Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXXIX.]

In festo circumcisionis

Sermo secundus de salutifero nomine Iesu

Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Matth. I.1 et ad laudem hodiernae fetivitatis. (A)

Verba haec dixit angelus apparens Ioseph de Christo in utero Virginis concepto. Quibus (si diligenter recogitamus) ostenditur fideles debere maximam devotionem habere et spiritualem iocunditatem erga huius diei festivitatem anni, scilicet novi initialem. Primo quidem ratione manifestationis divini nominis, quod a patribus Veteris Testamenti nimis erat desideratum et anxie exspectatum, hodie nobis est exhibitum, cum nostro fuit Salvatori impositum. Nam Exo. VI. dicit Dominus Moysi: Ego Dominus, qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis.2 Ergo nobis exsultandum est pro reali iam facta manifestatione. Bernardus: Nomen - inquit - nostri Salvatoris, fratris mei, carnis et sanguinis mei, nomen a saeculis absconditum, sed in fine saeculorum revelatum, scilicet hodie, nomen mirabile, nomen ineffabile et inextimabile etc. Secundo ratione operationis nostrae salutis. Ipse enim Dominus hodie coepit operari nostram salutem in medio terrae, cum hodie coepit initium nostrae redemptionis sanguinem fundendo in circumcisione. Olim quippe longe erat a peccatoribus salus, ut ait Ps.,3 quia non inveniebatur in terra Iesus, id est 'salvator'. Sed hodie appararuit mundo Iesus, id est 'salvator' et re, et nomine. Propterea angelus ait in verbis praemissis: Vocabis nomen eius Iesus, ipse enim est, qui faciet etc. O ergo peccatores, gaudete ad poenitentiam redeuntes, quia salvare venit Iesus a peccatis! O iusti, laetamini, quia iam lux gratiae et gloriae vobis orta est, scilicet Iesus! O popule Christiane, gaude, quia Iesus salvum facit populum suum, id est te credentem in Christo (neque alienum), ut patet in themate. Ex quo autem hodie vocatum est nomen Iesus, igitur in hoc sermone de Christi salutifero nomine tria mysteria declarabimus:

Circa primum de pluritate nominum Iesu Christi quaestio occurrit: Utrum convenit nostro salvatori plura habuisse nomina? Ratio quaestionis, quia ut dicit Athanasius in Symbolo, Christus licet sit deus et homo, non duo tamen, sed unus est Christus, unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. Una autem persona uno nomine sufficienter designatur, ergo superfluit habere plura nomina. Nam peccatum est fieri per plura, quae fieri possunt per pauciora I. Physicorum et VIII. Topicorum. Sed cum Christus fit vere Deus, nullum peccatum convenit eidem, ergo etc. Quare ergo Scriptura rationabiliter appellat eum pluribus nominibus? Nam Isa. VII. nominat ipsum Emanuel, dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel.4 Item eiusdem IX. vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, deus, fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi etc.5 Item Lu. I. dixit angelus, quod filius altissimi vocabitur et ibidem: Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.6 Praeterea ut claret ex Scripturis, vocatur Messias in Hebraeo, quod ‘Christus' in Latino interpretatur Ioh. I. 7 Et vocatur etiam Nazarenus rex Ioh. XIX.8 et filius David Lu. XVIII.9 et crucifixus Mar. XVI.10 et plura talia, quae pertranseo. Respondetur tamen ad quaesitum et ad praemissa per hanc conclusionem secundum magnum Albertum super "Missus est" c. CCLXIII., quod non superflue, nec frustra, immo rationabilissime sacra Scriptura attribuit Salvatori plura nomina. Declaratur, quia sicut unius individui vel etiam speciei possunt esse plura propria, ut risibile et disciplinae susceptibile sunt propria hominis, ut ait Porphyrius11 li. de universalis, ita ex quo verbum incarnatum plures habet proprietates sibi convenientes et nulli alteri: convenienter habere debuit plura nomina ad innotescendum hominibus secundum eius veram deitatem et humanitatem, quod non aeque bene fieri potuit per pauciora. Non ergo frustra, nec superflue habuit Christus plura nomina, sed magna in ipsis et singulis eorum continenter mysteria atque sacramenta. Quae elucidando notandum est, quod nomen a notamine dicitur, quasi notamen, quia per ipsam substantiam et qualitatem alicuius notamus secundum Priscianum, unde in nomine ratio innotescendi ipsius rei includitur, ut notat Bonaventura super I. dist. XXII. Ideoque cum Christus sit verus deus et homo, convenit, ut habeat quaedam nomina indicantia gloriam divinae eius maiestatis, quaedam humilitatem incarnationis eius. Et secundum haec Christus habet nomina plura, quae reducuntur ad triplicem differentiam:

