Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


ST 10.1.2

Articulus secundus, quales gratias Deus exhibuit Beatae Mariae matri in sua morte, quia videlicet voluit eam mori sine dolore, merore et timore

Circa secundum mysterium de gratiarum honore, quibus Beata Virgo est in sua morte vel transitu honorata; et singulariter privilegiata est advertendum, quod homines communiter pati habent in morte triplicem praecipue anxietatem vel angustiam:

Propterea dicit Haymo super Apocalypsem, quod nulla maior acerbitas cuiuscumque amaritudinis, quam mors ipsa hominis, et praecipue in peccato morientis. Nam revera tunc insurgit homini dolor amarissimus, qui cogit animam separari a corpore, qui penetrat et scindit cor, omnia membra viribus destituit, et omnes sensus a sua vivacitate evacuat et dissoluit, teste Solino in libro rerum.

Item tunc in anima tristissimus meror exoritur propter cogitationes et tentationes infestantes, quia videt se privari vita, quam naturale est cuilibet appetere, ut dicit Aristoteles II. De anima. Advertit quoque omnia bona huius mundi se relicturum, corpus abominabiliter corrumpi, vermibusque escam dari, et in nullo se posse in totis doloribus iuvari, hinc Eccl. XLI.: O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantia sua1 etc. Profecto dicente Aristotele III. Ethico.

Terribilissimum omnium mors est. Denique tunc erit homini timor maximus, unde Gregorius in Homilia dicit: Nunc cogitandum valde est, quantum nobis erit terribilis hora nostrae resolutionis et mortis, quis pavor mentis, cum ante nos erit omnium malorum memoria, contra nos demonum armabitur malicia, retro nos privatio felicitatis transactae mundialis, supra nos formido tremendi iudicis. Haec ille. O qualis ille timor et tremor, quando aderit nefandorum spirituum multitudo animam rapere volentium, quorum species horrendissima. Nam ut dicit Beda super illo verbo Thobiae V.: „Occurrit Thobiae piscis; Domino – inquit – passo in cruce affuit diabolus insidiando, si quid forte in eo iuris sui inveniret”. Si ergo Christo affuit morienti, et multis similiter aliis sanctis in morte affuisse legitur, ut Sancto Martino, Sanctae Elizabeth etc., a fortiori credendum est, quod cuilibet homini assistit insidiando. O Deus, quantus tunc erit timor, quanta tribulatio, cum de omnibus factis et culpis ac delictis est ratio reddenda, et sententia irrevocabilis accipienda. Vae tunc et vae peccatori, contra quem instat sententia aeternae damnationis ferenda. Propterea de his, qui resuscitati sunt, ut de Lazaro, quem Deus suscitavit, et de aliis consimiliter refertur, quod postea nunquam riserunt in hoc mundo, sed fleverunt quasi continue. Unde refert Cyrillus patriarcha in epistula ad Augustinum de miraculis Sancti Hieronymi, quod cum tres mortui fuissent iuxta tumulum Sancti Hieronymi resuscitati, quamdiu vixerunt, postea sine intermissione flebant. Et unum eorum aliis praesentibus Cyrillus interrogavit, cur tam dire lacrimas incessanter emitteret. At ille respondit: si – inquit –, quae sum expertus, Cyrille, non ignorares tibi, semper inesset causa fletus. Illo requirente respondit. Anima – inquit – mea resoluta est a corpore tam graviter et acerbe, quod mens non capit humana. Nec ergo nisi certa experientia didicissem, credere valuissem; quia omnis angustia et dolor, quem extimaret homo, nihil reputatur respectu illius angustiae. Et iterum tanta – inquit – adveniente mortis hora, nefandorum spirituum affuit multitudo, ut omnino dinumerari non possent; quorum species talis erat, quod ea nil horribilius, nil perniciosius cogitari potest. Potius etiam quilibet hominum flammis ardentibus arsurum se exponeret, quam formarum eorum visione in ictu oculi potiri. Qui ad me veniendo, omnia quaecumque contra Deum perpetravi ad memoriam revocabant suadendo, ut de Dei memoria non sperarem. Heu, cur non advertunt mortales, quibus hoc eveniet, quod tunc mihi, ut non peccarent. Si ergo causam mei fletus interrogas, timor poenarum est, quae peccatoribus iuste dantur. Qua de re non mireris, si plango, cum potius, si non plangerem, vehementer admirari deberes. Haec et plura idem prosecutus est etc.

