Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Pars quarta libri tertii de planctu Mariae super Filii passione, pro sequendo illud Evangelium: Stabat iuxta crucem Iesu etc., de quo hic compendens est agere.

Stabat iuxta cruce Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleophae et Maria Magdalene. Ioh. XIX.

Quibus in verbis charissimi, nos docemur primum Dominum Iesum fideliter et perseveranter diligere, sicut et istae sanctae mulieres omnibus aliis amicis et discipulis fugientibus Christo usque ad mortem astiterunt. Nam fidelis amicitia est, quae in tribulatione non deserit, sed permanet etiam in tempore necessitatis, ut scribitur Ecci. VI.

Item secundo docemur Christum salubriter imitari, nam cum starent omnes noti Domini Iesu alonge, istae stabant iuxta crucem prope. Sic multi stant longe a Iesu, quia in peccato perseverant. Longe autem a peccatoribus salus, id est Iesus Salvator, ut dicit Ps. Sed iuxta crucem esu stant, qui cruci verae poenitentiae adhaerent. Stemus ergo, charissimi imitando matrem Iesu et sanctas istas mulieres spiritualiter iuxta crucem per poenitentiam sequendo Christum, si volumus salvari et cum Christo regnare, quia Dominus ipse Iesus ait Luc. XIV.: Qui non accipit crucem, scilicet poenitentiae et sequitur me, non est me dignus, scilicet habere in caelo.

Denique tertio docemur pie et devote passionem Domini Iesu et dolores compassionis Beatae Mariae eius contemplari et oculis mentis intuendo compati et deflere ac gratias agere pro tanto beneficio nostrae redemptionis. O vere spectaculum flebile, o mysterium admirabile eum verum, innocentissimum virorum, in oculis suae matris lamentantis pendere in cruce, pro nostra utique salute!

Et nos ergo, charissimi, condoleamus ploremusque cum sanctissima matre Iesu, Maria, aspiciamus devote et flebiliter hoc speculum nostrae salutis! Hoc spectaculum devotionis, quod notat sacrum evangelium, in quo primo notatur in mysterio status sublimissimae sanctitatios, quia stabat – inquit – iuxta crucem etc. Secundo notatur actus praedulcissimae pietatis, in ipso Evangelio, ibi: cum vidisset Iesus matrem etc. Tertio elicitur ex ipso Evangelio planctus amarissimae dolorositatis, cum haec sub cruce Iesu considerentur fuisse facta.

Articulus primus, quod in ipso Evangelio designatur status excellentissimae sanctitatis Mariae.

[Capitulum I.] 03 04 01 01

Circa primum mysterium notandum, quod status excellentissimae sanctitatis Mariae notatur in Evangelio isto tripliciter.

Primo ex eo, quod dicitur in Evangelio: stabat. Nam stare dicitur sanctus, qui non cadit in peccatam, sed firmiter stat in omni iustitia, iuxta illud Ecci. II.: Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore! Sic ergo dicitur merito stare Beata Virgo Maria tripliciter.

Primo, quia stabat immobiliter, nullo peccato inclinata etiam veniali, cum alii omnes cadant saltem venialiter. Unde Augsutinus libro De natura et gratia dicit: Si omnes sancti et sanctae interrogati fuissent, dum hic viverent, utrum peccatum haberent, omnes responderent illud: Ideo, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est excepta, hac sola Virgine, de qua cum de peccatis agitur, nullam prorsus volo fieri quaestionem. Haec ille.