Primo inquam nomina divinis personis, scilicet Patri et Filio et Spiritui Sancto communia praecipua ponit Isidorus li. Etymologiarum Hebraeica ista tria: primum est Heloy, quod nomen Christus in cruce exclamavit Mat. XV.,12 quod interpretatur ‘Deus', secundum est Adonai, de quo Exo. VI.13, ut supra scriptum est et secundum Hieronymum interpretatur ‘Dominus dominans', tertium est Saday, quod interpretratur ‘omnipotens' vel Sabaoth, id est ‘deus exercituum', scilicet angelorum. Et ista nomina Christo conveniunt, inquantum est verus Deus eiusdem essentiae et maiestatis ac omnipotentiae cum Patre et Spiritu Sancto. Praeterea apud Hebraeos est superexcellentissimum nomen Domini, quod dicitur Tetragrammaton, et hoc significat divinam essentiam puram et nudam, prout in se consistit circumscripto omni alio, quod tantae est reverentiae, ut a solis sacerdotibus et solummodo in benedictionibus in templo, et non alias debebat nominari. Haec itaque et alia nomina divina, quae sunt divinis personis communia, Christo attribuit Scriptura Sacra propter eius veram divinitatem. Propterea Isa IX. dicitur: Parvulus natus est nobis etc. et vocabitur nomen eius admirabilis.14 Lyra: scilicet miracula faciendo. Consiliarius, scilicet consilia evangelica praeceptis decalogi superaddendo, Deus fortis Infernum spoliando, pater futuri saeculi, scilicet electos ad civitatem caelestem admittendo. Princeps pacis verae, scilicet quantumad internam pacem conscientiae et caelestis gloriae. Unde et angeli in nativitate Christi cecinerunt: Gloria in excelsis Deo et in terra pax etc.15 (D)

Secundo quaedam nomina propria Christus habet pro incarnatione. Primum in vetere testamento est Emanuel Isa VII.,16 hoc enim est proprium Christo, non Patri, nec Spiritui Sancto, quia Emanuel secundum Hieronymum in interpretationibus nominum Hebraicorum interpretatur sic, id est ‘nobiscum Deus' et ‘nobiscum divinitas', quod singulariter est per naturae unionem, Ioh. I.: verbum caro factum est et habitavit in nobis,17 et etiam per sacramentalem poenitentiam in Eucharistia Ioh. VI.18 Secundum est in Novo Testamento, scilicet filius Dei19 et filius David, ut innotescat nobis, quia vere Dei altissimi naturalis est filius secundum divinitatem. Et idem vere est filius David secundum progeniem carnis humanae, quia natus est de Maria virgine, quae descendit ex David Mat. I. 20 Et quia de sola virgine natus est sine viro, vocatur filius hominis,21 scilicet virginis tantummodo, non filius hominum, ut ceteri, qui de viro et femina nascuntur. Tertium est nomen Iesus Christus coniunctim quamquam vel etiam separatim ipsi convenientissimum Salvatori, quia secundum Albertum, ubi supra: nominant unam personam a duabus naturis. Iesus enim ‘salvator' interpretatur, quod convenit sibi inquantum Deus humanitati unitus. Christus autem unctus dicitur, scilicet unctione plenitudinis charismatis Spiritus Sancti. Et hoc convenit sibi inquantum homo a divina persona est assumptus, quia sic ipse dicitur Christus, id est charismate unctus tamquam rex et sacerdos. Unde hoc nomen Christus olim commune erat regibus et sacerdotibus, quia tales ungebantur. Propterea psalmus ait: Nolite tangere christos meos etc.22 Sed salvator dicitur antonomatice Christus proprio nomine, quia verus rex et sacerdos. Et charismate, id est septem donis Spiritus Sancti plenarie delibutus. Merito ergo sic vocatur.