Ad propositum ergo redeundo. Contra hanc triplicem anxietatem in morte hominum Deus contulit Beatae Virgini in sua morte triplicem maximam gratiam, quibus eam honorificavit privilegio speciali:


Prima itaque gratia collata Beatae Virgini in sua morte est, quod sine dolore, immo cum suavissimo dulcore spiritus moreretur; ut sicut a corruptione fuit extranea, ita et a dolore mortis sit aliena. Et hoc probatur secundum Albertum super missus est c. CLXXV., quia cum hoc privilegium concessum sit Iohanni evangelistae, ut testatur Hieronymus in prologo super Iohanne, multomagis ergo debuit concedi Beatae Virgini. Amplius – quoniam scriptum est Naum. III.2 – Deus non punit bis in idipsum. Sed Beata Virgo in filii sui passione percussa est gladio doloris tanti, ut esset pro summo martyrio, et maiorem sustineret dolorem, quam fuit dolor mortis in quocumque martyre. Ergo cum tunc exsolvit dolorem mortis, non debuit iterato in hora mortis dolorem habere. Hinc Damascenus: Ipsa – inquit – beata beatarum, quae super naturam dominationum exaltata est, dolores, quos effugit pariens et etiam moriens hos in Christi passione, sustinuit compatiens. Sed diceres, quomodo potuit fieri, ut in mortis separatione non habuerit dolorem, cum naturaliter anima inclinetur ad unionem corporis; et quia eius anima fuit nobilissima, et nobilissimo eius corpori coniuncta. Unde sicut maior erat in eorum coniunctione delectatio naturalis, ita et in eorum separatione maior videtur fuisse dolor. Quemadmodum in Christi morte acerbissimus fuit dolor, iuxta illud Tren. [Lam] III.: O vos omnes, qui transitis per viam, videte, si est dolor similis, sicut dolor meus.3 Respondetur secundum Albertum, ubi scribitur, quod ipsa prae amoris magnitudine et contemplationis suavitate, in qua tunc fuit, non sensit dolorem in separatione. Nam maiores motus impediunt minores, secundum philosophum; sicut autem natura movet et inclinat animam ad corpus, ita charitas multofortius movet et inclinat animam ad Christum; iuxta illud Apostoli: Cupio dissolvi et esse cum Christo.4 Poterat ergo ille dulcor amoris et suavitas contemplationis omnem dolorem absorbere, qui alias ex distrasia corporis solet evenire. Exemplum de Moyse et Helya, qui XL diebus ieiunantes non senserunt defectum famis et sitis prae contemplationis Domine dulcedine. Item de Sancto Laurentio, et Tiburtio et aliis pluribus martyribus, qui gravissima tormenta tanquam dulces epulas habuerunt prae amoris Christi magnitudine. Unde Augustinus: „Omnia immania dulcia et levia ac prope nulla facit amor! O felix amor Christi, quam dulciter illaqueas, quam suaviter praemis” etc. Ex his accipe IV puncta!


Secundam gratiam contra aliorum hominum tristitiam et merorem habuit Virgo, quia voluit Deus ipsam mori sine omni merore, cum laetissima consolatione, etiam externa. Nam habuit consolationem in hora mortis suae multiplicem, quia tam ab apostolis, qui omnes affuerunt in eius transitu, ut testatur Dionysius in epistula; quam etiam a sanctis angelis eam consolantibus et assistentibus. Si etiam aliquibus sanctis creduntur et leguntur angeli in hora mortis consolationem exhibuisse, ut patet de Sanctis Nicolao, Martino, Francisco etc., multomagis id creditur de Beata Virgine; immo insuper habuit consolationem a Domino Iesu ipsam dulciter ad caelum invitante, et tota caelesti curia obviante sibi ad suscipiendum honorifice, quod Deus vult facere ipsi ex speciali privilegio et gratia, ut volunt plurimi doctores et communiter tenet ecclesia. Unde Hieronymus in sermone De assumptione dicit: „Legimus, quam saepe ad funera sepulturasque sanctorum angelos advenisse, et obsequia praestitisse. Necnon et animas eorum usque ad caelum cum hymnis et laudibus extulisse, et eosdem multo lumine splenduisse, ibidemque miri odoris fragrantiam persensisse.” Si igitur talia et tanta circa defunctos Deus dignatus est exhibere, quantomagis eius genitrici in die obitus sui credendum est caelorum militiam obviam advenisse, eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum gloriae cum laudibus et canticis per duxisse. Quis illud cogitare sufficiat, quam gloriose hodie Regina mundi processerit, quanto devotionis affectu, tota in eius occursum caelestium legionum prodierit multitudo, quam placito vultu, quam serena facie, quam divinis amplexibus a Filio sit suscepta, et super omnem creaturam exaltata. Haec Hieronymus: „Propterea non immerito, satis congruenter et vere a quibusdam asseritur, quod caelum empireum sit evacuatum bis, et adhuc tertia vice evacuandum:

Sed forte vis scire, qualibus meritis ipsa Beata Virgo et alii, quidam sancti meruerunt in hora mortis habuisse caelestem consolationem, ad hoc ergo dicere possumus, quod hoc specialius habet fieri principaliter ex imperscrutabili iudicio et mira dispensatione pietatis ac gratiae divinae. Tamen perlustrando sanctorum vitas comperimus praecipue tria, per quae sancti id promeruerunt, ut in hora mortis caelestem consolationem angelicam vel divinam haberent.

