Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XVII.]

 

Dominica infra octavas nativitatis Domini
Sermo I. scilicet super evangelio
 
Erant Ioseph et Maria Mater Iesu mirantes super hiis, quae dicenbantur de illo. Luc. II.[1] et in evangelio hodierno. (A)

 

Videmus per experientiam, quod illa, quae sunt usitata homo non admiratur, sicut ortum solis omni die et multiplicationem segetum in agro seminatorum nullus miratur, quia usitatae et consuetudinariae fiunt. Sed eclipsim solis mirantur homines, quia raro fieri habet similiter et panum quinque pro quinque milibus hominum multiplicationem, quam fecit Christus mirati sunt homines, quia licet idem Deus faciat illa et ista, sed ista sunt rara et insolita, ideo mira dicuntur, ut ait Augustinus. Quia autem in sacra nativitate Christi et circumadiacenti tempore fiebant multa mira et insolita, merito ergo potuerunt homines admirari et praecipue Beata Virgo Maria et Ioseph, qui talia attentius considerabant. Sicut patet in evangelio isto.
Textus.
In illo tempore erant Ioseph et Maria Mater Iesu mirantes super hiis, quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua erat usque ad annos LXXXIV, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens Deo die ac nocte. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo. Luc. II.[2] In hoc evangelio tria mysteria praecipua docentur summariae.
·      Primum est Ioseph et Mariae admiratio.
·      Secundum est Simeonis et Annae prophetatio.
·      Tertium est pueri Iesu profectus et confortatio. Haec patent in evangelio.
Circa primum dicit evangelium. In illo tempore erant Ioseph et Maria etc. Si quaeratur quo tempore facta est historia huius evangelii. Dicendum est breviter secundum Guilllermum, quod quadragesimo die post nativitatem Christi. Hoc est in die purificationis Mariae. Sed hodie infra octavas nativitatis Christi legitur ab Ecclesia, ut doceamur, quod iste puer natus est omnibus admirabilis, utpote verus Deus et homo et omnes Christiani debent cum Maria et Ioseph admirari ac praecipue hoc tempore gratias Deo agant, quod tam maximum et tam piissimum ac salvificum miraculum fecit Deus pro nostra salute, quod videlicet nasci voluit ex Virgine et manifestari, quod ipse sit Deus factus homo. Nam quid mirum si alii homines in admirationem ducuntur de puero Iesu nato cum etiam ipse Ioseph mirabatur, qui fuit nutricius Christi et sic pater, scilicet cura dicitur, non genitura. Ebrardus: est pater hic cura, pater est alius genitura. Itaque sacrum dicit evangelium, quod Ioseph, qui ab angelo didicerat, quod de Spiritu Sancto conceptus sit Christus et ipsa gloriosa Virgo Mater Christi mirabantur super hiis, quae dicebantur de illo videlicet puero Iesu etc. (B)
Sed quaestio occurrit quomodo Ioseph et Maria Mater Christi mirabantur cum bene sciebant Christum fore Deum. Nam dicit Philosophus I. Methaphysica et II. poste, quod mirari tunc quis dicitur cum causam rei ignorat. Nam admiratione orta incipit homo causam inquirere, sicut exadmirari ceperunt homines philosophari et tandem cum ad causae cognitionem, quis pervenerit cessat admiratio et scientia in illo generatur. Exempla ponamus in spiritualibus. Primum de superbia, cum enim legimus, quod Deus e caelo deiecit tam nobilissimas creaturas angelicas in maxima multitudine miramur et unde factum sit inquirimus et audiendo, scilicet Scripturam dicentem, quod ex superbia illorum. Iam scientiam habemus certam, quod Deus superbiam detestatur et damnat aeternaliter. Secundum exemplum de avaritia legimus in evangelio, quod homo quidam dives videns, quod ager uberes fructus afferret, dixit: Maiora faciam horrea magna mea et congregabo omnia, et ecce illa nocte ei dictum est: stultae hodie tollent a te animam tuam.