Sermo XXXV.]
De sancto Thoma martyre
Sermo cum legenda de nati
Christi imitatione
Qui mihi ministrat, me sequatur,
et ubi sum ego, illic et minister meus erit.
Ioh. XII.
1 (A)
Quibus verbis mira bonitas Salvatoris nostri ostenditur, cum nos ad suum servitium tali praemio invitat vicem, ut ubi ipse est regnans in caelo, ibi et nos simus regnantes cum eo, propter quod Augustinus de verbis Domini sermone IV. exclamans dicit: O magna bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, utpote servi Domino, famuli Deo, mancipia redemptori, amicitiarum praemia nobis repromittit, ut a nobis obsequia debitae servitutis extorqueat, ut quos nolle servire sponte conspicit, beneficiorum suorum possit promissionibus invitare.2 Haec Augustinus. Beatus itaque Thomas haec advertens toto conamine ministravit Christo et ipsum usque ad mortis passionem secutus est. Ideo nunc regnat cum Christo in caelis, et in sancta Ecclesia gaudium eius passionis celebratur simul cum gaudio nativitatis Christi infra hanc ipsius octavam. Unde de ipso accipimus congrue verba praemissa: Qui mihi ministrat, me sequatur etc. In quibus verbis tripliciter commendatur et in exemplum proponitur:
- Primo de Christi imitatione, cum dicitur: Qui mihi ministrat, me sequatur
- Secundo de martyrii passione, quia subintelligitur sequi Christum, scilicet ad martyrium
- Tertio de caelesti conregnatione, cum subditur: Et ubi sum ego, illic et minister meus etc. (B)
Circa primum de imitatione Christi, scilicet in contemptu mundalium sit pro conclusione illud Augustini dictum videlicet, quod omnia mundana delectamenta contempsit homo Deus, ut contemnenda monstraret hominibus. Et hoc declaratur secundum seriem ex nativitate Christi propter satisfaciendum sollemnitati octavae.
Nam primo Christus natus ostendit contemnendas mundi divitias. Chrysostomus enim in homilia de nativitate Domini dicitur sic: Christus non nascitur inter aurum et divitias, sed in stercore nascitur, hoc est in stabulo, ubicumque enim stabulum est, et stercus est. Haec ille. Sed quaeritur: Cur Christus voluit nasci inter stercora stabuli? Ad id unam rationem tangit idem Chrysostomus, scilicet quod propter spurcitiam peccatorum nostrorum, quae omnibus stercoribus foediora sunt coram Deo et angelis, iuxta illud Ioel I.: Conputruerunt iumenta in stercore suo.3 Gregorius: Iumenta conputrescere in stercore suo est carnales homines vitam finire in foetore luxuriae suae. Haec ille. Misericors itaque Dominus Iesus descendit ad nos visitandum in stercoribus nostris exsistentes quatenus4 de stercore sublevet. Unde Chrysostomus subdit, ubi supra dicens: Propterea Christus in stercore nascitur, ut eos, qui sunt in stercore, de stercore sublevet. Secunda ad idem ratio est, ut provocaret nos in contemptum mundi ad sui imitationem, quatenus5 exemplo apostoli omnia arbitraremur, ut stercora (videlicet mundi delectamenta), ut Christum lucrifaceremus, Phil. III.6 Nascitur ergo Christus inter stercora iumentorum in stabulo, ut doceat, quod nos dum in hoc mundo nascimur et sumus, recognoscamus huius mundi quaeque bona esse contemptibilia, ut stercora iumentorum, quae si retineantur, foetorem et foeditatem generant, sed si eiiciantur et in agro dispergantur, fructuosam terram faciunt pro seminibus. Sic mundi divitiae si retinentur, foedant nos vitiis, Ecci. V.: Divitiae conservatae in malum domini sui.7 Vere in malum, quia in multiplex peccatum et laqueum diaboli, I. Thim. VI.: Qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli.8 