Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LIII.]


In conversione Pauli

Sermo quartus de privilegiorum eius sublimitate


Beatus quem elegisti et assumpsisti, scilicet Domine, habitabit in atriis tuis. Ps. LIV.1 (A)


Super quae verba Cassiodorus dicit: Nos ad omnem, inquit, beatum dicimus hoc esse referendum, ut scilicet etiam de peccatore dicatur. Beatus enim est, quem Dominus elegit et assumit ad aeternam vitam. Haec Cassiodorus super psalmum dicto. Sed quoniam misericordissimus Deus et amorosus Iesus beatum Paulum elegit specialiter, ut scilicet ipse esset vas electionis et apostolus, qui portet nomen Christi. Item assumpsit ipsum ex peccatoribus sublimatum ad praecellentes gratias et dignitates, atque nunc habitat in caelesti patria cum Christo regnans feliciter. Idcirco merito dicuntur verba haec de Paulo. Beatus quem elegisti et assumpsisti etc. In quibus verbis tria praecipua misteria notabimus pro sermone secundum quod de his tribus generibus privilegiorum commendatur.

Circa primum de gratificatione Pauli accipiamus pro conclusione in documentum, quod scilicet misericors Deus, ut det peccatoribus cunctis spem veniae secundum multitudinem suae misericordiae, pervenit persecutorem suum mira magnitudine gratiae. Hoc ostenditur, quia quadruplicis gratiae mirae privilegia sibi exhibuit.

Primum privilegium specialis electionis, quia ex omnibus mundi peccatoribus Christus hunc sibi elegit specialius ad portandum nomen suum per totum orbem. Unde Act. IX. dixit Christus: Vas electionis est mihi, ait, iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel.2 Habuit autem Paulus in ista electione plures dignitates et miltiplicem gloriam. Primo quidem ex naturali origine. Fuit enim electus et ortus de tribu Beniamin, ut ipse testatur ad Phil. III.,3 quod tribus fuit domui David subiecta. III. Reg. III. et progeniei Christi, id est tribui Iuda coniuncta, ut dicit Hieronymus super Mat. Et in huius tribus, scilicet Beniamin, forte erat civitas Hierosolyma distributa. Iosue XVIII.4 In qua civitate Hierosolyma passio et resurrectio Christi fuit et ascensio celebrata. Secundo ex lumine sapientiae, quia fuit electus in lege doctus ad pedes [ ] cum ceteris doctoribus praeclaris ex illa schola prodeuntibus, quorum primus fuit Nicodemus, secundus Abibas, tertius Stephanus, quartus ipse Paulus, qui super coetaneos proficiebat in iudaismo. Ad Gal. I.5 Tertio ex religiositate vitae. Cum enim tunc tempore suae iuventutis essent in Hierosolyma et Iudea plures sectae, scilicet esseorum, saduceorum et phariseorum, quasi religiones quaedam, ut patet ex Evangelio et actibus apostolorum. Beatus Paulus assumpsit religionem phariseorum, quae erat tunc perfectissima prae ceteris. Tum quia in fide non errabant sicut aliae. Tum quia praecepta decalogi in fronte descripta gerebant, et in fimbriis aculeos spinasque ponebant ad recordandum de lege. Ex istis electus Paulus dixit: Pharisaeus sum et filius pharisaeorum.6 Act. XXIII. ca. Sed quarto prae his omnibus summa gloria est Paulo, quod fuit, scilicet electus ex tali genere et condicione ad portandum nomen Christi et praedicandum per mundum et ad patiendum gloriose pro ipso, quo sempiternam gloriam caelestem est adeptus feliciter. Unde Amb. de Iacob dicit: Sub Christo pretiosa est servitus et gloriosa libertas. Pretiosa, inquam, servitus, quae tanti sanguinis pretio est comparata, gloriosa autem libertas, quam nulla servitus culpae nulla peccatorum macula constringunt. (C)