[3] Et sic repente mortuus est. Lu. XII. Causam quaerimus admirantes et invenimus avaritiam Deo detestabilem et sic scimus. Tertium de luxuria legimus totum mundum diluvio periisse et Sodomam cum omnibus suis oppidis et possessis bonis submersam miraremur, si causam nesciremus esse videlicet luxuriam. Et sic plura exempla de aliis vitiis pone! Ad propositum redeamus, sanctissimus Ioseph et Virgo Beatissima Maria optime sciverunt Christum esse Filium Dei. Et ea, quae facta fuerunt, sciverunt divina virtute esse facta. Quomodo tunc mirabantur de hiis, quae fiebant et de Christo dicebantur. Respondetur, quod non mirabantur tamquam ignorantes Christum esse verum Deum, sed mirabantur, quod tam cito aliis etiam innotu erat, quod se soli scire de Christo putabant videlicet pastoribus regibus Simeoni et Annae. Et hoc vult Origenes in homilia dicere: Congregemus in unum ea, quae in ortu Iesu dicta et facta sunt et sciemus singula admiratione digna. Et quo ad hoc enumerantur plura dicta et facta de quibus mirabantur et nos mirari debemus. Primo de hiis, quae dicebantur Virgini Mariae in angelica salutatione, quae erant nova et inaudita a saeculo, scilicet quod Virgo conciperet et pareret Dei Filium. Secundo de hiis, quae dicebantur ab Elizabeth in visitatione scilicet quod Virgo esset Mater Domini et quod ad eius vocem exultavit infans in utero. Tertio de hiis, quae dicebantur a Zacharia sacerdote, quod scilicet Iohannes praecursor fieret Christi etc. Quarto de hiis, quae a pastoribus de visione angelorum et divina collaudatione pro Christi nativitate. Quinto de hiis, quae dicebantur a tribus magis et stellae adductione. Ultimo de hiis, quae a Simeone et Anna prophetabantur in futurum de Christi passione et Israel redemptione et malorum damnatione ac bonorum resurrectione, ut dicit evangelium hodiernum et plura huiusmodi. Unde Bernardus super illud „fecit mihi Dominus magna” dicit: Beata Virgo potuit dicere: Magnum est utique quod Virgo sum, maius, quod Virgo similis et mater sum. Et subdit. Cum Virgo Maria inspexit Filium qualiter quaeso non mirari potuit, scilicet de tam super omnia maximo miraculo, quod Dei mater extitit. Potuit revera admirando dicere. O dilecte mi tu puer, quis es! Es quidem Filius meus sed et Creator et Deus meus! Fugis quippe ubera mea, qui pascis universa! Parvulus es in manibus meis, qui cuncta potenter regis et tenes in manibus tuis! Sed haec scripta quare sunt, nisi ut miremur, quantum nos dilexit Deus. Nam si de hoc non miramur grossiores sumus diabolo, qui mirabatur de Christi nativitate, ut dicit Augustinus in quodam sermone: miremur ergo gratias agendo de tali, scilicet amore Dei benignitate humiliateque, qua nos redemit et nunc etiam in peccatis sustinet expectando ad poenitentiam. (C)
Circa secundum de prophetia Simeonis nota, quod Sacrum Evangelium subdit. Et benedixit – inquit – illis scilicet Ioseph et Mariae ipse Simeon et etiam puero Christo, quali forma benedixerit non habetur expressum. Sed secundum quod Graecus et Ludolphus dicunt ista benedictio fuit laudando Deum et gratias agendo pro adventu Christi et sic benedixit id est benedictos ac beatos praedicavit eos, quod dicitur benedictus iste puer Christus, qui venit in nomine Domini et benedicti vos a Domino, qui meruistis huic benedicto puero servire portando. Sed quaeritur, quomodo Simeon benedicere ausus est Mariam, quam scivit Virginem Matrem Dei esse et Christum Dei esse Filium, cum dicat apostolus Heb. VIII. Minor a meliori benedicitur.