Secundo, quia stabat aria in servitio Dei et operibus iustitiae firmata. Unde de ipsa scribitur Proverb. ultimo: Manum suam misit ad fortia, id est ardua virtutum opera et digiti eius apprehendens fusum, quia ipsa filavit Domino Iesu tunicam inconsutilem. Multae filiae congrega. divitias, scilicet bonorum meritorum et praemiorum, tu supergressa es universas. In quo certe redarguitur nostra pigricia,ut loquitur secundum Bernardum in sermone super hoc Evangelio: Stabat iuxta crucem etc.: Ecce – inquit – Maria caelitus gravidata festinat visitare Elizabeth. Nos autem pecctores ipsos pauperes et debiles non solum visitare, sed et inspicere contenimus. Maria purificanda ascendit ad templum, quae tamen nil impurum habuit. Nos multa habemus purificanda et poenitentiam ac confessionem differimus. Maria obtulit filium, quem novit praecisiorem caelo, nos vilia Deo offerimus, et cum murmure pauperibus modicam elemosynam damus. Maria perditum filium requisit cum dolore, donec invenit in templo. Nos per peccatum amissum Iesu non quaerimus, et ecclesiam segniter vix et raro intramus. Et sic ignavia torpemus. Haec et plura ubi supra Bernardus.

Tertio, quia stabat Maria in fide Iesu connstantissima et patientissima. Nam discipulis fugientibus cunctis viris recedentibus in gloriam totius feminei sexus inter tot pressuras filii sui constanter ipsa sola stabat in fide esu firma, et pulchrebat, ut decet pudicitiam virginalem, non sentiabat in tanta amaritudine, non maledicebat, non murmurabat, nec vindictam hostium a Deo petebat. Sed stabat disciplinata verecunda Virgo patientissima, lacrimis plena, doloribus immersa. Unde Anselmus ait: O domina, quos fontes lacrimarum dicam erupsisse de pudicissimis oculis tuis, cum attenderes unicum filium euum innocentem coram te flagellari, mactari et carnem eius dissecari crudeliter? Et tamen divinae voluntati conformis fuisti patienter. Haec ille.

Tunc igitur impletum est illud Ecci I.: Generatio praeterit, scilicet quando Petrus cum ceteris Ecclesiae principibus fugit, et generatio advenit, scilicet quia latro credit et in Paradisum pervenit. Terra autem stat in aeternum. Terra, id est Beata Virgo, quae divinum fructum protulit, immobilis stetit in fide Christi et charitate. In cuius representationem Ecclesia in triduano officio dominicae Passionis candelas extinguit, soloa una relicta absconsa, quae postea profertur ad illuminandum. Et ista significat Beatam Mariam, quae stetit in fidei lumine et ipsa omnes postea illuminavit apostolos. Ecce ergo Beata Virgo stabat in omni sanctitate. Et tamen ipsam Deus voluit pati prae omnibus martyribus dolores in morte Christis. Et tu ergo, o homo disce pati pro Christo, disce non turbari, cum vides te adversitatibus atteri!

Capitulum II. 03 04 01 02

Secundo excellentissima sanctitas aria designatur in Evangelio pro eo, quod dicitur stetisse iuxta crucem Iesu. Iuxta inquam, quia propinquissima Iesu in omni santitate et gratiarum plenitudinem super omnem craturam. Hieronymus in sermone de assumptione: Omnis plenitduo gratiae, quae fuit in christo, descendit in Virginem.

Sed quaestio occurit, unde congruebat Beatam Virginem astare iuxta crucem Iesu patientis, quare noluit Deus ipsam tunc esse alibi, quam iuxta crucem? Et hanc quaestionem pulcherrime tractat Bernardus sermone, quo supra atque in Mediationibus suis dicit sic: O mundi domina, quid hic stas, quid hic agis, quam ob causam huc venire voluisti in montem, scilicet Calvariae, locum pessimorum et horrendorum cadaverum? Cur te non retinet verecundia virginalis, ut in gentium multitudine peccatriczm et furore insanientum contra Deum ac Christi sanguinem innoxium effudentium te ehiberes in publicum? Quae semper solitaria in cella vacabas Deo. Quia umquam, qui te agnovisset reginam mundi , angelorum et homium praesumere ausus fuisset, quod stare deberes iuxta patibulum? Quid est ergo, obsecro, quod stas iuxta crucem Iesu? O felicissima Dei mater, quaeso te, obliviscere paulisper moeroris, quem habuisti in illa hora passionis, et protunc responde ad haec quaestia nobis! Et respondendo ibidem Bernardus ad haec ponit praecipue tres rationes in summa:

