Sermo XXXIV.]
Pro Innocentibus
Sermo quartus praecipue
de ipsorum multimoda felicitate
Vidi supra montem Syon agnum
stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia.1
Apoc. XIV. et in epistola hodierna. (A)
Sancta mater Ecclesia hanc epistolam attribuit et legit de ipsis sanctis Innocentibus. Et hoc primo, ut nos doceat sectari puritatem et innocentiam, per quam ipsi sancti consecuti sunt magnam felicitatem et gloriam. Tamen ad eorum gloriam dicitur, quod cantabant canticum novum, quod nemo alius poterat cantare.2 Sine macula enim sunt ante thronum Dei.3 Et nos ergo carissimi simus mundi, ut ad eorum gloriam et consortium perveniamus (Nam dicit Salvator Mat. V. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.4 Secundo quoque hoc facit Ecclesia, ut provocet ad patiendum pro Christo quaecumque adversa.) scientes, quod, ut dicit apostolus Ro. VIII., non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.5 Et ideo in hac epistola prosequitur, quam magnis et multis felicitatibus et gloriosis praemiis remuneravit Christus in caelo hos pro se passos parvulos, quibus non suppetebant propria merita. Multo ergo abundantius nos patientes voluntarie remunerare dignabitur piissimus Christus. Ut igitur agnoscamus, quam bonum sit pro Christo pati adversa vel amara saltem verae paenitentiae, ecce proponit nobis Ecclesia in ipsa epistula istorum parvulorum passorum felicitatem multiplicem dicens: Vidi supra montem Syon agnum stantem et cum eo etc.6 Ex quibus verbis atque ex tota epistula notabimus tria mysteria:
- Primum de felicitate magna descripta in epistulae principio: Vidi agnum etc.7
- Secundum de felicitate iucunda posita in medio ibi: et cantabant canticum etc.8
- Tertium de felicitate gloriosissima subiecta in termino ibi: Hi empti sunt primitiae etc. et sine macula sunt ante thronum Dei.9 (B)
Circa primum mysterium sit conclusio, quod pro maxima est innocentium istorum felicitate, quod Ecclesia solet hoc de eis cantare vicem: Vidi supra montem Syon agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis.10 Declaratur, quia in his verbis tres magnae felicitates eisdem attribuuntur:
- Prima nobilissimae associationis
- Secunda numerosae multitudinis
- Tertia gloriosae inscriptionis.
Prima felicitas dicitur nobilissimae associationis, quod notatur, cum dicitur: Vidi agnum stantem et cum eo, scilicet istos stantes. Magna enim felicitas est, quod Christo specialiter associari meruerunt. Sed quaeritur: qualiter promeruerunt societatem Christi, ut et nos noverimus taliter promereri posse? Respondetur, quod primo per puerilis innocentiae similitudinem. Nam similitudo est causa dilectionis, quia omne ens tendit ad sibi simile II. De anima. Unde videmus, quod puer semper pueris diligit associari. Nam per hoc associatos ipsos Christo Domino fore patet, quia Herodes non occidisset eos, si pueri non fuissent sicut et Christus puer tunc erat. Secundo per nativam originem, quia nati fuerunt in Bethlehem11 sicut et Christus, et nisi fuissent ibi nati, non fuissent occisi pro Christo et per consequens non associati fuissent Christo, sicut et alii pueri alibi tunc nati. Unde Mat. II. dicit, quod occidit pueros Herodes in Bethlehem12 et finibus eius, non alibi natos.13 Tertio per passionem et mortem. Nam nisi isti parvuli fuissent pro Christo passi et mortui, non fuissent Christo associati, ut claret, quia non erant baptisati. Nec tunc credere in Christum noverant, sed effusio sanguinis eis supplevit vicem baptismi, unde dicit Augustinus et habetur de consecratione dist. IV. "Baptismi" et c. "Cathecuminum", quod scilicet baptismus salutaris triplex specificatur, videlicet fluminis, flaminis et sanguinis. Si ergo, o Christiane, vis Christo associari, bis modis poteris, scilicet per fidei unionem vel baptismi susceptionem. Ioha. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit etc.14 Haec est nativa, immo regenerativa origo ad societatem Christi. Item per morum similitudinem. Cyprianus de abusivis dicit: Non recte dicitur Christianus, nisi qui moribus Christo aequatur. Tertio per passionem pro Christo, Ro. VIII.: Si compatimur et conregnabimus.15 (C)
Secunda felicitas innocentium dicitur numerosae multitudinis, quia dicitur in epistula centum quadraginta quattuor milia. Licet quippe eorum numerus a nobis ignoretur, Ecclesia tamen sub hoc magno numero eos honorat dicens centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. Et hoc ad litteram exponit Lyra de illis, quos machometici vel saraceni occiderunt, scilicet Christianos et religiosos tempore Heraclii imperatoris invadendo et capiendo Aegyptum et Aethiopiam, Damascum, Phoenicem et Hierosolymam, totam Syriam et Antiochiam. Tunc enim in tanto numero vel circiter existimantur fore occisi probabiliter religiosi voto castitatis astricti in magnis coenobiis ducentorum tricentorum et amplius monachorum et monacharum in castitate viventium, quorum maior pars vel saltem multi erant virgines. Et de hoc allegat Lyra Hugonem Floriacensem in Chronica. Sed quaeri potest: Quare Ecclesia hunc numerum istis parvulis pro Christo ab Herode occisis attribuit? Respondetur, quod huius rationem possumus assignare