[4] Respondetur secundum Lyram et Ludolphum, quod licet Maria fuerit maior Simeone in merito sanctitatis, tamen Simeon erat sacerdos ad cuius officium spectat benedicere populum, ut patet I. q. I. Dictum est a Domino. Ubi Augustinus dicit, quod sacerdotes nomen Dei invocant Dominus autem benedictionem praestat. Tam altissima enim est dignitas officii sacerdotalis, quod praecellit alios homines etiam maioris meriti existentes. Et sic Simeon maior officio existens, scilicet sacerdotali benedixit Mariam. Sed cum Christus esset etiam sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (ut ait Ps.[5]) ipsum Simeon benedicere non habuit nisi praedicando et laudando, sicut dicimus, quod creatura benedicit Creatori. Mos quippe erat in veteri lege, quod quando parentes praesentabat in templo puerum sacerdos benedicebat parentibus et puero. Ideoque Simeon sacerdos benedixit illis, sed aliter Christo, scilicet quia ipsum laudando et praedicando Christum Dominum vitae et mortis (ut dicit Hieronymus) benedixit. Aliter etiam Mariae, quia ad eam magis pertinebat de Iesu, ideo ad eam sermonem singulariter dirigit futura prophetando. Unde subditur in evangelio: et dixit ad Mariam etc.[6] Denique aliter benedixit ipsi Ioseph, scilicet communi benedictione secundum Graecum in similitudine patris tamquam nutricium Christi, ut dictum est. (D)
Ex quo autem Maria licet maior sanctitate meritorum recepit benedictionem a Simeone datur documentum, quod benedictio sacerdotis non est contemnenda etiam si sacerdos ipse sit minus bonae vitae praecipue autem in officio missae et sacramentorum administratione. Unde I. q. I. „Non quales” Nicolaus papa dicit: Non quales sacerdotales Domini sint, sed quid de Domino loquantur est attendendum. Nam respiciendum est ad eorum officium, non ad meritum. Unde Gregorius XI. q. I.: sacerdotibus – inquit – debetur honor ratione eius, cuius servi sunt.
Advertendum est autem, quod de Christo puero Simeon prophetavit plura per ispum implenda, ut patet in evangelio.
·      Primo de malorum ruinatione.
·      Secundo de bonorum resurrectione.
·      Tertio de Christi signo et contradictione.
·      Quarto de dolorosa Christi passione.
·      Quinto Anna fatetur de hominis redemptione.
Et per ista quinque haec Scriptura confiteri et probare vult, quod iste puer natus sit verus Deus et Salvator. Primo inquam de malorum ruina prophetavit dicens: Ecce hic positus est in ruinam. Nam ex quo universalis regula secundum omnes etiam philosophos est, quod Deus bonus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus est Deut. XXXII.[7] Ideoque Christus verus Deus debuit venire in ruinam triplicem. Primo in ruinam omnium vitiorum et iniquitatum, ut scilicet destrueret regnum peccati. Nam Bernardus dicit: Non potest virtus cum vitiis pariter crescere, ergo ut virtus crescat debuit vitiorum regnum destrui. Positus est ergo Christus in vitiorum ruinam superbiae, quia ruit superbia ex Christi humilitate. Item avaritiae, quae ruit ex Christi paupertate. Luxuriae, quae ruit ex eius castitate. Irae, quae ruit ex eius patientia. Gulae, quae ruit ex eius sobrietate. Invidiae, quae ruit ex eius benignitate. Accidiae, quae ruit ex eius operositate et sic de aliis. Secundo in ruinam daemonum et idolorum per totum mundum. Tertio in ruinam omnium in fidelium occasionaliter et omnium damnandorum, quos Christus in iudicio ruere faciet in Infernum. O ergo peccator fac in te ruinam peccatorum ne pereas in eis! Secundo prophetavit de bonorum resurrectione, cum subdit. Et in resurrectionem multorum in Israel. Id est in populo fideli per Israel significato. Nam ut ait Ps. gratiam et gloriam dabit Dominus.