Secundum privilegium mirabilis conversionis, quia inter omnes mundi peccatores mirabilius. Paulum Christus convertit a suis peccatis existentem in actu persequendi, cum de caelo lux ipsum circumfulsit et Christus ipsum allocutus est ac mox eius cor immutavit. Act. IX.7 Sed circa hoc quaeritur: Unde consecutus est Paulus hanc miram gratiam, ut converteretur per Dei misericordiam. Et huius quaestionis ratio, quia multi sunt in mundo peccatores, quibus Deus hanc gratiam non facit, ut miraculose converteret eos, ut dicit Augustinus super Gen. li. XI.: Et videmus experimentaliter, quod multi in suo peccato mori et perire permittuntur damnabiliter. Respondetur ad haec, quod ut volunt doctores super I. dist. XLVI. Deus voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, sicut scribitur I. Thimo. II.8 Sic etiam voluntate antecedente vult omnes peccatores converti. Ezech. XVIII. Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat.9 Sed voluntate consequente non vult omnes convertere. Unde Augustinus super Gen. li. XI.:Voluntatem peccatorum posset plane Deus in bonum convertere, quoniam omnipotens est. Cur ergo non facit?, inquit, quia non vult. Cur non vult? Hoc penes ipsum est. Non debemus plus sapere quam oportet. Haec Augustinus. Sed hoc intelligendum est de voluntate consequente, vero antecedente, quia illa vult, ut patuit. Et dicitur voluntas antecedens, quam quis vult aliquid absolute. Consequens autem, qua vult aliquid consideratis circumstantiis et condicionibus particularibus. Primo modo vult rex omnes subditos pacifice vivere ex parte sui, et propter hoc statuit leges, sed furem vel homicidam vult occidi voluntate consequente. Sic et Deus voluntate antecedente omnes vult converti, sed secundum ordinem iustitiae non, quia iustum est, ut quilibet suo libero arbitrio utatur, et sic permittitur Deo iusto, ut merito culpae ex libero arbitrio ipsius peccatoris indurari sinatur et damnari. Unde XXIII. q. IV. „Nabuchodonosor” dicitur, quod boni per Dei gratiam corriguntur, mali vero arbitrio pereunt. Iuxta illud Oseae XIII. Ex te perditio tua, o Israel, ex me autem salvatio tua.10 Et sic ratio, quare non omnes oeccatores convertuntur. Hoc enim est, non quia Deus non vult eorum salutem, sed quia ipse peccator converti et salvari non vult obduratus voluntate prava. (D)

Sed ad satisfaciendum quaesito de ipso Paulo est notandum, quod quamvis Deus ex mera gratia et liberalitate sine praecedentibus meritis peccatori dat gratiam conversionis, sicut et fecit Paulo (nam primam gratiam nullus peccator meretur de condigno), tamen de congruo ex Dei misericordia et pietate ac bonitate quadruplici ratione Paulus misericordiam consequi debebat, a quibus quia multi deficiunt, ideo non consequuntur. Et istae rationes notantur secundum Franciscum de Maro in sermone. Prima ratio, quia Paulus ignorans peccavit. I. Thim. I.: Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Iesu, qui prius fui blasphemus et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans hoc feci in incrudelitate etc.11 Ista tamen ignorantia non excusavit eum a toto, licet excusaverit a tanto, quia erat crassa et supina. Secunda ratio, quia in persequendo zelum Dei habuit putans, quod sic placeret Deo. Gal. I. Abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.12 Tertia ratio, quia beatus Stephanus pro ipso oravit. Augustinus.: Si Stephanus non orasset, Ecclesia Paulum non habuisset. Utile est ergo homini peccatori sanctorum patrocinia flagitare. Quarta ratio, quia magnitudinem misericordiae Dei ostendi decuit. I. Thim. I.: fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvare, quorum primus ego sum. Scilicet ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primum ostenderet Christus omnem patientiam suam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.13 Haec ibi. Et sic patet.

Tertium privilegium salutaris certificationis. Nam Rom. VIII.: Certus sum, quod nulla creatura separare potest nos a caritate Christi.14 Ecce certitudo gratiae ac salutis consequendae. (E)

