Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Sermones de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LVII.]

Pro sancto Matthia

Sermo secundus de malorum Christianorum cum Iuda ignominia, bonorum quoque cum Matthia felicitate

Cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis. Act. I.1 (A)

In quibus verbis Matthias multum commendabilis videtur, quia Deus semper meliorem et sanctiorem demonstrat eum, quem miraculose eligit ad aliquam praelationem ecclesiasticam. Sic autem fuisse miraculo se electum Matthiam ad apostolatum testatur Dionysius li. De ecclesiastica hierarchia, de ista sorte loquens et dicens sic: De divina sorte, quae super Matthiam divinitus cecidit, alii quidem alia dixerunt non religiose, sicut arbitror, meam autem et ipse intentionem dicam. Videntur enim mihi eloquia sortem nominare thearchicum quoddam donum, demonstrans illi thearchico choro a divina electione susceptum. Haec Dionysius. Magna ergo laus est Matthiae et gloria, quod a Deo per splendorem divinitus emissum approbatur miraculose, et apostolatu dignus commendatur. Nam ut ait Apostolus II. ad Cor. X.: Non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.2 Lyra: scilicet virtutibus et signis. Sic fecit Matthiae (ut aiunt verba thematis): Cecidit sors, scilicet divinitus emissus splendor, ut patuit, super Matthiam. Iuxta quae verba hic tria mysteria notabimus pro sermone:

Circa primum, ex quo inter sanctos et mali, ut Iudas, vocantur, quaeritur, utrum omnes Christiani, ut Iudas, reprobi teneantur ad gratiarumactionem divinae bonitati, eo quod sunt creati, et ad gratiam Christi temporaliter vocati. Quaestionis huius est ratio propter reprobos secundum Franciscum de Mayronis talis super I. dist. XL. et XLI., simulque alios; scribitur enim, quod melius fuisset, si natus non fuisset homo ille, Math. XXVI.,3 quod dictum est a Salvatore de ipso Iuda. Et iterum II. Pe. II.: Melius fuisset veritatis viam non agnoscere illis, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato.4 Quare ergo tenetur gratias agere de tali beneficio, cum scilicet expedivisset illi (?), quod numquam habuisset illud, ne habere deberet acerbiorem et indicibilem poenam Inferni ex peccato sequenti. Sed ad haec respondetur secundum eundem Franciscum ibidem aliosque doctores per tres veritates ex dictis eorum elicitas.

Prima veritas, quod minus est malum non esse simpliciter, quam esse damnatum. Hoc patet per praedictas auctoritates, in quibus minus malum accipitur respectu maioris mali pro bono vel meliori, ut sit sensus: bonum illi erat, si natus non fuisset, id est minus malum erat. Et illud: melius erat viam veritatis etc., id est minus malum etc., ut exponit etiam Lyra. Inter duo enim mala minus malum est eligendum, V. li. Ethicorum. Si dicas: melius est esse aliquid, quam nihil, unde et damnati magis volunt esse sic, quam non esse, non esse enim privat totum esse creatum, sed esse damnatum non privat. Sicut ergo non esse vel annihilari non habet rationem entis, ita nec bonitatis, cum ens et bonum convertantur, VI. Metaphysicorum, et per consequens nec rationem eligibilitatis. Omnia enim esse appetunt, et illius causa agunt, quidquid agunt secundum naturam, II. De anima. Respondetur, quod quamvis quidam dixerint, quod damnati non possunt velle non esse, quia hoc non est appetibile, ut patuit in obiectione, nihilominus tamen Doctor Subtilis, quem sequitur et Franciscus de Mayronis, item Richardus de Mediavilla et Bonaventura super IV. dist. LI. dicunt, quod damnati vellent non esse non voluntate naturali, quoniam illud velle non possunt, quia esse in poena melius est, quam nihil esse, cum in nihilitate nulla, ut dictum est, penitus sit bonitas. Volunt tamen damnati se non esse voluntate deliberativa, non per se, sed per accidens, inquantum ad non esse sequitur carentia poenae, quam per se appetunt, quia vident, quod ex suo esse non possunt consequi delectationem, nec utilitatem, nec adquirere aliquod bonum. Ideoque non est mirum, si tali esse vellent carere, ut malis, quae essendo patiuntur, penitus carerent, minus enim malum praeeligibile est maiori malo secundum rationem. Et hoc est, quod Iohannes Apoc. IX. dicit: In diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient, desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.5 Et ex his concluditur veritas praemissa, et confirmatur tali ratione secundum Franciscum de Mayronis ubi supra, quia poena Inferni est quodammodo infinitum malum, tum ex eo, quod est in poena infinitae transgressionis, scilicet mortalis culpae contra bonum infinitum, scilicet Deum commissae, et ab eo separativum; tum quia est infinito tempore a parte postdurativum; tum quia infinitae beatitudinis, utputa durantis in perpetuum in caelo seclusivum, quae sunt mala indicibilia. Sed annihilari minus esset malum, saltem per accidens ratione horum. Ad idem facit etiam secunda veritas, ergo etc. (C)