Tertio quaedam cognomina habet Christus. Primum est Nazarenus, quod interpretatur ‘floridus'. Hoc pro signo, quod ipse numquam marcescere potuit etiam minimo vitio, sed semper omni virtute floruit. Secundum est crucifixus, quod ostendit victoriam et triumphum, quem habuit per passionem de diabolo, et liberationem vel redemptionem humani generis. Tertium est rex Iudaeorum. Unde in titulo crucis sic fuit scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudeorum Ioh. XIX.,23 per quod significatur non solum victoriae triumphus, sed et gloria exaltationis. Secundum illud ad Phil. II.: Humiliavit semetipsum etc.24 Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, scilicet regium, quod est super omne nomen etc.25 O ergo bone Iesu, per tua nomina gloriosa et benedicta oramus te, respice super nos peccatores, sis nobis deus salvator, o Emanuel Deus, sis nobiscum per gratiam! O fili Dei et fili David, miserere nostri! O dulcissime Iesu Christe Nazarene, pro nobis crucifixe, da nobis te diligere, te imitari! O rex Iudeorum et omnium etiam angelorum, da nobis regnare tecum in caelo! (E)

Circa secundum principale de appropriatione nominis, scilicet Iesu quaeritur: Utrum super omnia alia nomina debuit appropriari filio Dei nomen salvatoris, scilicet Iesus? Et potest ratio talis argui primo ex Scriptura Isa. LXII, ubi prophetatum fuit de Christo sic: Videbunt gentes iustum tuum, scilicet per fidem in praedicatione apostolorum et cuncti reges inclitum tuum. Nam multi reges receperunt fidem Christi et adhuc omnes recipient ante finem mundi. Sequitur: Et vocabitur tibi nomen novum,26 quod os Domini nominavit. Sed quia hoc nomen Iesus non erat nomen novum in mundo, cum plures alii legantur homines ante hoc nomine vocati, ergo non videtur, quod Christo debuerit imponi. Nam Iosue vocatus fuerat antea Iesus, filius Nave Ecci XLVI.27 Summus etiam sacerdos, qui construxit secundo templum, Iesus fuit, filius Iosedech Aggei II.28 Et quidam maximus doctor, qui fecit librum Ecclesiastici, vocatus est Iesus, filius Syrach. Secundo sic ex ratione, quia salvatoris nomen commune videtur, quia salvare a peccatis homines convenit etiam Deo Patri et Spiritui Sancto et non tantum Filio, ergo non debuit appropriari ei. Tertio sic, quia cum Christus sit creator, gubernator, redemptor, salvator, iudex mundi, non videtur ratio, quare magis debuit habere nomen salvatoris, quam creatoris vel redemptoris etc. In contrarium est Scriptura. (F)

Respondetur ergo ad quaestionem per conclusionem, quod Dei filius incarnatus super omnia alia nomina debuit habere nomen salvatoris Iesus. Et hoc praecipue triplici ratione:

