[Pelbartus: Pomerium de
tempore, Pars hiemalis
Sermo XXVIII.]
Dominica secunda post octavas
Epiphaniae
Sermo primus super evangelio
Cum descendisset Iesus de
monte, secutae sunt eum turbae multae. Matth. VIII.[1]
et in evangelio hodierno. (A)
Carissimi, postquam Christus
Dominus ostendit se esse creatorem omnium, qui mutare potest creaturas,
scilicet in conversione aquam in vinum; et per testimonium Dei patris
manifestavit se esse filium Dei dicente Deo patre in baptismo Christi: Hic
est filius meus dilectus et cetera, sicuti auditis in praecedentibus
dominicis, hodie consequenter in evangelio ostenditur per duo magna miracula,
quod ipse Christus descendit de monte, id est de altitudine gloriae caelestis
in vallem huius miseriae, et venit salvare genus humanum ab infirmitatibus
spiritualibus, hoc est peccatum. In cuius mysterium, cum descendisset de monte,
sanavit leprosum et paraclitum, sicut dicit evangelium
Textus:
In illo tempore: Cum autem
descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: et ecce
leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me
mundare. Et extendens manum Iesus tetigit eum dicens : Volo mundare.
Et confestim mundata est lepra eius. Et ait illi Iesus : Vide, nemini
dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit
Moyses in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum
centurio rogans eum et dicens : Domine, puer meus iacet in domo
paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus : Ego veniam, et
curabo eum. Et respondens centurio ait : Domine, non sum dignus ut intres
sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo
sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : vade,
et vadit; et alii : veni, et venit; et servo meo : fac hoc, et facit.
Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico
vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab
oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in
regno cælorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores, ibi
erit fletus et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni : Vade, et sicut
credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Matth VIII.[2]
In hoc sacro evangelio tria
praecipua contemplemur mysteria:
- Primum de leprosi mundatione
- Secundum de paralitici curatione
- Tertium de spirituali instructione
Circa primum de leprosi huius
mundatione iuxta seriem evangelii quaestiones occurrunt pertractandae.
Prima quaestio de tempore huius historiae. Nam dicit: In illo tempore.
Quo ergo tempore facta est historia huius evangelii? Ad hoc respondetur secundum
doctores, quod facta est anno Christi XXXI eodem videlicet anno, quo
convertit aquam in vinum, tamen in alio mense, quia conversio aquae facta est
in Ianuario die epiphaniae, sed haec historia facta est in mense Iulio, quando
Iesus praedicavit in monte Thabor octo beatitudines docendo omnem perfectionam
anno primo, scilicet praedicationis suae. Nam secundum Augustinum et
Chrysostomum exquo Christus in primo anno, quo cepit praedicare,
sermonem fecit in monte de maxima et grandi perfectione sanctitatis evangelicae,
boni autem magistri mos est doctrinam suam factis approbare. Grandia enim
dicere non est multum, sed grandis facere est magnum, ideo cum complevisset sermonem
in monte, scilicet Thabor, mox descendit ad operationem signorum, ut qui
ostendit se esse mirabilem in verbis, mirabilior esset in opere. Unde secundum
Lyram notandum est pro generali regula, quod doctrina humana, quae non
excedit facultatem intellectus humani, per rationes demonstrativas habet
confirmari, út exempli gratia: Si quis aperte velit probare, quod anima fit
multo preciosior corpore, habet rationes, quia corpus habet omnem
pulchritudinem et perfectionem ac conservationem ab anima, qua discendente
corpus mortuum est et foetidum. Sed doctrina divina extendens facultatem
humanam non potest confirmari per rationem evidentem propter quod oportet per
opera virtutis divinae confirmari, hoc est per miracula divinae virtutis
ostensiva. Nam certum est, quod Deus non potest esse testis falsitatis secundum
Anselmum et omnes philosophos. Cum ergo Deus fecit miracula ad