Secunda veritas est, quod melius esset infernalem poenam, sine tamen peccato, et etiam sui annihilationem eligere, quam mortaliter peccare vel in peccato manere. Nam hoc iustus magis debet eligere. Unde Anselmus li. Similitudinum ait: Si hic - inquit - peccati pudorem et illinc Inferni cernerem horrorem, et uni eorum necessario immergi deberem, prius me in Infernum demergerem, antequam peccatum committerem, mallem enim purus a peccato gehennam intrare, quam peccati sorde pollutus regna caelorum tenere. Haec ille. De hoc autem Alexander de Hales dicit, quod considerata poena Inferni ut sustinenda non merito culpae praeeligenda est, quam peccati perpetratio. Denique Nicolaus de Lyra super Matthaei XXVI. in Postilla dicit, quod quamvis esse damnatum infernalibus poenis non sit minus malum ratione solius poenae adiunctae, quam esse simpliciter, cum esse damnatum non privat totum esse creatum, minus tamen malum est ratione culpae mortalis, quae inseparabiliter adhaeret damnatis, et ipsa non solum privat esse creatum quoddam, sicut poena, sed etiam privat bonum infinitum seu divinum, propter quod esse miserum miseria mortalis culpae aeternaliter, hoc est peius, quam sit non esse simpliciter. Et sic intelligendum est illud Salvatoris: Melius illi erat, si natus non fuisset, quia maius malum est peccasse Iudam tradendo Christum, quam non fuisse creatum. Et sic de omnibus reprobis, qui nolunt poenitere, quia continue erunt in peccato, et aeternaliter in eo permanebunt in Inferno. O homo peccator! O anima dura! O Christiane, qui vivis otiose, quid cogitas, quid agis, quove tendis, cur vitam non corrigis, ut quid ad Infernum properas, ut miserabilissime vivas et puniaris? (D)

Tertia veritas, quod omnis homo cuiuscumque conditionis etiam si se putet reprobatum a Deo iusto, et etiam si sit, ut Iudas, damnatus, in Inferno tenetur gratias agere Deo. Primo quidem propter beneficium creationis, quia Deus nullum hominem creavit ad hunc finem, ut damnetur, sed ad beatitudinem, vult enim omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, I. ad Thim. II.,6 scilicet voluntate antecedente. Et ad id dedit naturalia adiutoria et leges sufficienter. Nec ulli hominum facienti, quod in se est, negat gratiam suam, immo promisit dicens: Omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, Mat. VII.7 Sicut enim arator ideo seminat omnia grana frumenti, et circa illa omnem diligentiam adhibet et curam, ut fructificent, quamvis sciat multa ex eis deperire, nec fructificare, sic etc. Secundo propter beneficium dignificationis, quia te fecit Deus inter omnia animal dignissimum, scilicet hominem rationis capacem, ut praesis piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis terrae, Gen. III.8 Quod si petas: Quare fecit mihi Deus istam gratiam, ut crearet me hominem, cum scivit me damnandum? Respondet Franciscus de Mayronis ubi supra, quod beneficium creationis non est, nec tendit in detrimentum hominis vel rei creatae, sed per accidens venit damnatio, ipsa etiam hominis voluntate mala. Sicut si rex daret alicui aliquod fortalitium, et a casu sequeretur eius praecipitium, regratiandum esset regi. [(E)]