Primo ratione divinalis praeostensionis, quia longe et olim ante Deus sic praeostenderat et revelaverat, quod scilicet filius Dei incarnandus deberet vocari Iesus. Nimirum hoc ostendit primo praefigurando, secundo praenuntiando et praedicando. Et quidem praefiguravit hoc in Ioseph, quem fratres sui ex invidia occidere voluerunt et vendiderunt XXX denariis in Aegyptum, ubi ipsum Deus a carcere exaltavit in regnum, nomenque eius vocatum est salvator mundi Gen. XLI.29 Sic Christum Iudaeorum invidia occidi procuratum et XXX denariis venditum, quem Deus Pater resuscitando exaltavit, conveniebat vocari salvatorem mundi. Item in Iosue hoc etiam fuit praefiguratum, quo vocatus est Iesus. Is filios Israel, quos de Aegypto Moyses eduxerat, introducens in terram promissionis forte eis divisit hereditatem. Sic ergo Christum praefiguravit, qui nobis caelestem hereditatem restituit, quam lex Moysi non potuit. Christus etiam summus sacerdos templi Dei, id est animae sanctificator et doctor sapientiae figuratur. Item Deus praeostendit praenuntiando Esd. li. III. sic: revelabitur filius meus Iesus his, qui cum eo iocundabuntur. Et erit post annos hos, morietur filius meus Iesus et convertetur saeculum.30 Haec libro Esd. III., qui quamvis in canone non habeatur, tamen allegatur ab Ambrosio in homilia Iohannis Baptistae. Item hoc idem deus praeostendit praedicando scilicet per prophetas Abacuc III.: Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo Iesu meo etc.31 Item Ecci. XLIII.: In sermone eius silebit ventus et cogitatione sua placabit abyssum, id est oceanum vel mare Tyberiadis. Sequitur: Et plantavit illum Iesus.32 Ecce patet. Praeterea Sibylla Erythrea hoc nomen praedixit antea secundum quod ait Augustinus li. XVIII. De civitate Dei c. XXIII., quae in XXVIII. versibus prophetavit de Christo, qui versus in Graeco primis suis litteris coniunctis reddunt vel comprehendunt ista verba, scilicet Iesus Christus filius Dei salvator. Et sic patet propositum. Unde ex dictis patet solutio ad primum obiectum, quia quod plures alii in Scriptura leguntur sic nominati, hoc fuit pro figura Christi, ut dictum est supra. Nomen ergo Christi Iesu secundum Isaiam praedicitur fore novum, non secundum vocabulum, sed secundum rei effectum, quia salutem, quam significat, novo a saeculis modo effecit. (G)

Secundo ratione effectualis salvationis nomen Iesu appropriatur. Nam secundum Lyram nomina apud homines imponuntur ab aliqua proprietate convenienti vel ab eventu, sicut Esau sic fuit vocatus eo, quod fuit rufus, et Iacob, quia plantam fratris manu tenens est de utero egressus. Et pronunc solet aliquis natus circa festum sancti Petri Petrus et sic de aliis apud Christianos nominari. Sed nomina, quae imponuntur divinitus, semper imponuntur ab aliquo dono gratuito. Sic deus dixit Abraae: non vocaberis ultra Abram, sed Abraam, quod patrem multarum gentium,33 scilicet per fidem Christi te imitantium constitui te. Cum ergo homini Christo hoc munus gratiae collatum fuerit, ut per ipsius passionem omnes salvarentur, ideo Iesus, id est salvator debuit vocari. Et per hoc solvitur secundum obiectum, quia quamvis conveniat salvare etiam Patri et Spiritui Sancto, non tamen per passionem, quae est propria filii incarnati. Unde salvatoris nomen hoc modo proprie filio convenit. Haec Albertus c. CCLXIII. super "Missus est".

Tertio ratione finis divinae incarnationis secundum eundem Albertum. Ut enim dicitur IX. Ethicorum a principaliori debet fieri denominatio, finis autem est melior ordinatis in finem I. Physicorum et II. Topicorum, et ideo dicitur II. De anima, quod omnia iuste denominantur a fine. Ad id facit concorditer ff. ad legem Falcidiam I. "Is qui" §, scilicet "Si opus"(?). Item XII. q. I. "Clericus" et Glossa, quod nomina debent esse consona rebus. Sed ad quem finem Christus Deus incarnabatur, nisi utique ad nostram salutem operandam, ergo salvatoris nomen debuit habere. Et per hoc solvitur tertium. O mira ergo Dei sapientia, o quam vera et rationabilis per omnia est fides catholica, credo in Iesum mundi salvatorem! O anima Christiana, recognosce Iesum tuum, id est salvatorem, ipsum adora, ipsum dilige, qui salvat te suo sanguine! (H)

Circa tertium de utilitate et fructu nominis Iesu sit pro conclusione, quod benedictum nomen Domini Iesu multiplici splendet salutis fructu et utilitatis radio. Claret ex duodecim praecipuis eius utilitatibus ad modum solis, qui per annum facit duodecim mansiones mensium, quos fructus pro munere anni novi accipiamus Abc.