Radix est enim omnium malorum cupiditas.9 Sed si contemnuntur et pauperibus disperguntur, in vitam aeternam fructificant, Ps.: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum.10 Augustinus: Noli ergo amare (scilicet o homo) impedimentum, si non vis invenire tormentum! Quod amas, in terra impedimentum est, viscus est pennarum spiritualium, quibus volatur ad Deum, capi non vis et viscum diligis. Numquid ideo non caperis, quia dulciter caperis, certe quanto magis delectat, tanto fortius strangulat.11 Haec ille. Et sic patet. (C)
Secundo Christus natus ostendit contemnendas pompas et superbias. Gregorius: Nimirum si voluisset, venire poterat, scilicet magnifice movendo caelum, concutiendo terram. Non autem sic processit ab ipsis primordiis humanam volens conculcare superbiam, atque ideo non tantum homo fit, sed et pauper pauperemque matrem elegit, quae careret cunis, quibus infantem reclinaret etc. Unde Christus Deus voluit nasci humillimus, quoad omnia, quibus solent homines pompose superbire, videlicet secundum Abedarium. Aliqui enim in amictu superbiunt, contra quos Christus vilibus pannis est indutus et stricta fascia voluit stringi. Alii in bonorum temporalium ampla possessione, contra quos Christus non habuit locum in diversorio, nec hospitativum focum vel quo caput reclinet. Alii superbiunt in cibis et potibus et eorum clenodiis, scilicet scutellis, ciphis et similibus, contra quos Christus, qui dat omnibus escam in tempore opportuno, etiam brutis, parvo lacte pastus est, per quem nec ales esurit. Alii in dominibus, contra quos Christus, qui pro domo habet caelum, in nativitate mansit in stabulo. Alii in excellentia supellectilium et eburneorum lectorum, contra quos Dominus caelorum super faenum iacuit sine cussino(?) et nudis egensque in omnibus, Alii in familia, contra quos Christus habens pro familia innumerabilia milia angelorum, habuit in nativitate societatem bovis et asini. Alii in gloria regia throni, contra quos Christus praesepe habuit. Alii in habitudine corporis forti et sana etc., contra quos Christus tenerrimus parvulus nascitur. Alii in ingenuitate parentelae, contra quos Christus, qui habuit excellentissimum patrem in caelis, voluit habere matrem pauperrimam in terris. Unde Augustinus in sermone: Vide, homo, quid, scilicet et quam humilis, pro te factus est Deus, doctrinam tantae humilitatis agnosce!12 Sed forte dicis: "Nunquid ergo praemissa tenentes pro vitae nostrae honestate damnabimur eo, quod exemplo Christi haec non contemnimus?" Respondeo, quod sicut scribitur dist. XXX. "Haec scripsimus" in fine: Divites cum iustitia et operibus, inquit, bonis non abiicimus.13 Dum ergo tales misericordiae opera scilicet exhibeant in pauperes, et in gloria vana ultimum finem non constituant, licet conplacentiam habeant et gloriam, tamen infra Deum non sunt tales damnabiles. Secus si nimis talia ament, scilicet aeque Deo vel plus, ut quia potius volunt contra Dei praeceptum aliquid facere, quam talibus pompis carere, sic damnabile est, ut haec patent per Alexandrum de Hales II. ser. Si autem quis talia ordinet et intendat ad Dei honorem vel sanctorum in festivitatibus ornando domum et mensam et similia, meritorium est. (D)
Tertio Christus natus ostendit contemnendas carnis delicias. Unde Bernardus in sermone dicit: Christus nascitur in nocte, nascitur in hieme, nascitur et in frigore. Elegit enim, quod carni est molestius, hoc ergo melius et magis eligendum. Qui aliud docet, tamquam a pestifero seductore cave! Nam et apostolus Gal. V. ait: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis etc.14