Sed diceres: Si rex praescivisset illud praecipitium, sicut Deus praescivit Iudae casum, cur esset regratiandum? Respondet ibidem Franciscus de Mayronis, quod ideo, quia cum hoc et in hoc praescivit bonum universi et decorem iustitiae, et bonum totius praeferendum est bono proprio. Sicut ergo bona reputatur manus, quae se exponit pro conservando capite, quia ipsa destructio capitis esset destructio totius corporis, ita bonum est, quod homo, quem scivit Deus periturum, creatus est ad decorem suae iustitiae et bonum totius universi. Unde si talis homo esset bonus, gratias ageret Deo, tum quia ipse est obiectum divinae iustitiae, tum etiam quia habuit a Deo bonum esse, quod sua malitia perdidit. Unde Augustinus li. De libero arbitrio dicit: Considera, quantum bonum est esse, quod et beati, et miseri volunt! Et XI. li. De civitate Dei c. XXVII.: Quid animalia omnia et irrationalia a draconibus usque ad exiguos vermiculos, nonne se esse velle atque ob hoc interitum fugere omnibus, quibus possunt, motibus indicant? Haec ille. Si adhuc dicas, ego hoc omnino non possum velle, ut sim aeternaliter periturus et damnandus aeterno igni, respondeo, quod immo noli hoc, sed velis te esse salvandum. Et audi Augustinum dicentem super Iohannem: Si non traheris, id est times te non trahi a Deo, ora, ut traharis! Si non es praedestinatus, fac ut praedestineris! Qui enim creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Haec ille. Declina ergo a malo, et age poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum! (F)

Tertio omnis homo debet Deo regratiari propter beneficium praeservationis. Augustinus: Gratiae tuae tribuo (scilicet o Deus), quod in multis cadere et multa peccata fecisse potuissem, quae tamen non feci, eo quod tu praeservasti me, quia nimirum tanto maior sequeretur poena. Quarto propter beneficium gratificationis, scilicet in fide Christi, ad quod vocati sunt et tenentur Christiani omnes, quia gratia est excellentissimum donum Dei secundum Augustinum. Ecce, o Christiane, spectaculum grande! Nam vide, quod ex quo post vocationem Iudas factus est ingratus, et post peccatorum suorum remissionem gravius recidivavit, ideo tandem desperatus periit! Matthias autem ex quo in invocationis gratia permansit usque ad mortem, ad beatitudinem caelestem pervenit. O Christiane, elige ergo, quem horum imitari studeas! Ego tibi ut fratri consulo, ut vitam sanctam Matthiae sequaris, ne cum Iuda pereas, alioquin bonum tibi erat, si natus non fuisses. (G)

Circa secundum de differentia annumerationis, eo quod sicut in themate dicitur, Matthias annumeratus sanctis, ita econtrario Iudas annumeratus exstitit reprobis et malis, accipiamus pro conclusione istius partis, quod omnis malus Christianus tamquam alter Iudas reputatus, maxima ignominia exstat deformatus. Unde omnes tales debent poenitere. Declaratur:

Primo quia mali Christiani tamquam alter Iudas deformati sunt ignominia apostatationis, quia Iudas reputatus est apostata a fide, et isti similiter, si non cordis credulitate, saltem opere. Quaeritur namque: Quid est apostasia? Respondetur secundum Alexandrum de Hales secunda parte Summae, tractatu de apostasia, quod est temerarius a statu fidei et oboedientiae ecclesiasticae vel religionis, scilicet Christianae, recessus. Ex quibus verbis colligitur, quod triplex est apostasia, ut etiam notat glossa I. c. De apostasia. In prima sunt omnes haeretici, et quicumque recedunt a fide, ut Iulianus et alii multi, talis Iudas. In secunda omnes Christiani, qui nolunt oboedire suis praelatis ecclesiasticis, VIII. q. I. "Sciendum", et praecipue inoboedientes papae. Sic et omnes, qui recedunt de ordine suo vel religione, quam professi sunt. De quibus loquitur Augustinus XLVII. dist. c. "Quantumlibet" dicens sic: Fateor coram Domino Deo, qui est testis mihi super animam meam, quoniam sicut difficile sum expertus meliores, quam qui monasterio profecerunt, ita non sum deteriores expertus, quam qui in monasterio defecerunt. Haec Augustinus ad Vincentium Donatistam ibi. In tertia sunt large omnes, qui non verentur Deum perdere per peccatum, scilicet mortale, iuxta illud Eze. II.: Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me.9 Haec frater Angelus de Clavasio. Unde claret, quod sicut Iudae ignominiosum est apostatasse a sancta fide et religione discipulorum Christi, et sicut monachis a sua professione (omnes enim tales sunt excommunicati et infames prae omnibus infamibus, VI. q. I. "Infames"), sic et Christiano recedenti a professione, quam fecit in baptismo. Hinc Prover. VI.: Homo apostata vir inutilis. Et infra: Huic extemplo veniet perditio, et subito conteretur.10