Quartum privilegium divinalis visionis, quod maximum est. Ut enim volunt doctores secundum Lyram in illo triduo, quando conversus est et fuit in Damasco non videns corporaliter nec manducans aut bibens habuit Paulus hanc excellentem divinam visionem et secretorum caelestium revelationem. In qua visione secundum Franciscum de Maro. habuit quattuor mira privilegia. Primum quod fuit raptus altissime ad tertium caelum. II. Cor. XII.15 Caelum enim primum est firmamentum , secundum est cristallinum, tertium est empirreum, in quo beati habitant. Propter altitudinem huius raptus dicit ibidem apostolus, utrum in corpore vel extra corpus, nescio, Deus scit. Secundum enim Lyram licet tunc apostolus sciverit se fuisse in spiritu in caelo empirreo et corpus suum in terra fuisse, tamen nesciunt, utrum tempore illius visionis anima separata fuerit a corpore per mortem et reunita divinus corpori transeunte visione, vel si fuerit tunc unita corpori sicut forma, tamen ab usu sensuum separata. Et hoc propter altitudinem raptus. Secundum fuit tunc mirum, quod ibi vidit divinam essentiam et in ea Sanctam Trinitatem, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum facie ad faciem, sicuti vident beati in patria, scilicet quantum ad bonum, quod videbatur. Nam secundum Thomam quantum ad aliquid fuit dissimilis illa visio, quantum ad modum videndi, quia non ita perfecte vidit, sicut beati in patria, nec permanenter, ut habetur II. II. q. CLXXV. ar. III. Verumtamen tenetur communiter a doctoribus cum Augustino super Gen. XII. et ad Paulinum de videndo Deo, quod vidit divinam essentiam nude in raptu, sicut et Moyses. Et satis congrue, quia sicut ipse Moyses fuit doctor primus Iudaeorum, sic Paulus primus doctor gentium. Tertium fuit ibi mirum, quod audivit Lyra I. vidit arcana verba, quae non licet homini loqui, quia Paulus ibi instructus fuit de secretis divis, quae sunt incomprehensibilia et per consequens inenarrabilia. Propterea dicit, quae non licet homini loqui. Haec Lyra. Quartum fuit, quod ipse vidit Christum in dextra Patris sedentem, et totam dispositionem caelestis curiae in novem choris angelorum. Et sicut vidit: ita eam beato Dionysio suo discipulo revelavit, qui et secundum hoc librum de caelesti gerarchia conscripsit. Ibi etiam accepit notitiam doctrinae evangelicae totius et sacramentorum Iesu Christi, prout ipsemet dicit ad Gal. I.: Notum vobis facio evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi etc.16 O ergo beatissime Paule, o gloriosissime apostole Christi, quis non miretur in te magnitudinem misericordiae et gratiae Dei. O misericordia magni Dei, quam immensa es erga nos peccatores. Utinam excitaremur a somnis vitiorum, et te quaeremus, ut inveniremus. O utinam tu Christiane tui dulcissimi Iesu gratiam agnosceres, ne perires. (F)

Circa secundum principale de dignitatis privilegiis, quibus praeter praemissa Deus bonus Paulum dotavit, accipiamus pro conclusione, quod piissimus Iesus sicut mira misericordia et gratia Paulum convertit, ita et mira sanctitatis excellentia dignificavit. Quod patet in aliis quattuor privilegiis.

Primum privilegium est virtuosae decorationis, quia postquam conversus est ad Christum omnis virtutis splendore et decore perfectissimae sanctitatis claruit. Fuit enim mox firmus ferventissimus in fide adeo, ut statim ingressus in synagogam praedicavit Christum. Act. IX.17 Item fuit intentissimae caritatis, ut cuperet dissolvi et esse cum Christo ad Phil. I. Chrisostomus de laudibus Pauli dicit. Sicut ferrum missum in ignem totum ignis efficitur, sic Paulus caritate succensus totus factus est caritas. Item contra omnia vitia habuit virtutum miram plenitudinem. Nam contra superbiam habuit maximam humilitatem et sui contemptum, ut se reputaret primum omnium peccatorum. I. Thimo. I. nec putaret se dignum vocari apostolum. I. Cor. XV.: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.18 Contra avaritiam tantam tenuit paupertatem voluntariam, ut omnia arbitraretur ut stercora. Ad Phil. III.: ne sumptus acciperet ab his, quibus praedicabat. Contra luxuriam virginalem habuit puritatem. Contra iram miram tenuit patientiam, cum innumeras sustinuit pro Christo passiones. II. Cor. XI.: In carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi ter virgis caesus sum semel lapidatus sum19 etc. Unde Chrisostomus de laudibus Pauli: Mortem, inquit, atque cruciatus et mille supplicia quasi ludum putabat esse puerorum, dummodo pro Christo aliquid sustineret. Haec ille. Unde et Act. XXI. cum propheta Agabus praedixisset, quod in Hierosolyma deberet capi et ligari, rogatus a fratribus, ne illuc ascenderet, non adquievit dicens: Ego non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine domini Iesu etc.20 Contra gulam habuit tantam parcitatem, ut diceret I. Thim. VI.: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.21 Contra accidiam manibus propriis laborabat adeo, quod ut Chrisostomus ubi supra, dicit: Nec unum quidem diem otio est passus pertransire vel in quiete. Denique contra invidiam habuit miram caritatem ad omnes salvandos, ut sicut Chrisostomus dicit: Iuges lacrimarum fontes non diebus solum, sed etiam noctibus effundebat pro salute hominum. Unde et dicit Ro. IX.: Optabam ipse pro fratribus anathema fieri etc.22 (G)