Quarto Christus natus ostendit contemnendas vanas laetitias, unde natus flevit. Iuxta illud Sap. VII.: Primam vocem omnibus similem emisi plorans.15 Et(?) autem angeli gaudium cecinerunt Christo nato, docemur, quod in solis, quae sunt Dei et nostrae salutis gaudere debemus. Unde Lu. X.: Nolite in hoc gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur, gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in caelis.16 (E)
Sed quaeritur, utrum Christus Iesus a pueritiae aetate semper fuerit tristis et maestus pro futura sua, quam praevidebat passione. Et ratio quaestionis, quia Augustinus dicit et communiter a doctoribus tenetur, quod Christus praevidens suam passionem futuram a principio suae conceptionis semper fuit martyr. Tota, inquit, vita Christi a principio conceptionis suae crux quaedam fuit et martyrium. Et Chrysostomus super Matthiam dicit, quod Christus legitur flevisse saepius, risisse autem vel modicum subrisisse nunquam. Et tamen in contrarium est, quod scribitur Isa. XLII. de eo: non erit tristis neque turbulentus.17 Et Lu. X.: Exsultavit, inquit, Iesus in Spiritu et dixit. Confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.18 Item cum a principio sciverit suam passionem futuram, cur ergo sensualitas eius non trepidavit, sicut in Monte Oliveti post cenam, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem?19 Unde videtur, quod Christus puer iucundus fuerit et non tristis. Ad hoc respondetur secundum Thomam in scripto III. dist. XVII. q. ultima in solutione argumenti aliosque doctores, quod Christus quamvis in pueritia et iuventute, usque quo mors sibi appropinquabat, non sensit tam magnos dolores et maestitias, sicut quando passio imminebat, et propterea praevisio passionis futurae in eo non faciebat trepidationem antea, eo quod non praevidebatur, ut imminens. Sed tamen cum hoc vere Christus a principio conceptionis fuit martyr electione et voluntate, quia semper se agnum pro peccatis nostris offerre paratus erat morte dolorosissima, quam praevidebat, unde et nunquam risisse legitur sed flevisse saepius, fuit ergo Christus semper tristis in sensualitate in inferiori parte rationis. Etsi non tam sensibili grandi dolore, sicut imminente passione, fuit cum hoc etiam iucundus et exsultavit in spiritu secundum superiorem partem rationis semper, provisione deitatis, quia comprehensor fuit simul et viator a principio, ut dicit Augustinus. Et quandoque(?) illa iucunditas internae felicitatis redundabat in sensualitatem, ut supra patuit Lu. X., quando ait : Confiteor tibi, Pater etc.20 Adeo, ut videretur etiam ab aliis, quod iucundabatur in Spiritu Sancto. Quapropter secundum Lyram auctoritas praefata Isa. XLII. intelligenda est,21 quod Christus non erat tristis, sed in anima secundum partem superioris rationis. Nec turbulentus, inquit, in exteriori signo, turbulentia tristitiae obnubilantis rationem, quia haec in Christo non habuit locum, licet haberet semper tristitiam naturalem in parte sensitiva, quam assumpsit ad ostendendum veritatem humanae naturae. O ergo ineffabilis Christi charitas, quia tamdiu pro nobis doluit! (F)