confirmationem doctrinae evangelicae per Christum, sequitur, quod infallibilis
veritatis est. Proinde Richardus li. de Trinitate dicit: O,
utinam attenderent Iudei et adverterent pagani, cum quanta se curitate
conscientiae poterimus nos Christiani ad divinum iudicium accedere, numquid*
cum omni confidentia dicere poterimus: Domine, si error hoc est, quod credimus,
a te decepti sumus, nam tot et tantis signis confirmata sunt, quae credimus,
quod non nisi per te fieri potuissent. Haec ille. Patet ergo, quod Christus
probavit doctrinam suam divinis factis, et per consequens est verus Deus et
legislator. (B)
Secunda quaestio de leprosi
affectione, quia dicit evangelium, quod cum descendisset Iesus de monte,
secutae sunt eum turbae multae. Et hoc secundum Lyram fuit in
aliquibus ex devotione propter sanctitatem doctrinae, quam in monte
promulgaverat. Aliqui autem sequebantur ex curiositate, ut viderent miracula et
audirent nova. Alii, ut insidiarentur ex perversitate, sicut pharisei. Alii
vero pro sanitate ut curarentur sicut infirmi, de quibus erat iste leprosus, qui
veniens adoravit et cetera. De quo quaeritur: Cur iste leprosus affectans
sanari noluit ascendere in montem ad Christum praedicantem, sed expectavit,
donec descenderet de monte? Mirum enim hoc videtur, cum ex natura etiam
animalia bruta quaerant remedia sanitatis quamtotius, nec differunt ad tempus,
sed accelerant, ut possunt. Unde et Glossa super Ecci. XIX.
dicit, quod canis si infixam femori sagittam habuerit, non potest quiescere,
donec celerius extrahat. Item ursus contra febres formicas comedere proparat.
Cerva vel caprea vulnerata herbam quaerit, quae ferrum de corpore excutiat, ut
dicitur diptamum. Cur ergo iste leprosus non ascendit ad Christum
festinanter. Respondetur secundum doctores, quod hoc fieri voluit
Deus primo in figuram, quia leprosus iste figurabat genus humanum lepra
peccatorum infectum, quod curari non poterat, nisi Christus de monte
altitudinis gloriae in incarnatione descenderet in vallem huius mundi. Secundo
propter doctrinam, ut doceat, quod scilicet peccator non potest in caelestem
montem ascendere, ubi Christus residet, nisi hic prius mundetur a lepra
peccatorum. Ps.: Quis ascendet in montem Domini, aut quis
stabit in loco sancto eius? Innocens manibus, id est operibus et cetera. [3](C)
Tertia quaestio est de curationis
modificatione, scilicet: Quare Christus his modis voluit hunc leprosum curare,
scilicet adorantem tangendo manibus et ad sacerdotes mittendo et huiusmodi,
quae patend in evangelio? Ad hoc respondetur secundum doctores,
quod exquo per hunc leprosum significatur quilibet homo in peccato mortali
positus. Nam ut dicit Haymo: Invisibilis lepra est in anima
peccatis inquinata. Voluit ergo Christus in curatione huius leprosi tales,
scilicet modos observare, quibus nos instruemur, qualiter deberemus a peccatis
emundari. Ut enim dicit Magister in historia: Ista mundatio
leprosi est primum signum Christi, quod fecit post apertam praedicationem suam,
quia licet prius converterit aquam in vinam, nondum tamen tunc aperte
praedicaverat. Proinde in hoc primo miraculo emundationis docuit, quod istis
modis mundemur a peccatis.
Primo adorando Christum
fideliter et humiliter, sicut fecit iste leprosus , qui veniens adoravit eum
procidens et cetera. Ludolphus ubi inquit: tria ista
occurrunt, scilicet fides, humilitas et oratio, nil negatur a Deo. Haec
ille. Augustinus: Oratio si, inquit, pura et humilis
fuerit, vacua non redibit. Iuxta illud ps.: Respexit in
orationem humilium et precem eorum non despexit.[4]
Secundo bonitatem Christi et
propriam infirmitatem recognoscendo in contritione et spe veniae fiducialiter,
sicut iste leprosus ait: Domine, si vis, potes me mundare, quod est:
Quidquid vis, potes sicut omnipotens, et scio, quia ex bonitate tua vis bonum
salvificum, ideo tuae bonitati infirmitatem meam curandam committo, ut haec
dictat Ludolphus „Ubi” titulus”. Addiscamus
ex verbis leprosi corporalium infirmitatum medelam non quaerere, sed divino
beneplacito totum committere, qui omnia iudicio disponit, tantummodo animae
salutem petamus, quam vult nobis Deus dare.