[8] Ergo solius Dei est dare gratiam per quam resurgunt homines de peccatis ad virtutes et ad gratiam ac gloriam futuram. Ideoque Christus verus Deus in hoc praedicatur, quod est ad resurrectionem multorum, scilicet fidelium in praesenti per fidem et poenitentiam et in futuro per gloriam. Tertio de Christi signo, cum subditur. In signum cui contradicetur. Nam Christus probatur verus Deus per signum miraculorum solius divinae virtutis, quod signum clare ostensum est toti mundo in mortuorum resuscitatione infirmitatum curatione, daemonum eiectione et huiusmodi factorum in nomine Christi. Unde Gregorius Nisc. ipsum – inquit – Christum nominat signum tamquam supra naturam existentem et signorum hoc est miraculorum auctorem. Basilius. Est enim signum – inquit – alicuius rei mirabilis et occulte indicativum visum a simplicioribus intellectum vero ab habentibus exercitatum intellectum. Haec ille. Sic ergo Christus dicitur positus in signum, scilicet veritatis fidei et ostensionis clare per signa miraculorum, quod ipse sit verus et mirabilis Deus in lege promissus. Unde sicut signum regis in sigillo apposito litterae dat veritatis testimonium, sic miracula sunt signa verae Deitatis et testimonia infallibilia. Proinde Nicodemus Iohannis III. dixit: Rabbi, scimus, quia a Deo venisti. Nemo enim potest facere haec signa, quae tu facis, nisi fuerit Deus etc.[9] Sed huic signo, ut dicit Simeon contradictum est a multis videlicet a Iudaeis non credentibus et miraculorum Christi signa daemonio Beelzebub ascribentibus. Item contradicitur etiam a paganis Christi fidem persequentibus et ab haereticis fidem veram pervertentibus. Item a malis Christianis, qui ut scribitur Titum I. Confitentur se nosse Deum factis autem negant.[10] Sic contradicunt factis Christo, contra hos omnes clamat Isa. XLV. dicens: Vae qui contradicit factori suo![11] Quarto Simeon prophetavit de dolorosa Christi passione, cum ait ad Mariam. Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur etc.[12] Ibi autem secundum Lyram et Ludolphum (ut) non tenetur causaliter, quia non propter hoc principaliter pati voluit Christus, ut revelarentur hominum cogitationes, sed tenetur consecutive, quia hoc secutum est ad Christi passionem. (E)
Sed quomodo ad Christi passionem secuta est revelatio cogitationum hominum. Respondetur secundum Lyram et Simonem de Cassia aliosque concorditer, quia omnium fere genera hominum, scilicet credentium et non credentium iustorum et iniquorum diligentium et odientium ac etiam poenitentium cogitationes patuerunt. Et hoc exemplariter inductive patet in mundo toto. Primo in Iudaeis et phariseis, quorum invidia et odium patuit. Quoniam Christum occidere voluerunt et insuper discipulos persequi et fidem extinguere. Secundo in infidelibus cunctis et paganis, qui fidem Christi persequi et omnes Christianos perimere voluerunt zelo idolatriae. Tertio in Christi discipulis, qui diversas cogitationes habere et nutationes in corde claruerunt, nam ibi revelata est Iudae avaritia, qua Christum tradere conceperat. Et Petri pusillanimitas, qua Christum negavit. Item Magdalenae et Iohannis ac sanctarum mulierum cruci assistentium compassio, aliorumque discipulorum et apostolorum timorosa fuga et dubitatio. Quarto in omnibus conversis per orbem et Christianis, quia ut hoc exponendo Origenes dicit: omnes fideles revelant suas malas cogitationes et secreta in confessione coram sacerdote quatinus sanentur in sacramento poenitentiae per effectum et meritum passionis Christi. Quinto in ipso corde Virginis Matris, quod quidem pertransivit, scilicet gladius doloris passionis Christi, ut exponit Beda et Lyra. Unde passio Christi revelavit cogitationes Mariae multiplices. Primo quidem cogitationes cordialis eius summi amoris, quia summe dilexisse Christum probata est, quae in anima martyrii gladium pertulit pro Christo. Unde Hieronymus in sermone De assumptione dicit, quod quia in parte impassibili hoc est in anima passa est plus, quam martyr fuit, scilicet quia alii in corpore martyrium pertulerunt. Secundo