Secunda est ignominia abnegationis. Malus enim Christianus tamquam alter Iudas negat Christum Deum suum saltem facto, ut de talibus dicit Apostolus ad Titum I.: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant,11 cum sint abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi. Augustinus: Quisquis factis negat Christum, Antichristus est.

Tertia ignominia proditionis, quia omnis malus Christianus tamquam alter Iudas reputatur proditor Christi, cum domum Christi, id est cor suum tradit diabolo per peccatum, quo Christus inde expellitur, et in seipso Christum crucifigit. Heb. VI.: Rursum crucifigentes Christum in se.12 Denique talis tamquam alter Iudas expensis Christi utitur habens a Christo victum et amictum et omne bonum, qui tamen ab eius contumeliam non refrenatur. Bene de talibus dicere potest Christus illud Ps.: Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.13 (H)

Quarta ignominia derisionis, quia malus Christianus tamquam alter Iudas merito vituperatur et deridetur ab omnibus tamquam monstrum ridiculosum, quia talis est partim Christianus, partim paganus, et partim brutus14 et partim diabolus, et peior diabolo. Non os et linguam habet Christianam, cum Christum dicat Deum suum, caput et cor habet diabolicum per peccati affectum et delectationem, unde Gregorius homilia X. dicit sic: Certe iniquorum omnium diabolus caput est, et huius capitis membra sunt omnes iniqui. Item manus et opera habet paganica, quibus impugnat Christum per vitia, membra alia habet brutalia. Unde Bernardus super Canticum sermone XXXVI.: An non videtur tibi ipsis bestiis bestialior esse homo ratione vigens et ratione non utens? Denique facie et imagine sunt peiores et horribiles supra daemones, unde Augustinus super Iacobi II.: Utinam fides malorum Christianorum esset sicut fides daemonum, qui credunt et contremiscunt, isti autem et si credant, non contremiscunt. Peior utique est eorum fides fide daemonum, quoniam verbis credunt, factis autem negant. Hinc Anselmus in orationibus dicit sic: O Domine, tu impressisti mihi amabilem imaginem tuam, et ego superimpressi odibilem imaginem. Heu, heu, cuius, cuius, miser et demens homuncio, imaginem impressisti super imaginem Dei, nisi utique diaboli? O cur non odi eius imaginem, cuius sic horreo nomen? Et infra: Si me considero, terret me facies mea. Si non considero, fallit me damnatio mea. Si me video, horror est intolerabilis; si non video, mors est inevitabilis. Nimis infelix, qui sibi ipsi est horribilis; infelicior, cui mors aeterna erit sensibilis. Haec Anselmus. (I)

Quinta ignominia maledictionis, quia, sicut Iudae praedixit Dominus, vae, maledictionis aeternae, Mat. XXVI.: vae illi, per quem tradar ego,15 ita et malis Christianis dicet in iudicio: Ite, maledicti, in ignem aeternum etc.16 Unde et Ecci. XLI.: Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Altissimi! Et si nati fueritis, in maledictione nascemini, et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.17

Sexta ignominia damnificationis, quia tamquam alter Iudas omnem gratiam et omne meritum ac omne bonum perdit malus Christianus, quae aliquando acquisierat, quia per peccatum omnia mortificantur. Et tale omne, quod bonis proficit, isti nocet, ut patet de Eucharistiae acceptione et aliorum sacramentorum. Qui enim indigne manducaverit, reus erit corporis et sanguinis Christi tamquam Iudas, ut patet per Apostolum I. Cor. XI.18