Nam quidam sancti hoc meruerunt per ferventem Christi dilectionem, ut patet de Petro apostolo, Iohanne evangelista, Sanctis Laurentio et Vincentio. Alii hoc meruerunt per castitatis nitidae observationem, ut patet de Sanctis Katherina, Clara, Margarita et aliis pluribus virginibus. Alii meruerunt per misericordiae et pietatis exhibitionem, ut patet de Sanctis Elizabeth, Martha et Magdalena etc. Sed quoniam Beata Virgo Maria has omnes virtutes excellentissime habuit, ergo summe consolari meruit. Praeterea leguntur alii promeruisse in morte caelestem consolationem per alicuius vel aliquorum sanctorum aut sanctarum patrocinationem, quibus in hac vita devota servitia exhibuerunt; quod certe potissime super omnes sanctos Beata Virgo Maria potest, et solet erga sibi devotos facere, ut patet in multis eius miraculis. Unde ipsa specialissime ab ecclesia invocatur, ut in hora mortis subvenire dignetur: Maria – inquit – mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe! etc. Ergo utilissimum est Beatam Virginem Mariam in patronam eligere cuilibet homini, et ei devotius famulari, atque in hora mortis seipsum eidem humiliter commendare etc.

Tertia principalis gratia collata Beatae Virgini in sua morte est, quod ipsa mortua est sine omni timore, cum certissima assecuratione. Nimirum aliqui hominum in morte timent naturaliter ipsam mortem exhorrescentes, sic etiam sancti homines timent naturaliter. Alii vero timorem habent propter mala, quae fecerunt. Alii autem propter daemonum malitiam. Atque alii propter incertitudinem, quia nescit homo, utrum amore vel odio dignus sit, ut dicitur Ecclesias IX.,6 et ideo timet Dei iudicium etc. Sed in Beata Virgine nullum horum locum habuit, nam mortem ipsam non horrescebat, quia charitate et desiderio sui filii fervens et gratiae suavitate plena cupiebat dissolvi et esse cum Christo,7 unde et orabat, ut ad eum perveniret quantocius, sicut patet ex eius transitus et assumptionis historia, item ipsa nunquam se peccasse noverat etiam venialiter, et ideo de aliquo malo non timuit. Praeterea iudicii sententiam non timuir, quia amore dignam tanquam Dei Matrem purissimam et dilectissimam, quam impossibile foret damnari, novit necessario salvandam et super omnia exaltandam. Denique ipsa a Filio impetravit et obtinuit, ut anima eius de corpore exiens nullum spiritum taeterrimum videret, nullaque satanae potestas ei occurreret, ut patet ex historia assumptionis. Quod si diceres, tamen anima separata a corpore statim naturaliter habet videre daemones et etiam angelos, sicut nos naturaliter in hoc mundo aperto oculo videmus lucem et colorem. Quomodo ergo verum est, quod ipsa non viderit daemones, responderi potest, quod licet communiter secundum doctores: anima eius separata, sicut et aliae animae, post separationem ipsius et assumptionem sicut et modo videt daemones, et spiritus sine corpore exsistentes. Tamen speciali privilegio hoc ei donatum credere possumus a suo filio, quod in eius exitus hora angeli affuerunt, qui daemones insidiantes non permiserunt assistere ipsi Beatae Mariae, ut videlicet exterrentem daemonum taeterrimam faciem protunc non videret, et sic claret, quoniam Beata Virgo sine omni timore, cum maxima securitate et omnimoda consolatione externa et interna obierit.

O quam felix et benedictus fuit iste transitus! O Deus meus, si tunc affuissem, quanta devotione, quam humili supplicatione, quantarum lacrimarum irrigatione meipsum tam dignissimae, tam sanctissimae Dominae recommendassem, ut apud Filium in caeleca gloria memor mei peccatoris fore dignata fuisset! O anima fidelis, perpende dignitatem et sanctitatem benedictae Virginis, et ipsi te tota devotione committe, ipsam pete, ipsam frequentius invoca, ut propter filii sui amorem dignetur tibi gratiam et gloriam impetrare!