Sed hic quaeritur, qualiter hoc Paulus, scilicet anathema fieri a Christo, quod separationem significat, potuit optasse sine peccato. Nam videtur peccasse contra ordinem caritatis, qua quilibet tenetur, secundum Dominum plus diligere se ipsum proximo, praecipue in necessariis ad salutem et secundum animam, ut dicit Augustinus libro de doctrina Christiana. Alioquin, qui peccato vel damnationi aeternae se pro proximo exponeret, mortaliter peccaret. Respondetur ad id secundum glossam ibidem et [ ] atque Lyram, quod hoc dictum sic est intelligendum: Optabam, id est optarem, si esset possibile optare sine peccato, anathema esse, id est separatus a Christo, sed ad tempus vel in vita vel post mortem etiam, non autem in perpetuum, quia hoc non licet cuiquam optare pro proximo, ut patuit, sed bene ad tempus homo optare, ut habeat dilationem gloriae suae pro fratribus salvandis. Unde Hugo de sanctis libro I. parte XIII. c. X. dicit: Cum utrumque salvare non potest homo, se scilicet et proximum, faciat primum, scilicet salvando se ipsum. De secundo, si deest effectus, sufficit affectus. Et propter hunc affectum ostendendum Moyses deleri de libro vitae petivit. Et Paulus pro fratribus anathema fieri cupivit, non quia Deum propter hominem perdere vellent, sed quia si fieri posset, Deum sine proximo possidere nollent. Verum enim bonum cum invidia non possidetur, et cum caritate felicius possidetur haec ille. Idem statim subinfert obiicendo sic. Sed dicis, quod maius bonum magis diligendum est, maius autem bonum est duos salvari quam unum. Ergo optione data mihi magis habeo digere, ut multi salventur, quam quod ego solus salvus fiam et plures pereant, quam ut ego solus peream et plures salventur. Et respondet dicens, quod illud plus a me diligendum est, quod mihi maius bonum est, quia mihi primum insitum est, ut diligam bonum meum, illud maxime, scilicet verum bonum caeleste, et post istud et secundum illud diligam bonum proximi. Haec Hugo. Et sic patet, quod homo nunquam debet peccare pro proximo, vel damnari etiam pro toto mundo salvando, unde et salvator dixit Mat. XVI.: Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam etc.23 (H)

Secundum privilegium dignicosae exaltationis, quia piissimus Deus ipsum exaltavit ad omnium fere sanctorum dignitates. Nam inter patriarchas ipse est patriarcha per multorum filiorum in fide spiritualem generationem, unde dicit: Filioli mei, quos iterum parturio.24 Gal. IV. Inter prophetas est ipse propheta. Nam prophetavit pronuntians de futuris malis tempore Antichristi. II. ad Thes. II.25 et instruxit de his Ecclesiam. Habuit etiam donum prophetiae, ut colligitur ex actibus apostolorum. Item inter apostolos fuit apostolus gentium. Gal. II. Qui operatus est Petro in apostolatu, operatus est et mihi inter gentes.26 Unde et antonomasice ipse scribitur apostolus. Accepit enim omnem gratiam Spiritus Sancti a Christo in caelo, quam acceperint discipuli in Penthecoste, scilicet donum scientiae evangelicae, donum linguae, donum miraculorum, ut patet in actibus apostolorum. Qui et plus omnibus laboravit. I. Cor. XV. Item inter evangelistas fuit evangelista. Gal. I.: Ut evangelizarem illum in gentibus.27 Inter doctores doctor gentium, ut canit Ecclesia. Inter martires et confessores martir et pro conferssione fidei occisus. Et inter virgines fuit virgo. Unde dicit I. Cor. VII.: Volo omnes homines esse sicut me ipsum,28 id est virgines esse. Sed quaereres, quomodo hoc rationabiliter voluit apostolus, cum sic non fuisset impletus numerus electorum, si omnes Christiani forent virgines. Respondetur secundum [ ], quod hoc apostolo fuit revelatum, quod si omnes sui temporis continuissent et salvati fuissent, suffecissent ad implendum numerum electorum. Hoc idem Richardus secundum Augustinum de coniugio bono tenet super IV. dist. XXVI. quamvis Lyra hoc non approbet. (I)