Tertio cogitando passionem
Christi compatienter, hoc notatur, cum dicitur: Et extendens manum Iesus.
Na min hoc, quod extendit manum, significavit, quod extensurus esset in cruce
manus, et sic sua passione ac sanguine nos mundaret. Debemus ergo saepius
passionem Christi cogitare compatiendo et flendo, quia ut dicit Bonaventura:
Omnis sanctificatio, id est mundatio animae, omnis thesaurus, scilicet
meritorum, et omnis satisfactio peccatorum constitit in memoria passionis
Christi. Et Augustinus de vita Christiana dicit: Si Christi
passio abesset, nemo ad Deum spem habere posset ergo et cetera.
Quarto caritatis opera
exhibendodiligenter. In signum huius dicitur in evangelio: Tetigit eum
dicens: Volo mundare, quod secundum beatum Hieronymum
accipiendum est sub modo imperativo, quod est ego ex caritate volo et impero,
ut munderis, quia propter hoc descendi de caelo ad patiendum in cruce manu
extensa; adveni fundere meum sanguinem ac tanquam leprosus videri, ut mundentur
animae hominum a lepra peccatorum. Unde et subditur in evangelio: Et
confestim mundata et cetera. O itaque, quanta est Dei bonitas et Christi
pietas, qua vult omnes homines peccatores salvari, nam dicens: Volo,
scilicet salvare, non perdere. Hoc enim diaboli est proprium velle, scilicet
perdere in Gehennam, sed mihi proprium est velle salvare. O quanta perversitas
peccatorum, quod cum Deus et omnes angeli ac beati velint peccatorum salutem
per poenitentiam, ipse solus peccator concordat diabolo nolendo converti, et
sic damnari in peccato. (D)
Denique, carissimi Christiani,
pensate erga nos Christi caritatem, quia cum esset Deus omnium, et posset sola
voluntate curare nos omnes et ipsum leprosum, voluit tamen tangere eum
caritative, quem scivit peccatorem et figuram gerere peccatorum, ac tam
abominabilem leprosum esse. Quare hoc fecit Christus? Utique ut sic ostendat se
Deum in carne, et sic humanitatem suam fore instrumentum divinitatis
coniunctum, sic dicit Theophilus. Cuius, scilicet humanitatis
contactu utebatur tanquam artifex instrumento secundum Lyram, et
cum hoc, ut doceret suo exemplo nos nullum peccatorem despicere, sed acceptare
ad poenitentiam. Nullum quoque leprosum et infirmum abominabilem horrere, sed
propter Christum pauperes deserviendo contingere. Nimirum de hoc exemplum
narrat Cancellarius Parisiensis, Gerson, quod duo quidam
erant, unus sacerdos leprosum fuit, qui propter horrorem fenestram fecit, per
quam audiebat confessionem illorum et Eucharistiam porrigebat illis, et divina
ultione pars illa faciei ac corporis, quam vertebat versus leprosos, sana
mansit, altera pars et apposito lepra infecta tota fuit. Alius autem erat, qui
servitio illorum deputatus fuit, qui propter horrorem elemosinas porrigebat per
fenestram, et factus est leprosus.
