi passione, ut notat evangelium. Nam prophetae scripserunt etiam de Christi ascensione, Spiritus Sancti missione et totius mundi subiectione per fidem atque finali iuditio faciendo, quae omnia nondum sunt consummata in Christi passione. Ad hoc respondetur secundum doctorem, quod prophetae de Christo scripserunt multa praecipue in differentia quadruplici. Primo enim scripserunt, quomodo venturus et nascitur esset, scilicet quod de Virgine plenus deitate et sapientia ab instanti conceptionis, utsi Isa. VII.: ecce Virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel,[6] id est nobiscum Deus et sic de aliis Scripturis. Secundo scripserunt, quid acturus in terra esset, scilicet quod deberet omnibus gentibus benedictionem afferre praedicando legem evangelicam ac fidem veram et viam salutis. Patet Baruch III.: hic adinvenit omnem viam disciplinae.[7] Hic est Deus noster. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Hic est liber mandatorum Dei et lex, scilicet nova, quae est in aeternum omnes, qui tenent eam pervenient ad vitam. Haec et plura ibi et sic de aliis. Tertio prophetae scripserunt qualia passurus esset et haec sunt multipharie descripta. Sed Christus in hoc evangelio sub quinque passionum generibus comprehendit omnia, quia ad haec possunt reduci alia. Primo quidem dixit, quod tradetur, quia traditus est a Iuda discipulo XXX argenteis ipsis Iudaeis, qui eum tradiderunt Pilato et Pilatus flagellatum tradidit ad mortem. Haec praefigurata erant prophetando in Ioseph innocentis vendditione a fratribus XXX argenteis et aliis scripturis prophetarum et Psalmorum. Secundo dixit Christus, quod illudetur. Nam illusus est in domo Cayphae nocte multipliciter et tandem in domo Herodis, deinde in praetorio Pilati et tandem in cruce. Luc. XXXIII.: Illudebant ei milites acetum offerentes[8] etc. Haec praescripta erant in Ps.: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiecto plebis.[9] Tertio dixit Christus, quod flagellabitur et hoc patet ex evangelistis. Hoc praedixit Isa. I.: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.[10] Et Iob. XIX.: flagellis suis circumcinxit me.[11] Ps.: Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis[12]. Quarto dixit conspuetur. Nam pluries consputus esse dicitur Christus. Et hoc prophetatum fuit Isa. L.: faciem meam non averti a conspuentibus.[13] Quinto dixit, quod occidetur, quod praedixit Dan. c. IX.: Occidetur christus et non erit eius populus, qui negaturus est eum.[14] Haec omnia in passione sunt consummata. Quarto prophetae praedixerunt de Christo qualem gloriam post passionem recepturus esset, scilicet quod resurgeret et ad caelos ascenderet et totum mundum fidei suae subiugaret ac vivos et mortuos iudicaret et electos secum perpetuo beatificaret in caelo ac reprobos damnaret in Inferno. Iuxta illud Ps.: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris etc. Donec ponam inimicos tuos scabellum etc.[15] Haec in passione Christi et resurrectione inchoata sunt et haec quodammodo consummata, quia certitudinaliter claret, quod quae restant consummanda sine dubio erunt. O ergo peccator adverte qualia Christus acerbissima sustinuit et tu stude pro eius amore paenitere! Exemplum narratur, quod dum quidam lubricus quotidie proponeret paenitere sed tamen differret. Christus quasi crucifixus ei apparuit et ostendit sibi dicendo: Ecce qualia suscepi vulnera et sanguinem fudi pro te et sic ille paenituit usque in finem. Quarto denique quaeritur, cur discipuli non intellexerunt haec verba Christi dicit evangelium: erat verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant[16]. Respondetur secundum Chrysostomum, quia Christus saepissime loquebatur in figuris et parabolice et sic putabant etiam hac vice Christum talia dicere credentes, quod Deo non conveniret talia pati. Unde adhuc rudes discipuli non intelligebant, quod ipse Christus verus Deus vellet ligari ut nos, scilicet peccatores a vinculis peccatorum absolveret. Item quod vellet illudi et vituperari, ut honorem nobis adquireret. Item non intelligebant, quod vellet flagellari, ut nos sanaret, vellet spinis coronari, ut nos caelesti corona coronaret. Item non intelligebant, quod Christus vellet in cruce suspendi ne nos suspendamur in patibulo Inferni. Et vellet mori, ut vitam aeternam sua morte nobis mercaretur. O ergo amor piissimi Iesu! O anima Christiana ama eum, qui te tantum amavit! (D)