cogitationes eius summi doloris et conpassionis multiplicis, quia saepius cor eius gladius maximi doloris pertransivit in tot tribulationibus sicut passus est Christus. Et praeterea etiam in Christi amissione, quem triduo quaesivit cum merore. Item cum Christo in alligatione, quando captum audivit et ligatum fuit passa et in flagellatione in coronatione spinae in crucis etiam baiulatione et confixione et in morte. Insuper post mortem Christi sola ipsa Virgo Mater sustinuit dolorem lanceae perforantis latus Christi, ut dicit Bernardus sermone De annunciatione, quia iam tunc mortuo Christo sola anima Mariae sensit. De ista materia doloris Mariae et gladii plurima alia mysteria descripsi in Stellario Beatae Virginis, ideo hic pertranseo. Ultimo in omnibus generaliter hominibus bonis et malis patet, quod Christi passio multorum cordium cogitationes revelavit, quia Christo passo boni et electi crediderunt mali vel reprobi credere noluerunt, et qui crederent vel non ante erat incertum, sed postea certum fuit, ut dicit Beda. Nam et in hoc Christi divinitas per totum mundum est conprobata, quod scilicet passus tam acerbam mortem crucis se resuscitavit ad gloriam caelestem, quod non nisi Deus potuit. Quinto in evangelio Anna confitetur humanam redemptionem per Christum fiendam. Et ut eius testimonium magis autenticum et firmioris veritatis probetur ipsam Scriptura multipliter commendat, ut patet in evangelio et erat – inquit – Anna prophetissa. Et satis claret littera ?? autem dicit haec eadem hora superveniens intelligendum est non a casu, sed Spiritus Sancti revelatione. Consistebatur Domino, scilicet gratias agendo de tanto beneficio divinae incarnationis et loquebatur de illo, scilicet Iesu omnibus, qui expectabant redemptionem scilicet annuncians, quod ipse est Redemptor hominum Deus et homo. In hac sancta Anna datur exemplum virginibus, ut thesaurum virginitatis bene custodiant sicut et ipsa custodivit. Item coniugatis, ut matrimonium bene observent sicut et ipsa vixit VII annis cum viro suo in sancto matrimonio. Item viduis datur exemplum castitatis diutinae usque ad mortem. Nam secundum doctorem XIV annorum erat quando marito est copulata et VII annis dicitur vixisse cum eo et tandem usque LXXXIV annos vidualem castitatem tenuit. Et sic erat in toto CV annorum. O utinam modernae mulieres sic facerent sicut ipsa legitur tota vita bonis operibus, scilicet ieiuniis et orationibus plena. (F)
Circa tertium principale, quod in evangelio ponitur, scilicet de pueri Iesu cremento pro finali huius, scilicet sermonis documento. Notandum est, quod puer Iesus dicitur crevisse et confortari secundum corpus plenus autem sapientia, quo ad animam, quia ab instanti conceptionis omnia scivit et gratia Dei erat in illo, scilicet unionis. Ita et nos spiritualiter debemus crescere in gratia et virtutibus. Unde Augustinus De verbis apostoli dicit: semper profice! Noli in via deficere! Noli retroire! Noli deviare! Item Bernardus „Qui iustus est numquam” dicit: satis est quia semper esurit iustitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est proficere de bono in melius totis conatibus contenderet. Sed hic quaestio occurrit cur Christus Dominus voluit paulatim crescere et non repente ex utero Virginis natus in mensuram maturae aetatis prodire sed successive usquae ad XXXIII annum vivere et tunc mortem subire. Ad hoc respondetur secundum doctorem recolligendo, quod pro generali regula tenendum est hoc videlicet, quod Christus in omnibus voluit tenere modum congruentiorem sanandae nostrae miseriae et commendandae suae charitatis excellentissimae, ut patet in III. Sententiarum di. XIX. et XX. per Augustinum. Decuit ergo et voluit sic Christus crescere et vivere paulatim