Szerkesztés alatt
Articulus tertius de mirabili
conditione incarnationis divinae et conceptionis Christi. 01 07
03
Tertium mysterium principale in hac parte declarandum dicitur mysterium admirationis. Fuerunt quippe in hoc conceptu divinico miranda plurima, quae humanum excedunt intellectum, et humanae mentis indaginem rapere habent in excessum stuporis. Et praecipue notantur duodecim miranda in hanc conceptione sacratissima, quibus Beata Virgo Maria tamquam duodecim stellarum corona gloriatur in sua conceptione mirabiliter, de quibus quidem satis valde breviter prodicere intendo, ne taedium lectori vel audienti proxilitas faciat.
Et ut melius capiatur, in tres quaternarios dividuntur. Primus se tenet ex parte divinitatis, secundus ex parte incarnationis vel unionis, tertius ex parte maternalis conceptionis.
Nam primo ex parte Dei fuit in hoc conceptu quadruplex stupor et admiratio.
- Primus stupor miserationis
- Secundus stupor humiliationis
- Tertius stupor personationis
- Quartus stupor indivisibilis unionis
Item ex parte incarnationis vel copulationis fuit similiter quadruplex stupor, ut sequitur:
- Primus stupor impermixtionis
- Secundus stupor communicationis
- Tertius stupor totalis assumptionis
- Quartus stupor partialis beatificationis
Tertio quoque ex parte maternalis conceptionis fuit quadruplex stupor, videlicet:
- Primus virginalis fecundationis
- Secundus corporalis perfectionis
- Tertius stupor spiritualis repletionis
- Quartus stupor incompassibilis coniunctionis
Capitulum I. 01 07 03 01
Primus stupor miserationis mirabile quidem et stupendum, quod Deus, qui per quinque milia annorum continuerat in ira sua, misericordias suas non flexus lacrimis, non precibus inclinatus, non miseriis commotus sanctorum patrum aut humani generis. In hac incarnatione misertus est huiusmodi, et ait illud Exo. III.: Descendi, ut liberarem populum meum.
Quantum autem sit inclinatus Deus ad misericordiam per hanc incarnationem, ostenditur tripliciter. Primo experimentali cognitione, secundo Scripturae attestatione, tertio exemplari ostensione.
Primo experimentali cognitione, expertum enim est testante Sacra Scriptura, quod Deus fuerit circa homines mitigatus, quoniam antea in Veteri Testamento multum severe puniebat peccata hominum. Nam pro uno peccato Adam et tota eius posteritatem morte damnavit et plusquam quinque milibus annorum omnes in Infernum detrusit, quotquot moreretur ex filiis Adae. Item pro vitio gulae et esu carnium percussa est a Deo magna strages populi, Num. XI. Et pro peccato Achor.??? XXXVI. homines perierunt, Iosuae VII. et pro Sodomico vitio quinque civitates et villas earum subvertit, et totum mundum Deus divino peremit. Nunc vero quantum superabundat peccata hominum, quot adulteria, quot Sodomiae, quot iniquitates et vitia usque ad summum excreverunt in mundo, et tamen misericors Deus expectat longaminiter, ut convertatur homines.
Secundo Scripturae attestatione, Titum III.: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quam fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Tertio hoc ostenditur exemplari declaratione. Eccipe, o homo hoc tibi exemplum! Si unus rex potentissimusunicam filiam suam pulcherrimam tibi custodiendam commendaret, tu vero eam fornicationi traderes inimicis regis et insuper eam occideres, nonne magnum quid contra regem offenderes? Porro pro tanto scelere rex te incarceret et quotidie affligat et tandem morti crudelissimae servet te tradendum.