Circa secundum principale de designatione caeci investiganda sunt aliqua. Primo quid caecus significat iste. Pro quo nota secundum magistros breviter, quod iste caecus significavit mystice quamlibet peccatorem. Nam Sap. II. scribitur: excaecavit eos, scilicet peccatores malitia eorum[17] et Isa. XLIV.: Quis caecus nisi qui venundatus est,[18] scilicet ut faciat mala, declaratur sic. Nimirum hoc sacrum evangelium de isto caeco dicit quattuor. Primo quod prophetae Hiericho sedebat, per Hiericho defectus significatur. Sic peccator deficit a gratia Dei et in meritorio operae, quia per opera, quae facit in peccato non meretur vitam aeternam secundum doctorem. Secundo dicitur, quod secus viam erat sic peccator est extra viam salutis et mandatorum Dei. Ps.: Non enim, qui operantur iniquitatem in viis eius, scilicet Dei ambulaverunt.[19] Tertio dicitur, quod mendicabat, mendicus quaerit panem et pecuniam ostiatim, nec de inventis saturatur. Sic peccator non satiatur pecunia. Unde Iuvenalis: Crescit amor numi quantum ipsa pecunia crescit. Quarto dicitur, quod visu carebat. Sic peccator non videt mente considerando supra se Deum iudicem. Nec infra se Infernum apertum, nec ante se diabolum attrahentem, nec retro se mortem insequentem, nec intra se peccatorum foeditatem. Sed sicut caecus aliquando cadit in lutum ambulando sine ductore. Aliquando in foveam vel aquam. Sic peccator obcaecatus malitia aliquando cadit in lutum luxuriae, aliquando in foveam desperationis et mortis. Aliquando in aquas diversorum vitiorum. Ideo de talibus Soph. I.[20]: Ambulabunt, ut caeci quia Domino peccaverunt.[21] Vae ergo et vae talibus! Quia ut dicit Bernardus: oculos, quos culpa claudit, poena aperit. (E)
Secundo hic videndum est qualiter caecitas talis in mente periculosior apparet, quam caecitas in corpore. Nam ut videmus multi horrent caecitatem in oculo corporali et non horrent caecitatem mentis. Cum tamen ista periculosior per omnia sit. Primo ratione animae nobilioris, quia nobilior est anima improportionabiliter, quam sit quodcumque corpus, ut patet per Augustinum libro LXXXIII. q. et ipsam privat nobilissimo bono, scilicet lumine gratiae, quae praecellit lumen corporis ergo etc. Unde Christus dixit Matt. XVIII.: Melius est tibi caecum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam.[22] Secundo ratione cognitionis et confessionis, quia caecus corporalis recognoscit et confitetur caecitatem suam dicens se esse caecum, peccator vero non recognoscit mentis caecitatem, sed reputat se prudentem. Nec vult confiteri peccata sua. Ro. I. Dicentes se esse sapientes stulti facti sunt[23], quia se perdunt. Tertio ratione desiderationis. Nam caecus corporalis desiderat illuminari omni studio, quo posset. Peccator vero contemnit verbum Dei per quod illuminari posset. Ps.: Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen etc.[24] Quarto ratione ductoris. Nam caecus corporalis ducem quaerit habere videntem, sed caecus peccator eligit pro duce caecum dum accipit exemplum ab alio peccatore, qui similiter caecus est. Et quod peius est repellit ducem, qui eum duceret ad vitam, scilicet Christum Deum. Iob XXI.: qui dixerunt: recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus![25] Atque libentius eligit pro duce diabolum ducentem ad mortem per peccatum. Ro. VI.: Stipendia peccati mors.[26] Ultimo ratione palpationis, quia caecus corporalis, quod videre non potest palpat manibus. Unde dicitur vulgariter: qui non videt, palpare debet. Sicut legimus de Isaac, qui non videbat, tamen palpabat Iacob. Gen. XXVII.