Prima ratio compassionis, ut scilicet mater Maria videndo Christum coram se patientem praesentialiter pro merito et praemio martyrii aceribus perfodiatur gladio doloris. Unde Bernardus ubi supra: Quid mirum, quod astabas cruci Christi, o Maria? Quis enim, si non accessisses, indicasset tibi, quomodo tuus et Dei filius in cruce steterit nudo corpore, palida facie, respersus cruore, dilacerata tota carne, quid inter haec facere debuerat mater, nisi ut astare iuxa crucem et aspiceret regem gloriae exspectando finem mortis, et diceret in corde: „Stabo et aspiciam oculis manus perforatas et pedes, videbo, quomodo transeat ex hoc mundo. Accedam propius, amplectar brachiis et depositum de cruce osculabor Filium, Deum et Dominum meum etc.” Haec ibi et plura.

Secunda ratio madiationis, quia enim Maria est mediatrix et advocata generis humani, ideo iuxta crucem redemptoris stare debuit, ad designandum, quia sicut redemptio nostra facta est per Christum praesente matre patientem, ita omnis salus et gratia nobis proveniret, non nisi mediante Maria, quae fuit Christi adiutrix in redemptionis nostrae celebratione. Hinc in persona eius quasi dictum ab ipsa Virgine canit ecclesia dicens: Vidi aquam egredientem de templo Dei a latere dextro, e omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt. Certe Maria videre meruit aquam cum sanguine egredientem de templo corporis Christi, et hoc a latere dextro lancea militis perforato haec aqua, id est lavacrum redemptionis et regenerationis omnes salvavit mediatrice assistente Maria. Unde Bernardus: Felix – ait – Maria, quae viris ac mulieribus omnibus salutis antidotum propinavit.

Tertia ratio assimilationis, quia enim Beata Maria multum cum cruce concordat assimilando in opere nostrae salutis, ideo pulchre ipsa iuxta crucem stetisse dicitur.

Et declaratur: primo ex nomine, quia sicut ’crux’ Christi poenitentiam significat salvandorum, ita nomen Mariae interpretatum, id est ’amarum mare’ significat amaram poenitentiam, ut sciamus, quia poenitentibus promittitur salus. Mat. III.: Poenitentiam agite, apropinquabit regnum caelorum.

Secundo ex incohata virtute, quia sicut per crucem Christi est incohatum, ut ipsa sit omnibus amabilis crux, quae prius erat horriblis et maledicta. Iuxta illud Deut. XXI.: Maledictus omnis, qui pendet in ligno. Unde et sanctus andreas atque Petrus aliique discipuli gaudenter ibant ad crucem, ita virginitas antea erat maledicta. Deut. VII.: Non erit in te sterilis et infecunda etc. Unde et moriturae virgines praecipue suam virginitatem deplangebant eo, quod carerent posteritate, sicut patet de filia Ieptae. Iudic. XI. Sed per Mariam est virginitas iniciata et dedicata in benedictionem adeo, ut teste Ps.: Afferuntur regi virgines post eam, id est ad imitationem Mariae regi Christo. Multae virgines offeruntur per votum virginitatis.

Tertio ex benedictione, quia sicut per signum crucis benedicuntur omnia et sanctificantur, ita per benedictionem Mariae Virginis omnia sunt consecuta benedictionem dicente Augustino sermone de nativitate Mariae.

Quarto ex glorioso decore, quia crux antea erat ignominiosa horrida latronum poena, nunc est per Christi passnionem tam gloriosa et dcora, quod de patibulo latronum transivit ad frontes imperatorum, depingit arma principum et diadema regum et vexilla exercituum, quae subiugavit totum mundum et fulgebit, cum Christus venerit ad iudicium. Sic Beata Maria, cum fuerit antea una paupercula puella virgo, Iudeis deliramentum visa, ita exstat tam gloriosa et decora, quod eius imago auro et gemmis rutilat. Ipsam reges et principes invocant, ad eius nomen genu flectitur, templa in nomine eius principaliora aedificanutr, et insuper in caelesti regno maxima gloria ab omnibus beatis veneratur. Merito ergo Maria stat iuxta crucem Iesu, ut cum cruce Iesu digne exaltetur gloriae similitudine et decore.