Primus fructus dicitur amoris accensio, unde Bernardus super Cantica sermone XV. dicit: Tristatur aliquis vestrum scilicet prae enormita te peccatorum, veniat in cor Iesus et inde saliat in os et ecce ad exortum nominis lumen nubilum omne diffugit atque serenum redit. Idem: Sive legam, sive scribam, non mihi sapit, nisi sonet ibi hoc nomen Iesus. Quid sic excitat nostrum desiderium, sicut hoc nomen, Iesus. Et iterum: Nil, inquit, auditur suavius, nil degustatur dulcius, nil cordi amabilius, quam Iesus Dei filius. Sed heu, quid dicam de illis, qui numquam curant de nomine Iesu, nec eius amore accenduntur? Audiant Bernardum eundem dicentem: Melius esset nobis non esse, quam sine Iesu esse. Et melius esset nobis mori, quam vivere sine vita, id est Christo Iesu.

Secundus fructus benigna confortatio, scilicet de salute. Bernardus: An non totiens confortaris, quotiens nominis Iesu recordaris? Siquidem Iesu nomen de salute praestanda sumptum est. Hinc Anselmus in oratione dicit sic: Quid est Iesus, nisi salvator? Ergo bone Iesu, propter temet ipsum esto mihi Iesus! Noli, Domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum nomen tuum! O pie Iesu, si ego feci, unde me damnare potes, tu non amisisti, unde me salvare soles? Haec ille.

Tertius fructus criminum condonatio. Unde Act. X.: Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem accipere peccatorum per nomen eius omnes, qui credunt in eum,34 scilicet fide operante per dilectionem. Et I. Ioh. II.: Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen eius.35 Unde utile est saepe hoc nomen invocare benedicendo. Nam ut habetur libro, qui vocatur Fasciculus temporum, sanctus Ludovicus, rex Francae obtinuit a summo pontifice trium annorum indulgentias, cuilibet totiens, quotiens sic oraverit dicens: "Benedictum sit dulce nomen Domini nostri Iesu Christi et nomen Gloriosissimae Virginis, Mariae, matris eius in aeternum Amen." Item in summa minori metrica scribitur, quod Iohannes papa concessit XX dierum indulgentias, quotiens quis genuflectit ad nomen Iesus.

Quartus fructus devotionis dulcificatio. Bernardus: Hoc, inquit, nomen Iesus mel in ore, melos in aure, iubilus in corde, dulcis Iesu memoria dans vera cordis gaudia. Nam super mel et omnia tua dulcis poenitentia. Exemplum de beato Francisco, qui ad huius nominis auditionem mox sua labia lingua lingere videbatur, et interrogantibus respondit, quod prae dulcedine huius nominis, quam mox degustabat, hoc faceret.

Quintus fructus exorationis exauditio. Ioh. XVI.: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.36 Unde Ecclesia in fine orationum in officio semper solet adiicere, per Dominum nostrum Iesum Christum etc., ut magis exaudiatur.

Sextus fructus fugatio, scilicet daemonis et eiectio. Mar. ul.: In nomine meo daemonia eiicient.37 Exemplum de sancto Bernardo legitur, quod in hoc nomine daemonem eiecit, et cum daemon iterato rediisset in hominem, hoc nomen scripsit, quo scripto effugavit plene. Septimus fructus gaudiosa toleratio, scilicet omnium adversorum, ut patet in martyribus et apostolis. Unde Act. V.: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumelias pati.38

Octavus fructus abunda adquisitio, scilicet meritorum et gratiarum, quia ut scribitur I. ad Cor. XII.: Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto,39 id est in superadquisitione gratiae Spiritus Sancti. Et hoc secundum Alexandrum de Hales. intelligitur de dictione vera cordis, oris et operis. Hinc Bernardus super Cantica hortatur dicens: Nomen Iesu semper sit tibi in sinu, semper in manu, id est opere, quo tui omnes in Iesum dirigantur sensus et actus! Unde bonum est tibi nomen Iesu depingere in domo, et porta et camera.

Nonus fructus infirmitatum curatio. Unde Petrus de Ravenna(?): Hoc est nomen, quod dedit caecis visum, surdis auditum, claudis cursum, sermonem mutis, vitam mortuis, totamque diaboli potestatem de obsessis corporibus effugavit. Haec ille. Et ideo non est recurrendum ad incantatrices, sed ad hoc nomen etc.