Ultimo Christus mundavit hunc
leprosum debitam confessionem et dignam satisfactionem iniungendo, quia dicit
evangelium, quod misit eum ad sacerdotes et offerre praecepit munus, quod
praecepit Moyses et cetera. In quibus verbis et factis docemur, quod licet
peccator a lepra spirituali sit mundatus per contritionem, quo Christus tangit
cor in poenitentia, nihilominus tamen debet peccator ipse ostendere sacerdoti
confitendo peccatum, ac secundum arbitrium eius satisfactionem complere, ut
patet de poenitentia dist. I. c: Non potest (inquit Ambrosius)
quisque a peccato iustificari, nisi peccatum fuerit confessus, et capitulo
sequenti per Chrysostomum. Denique, quod Christus in evangelio
prohibuit dicens: Vide, nemini dixeris; exemplum dedit fugiendi vanam
gloriam in operibus, quae facimus. O ergo anima peccatrix, disce, qualiter
oporteat te emundari a peccatis. (E)
Circa secundum de paralitici
curatione notandum, quod sicut claret in evangelio iste paraliticus servus
centurionis sanatus est per Christum propter fidem centurionis, qui adoravit
Christum rogans pro sanando suo servo. Et erat gentilis secundum Lyram
positus ibi a Romanis pro colligendo tributo et custodia Galileae, ne forte
vellent contra Romanos, quibus tota illa terra subiecta erat, rebellare. Unde
et in Capharnaum, quae erat tunc metropolis illius terrae civitas habitabat, et
dicitur centurio, quia habebat centum milites in armis sub se. Qui auditis
Christi miraculis credidit Christum posse sanare servum, qui sibi erat valde
carus. Iesus ergo videns eius fidem ait: Ego veniam et curabo et cetera.
Et ille respondit: Domine, non sum dignus et cetera. Hoc dixit secundum
Lyram, quia sciebat Christum esse Iudeum, Iudeisque abominabile fore,
ut intrarent domos gentilium; et quia tanquam gentilis in domo sua forte
habebat idola, et credens Christi deitatem reputavit se indignum prae
humilitate. Unde et subdit: Dic tantum verbo et snabitur et cetera, quod
est sicut solo verbo omnia creasti, sic solo verbo sanare potes. Augustinus.
Dicendo se indignum praestitit se dignum, ut non intra eius parietes, se din
cor eius Christus intraret. Et posuit exemplum de seipso dicens: Nam et ego
homo sum et cetera patent. Ex quo concludit, quod tu ergo, qui nulli
subiectus es potestati, sed tanquam Deus omnibus praees, potes solo verbo
curare. Et est argumentum a minori, ut dicit Ludolphus. Unde
Iesus admiratus dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem et
cetera. Ludolphus dicit: Admiratur Dominus, quia ad modum
mirantis se habuit. Nam ut ait Augustinus: quod miratur Dominus nobis mirandum esse signat. Non
enim ei, qui omnia novit et mirabiliter operatur aliqiuid incognitum esse
potuit, ex quo insolite viso consurgeret admiratio. Tamen secundum Lyram
fuit vere in Christo admiratio, quia licet ab instanti conceptonis omnia
sciret, tamen scientia experimentalis in rebus sensibilibus accrescebat in eo.
Sicut ergo aliquis sciens per doctrinam hanc herbam valere contra paralisim
puta mandragoram, si experimentalis videt, quod per eam iste sanatur, causatur
in eo admiratio, et sic fuit in proposito, quod Christus experimentaliter
audiens fidem huius centurionis admiratus est et laudans dixit: Non inveni
tantam fidem in Israel, id est in populo Iudaico. Quia licet aliqui de Iudeis
essent maioris fidei, ut patet de Beata Virgine et apostolis, tamen respectu
illorum, qui non crediderunt, isti erant pauci, et ideo non connumerantur, sed
excluduntur secundum communem usum loquendi, scilicet ut cum quis intrat in
domum cum societate aliquorum, et ibi nullum vel paucos invenerit, solet
dicere: Non inveni hic aliquem; in tali locutione non connumerat secum
venientes, ut dicit haec Hieronymus et Ludolphus. Nam et II.