Capitulum III. 03 04 01 03

Tertio excellentissima Mariae sanctitas notatur Evangelio in eo, quod dicitur mater eius, id est Iesu, Filii Dei., in qua enim matre habitavit Christus, debuit esse sanctissima, quia ut dicit Ps.: Tu autem, scilicet Domine Iesu, in sancto habitas laus Israel. Sanctificavit enim tabernaculum suum Altissimus.

Sed hoc quaestio oritur ex Evangelio, quare Beata Virgo non appellatur hoc proprio nomine, sed ex maternitate, cum dicitur: Stabat iuxta crucem Iesu mater eius. Et tamen aliae sanctae mulieres astantes proprio nomine sunt appellatae, ut Maria Cleophae et Maria Magdalenae. Respondetur secundum Bernardum ubi supra, quod hoc voluit Spiritus Sanctus triplici ratione.

Primo propter infidelium Iudeorum damnationem clariorem, ut ex hoc gravior et damnabilior eorum culpa appareat, quando Filium Dei innocentem in oculis matris occiderunt crudeliter. Unde lex prohibuerat Deut. XIV. talem crudelitatem dicens: Non coques edum in lacte matris suae. Nam si guraliter edus immaculatus est Chrstus, qui velut ovis ad occisionem est ductus, hunc in lacte matris coxerunt Iudei, quando eadem die, quae fuerat in virginis utero conceptus, id est feria VI. annunciationis dominicae, tandem vertentibus annis XXXIII., in magna feria sexta in oculis piae matris, quae Christum lactavit, crucifixus est.

Secundo hoc voluit spiritus Sanctus propter dolorum ex passionem, quia in eo, quod iuxta crucem Iesu mater apellatur duplex magnitudo dolorum in Christo et matre exprimitur ex poenitentiali assistentia et doloris resiperatione, ut patuit *parte praecedenti ar. II. c. V.*

Tertio hoc voluit spiritus Sanctus propter fidelium exorationem, ut noverimus exorare pro misericordia impetranda matrem misericordiae Mariam non alibi, quam iuxta crucem esu et ibidem devotius animo quaerere, ut efficatius valeamus invenire. Unde Bernardus ubi supra dicit sic: Stat iuxta crucem Iesu mater eius, ibi ergo illam quaeratis re memorando sacris meditationibus, pulsando devotis precibus, qui sic quaeritur, invenit et pulsanti aperietur.

Subdit pulchram orationem dicendo sic: Quicumque ergo eam pro certo desiderat, dicat oratio. Memento, obsecro dulcis domina et mater illius venerandae stationis, qua tuo tam beato Filio astitisti pendenti in cruce! Reduc, quaeso ad memoriam cordis tui cogitationes et innocentis animae tuae angustias, quas tunc habuisti, quando innocens ille tuus unigenitus coram te immolatus est et recogita, quod omnia pro peccatoribus tolerare voluit, quorum primus ego sum, ille mihi praestitit, ut sim frater suus, ergo tu ne dedigneris, pia mater, quin sim filius tuus! Habe ergo, piissima domina me indignum tibi commendatum! Ad te hodie, o unica spes miserorum confugio plenus fiducia tibi meipsum et omnes necessitates meas recommendo, te hodie in matrem et patronam prae cunctis praeopto. Noli ergo, pia mater spernere me propter eum, qui amore mei nudus et laceratus pependit coram te in cruce! Haec Bernardus et subinfert dicens: Quomodo credis, scilicet o fidelis anima, quod seipsam tibi negare possit hoc modo supplicanti, quae est pietate plena et misericordiae regina etc.