proficiendo usque ad XXXIII annum aetatis propter ostensionem maioris charitatis erga nos, ut eum reamando et nos proficeremus. Declaratur. Primo enim charitatem magnam ostendit in hoc, quod amore nostri veram carnem non fantasti causa assumpsit. Ideo ad huius fidei ostensionem noluit repente in mensuram maturae aetatis prodire ne putaretur fantasticum corpus assumpsisse, sicut multi haeretici dixerunt. Haec est ratio Theophili et Leonis. Secundo magnam charitatem ostendit, quod conditioni nostrae legis naturalis se pro nobis subiecit et humiliavit eo, quod ad modum aliorum puerorum succrevit per augmentum corporis et vigoris membrorum ita, quod nec miraculosae aliquid supra pueriles conditiones naturales in se ostendit, ut dicit Leo papa in sermone Epiphaniae. Heb. II. Debuit per omnia assimilari fratribus etc.[13] Bernardus: o mira humilitas Christi Salvatoris! Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis nostri similis. Quid hoc fecit, ut supremus omnium fieret imus hominum nisi amor etc. Tertio magnam charitatem ostendit, quod diutius in hoc modo tam humiliter inter nos vivere voluit, scilicet XXXIII annis. Cum enim mundus totus in maligno positus sit.[14] I. Ioh. V. Valde mirum fuit, quod Deus, qui abominatur, peccatores tamdiu in mundo pleno peccatis permansit pro nostro amore patienter et humiliter. Sicut sir ex pro alicuius leprosi servitute diu maneret in fedo carcere.
Quarto magnam charitatem ostendit, quod aetatem iuvenilem XXXIII, scilicet annorum pro sua morte elegit, quia secundum Thomam III. parte q. XLVI. ar. IX. ideo tali aetate pro nobis Christus mori voluit, ut in hoc suam dilectionem magis commendaret, quia vitam suam pro nobis morti exposuit, quando erat in perfectissimo statu et sensu vivaci. O ergo homo ama Christum Deum tuum, qui te tantum amavit! Quinto magnam charitatem ostendit, quod exemplo sui in omnibus nos ad salutem felicitatis aeternae edocuit. Nam Augustinus De doctrina Christiana dicit: Omnis Christi actio nostra est instructio. Unde pro nostro amore et instructione Christus voluit primo in utero Virginis concipi et inde nasci ac paulatim crescere in quo docet nos spiritualiter (sicut Leo papa dicit), quod Christus in nobis per affectum bonum concipitur et per effectum boni operis nascitur et per augmentum eorum secundum gratiam in nobis crescit. Secundo quoque Christus puer natus, ut melius cresceret balneari a Virgine Matre saepius voluit, quo docet nos melius crescere per frequentem lacrimarum ablutionem Ps. Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimus etc.[15] Tertio involvi a matre pannis vilibus voluit pro humilitate edocenda. Quarto lactari voluit a Virgine Matre, quo docet elemosynam facere et opera misericordiae, quibus aluntur pauperes, qui sunt membra Christi. Unde Mat. XXV. Quamdiu uni ex minimis fecistis etc.[16] Quinto quia Christus in sinu Virginis quiescere et portari voluit castitatem se amare docuit, ut dicit Ambrosius. Ultimo, quod XXX annis integris crescendo vivere statuit, docet quod tota vita nostra debet currere in confessione Trinitatis et observantia decalogi. Ter enim decem faciunt triginta. Tandem praedicando et miracula faciendo ab anno XXX. vixit insuper quarto dimidio anno et tunc mori voluit, ut doceret, quod testamentum quattuor evangelistarum in morte Christi et per miracula confirmatum credentes servemus, si ad resurrectionis suae gloriam post mortem pervenire volumus. Quam nobis ipse praestare dignetur, qui vivit in saecula saeculorum.


[1] Lc 2,33

[2] Lc 2,33-40

[3] Lc 12,16-

[4] Hbr 7,7

[5] Ps 109,4

[6] Lc 2,34

[7] Dt 32,4

[8] Ps 83,12

[9] Io 3,2

[10] Tit 1,16

[11] Is 45,9

[12] Lc 2,35

[13] Heb 2,17

[14] I Io 5,19

[15] Ps 6,7

[16] Cf. Mt 25,40