Tertium privilegium fructuosae praedicationis, quia plures mundi partes prae ceteris convertit ad Christum peragrando personaliter. Unde Chrisostomus de laudibus Pauli dicit: Paulus tamquam pennatus totum docendo pervolavit orbem. Tanta, inquit, virtute Paulus progressus est, ut XXX annorum spatio et Romanos et Persas et Parthos et Medos et Indos et Scythas et Aethiopes atque Saracenos, et omne prorsus hominum genus sub iugo mitteret veritatis. Et iterum idem ait: Paulus universum mundum Deo studuit offerre, qui terram ac mare, Graeciam ac barbariem omnemque sub caelo regionem quasi volitans circumivit. Quartum privilegium gloriosae consummationis, quia inter omnes sanctos gloriosissimis miraculis suum martirum consummavit. Primo quidem, quia eius caput amputatum nomen Domini Iesu ter exclamavit. Secundo quia ad eius trinum saltum tres fontes ibidem eruperunt. Tertio quia in decollatione lac fluxit de eius corpore in signum virginitatis suae. O ergo carissimi, veneremur hunc gloriosum, quem et Christus honoravit. (K)

Circa tertium de caelesti glorificatione breviter sit haec conclusio, quod Paulus sicut in terris maxima gratia fuit praedotatus, ita et in caelis summa gloria fulget coronatus. Nam gloriatur non solum aurea gloriae essentialis, quam obtinet secundum magnitudinem caritatis et gratiae, sed insuper habet tres aureolas, scilicet virginitatis, praedicationis et martirii. Sed quaeritur. Ad quem ordinem angelorum est sublimatus. Respondet Franciscus de Maro in sermone, quod ad seraphicum, qui est supremus. Et declarat quadruplici via. Primo quia secundum doctrinam Anselmi de quolibet ordine aliqui ceciderunt. Secundo, quia secundum Gregorium ruina est per homines reparanda ad loca, unde angeli ceciderunt assumendos secundum meritorum similitudinem. Tertio quia secundum Chrisostomum de laudibus Pauli paucissimi inveniri poterunt homines, qui tanta felicitate fuerunt digni, ut Paulus. Quarto, quia secundum Dionysium de angelica gerarchia seraphici spiritus ab incendio amoris divini dicuntur. Sanctus Paulus autem in hoc mundo duxit vitam seraphicam per incendium ardentissimae caritatis. Ideo cum ipsis meruit sociari. Haec Franciscus. O itaque beatissime apostole Paule. O sanctorum gloriosissime, qui cum dulcissimo Iesu tuo nunc regnas in caelis, sciens, quia et tu quamquam peccator fuisti et persecutor Christi in membris. Sed ecce quam miram gratiam et gloriam assecutus es per Dei misericordiam. Ipsius ergo Christi Iesu amore, qui te elegit, convertit, gratificavit, et miro modo glorificavit, te deprecamur, ora pro nobis, ut a peccatis nostris convertamur et per gratiam Dei ad caeleste regnum perducamur. Amen.

1 Ps 64,5

2 Act 9,15

3 Phil 3,5

4 Ios 18,28

5 Gal 1,14

6 Act 23,6

7 Act 9,3

8 I. Tim 2,4

9 Cf. Ez 18,32

10 Cf. Os 13,9

11 I. Tim 1, 12—13

12 Gal 1,14

13 I. Tim 1,15—16

14 Cf. Rm 8,38—39

15 II. Cor 12,2

16 Gal 1,11—12

17 Act 9,20

18 I. Cor 15,9

19 II. Cor 11,25—25

20 Act 21,11—13

21 I. Tim 6,8

22 Rm 9,3

23 Mt 16,26

24 Gal 4,19

25 II. Th 2,3—9

26 Gal 2,8

27 Gal 1,16

28 I. Cor 7,7