[27] Peccator vero caecus poenas futuras praeparatas peccatoribus nec videt oculo cordis cogitando. Nec etiam palpare vult vel aliqualiter experiri saltem per poenas praesentes, ut probaret, quod si modo non potest sufferre ignis laesionem vel parvum dolorem in poenitentia, quomodo poterit sustinere poenas perpetuas. Isa. XXXIII.: Quis ex vobis habitare poterit cum ardoribus sempiternis.[28] Ad id in Vita Sancti Patrum exenim legitur, quod quidam heremita cum temptaretur de quadam muliere apposuit manum ad ignem et combussit digitos. Cumque dolorem vix sustineret, dixit sibi ipsi: si hoc modicum vix sustines, quomodo poteris sustinere ignem perpetuum et sic temptationem vicit. (F)
Tertio videndum est hic unde causatur huiusmodi caecitas spiritualis in homine. Ad quod respondetur secundum magistros theologos, quod sicut multa sunt, quae causant caecitatem corporalem. Sic suo modo multa causant caecitatem spiritualem. Ex quibus aliqua breviter proponamus. Primum est corruptio oculorum, quod fit quandoque eruendo, quandoque perforando, vel quandoque obfuscando, videlicet fumo nimio, qui oculis maxime contrariatur. Sic spiritualiter corrumpitur oculus animae quando totaliter eruitur per contemptum Dei et eius praeceptorum ac verborum divinorum ita, quod non vult considerare salutifera audiendo verba Dei. Ut patet de infidelibus et rusticis ignorantia obcaecatis. Sed iuxta Gregorium dist. XXXVIII. c. „Qui ea dictum”: qui stultus vel caecus est in culpa sapiens vel videns erit in poena. Item oculus animae perforando corrumpitur quando ira et odio inveterato tenetur. Cato: Ira impedit animum, ne possit cernere verum. Denique fumo obfuscatur gloriae vanae et ambitionis quando sicut fumus in altari procuratur, sed divino iuditio, ut dicit Ps.: deficientes sicut fumus deficient.[29] Secundum est excellentium aspectus lucidorum, ut patet de aspicientibus rotam solis vel choruscationem, vel candentem pelvim cupream. Quia excellens sensibile corrumpit sensum II de anima. Unde qui transeunt montes, ubi sunt continue nives candentes in radiis solaribus deferunt in manu ramum viridem, ne solum nives videndo excaecentur. Sic spiritualiter anima excaecatur per intellectus superbiam et scientiae, qua praesumit alta sapere quasi videre lucida de Trinitate, de predestinatione vel praescientia et huiusmodi aliis iuditiis Dei. Unde Proverb. XXV.: qui scrutator est maiestatis opprimeret a gloria.[30] Sed qui transeunt montes candentes nivibus, hoc est qui alta intelligunt, deferant in corde ramum crucis Christi et humilitatis exemplo apostoli dicentis I. Cor. II.: non iudicavi me scire aliquid nisi Iesum crucifixum.[31] O quam multi hoc modo per superbiam intellectus excaecantur, ut heretici. Tertium est carnalium fluxus humorum, cum enim descendit malus humor ad oculos excaecat illos. Sic spiritualiter ex luxuria oritur caecitas mentis, ut dicit Gregorius XXXI. Moralium. Unde Dan. XIII.: concupiscentia subvertit cor tuum.[32] Exenim de Samsone, qui per Dalidam excaecatus fuit. Quartum est ventorum insufflatio pulvere mixtorum in oculum. Sic avaritia terrenorum excaecat animam. Deut. XVI. c.: munera excaecant oculos sapientum,[33] ut patet de iudicibus false iudicantibus. Quintum est statio in loco tenebrarum. Nimirum diutina statio in carcere tenebroso visum hominis facit deficere, quia ut experientia docet natura in membrum, quod multum operatur multam virtutem emittit. Propter quod Philosophus dicit, quod scriptores habent oculos fortiores et fabri bracchia ac cursores crura duriora et fortiora. Sic per contrarium natura non mittit virtutem suam ad membrum quod non operatur longo tempore. Nam XII. Metha. dicitur, quod opus naturae est opus intelligentiae non errantis. Hinc est, quod homo, qui diutius iacuit in vinculis non bene potest ambulare. Sic et virtus visiva in oculo non videntis diu in tenebris deficit. Spiritualiter consuetudo qua homo inveteratus est a diu stando in tenebris peccatorum excaecat animam, quia tali aufert virtutem gratuitae operationis ipsa intelligentia summa, id est Deus et adeo anima obcaecatur, quod dicente Gregorio: difficile surgit, quem moles consuetudinis male premit. O quam multi taliter excaecantur et pereunt! Sed de remedio iam restat videre. (G)