Pensa iam, quod sequitur! Nonne maxima clementia et misericordia regis esset, si tibi, qui es inimicus eius in tanta afflictione posito et morti deputator compateretur adeo, quod unicum suum filium de suo solio regio faceret pro te descendere in carcerem, et tuum habitum vincula et flagella tua ipse pro te susciperet ad regis voluntatem, pro te quoque tuam poenam, quam demereris, lueret et pro te turpissima morte filium occidendum traderet, ut te liberaret et insuper te in suum regnum exaltaret et in filium adoptatum regnarum secum praeficret? Vere maximum hoc tibi opus misericordiae et beneficentiae esset et indicibile. Sic fecit tibi Deus, tibi filiam suam tradidit custodiendam, id est animam rationalem ad imaginem suam virtutibus ornatam. Tu vero daemonibus Dei inimicis eam prostituisti per varia vitia, propter quod miseriam huius vitae et tandem aeternum cruciatum demeruisti. Sic ecce quanta erga te, o homo Dei misericordia! Ecce, quanta pietas, ecce, quanta charitas, dulcedo, compatiendo tubu unicum Filium Christum pro te tradidit, ut pro te affligatur, pro te mortem patiatur, ut te liberet et cum esses inimicus Dei, Filius efficereris aeternaliter in suo regno caelesti regnaturus.
O
igitur magna Dei miseratio et humanum excedens intellectum! Unde
Gregorius in praefatione Paschali: O divinae pietatis summa
dignatio, ut servum redimeres tradidisti Filium! Patet ergo, quam
mira sit Dei miseratio.
Capitulum II. 01 07 03 02
Secundus stupor est humiliationis
in hac incarnatione. Stupendum quidem et mirabile est de tanta Dei humiliatione,
ut fieret homo Deus. Cum enim nil vilius sit carne humana, et tamen
eam assumere et sibi unire dignatus est. Nonne mirandum est, quod Dominus
omnium factus sit tam humilis, ut esset servum omnium? Nonne mirandum
est, quod omnipotens Deus factus est quasi infirmus? Immortalis et impassibilis
se humiliavit ad passionem et mortem, vilem carnem induit et pro nobis
quasi abiectus vermis est factus ipso teste Ps.: Ego
autem sum vermis et non homo obprobrium???hominum et abiectio plebis.
Hoc est, quod dicit Apostolus Phil. II.: Exinanivit
semetipsum formam servi accipiens.
Capitulum III. 01 07 03 03
Tertius stupor personationis,
id est duarum naturarum et substantiarum una personatio. In Christo
enim si sunt duae naturae, scilicet divina et humana, non tantum est,
nisi unum suppositum et una persona. Natura quippe humana non prius
fuit condita, quam assumpta in Christo, ut praedictum est *secundo articulo.*
Quare numquam fuit persona antea, ut docet Magister in III. dist.
V. Et sic, quod natura humana divino subsistat superposito est
valde stupendum. De hoc Athanasius in Symbolo, licet Christus
sit Deus et homo, non duo, tamen scilicet unus est Christus, autem non
unitate substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis
et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, et hoc est
mirandum.
Capitulum IV. 01 07 03 04
Quartus stupor indivisibilis
unionis, sic enim univit Deus naturam humanam, ut numquam ab ea separaret.
Unde Damascenus dicit: Quod semel assumpsit, numquam
dimisit. Nam licet passionis tempore anima a corpore sit separata,
neuturm tamen a divinitate. Et haec unio stabit sempiternaliter, ut
numquam desinat Deus esse verus homo. Et quo sequitru stupendum illud,
quod in nulla natura indissolubilior et maior reperitur coniunctio,
quam hae benedicta pensata cum conicatione idiomatis, quae est in hac
sacra unione. O igitur quam magna Dei charitas erga nostram naturam
etc.!
Capitulum V. 01 07 03 05
Quintus in hac incarnatione
est stupor impermixtionis, scilicet naturarum, quia ut dicit Leo
papa in sermone de Nativitate: Salva
– inquit – proprietate utriusque substantiae in unitatem
personae suscipitur a maiestate huilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate
mortualitas, et ita nec superiorem minueret incarnatio, nec inferiorem
consumeret glorificatio. Et hoc certe stupendum et mirandum est,
quia gutta aqua infusa mari nomen amittit et naturam, et tamen natura
humana mari infinito, id est Deo coniuncta nomen detinet et naturam,
ut sine naturarum istarum, scilicet divinae et humanae commixtione et
confusione utraque permaneat in una persona, quae est Christus Deus
et homo.