Septima ignominia damnationis, quia sicut Iudas suae damnationis manifestum iudicium ostendit, cum desperatus seipsum laqueo suspendit, et crepuit medius, diffusaque sunt omnia viscera eius, quibus conceperat iniquitatem. Ita malus Christianus manifeste secum portat iudicium damnationis, nisi ad poenitentiam convertatur, quia ipsa sua fides catholica tenet, quod qui mala egerunt, ibunt in ignem aeternum. Et denique Bernardus dicit, quod ad cumulum damnationis relicta nobis videtur fides futurae promissionis, si per eam non operamur. O ergo peccator, convertere ad poenitentiam! Ecce Christus ipse, qui Iudam revocabat verbo, genuflexione et osculo, et te vocare non cessat. (K)

Circa tertium de excellentia felicitationis, quam habuit Matthias in annumeratione cum sanctissimis apostolis, cum quibus participabunt vere Christiani, accipiamus pro conclusione istius partis dictum Hieronymi ad Rusticum monachum de superandis mundi illecebris, ubi dicit sic: Nihil est Christiano bono felicius, cui promittuntur regna caelorum. Declaratur: Nam ut ex Scripturis colligitur, bonus Christianus cum Matthia et aliis apostolis ac beatis comparticipabit septem praecipuis modis et ordinibus varias felicitates vel beatitudines:

Primo in hoc saeculo bonus Christianus cum sanctis felicitatur beatitudine viae, Ps.: Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis etc.19 Unde Christus Mat. V. enumeravit octo beatitudines,20 quibus et apostolos et omnes fideles comprehendit. Sicut enim apostoli, sic et isti omnes sunt servi Christi. Secundo in termino, scilicet mortis. Apoc. XIV.: Beati mortui, qui in Domino moriuntur.21 Ergo etc. Tertio post mortem, scilicet in Purgatorio, ubi suffragia sanctorum habebunt, quia beati orant pro liberatione animarum in Purgatorio exsistentium tamquam pro suis concivibus, ut volunt doctores super IV. Ideo Ecci. XXXIV.: timentis Deum, beata est anima eius,22 scilicet etiam postquam fuerit a corpore separata, quia in Purgatorio est certificata de electione, de qua habet gaudium magnum, unde Ps.: Beatus populus, qui scit iubilationem.23 Sed heu, quia pro animabus reprobis nullus ibi orat, nec aliquam consolationem habent! Quarto in iudicio, ubi omnes boni cum apostolis sanctis benedicuntur, et ad caelum evocantur, Mat. XXV.: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum etc.24 Quinto in caelo, ubi cum apostolis et omnibus sanctis beatificabuntur, et Deum laudabunt in aeternum, Ps.: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum etc.25 Sexto in Christo, quia sicut apostolos vocavit Christus fratres suos, sic et omnes fideles Christianos, Heb. II.: non confunditur eos vocare fratres,26 et per consequens filios Gloriosae Virginis Mariae spirituales. Unde Ro. VIII. dicit Apostolus, quod omnes sunt heredes Dei, coheredes autem Christi.27 Septimo in Trino Deo, quem cum apostolis atque omnibus beatis videbunt facie ad faciem, Ioh. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum Patrem, et quem misisti, Iesum.28 O itaque homo Christiane, considera te, si malus es, pertimesce, quia cum Iuda debes perire aeterno igne, nisi velis poenitere! Si bonus es, gaude, et perseverare stude, ut cum Matthia aliisque apostolis valeas conregnare caelesti felicitate! Quam praestet Christus! Amen.



1 Act 1,26
2 II Cor 10,18
3 Cf. Mt 26,24
4 Cf. II Pt 2,21
5 Apc 9,6
6 I Tim 2,4
7 Mt 7,8
8 Cf. Gn 1,26
9 Ez 2,3
10 Prv 6,12; 6,15
11 Tit 1,16
12 Cf. Hbr 6,6
13 Ps 40,10
14 Editio: brutum.
15 Cf. Mt 26,24
16 Cf. Mt 25,41
17 Sir 41,11-12
18 I Cor 11,27
19 Ps 127,1
20 Vide: Mt 5,1-10
21 Apc 14,13
22 Sir 34,17
23 Ps 88,16
24 Cf. Mt 25,34
25 Ps 83,5
26 Hbr 2,11
27 Rm 8,17
28 Cf. Ioh 17,3