Ad propositum beatus Thomas in praemissis Christum est fideliter secutus, videlicet contemnendo divitias, pompas, carnis delicias et vanas laetitias. Dum enim in curia regis Angliae consisteret et quaedam ibidem contraria religioni videret fieri, curiam ipsam deseruit et Cantuariensi archiepiscopo se commisit, a quo factus archidiaconus ad preces archiepiscopi regis cancellariam suscepit, ut prudentia, qua erat praeditus, malignorum in ecclesiam prohiberet insultus. Cui Deus apud regem tantam gratiam contulit, ut archiepiscopo decedente ipsum licet plurimum resistentem tandem ad oboedientiae praeceptum se submittentem in archiepiscopatum sublimavit. Subito autem in virum alterum perfectum mutatur, et cilicio ad carnem et ieiuniis se macerabat. Non solum autem cilicium pro camisia, sed et femoralia cilicina usque ad poplites deferebat. Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat, ut sub honestate et decentia vestium et apparatu utensilium concordater moribus singulorum tredecim pauperum pedes quotidie curvatis genibus abluebat et reficiebat et cuilibet quattuor argenteis datis remittebat illos. Item sacerdos quidam eo tempore quotidie missam de Beata Virgine celebrabat, qui archiepiscopo accusatus tamquam inscius et idiota ab officio suspenditur. Cum autem beatus archiepiscopus Thomas cilicium suum deberet consuere et sub lecto ipsum abscondisset, ut ad consuendum horam captaret, Beata Virgo Maria sacerdoti apparuit dicens: "Vade ad archiepiscopum et dic, quod illa, ob cuius amorem missas dicebas, illius cilicium, quod est in tali loco, consuit et setam rubeam, de qua illud consuit, ibidem reliquit." Illa ergo sibi mandat, quod iter dictum tibi factum debeat relaxare. Quod cum retulisset archiepiscopo, ille ita inveniens stupuit, et interdictum relaxans sacerdoti hoc secretum habere praecepit. Ex quo patet, quod et illius sacerdotis missa et Thomae paenitentia mortificationis per cilicium fuerint Deo et Beatae Mariae accepta. (G)
Circa secundum principale de martyrii passione quaeritur, utrum martyrium beati Thomae sit merito commendabile et inter gloriosa martyria annumerabile. Ratio quaestionis est, quia ipse mortuus est vel occisus propter libertatis Ecclesiae defensionem, quae est quoddam bonum temporale. Sed pro bono temporali non debet homo se morti tradere, alius peccaret homo contra ordinem charitatis, quia bonum vitae corporis praefertur et melius est bonis temporalibus secundum Augustinum. Unde et Iob I.: Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dat pro anima.22 Non reputatur ergo martyrium, cum quis occiditur pro rebus temporalibus vel bonis mundanis et morti se offerre sponte et scienter pro temporalibus peccatum est, potius quam martyrium secundum Augustinum De doctrina Christiana et Gregorius in Moralibus et communiter doctores. Et hoc videtur in proposito. Respondetur ad haec per conclusionem, quod martyrium beati Thomae est gloriosissimum et commendabile, propter quod in tota Ecclesia est celebre. Et quidem commendatur fore sanctissimum hoc martyrium ex multis. Primo ex causa. Nam ut ait Augustinus: martyrem non facit poena, sed causa, de consecratione dist. IV. "Baptismi": Propter quod malefactores patientes merito culpae suae, licet poenam patienter sufferant et prompte quandoque acceptent, non tamen dicuntur martyres, quia legitima causa martyrii est iustitia. Idcirco I. Pe. II.: Quae enim est gratia, si peccantes et colaphisati suffertis, sed si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.23 Sed cui unquam sanctorum martyrum titulus causae exstitit gloriosior, quam Thomae, qui pro Ecclesia certavit, sicut et Christus pro Ecclesia tota est mortuus, ut eam redimeret, Thomas autem, ut eius libertatem conservaret et defensaret. Nec obstat praemissa