Capitulum VI. 01 07 03 06
Sextus stupor communicationis,
scilicet idiomatum. Origenes libro III. super Epistulam ad Romanos
dicit: Propter indissolubilem unitatem verbi et carnis omnia, quae
carnis sunt, attribuuntur verbo, et omnia, quae verbi sunt, praedicantur
de carne. Et Augustinus I. De Trinitate c. XIII. dicit:
Talis est illa assumptio humanitatis a divinitate in christo, ut Deum
hominem faceret et hominem Deum. Ex quo patet, quod tali unione
facta est communicatio idiomatum, ut quae dicuntur de Deo, dicantur
de homine et econverso saltem concretive. Facta enim est communicatio
primo, quoad perfectiones essentiales, ut homo est spiritus infinitus
et Deus est corpus. Secundo, quoad proprietates accidentales,
ut Deus est albus et homo aeternus. Tertio, quoad actiones, quia
actiones naturarum communicantur ad invicem, ut homo creat et Deum comedit.
Quarto, quoad passiones, quia exquo in actionibus est communicatio,
erit et in passionibus, et sic vere dicitur Deus passus, Deus mortuus,
licet non deitas mortua. Et dicitur homo aeternaliter generatus, valde
miranda sunt ista et stupenda ac veneratione et dilectione dignissima.
Capitulum VII. 01 07 03 07
Septimus stupor totalis assumptionis,
quia in athomo, id est indivisibili fata est totius hominis assumptio,
ut dicit Damascenus, quia non prius corpus, quam anima
vel econtra, sed similiter??? corpus et animam assumpsit Deus. Ad quod
stupendum est secutum illud, quod corpus Christi in instanti est perfecte
organisatum, animaque instanti de nihilo creata et in eodem instanti
corpori infusa, atque in eodem instanti divinati unita sunt secundum
quod supra patuit per Magistrum in III. dist. III.
Capitulum VIII. 01 07 03 08
Octavum stupor partialis beatificationis,
quia anima Christi quo ad partem superiorem fuit beatificata, et in
inferiori fuit doloris perceptiva. abuit quoque sapientiam infusam omnium
et divinitatis plenam comunicationem secundum omnem perfectionem. Unde
Col. I.: In Christo habitat omnis plenitudo divinitatis.
Et ista tria fuerunt valde miranda, videlicet quod in instanti conceptionis
omnia scivit, III. Sententiarum dist. XIII. Nec postea
profecit, quoad habitum scientiae, scilicet tantummodo quoad experimentum.
Item quod fuit beatus in portione superiori et divinam essentiam intime
videndo perfruebatur. Et cum hoc in inferiori parte rationis non fuit
beatus, sed dolorem sentiebat, ut dicit Magister III. Sententiarum
dist. XV. Hoc est, quod dicit Augsutinus, videlicet
quod tota vita christi ab instanti conceptionis crux erat propter dolorem,
quem habebat tum pro passione futura et imminenti, tum pro materna compassione,
tum quoque pro hominum ingratitudine et malicia. Et sic de aliis similibus,
sicut agetur de hoc latius alio opusculo tractatu de passione.
Capitulum IX. 01 07 03 09
Nonus stupor virginalis fecundationis,
mirum quidem est, quod virgo concipiat, virgopariat, virgo lactet. Unde
Origenes in Homelia super illud Math.
„Cum esset desponsata” dicit sic: O magnae admirationis
gratia! O inerranabilis suavitas! O ineffibile sacrum, ipsa est eadem
mater, ipsa eadem virgo, ipsa genetrix et ancilla, ipsa genuit Deum
et hominem! Quis umquam audivit talia, quis umquam potuit, ut virgo
esset et mater immaculata, mater et incorrupta, mater unigeniti Filii
Dei Domini nostri Iesu Christi, qui est in caelis secundum divinitatem
in sinu Patris, et est in terris secundum carnem in sinu matris, in
caelis de Patre sine matre genitus, et in terris de matre sine patre
generatus. Haec ille.
Capitulum X. 01 07 03 10
Decimus stupor corporalis perfectionis,
mirum enim et stupendum, quod tanta perfectione conceptio virginis fieri
valeat, ut scilicet ex purissimis sangunibus virgo concipiat, et non
nisi a Spiritu Sancto concipiat, et non nisi Deum et hominem verum concipiat,
denique in instanti conceptionis perfectum habeat filium secundum omnia
lineamenta et mox animatum corpus et deitati unitum, ut iam pluribus
vitibus est replicatum.