Circa tertium de illuminatione mentis humanae, quod notatur in evangelio, quia Christus caecum illuminavit. Notandum, quod in isto caeco docemur mystice qualiter per Christum promereamur illuminari in mente, ut non pereamus in aeternum. Nam ad id requiruntur quattuor quae fuerunt in isto caeco significata. Primum est fervens oratio, quia teste Christo Lu. XI.: Omnis, qui petit, accipit.[34] Exemplum in isto caeco, qui ferventi desiderio clamabat petendo. Iesu, fili David miserere mei! Nec increpantes curavit. Sed quare increpabant illum. Respondet Lyra, quia per clamorem impediebat turbam ab audienda Christi doctrina a qua non desistebat Christus etiam in via ambulando. In quo docemur, quod si volumus illuminari debemus desiderantur orare et verba Dei audire. Et ut Gregorius in homilia dicit: si increpamur turbis fantasmatum carnaliumque desideriorum vehementius orationi insistamus et lux amissa reparatur. Secundum est poenitentiae verae actio, qua homo per contrationem agnoscit peccata et suam caecitatem et confitetur. Sicque ad Christum accedit et illuminatur per eum lumine gratiae. Unde caeco isti accedenti Christus dixit: Respice, scilicet agnoscendo te et Deum etc. Tertium est passionis Christi imitatio, scilicet per debitam satisfactionem, ut I. ar. huius sermonis de hoc tantum est. Unde postquam Christus praedixit passionem caecum illuminavit, qui Christum secutus est ad significandum, quod per Christi meditatam passionem habemus illuminari. Unde Bernardus: passio tua Domine Iesu super solem illuminat intellectum et super ignem accendit affectum. Quartum est in gratia perseverando Dei collaudatio, quid enim prodest post acceptam gratiam illuminationis iterum implicari tenebris caecitatis, patet hoc II. Pe. II.: melius erat – inquit – illis viam iustitiae non cognoscere, quam converti retrorsum.[35] Lyra. Quia ex ingratitudine beneficiii accepti gravatur recidivatio. Unde de isto caeco dicitur, quod sequebatur Christum magnificans Deum pro dono luminis. Sed heu heu quam multi Christiani hiis diebus a lumine gratiae Christi avertuntur ad opera tenebrarum, scilicet ad gulam ebrietatem, lasciviam et huiusmodi in suo fassango suum Deum, quem praeelegerunt sibi hoc est diabolum laudando per larvationes et cantus lascivos contempto Christo. Contra quos pro finali huius sermonis libeat ponere tale exemplum. Legitur liber De donis Spiritus Sancti, quod iuvenis quidam ingressus Purgatorium sancti Patricii inter varias poenas animarum vidit circulum ferreum constipatum clavis acutissimis in quibus quasi in corea vertebantur plures conpluti continue igne sulphureo quorum etiam viscera corrodebant dracones bracchia autem illorum a lupis duobus corrodebantur usque ad ossa. Angelus requisitus, quid haec essent respondit. Tales sunt et tali supplicio plectuntur omnes, qui choreis et clamationibus impudicis vel saltibus amplexibus osculis tactibus ludis et verbis concitant ad libidinem alios et se. Tandem ille reversus dum et quando talia videret semper solebat clamare dicens: fugite carissimi, quia magna poena sequitur talibus! O ergo peccator cave talia! Rogemus ergo Iesum etc.


[1] Lc 18,31

[2] Lc 18,30-43

[3] Mt 16, 24

[4] Hbr 12,3-4

[5] I Pt 2,21-22

[6] Is 7, 15

[7] Ba 3,37

[8] Lc 23,36

[9] Ps 21,7

[10] Is 1,6

[11] Iob 19,6

[12] Ps 72,14

[13] Is 50,6

[14] Dn 9,26

[15] Ps 109,1

[16] Lc 18,34

[17] Sap 2,21

[18] Is 42,19

[19] Ps 118,3

[20] In editione: Sap. I.

[21] So 1,17

[22] Cf. Mt 18,9

[23] Rom 1,22

[24] Ps 118,105

[25] Io 21,14

[26] Ro 6,23

[27] Gen 27,21-22

[28] Is 33,14

[29] Ps 36,20

[30] Prv 25,27

[31] I Cor 2,2

[32] Dn 13,56

[33] Dt 16,19

[34] Lc 11,10

[35] II Pt 2,21