Phisicorum: Quod modicum est pro nihilo vel nullo reputatur. Unde et
salvator concludit dicens: Amen dico vobis, quia multi, scilicet ad
exemplum istius gentilis venient ad oriente, scilicet ad fidem per
praedicationem apostolorum et aliorum, et recumbent, id est requiescent
feliciter cum Abraham, Isac et cetera, quorum fidem imitati sunt in
regno caelorum, ubi est beatitudo filii eutem regni, id est Iudei, quibus
principalis missus est Christus ad praedicandum regnum Dei eiicientur, scilicet
propter incredulittatem in te ex, scilicet Gehennae. Cetera sunt plana (nem látszik a fénymásolaton), haec pro historia
sufficiant causa brevitatis (F)
Circa tertium, scilicet de
spirituali instructione notandum, quod praeter ae, quae iam in
praecedentibus articulis tacta sunt ex hoc evangelio, traduntur Christiano
populo plurima salubria documenta.
Primum de
bonae voluntatis Christi erga nos promptitudine, quod claret in eo, quod cum
leprosus diceret Christo: Domine, si vis, potes me mundare. Et statim
Iesus ait: Volo. In quo docemur, quod Christus libenter vult nobis dare
omnia bona ad salutem necessaria, et in huis signum in alio miraculo de
paralitico legitur, quod Christus se promptum repromisit dicens: Ego veniam
et curabo eum, scilicet libentissime. Quaeritur ergo hic: Qualia bona Deus
promptus et paratus ex se est conferre omnibus hominibus? Respondetur secundum scripturas
et doctores, quod Deus ex sua bonitate immensa semper praesto est et
promptissimus ad dandum hominibus praecipue quattor bona, quantum est ex se et
voluntate antecedente.
Primo vult omnibus
aeternam salutem in fidei Christi cognitione, ut testatur Apostolus II.
Timoth. II.: hoc, inquit, bonum et acceptum est coram
salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem
veritatis, scilicet fidei Christi venire et cetera.[5]
Scotus super primo dist. XLVI. dicit, quod Deus vult omnes
salvari, quantum est ex parte sui et voluntate sua antecedente, pro quanto
dedit omnibus hominibus dona naturalia et leges rectas et adiutoria omnia
sufficientia ad salutem. Sicut exemplum ponit de rege, qui bonas leges
statuit ad pacifice vivendum omnibus subditis. Talis rex dicitur, quod vult
omnes pacifice vivere, sed quia latrones transgrediuntur legem, ideo voluntate
consequente tales non permittit pacifice vivere, sed punit, quos tamen
voluntate antecedente volebat esse in pace per observantiam legum. Sic est in
proposito de Deo et sic patet.
Secundo Deus ex se vult
omnibus hominibus misericordiam in vere poenitentiae conversione. Unde Ezech*
XVIII.[6]:
Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominis, et non, ut
convertatur a viciis, scilicet et viis et cetera. O ergo peccator, vide Dei
benevolentiam erga te, quia propterea te Deus expectat usque ad mortem, ut miseriatur
tui. Isa. XXXIII.[7]
Tertio vult omnibus in praesenti
gratiam facientibus, quod est in se. Unde de consecratione dist. IV. „Nec
quemque” Cyprianus dicit, quod sicut dies omnibus aequaliter
nascitur et sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, sic Christus
lumen vitae pari aequalitate largitur. Und esi quis excuset se dicendo: Ego
non convertor ad poenitentiam, nec relinquo peccatum, quia non dat mihi Deus
hanc gratiam, ut possim. Talis mentitur, quia ut Anselmus de casu diaboli
dicit: Non ideo homo gratiam non habet, quia Deus non dat, sed quia homo non
accipit eo, quod non facit, quo din se est. Sicut si quis habet tenebrosam
domum in sole, non est hoc a sole, sed quia non aperit fenestram ad solem
illuminantem, sic qui non vult dolere de peccatis.