Capitulum XI. 01 07 03 11
Undecimus stpor spiritulalis
repletionis. Mirum enim est, quod mater virgo sit repleta gratia Spiritus
Sancti, adeo, ut sine omni pondere et gravamine basulaverit filium et
totaliter mens eius ad superna fuit evecta. Summe consolata et refecta
tamquam, quae a Deo est inhabitata et omnibus donis plena, et praeterea
filius eius Christus Iesus in instanti comceptionis fuit plenus divinitate
et perfectus homo utens ratione. Iuxta illud Hiere. XXXI.:
Femina circumdabit virum, ut supra tactum est.
Capitulum XII. 01 07 03 12
Duodecimus stupor incompassibilis coniunctionis, quia videlicet coniunguntur in hac conceptione illa et talia contraria, quae naturaliter nullo modo se compatiunt inesse alicui, videlicet mortalitas, immortalitas, item passibilitas et impassibilitas, item aeternitas et temporalitas, item creator et creatura omnipotens et infirmus, dominus omnium et servus omnium. Ut dici valeat de hoc illud Ps.: Simile in unum dives et pauper. Propterea concurrunt virginitas et maternitas, castitas et fecunditas, ut merito de ea dicatur illud Sap. IV.: O quam pulchraest casta generatio. Vide, quia utrumque iungit Scriptura, quia dicit casta per virginitatem et generatio per maternitatem.
Denique quid amplius dicere valeam, quid hac novitate maius, quid excellentius effari queam, quid ideo iocundius et quid mirabilius hac fama veridica insonari potest, quod Deus factus est homo et coniunctus limo. Unitus est nostrae naturae humanae et verbum Dei factum est caro. Ioh. I. O mirabile dictu, o stupendum et inauditum novum, quid miser homuncio existimas, quid in hac re cogitas pro te nimirum! O miser pro te, o fidelis anima pro te vilis peccator factum est tam grande miraculum, tam invisum a saeculo spectaculum, ta inauditum novum, pro te inquam, quia pro tua utilitate, pro tua salute et gloria, scilicet et propter te, quia propter tuum amorem, propter tuam charitatem.
Super quo beatus Bernardus admirans et exclamans ait: O stupendum mirabileque sacrum summus omnium factus est imus omnium! Et quid hoc fecit, nisi amor, et ecce duo pariter nova iocunda nobis diem, quia et summus factus est imus. Et hoc pro nostro amore, ut nos faciat summos indignissimos. O Deus magne, o Iesu bone, quantum te diligere debeamus, qui nos tantum dilexisti, vere magis et mirabilia opera tua, Domine, tu Domine mirabiliter mundum creasti, mirabiliter hominem ad imaginem tuam fecisti! Et certe mirabilissime hominem redemisti.
Utinam
Deus meus tibi aliquid dignum vel modicum pro tanto beneficio retribuere
valeat anima mea! Sed heu heu, mi Domine, pro??dolor et propudor, quia
unusquisque nostrum declinavit a te in viam suam, alius in avaritiam,
alius in luxuriam, alius iram, alius in gulam et in cetera vitia.
Reddidimus odium pro dilectione tua teipso teste per os Ps.
Quid ergocharissimi, quid facturi sumus, audite sanum filium David:
Venite, adoremus et prodicamus ante Deum, ploremus coram Domino, qui
fecit nos, quia ipse Dominus Deus noster, praeoccupemus faciem eius
in confessione! Clamemus omnes in caelum ad Deum Dominum nosturm, Iesum
Christum! Ispe enim pius et misericors est et praestabilis super malicia
hominum, Iohel. III.: Studeamus ei gratias pro tanto
beneficio agere! Studeamus eum super omnia diligere, scilicet et
viribus omnibus conemur, eius dilectissimam matrem venerari et ei servire,
ut eius precibus digni efficiamur in caelestis patria cum eodem suo
filio regnare in saecula saeculorum. Amen.
Et sic est finis per Dei gratiam et Beatae Virginis auxilium huius primi libri. Plura alia possent circa hanc materiam concurrere scribenda de Christi incarnatione et eius nativitate, quae tamen hic pertranseo, quia Deo duce in aliis voluminibus ero tractaturus de illis, hic causa brevitatis dicta sufficiant.