obiectio, quia de temporali bono proprio procedit, pro quo, scilicet bono proprio temporali non licet simpliciter morti se exponere, secus de bonis Ecclesiae praelatis commissis iuramento conservandi pro aliis: quibus talium conservatio incumbit ex necessitate salutis, ut patet late per Lyram super Ro. XIV. Et sic fuit in proposito, quia ipse sanctus episcopus Thomas non pro temporali bono propio voluit mori, sed pro bono ecclesiasticae libertatis, quae causa iusta est martyrii, ut tenent doctores, praecipue Franciscus de Mayronis in sermone de martyrio. Et tota Ecclesia sancta confirmat in eo, quod pro hac causa martyrium Thomae celebrat. Unde quicumque vult mori pro libertate Ecclesiae, pro iustitia moritur et martyr efficitur. Ad quod exemplum. Si tu velles mori pro rebus spoliandis a latrone, antequam illi concederes auferre res temporales, male faceres, ut patet in obiectione. Sed si velles mori pro iustitia, ne videlicet lex ab aliquo rege conderetur talis, quod latrones libere exercerent et impune spolia quaeque hominum pro hac causa, moriendo martyr utique fieres. Sic est in proposito de sancto Thoma, de quo - ubi supra - Franciscus de Mayronis dicit, quod eius martyrium tanto iudicatur perfectius, quanto se pro minoribus bonis Ecclesiae exposuit, quid enim fecisset pro spiritualibus, qui tantum fecit pro Ecclesiae libertatibus. Et ponit exemplum, quod fidelis servus est, qui exponit se morti pro custodia sponsae Domini sui. Fidelior autem, qui se exponeret pro custodia ornamenti sponsae Domini sui ad voluntatem Domini. Ornamenta Ecclesiae sunt bona temporalis libertatis. Est autem Ecclesia Christi sponsa. Unde fidelissimus martyr fuit Thomas. Haec Franciscus. Secundo commendatur ex loco sancto, quia passus est Thomas in Ecclesia consecrata et convenienter pro Ecclesia certans in Ecclesia patitur. Tertio ex tempore sancto, quia passus est sacro tempore nativitatis dominicae, videlicet quinto die eius octavae, ad significandum, quod sicut Christus natus est in terris, sic iste per hoc martyrium nasceretur in caelis volente Christo. Quarto ex hora sancta vel officio sancto, id est dum divinum officium celebrabatur in Ecclesia ad Dei laudem et gloriam. Quinto ex societate sancta, quia passus est inter consacerdotes et inter manus religiosorum, qui cum clauderent fores Ecclesiae contra inimicos, ipse Thomas illis apperuit. Sexto ex membro sancto, id est in capite sacro oleo consecrato. Septimo24 ex approbatione angelorum et miraculorum. Quae ut clarius pateant, applicemus legendam. Legenda. (H)
Nimirum rex Angliae ad voluntatem suam in detrimentum Ecclesiae Thomam archiepiscopum inflectere nitebatur, volens, ut consuetudines, quas contra libertatem Ecclesiae praedecessores sui habuerant, ab eodem similiter firmarentur. Qui dum omnino assentire noluit, contra se iram regis et principum provocavit. Quadam vice dum rex ipsum requireret, ut consentiret, ipseque viriliter contradixisset: duo proceres magni et fideles ad eum fusis lacrimis venientes narraverunt sub iuramento, quod in eius mortem coniurassent multi, scilicet cum rege. Et quia personalis videbatur persecutio, necdum causa Ecclesiae plenae innotuerat cedendum, censuit malitiae et fugam iniit, et Senonis a papa Alexandro susceptus in monasterio Pontiniacensi commendatus est. Rex autem comminatoriis directis inde eundum deturbavit, ubi antequam progrederetur inde, ecce divina revelatio sibi facta est, quod ad Ecclesiam suam rediturus esset cum gloria et per