Decimus fructus caracteris ornatio. Nam hoc nomen pro ornatu electorum in gloria scribetur in eorum frontibus, ut dicitur Apoc. XIV.: habentes nomen eius, id est Iesu et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.40 In figura huius legitur Exo. XXVIII.,41 quod pontifex summus ingrediens sanctuarium portabat in lamina aurea, quae imminebat eius fronti scriptum nomen Domini tetagrammaton, id est quattuor litterarum. Prima secundum Fransiscum de Mayronis. fuit he, quod sonat ‘iste', secunda fuit beth, id est ‘est', tertia ioth, id est ‘principium', quarta vau, id est ‘vitae', cui consonat nomen Iesu. Nam iste est principium vitae. Figurabatur itaque, quod anima, quae ingredi debet templum regis caelestis, debet habere nomen Iesu scriptum in fronte, quod fit quando caracter in baptismo imprimitur, qui tandem in gloria expressius decorat animam.

Undecimus fructus dicitur liberatio, scilicet ab aeterna damnatione. Act. X.: Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri credentes.42 Unde quicumque sceleratus in mortis hora contrito corde invocaverit nomen Domini Iesu, salutem consequetur. Ioel II.: Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.43

Duodecimus fructus dicitur miraculorum operatio. Mar. ul.: Signa eos, qui in me credunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eis nocebit, super aegros etc.44 Dicam ergo cum Richardo de Sancto Victore: O Iesu, nomen dulce, nomen delectabile, nomen mirabile! O Iesu nomen beati spei, nomen confortans peccatorem! O salvificum nomen Iesu, esto mihi Iesus, id est salvator! O tu peccator, o peccatrix, accipe hoc nomen et tene in porta in domoque tua, ut crebrius recorderis! Reconde in bursa cordis tui, et saepius invoca, ut evadas damnationem et adquiras salutem! Amen.



style='font-size:10.0pt'>1 Mt 1,21
style='font-size:10.0pt'>2 Ex 6,2-3
style='font-size:10.0pt'>3 Ps 118,155
style='font-size:10.0pt'>4 Is 7,14
style='font-size:10.0pt'>5 Is 9,6
style='font-size:10.0pt'>6 Lc 1,31
style='font-size:10.0pt'>7 Ioh 4,25
style='font-size:10.0pt'>8 Ioh 19,19
style='font-size:10.0pt'>9 Lc 20,44
style='font-size:10.0pt'>10 Mc 16,6
style='font-size:10.0pt'>11 Editio: Porphirius.
style='font-size:10.0pt'>12 Mt 27,46
style='font-size:10.0pt'>13 Ex 6,3
style='font-size:10.0pt'>14 Is 9,6
style='font-size:10.0pt'>15 Cf. Lc 2,14
style='font-size:10.0pt'>16 Is 7,14
style='font-size:10.0pt'>17 Ioh 1,14
style='font-size:10.0pt'>18 Cf. Ioh 6,54-59
style='font-size:10.0pt'>19 Ioh 6,27
style='font-size:10.0pt'>20 Mt 1,17
style='font-size:10.0pt'>21 Cf. Mt 9,6
style='font-size:10.0pt'>22 Ps 104,15
style='font-size:10.0pt'>23 Ioh 19,19
style='font-size:10.0pt'>24 Phil 2,8
style='font-size:10.0pt'>25 Cf. Ps 137,2
style='font-size:10.0pt'>26 Is 62,2
style='font-size:10.0pt'>27 Cf. Sir 46,1-2
style='font-size:10.0pt'>28 Agg 1,12; Agg 2,3
style='font-size:10.0pt'>29 Gn 41,45
style='font-size:10.0pt'>30 ?
style='font-size:10.0pt'>31 Hab 3,18
style='font-size:10.0pt'>32 Cf. Sir 43,25
style='font-size:10.0pt'>33 Cf. Gn 17,4-5
style='font-size:10.0pt'>34 Act 10,43
style='font-size:10.0pt'>35 1 Ioh 2,12
style='font-size:10.0pt'>36 Cf. Ioh 14,13-14
style='font-size:10.0pt'>37 Mc 16,17
style='font-size:10.0pt'>38 Act 5,41
style='font-size:10.0pt'>39 I Cor 12,3
style='font-size:10.0pt'>40 Apc 14,1
style='font-size:10.0pt'>41 Cf. Ex 28,36-38
style='font-size:10.0pt'>42 Act 4,12
style='font-size:10.0pt'>43 Ioel 2,32
style='font-size:10.0pt'>44 Mc 16, 17-18