Quarto gloriam vult Deus
omnibus perseverantibus in fide. Ps.: Gratiam et gloriam dabit
Dominus.[8]
Exemplum in isto gentili centurione in hoc evangelio. Item de latrone iuxta
crucem pendente. Nam Deus creavit hominem ad beatitudinis gloriam, ut dicit Augustinus,
ergo libenter dat, sed perseverantibus, quod ergo multi damnantur culpa illorum
est. O Iesu bone, quantum te deberemus pro talibus bonis diligere, tibi laus et
cetera. (G)
Secundum
documentum de tactus Christi virtute, quia dicitur, quod tetigit leprosum manu,
et statim sanatus est. Unde hic quaeritur: Qualiter Christus tangit manu suae
misericordiae peccatorem, ut mundetur a lepra peccati? Ad hoc respondetur, quod
sicut in manu Christi fuerunt quinque digiti, quibus leprosum tetigit, sic
mistice quinque sunt, quibus tangit Christus peccatorem ad mundanum. Primum
est contritionis inspiratio. Apoc. III.: Ego sto ad ostium,
scilicet cordis, et pulso,[9]
scilicet tangendo per inspirationem contritionis. Haec significatur per
pollicem, qui sic dicitur eo, quod polleat virtute et grossitudine secundum
Catholicon. Sic contritio virtutem habet omnium operum ac magnitudinem
ita, quod sine ea alia opera non valent et cetera. Secundum, quo tangit
Christus cor est divini verbi exhortatio. Unde Gregorius:
Spiritus Sanctus, scilicet qui loquitur in verbo, mox cum tetigerit mentem,
docet, scilicet ad salubria, solumque tetigisse, docuisse est et cetera. Hoc
significatur per secundum digitum, scilicet indicem eo, quod per eum indicamus
monstrando, sic facit verbum Dei. Tertium est tanquam tertius digitus
Christi, scilicet tribulationum immissio, de quo Iob: Manus
Domini tetigit me.[10]
Unde Gregorius: Quod facit lima vel malleus ferro, hoc facit
tribulatio animae, scilicet purgando a rubigine peccati. Hoc significatur
per digitum medium, qui longior est ceteris, et tribulatio est durans longius,
scilicet tota vita hominum in praesenti ergo et cetera. Quartum
tanquam Christi digitus quartus est amoris devotio, quam infundit Deus saepe
cor hominis tangendo sive per memoriam passionis Christi, sive aliorum
beneficiorum Dei et cetera. Hoc significatur per digitum quartum, qui dicitur
cordialis, quia in eo vena est, quae usque ad cor penetrat, ut dicit Isidorus.
Quintum est mortis recordatio. Ecclesiastici VII.: Memorare
novissima tua et in aeternum non peccabis.[11]
Hoc significatur per ultimum digitum vel finalem. O ergo homo, cogita, quotens
te Christus talibus digitis suis tetigit, et tamen miser tu renuis ab eo
mundari, se din lepra esse, id est mortali peccato vis perseverare. (H)
Tertium documentum de centurionis
commendabili fide in exemplum imitationis nostrae. Nam dixit Christus de eo: Non
inveni tantam fidem in Israel. Unde hoc instruimur primo, quod
magnam et fervidam fidem habeamus ad Christum, si volumus, ut Christus veniat
in cor nostrum, et intret tectum nostri corporis. Iuxta illud: Habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Eph. III.[12]
Secundo quoque instruimur ex exemplo centurionis, ut erga servos suos
Domini habeant pietatem et curam salutis, et cum infirmatur sarvus, tunc eum
Dominus de domo sua non eiiciat, sed pro Deo pietatis opera sibi exhibeat,
sicut fecit iste centurio, ut patet. Haec secundum Rabanum. Tertio
instruimur exemplo centurionis humilitatem, quia dixit: Domine, non sum
dignus, ut intres sub tectum meum et cetera. Augustinus
dicit, quod hoc verbum fuit tantae virtutis propter humilitatem, ut Christus
statim intraret et inhabitaret in corde ipsius. Ideoque Ecclesia ordinavit,
quod fideles cum accedunt ad communionem, haec verba dicant, scilicet: Domine,
non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed et cetera, quatinus virtute
horum verborum per humilitatem digni efficiantur suscipere Dominum Iesum in
sacramento, quia ubi indigne suscipiuntur, ibi ad iudicium ingreditur
accipienti. Haec secundum Origenem.
Accedamus ergo, carissimi, et rogemus Dominum Iesum, ut det nobis et cetera.