martyrii palmam migraturus ad dominum. Postmodum in Franciam usque devenit, quem rex Franciae humanissime tractavit. Rex autem Angliae Romam misit, ut legati venirent, qui hoc negotium definirent, sed patitur a papa repulsam, unde in iram concitatus omnia, quae erant archiepiscopi et suorum, diripuit, conciscantur redditus et tota Thomae proscribitur cognatio utriusque sexus et omnis aetatis, exsilio relegata. Et quod horrendum est, prohibetur, ne quis orationum suffragiis Thomam iuvaret. Ipse vero omnia patienter portavit, nec fractus est tanta iniuria, sed pro rege et regno Angliae quotidie Deum exorabat. Denique procurante summo pontifice et rege Franciae septimo anno exsilii sui redire conceditur et honorifice suscipitur in anglicanam suam Ecclesiam lacrimantibus omnibus et dicentibus: Benedictus, qui venit in nomine Domini.25 Qui cum ut prius defenderet iura Ecclesiae, ecce quinto die nativitatis Dominicae regis armati milites adveniunt. Monachis vero aditum Ecclesiae praecludentibus accurrit sacerdos et ipsis hostibus ostium reseravit dicens: "Non est Ecclesia ut castrum observanda." Cumque illi vociferarent dicentes: "Ubi est archiepiscopus?" Sicut fecerat Christus, sic ipse processit obviam illis dicens: "Ecce ego pro Deo et Ecclesia mori paratus sum, sed ex parte Dei praecipio vobis, ne meorum cuiquam noceatis. Deo autem et Beatae Mariae et sancto Dionysio et sanctis omnibus meipsum et causam Ecclesiae commendo." Quibus dictis caput inclinavit gladiis impiorum, qui consecratam ei coronam amputaverunt et cerebrum cum sanguine per pavimentum ecclesiae sparserunt, et sic martyrio est consecratus anno Domini MCLXX. Unde patet propositum. Quantus autem ibi tunc fuerit luctus assistentium religiosorum et sacerdotum sagaci considerationi lectorum relinquimus. (I)
Circa tertium de caelesti cum Christo conregnatione pro conclusione sufficit hoc Salvatoris dictum, quod ubicumque est Christus, ibi erit et fidelis minister eius, quia nimirum Christus dicitur esse in quadruplici loco. Primo in dextra Dei Patris, Mar. ul.: Sedet ad dexteram Dei,26 id est in potioribus bonis gloriae. Ibi autem erit et minister Christi, qui omnimodam delectationem ab illo recipiet. Ps.: Delectationes in dextra tua usque in finem.27 Secundo Christus est in gloria Patris, Phil. II.: Omnis lingua confiteatur, quia Christus est in gloria Patris.28 Ibi erit et minister Christi, quia habebit plenam Dei visionem et perpetuam felicitatem cum Christo. Ioh. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et, quem misisti, Iesum.29
Tertio Christus est in lumine divinae maiestatis, I. Thimo. VI.: Lucem habitat inaccessibilem.30 Et minister Christi erit in lumine assimilatus Christo, I. Ioh. III.: Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus.31 Quarto Christus est in throno deitatis regnans et minister Christi ibi erit conregnans, Apoc. IV.: Qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo in throno eius.32 Et capite ultimo: Dominus Deus illuminabit illos et regnabunt in saecula saeculorum.33 O quam gloriosum est ergo Christo ministrare! Sic itaque Thomas est cum Christo. (K)
Quod probatur primo ex revelatione. Nam per aliquot dies ante eius martyrium iuvenis quidam de corpore exiens et postmodum miraculose rediens aiebat, quod usque ad summum sanctorum ordinem ductus fuerit et inter apostolos sedem quandam vacuam vidit. Percunctanti autem, cuius esset haec sedes, angelus respondit, quod servaretur magno sacerdoti angelorum, hoc est Thomae.
Secundo probatur ex angelica attestatione. Dum enim ipso occiso clerici Requiem aeternam inciperent pro missa, subito angelorum chori astantes cantantium voces interrumpentes missam de martyre concinunt. Et sic canticum maeroris, id est requiem visum est in canticum laetitiae angelicae dicentium: Laetabitur iustus etc. Pro cuius gaudii significatione Ecclesia Romana canit pro introitu: Gaudeamus omnes in Domino etc. Tertio probatur ex multorum miraculorum patratione. Statim enim martyr coepit coruscare miraculis, caecis visum, claudis gressum, leprosis, mutis, paraliticis, hydropicis incurabilibus sanitatem conferrens, abscissaque membra et oculos erutos restaurans, daemonia eiiciens, et quod est maximum, mortuos suscitans. Idem praeterea patet ex divina in hostes ultione. Nam quicumque miracula sancti depravabant, multi repente praecussi praedicare cogebantur inviti. In persecutores quoque martyris ultio divina adeo desaevit, ut in brevi auferentur alii sine confessione et viatico defuncti, alii digitos vel linguas frustatim decerpentes, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti et variis torsionibus inauditis quidem cruciati miserabiliter patricidii poenas luentes interierunt. (L)
Ultimo placeat narrari pro devotione, quod fertur, et quibusdam devotis libris scriptum vidi, videlicet quod hic beatus Thomas dum in vita quotidie salutaret virginem Mariam angelica salutatione septies, de septem gaudiis, quae notanter habuit in vita existens, scilicet primum in filii conceptione, secundo in in utero portatione, praecipue dum visitavit Elizabeth, tertium in Christi nativitate, quartum in magorum adoratione, quintum in inventione in templo, sextum in Christi resurrectione, septimum in eius ascensione. Quadam vice hanc salutationem oranti Thomae apparuit Beata Virgo Maria et dixit: "Multum mihi placet haec tua devotio. Sed cur me tantummodo salutas de gaudiis, quae habui in hoc mundo de Christo? Saluta etiam de gaudiis, quae habeo in caelo de filio Iesu! Nam qui devote utraque haec mea gaudia salutando coluerit, ego quoque ipsum in hora mortis laetificabo et filio meo praesentabo." Tunc beatus Thomas ait ad eam: "O gloriosissima Domina, quomodo te debeam de calestibus tuis gaudiis salutare?" Ad quem Virgo benedicta respondit: "Saltem septies orando angelicam salutationem de specialibus septem generibus gaudiorum meorum", inquit, "quae habeo in caelesti regno. Primum est, quod sanctae trinitati sum sessione proxima. Secundum, quod honore virginali praecello omnes angelos et beatos. Tertium, quod gloria mea, sicut Sol, illuminat caelestem patriam. Quartum, quod tota caelestis curia mihi oboedit et veneratur Dei genetricem. Quintum, quod quidquid volo a filio impetrare, valeo. Sextum, quod omnibus mihi deservientibus Deus dat gratiam in mundo et gloriam in caelo. Septimum, quod gaudia mea semper crescunt usque finem mundi et durabunt in perpetuum." Et his dictis disparuit. Et Thomas de his gaudiis prosam edidisse fertur, quae incipit: Gaude, flore virginali etc. O ergo homo, venerari stude quotidie Virginem Benedictam salutans! Et beatum Thomam exoremus, ut intercedat pro nobis apud Deum!
1 Ioh 12,26
2 Ezt a helyet idézi még PA118-ban.
3 Ioel 1,17
4 Editio: quatinus.
5 Editio: quatinus.
6 Cf. Phil 3,8
7 Ecl 5,12
8 I Tim 6,9
9 I Tim 6,10
10 Ps 111,9
11 Sermo 311 (In natali Cypriani martyris), 4 ( class=VisitedInternetLink> style='color:blue'>www.sant-agostino.it/latino/discorsi/discorso_443_testo.htm )
12 Sermo 188 (In natali Domini), 3 ( class=VisitedInternetLink> lang=HU style='color:blue'>www.sant-agostino.it/latino/discorsi/discorso_241_testo.htm)
13 dist. XXX. c. XVI. ( class=VisitedInternetLink> lang=HU style='color:blue'>http://mdz.bib-bvb.de/digbib/gratian) Ezt a helyet idézi még PA055-ben is.
14 Gal 5,24
15 Sap 7,3
16 Lc 10,20
17 Is 42,4
18 Lc 10,21
19 Mt 26,38; Mc 14,34
20 Lc 10,21
21 Is 42,4
22 Iob 2,4
23 I Pt 2,20
24 Editio: sextimo.
25 Lc 13,35; Lc 19,38; Ioh 12,13
26 Cf. Mc 16,19
27 Ps 15,10
28 Phil 2,11
29 Ioh 17,3
30 Cf. I Tim 6,16
31 I Ioh 3,2
32 Apc 3,21
33 Apc 22,5