secundum doctores huius rei tractatores triplicem. Prima ratio ex parte parvulorum, ut cum in magno numero licet occulto nobis recitantur maius gaudium et Dei collaudatio insinuetur. Nam in caelo gaudium unius augetur ex gaudio singulorum. Augustinus li. Confessionum dicit: Quando cum multis gaudetur, in singulis uberius est gaudium. Proinde Dei maior laus apparet ex multis, ut impleatur illud Ps., quod canit Ecclesia in missa de istis: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.16 Secunda ratio ex parte assignatorum numerorum, scilicet centum et quadraginta quattuor milia. Centesimus enim numerus debetur virginibus, quibus fructus centesimus assignatur Math. XIII. pro perfectione puritatis.17 Quadragenarius et quaternarius convenienter pertinet ad fideles in Christo, qui legem decem praeceptorum, secundum quod continetur in scriptis quattuor evangelistarum, in fide Christi observant. Millenarius vero, qui est ultimus limes terminorum et completissimus observantiae huius, significat completam perfectionem. Et quoniam isti parvuli fuerunt mundissimi innocentia et sine peccati vel transgressionis legis veteris vel novae macula, atque per passionem Christo perfectissime copulati, ideo merito hic numerus eis ascribitur pro nostra instructione, licet numerus iste determinatus pro indeterminato ponatur, quoniam eorum numerus ignoratur. Tertia ratio ex parte aliorum fidelium, ut scilicet accendatur ad venerandum istos beatos parvulos pro Christo occisos. Si enim miles regis unus honorandus est, multo fortius milites multi regis familiares et secretarii simul advertentes, quod sicut dicit Hieronymus: Impossibile est preces multorum intercessorum apud Deum non exaudiri. Unde dicit etiam apostolus II. Cor. I.: coadiuvantibus vobis in oratione, ut ex multarum personis facierum per multos participes agantur gratiae Deo pro nobis.18 O quantum debemus eos honorare tam multos, ut orent pro nobis apud Christum, pro quo occisi sunt! (D)
Tertia felicitas istorum dicitur gloriosis inscriptionis. Nam dicitur, quod habebant nomen agni, id est Christi, et nomen Patris eius, scilicet Dei, scriptum in frontibus suis.19 In quo ostenditur magna dilectio Christi ad sanctos et econverso, quia nomen suum in frontibus eorum scribit ad eorum gloriam. Et econverso nomina sanctorum scripta sunt in Deo ad ampliorem iucunditatem eorundem. Unde et Apoc. III. ca. dicit Christus: Qui vicerit, scilicet malignum, faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Hierosolymae et nomen novum meum.20 Haec ibi. Ex quibus verbis patet, quod sancti habebunt scripta in fronte haec tria nomina, scilicet Heloy, quod est nomen Dei Patris, sic enim vocavit eum Christus Mar. XV., et interpretatur Deus meus; et nomen Iesus, ideo dicitur: et nomen meum novum, scilicet scribam super eum,21 et nomen Hierosolymae, ut patet ibidem. Per hoc datur intellegi, quod beati pleni erunt Deo et externa salute in corpore et anima post resurrectionem. Nam Iesus ‘salus' interpretatur, et pleni erunt pace et laetitia, quia Hierosolyma ‘visio pacis' interpretatur. Denique, quod nomina sanctorum scripta sunt in Deo, habetur Phil. IV.: Quorum nomina scripta sunt libro vitae.22 Quo contra de malis Ps.: Deleantur de libro vitae et cum iustis non scribantur,23 et Exo. XXXII.: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.24 O quam magnum ergo est gaudium beatis! O quanta felicitas bonorum, quia sic coniunguntur Deo! Ideo Luc. X.: Gaudete et exultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in caelis.25 (E)
Circa secundum principale de iucunda felicitate sanctorum innocentium sit pro conclusione, quod beatorum innocentium gloria nedum magna, sed probatur esse iucundissima ex ipsa epistula, cum subditur: Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum,26 secundum Lyram, id est multitudinis sanctorum, scilicet istorum, aquae enim multae populi multi. Apoc. XVII. sequitur: Et tamquam vocem tonutrui magni,27 id est magnificae laudis de victoria triumphali et gloria. Sequitur: Et vocem, quam audivi sicut citharoedorum citharisantium in cithara, 28 quo significatur, quod haec laus est coram Deo et angelis gratiosissima. Sequitur: et cantabant canticum novum ante sedem Dei et ante quattuor animalia,29 id est sanctorum evangelicae fidei vel Novi Testamenti in praesentia. Et seniores,30 id est patriarcharum et prophetarum Veteris Testamenti in praesentia. Sequitur: Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines ei sunt etc.31 Nimirum in praedictis his verbis tres iucundae felicitates beatorum parvulorum insinuantur:
Prima felicitas novae decantationis. Ubi est notandum, quod in Sacra Scriptura distinguitur triplex canticum, scilicet vetus et novum, et partim vetus ac partim novum. Canticum vetus, quod accepimus a veteri homine, de quo Col. III.: Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis32 pax Christi exultet in cordibus vestris,33 commonentes vosmet ipsos in canticis spiritualibus34 etc. Veteris itaque et vitiosi hominis canticum est omne mendacium. Nam et per mendacium decepti sunt primi parentes a diabolo, Gen. III.35 Item vitiosum veteris hominis canticum est in ludis, choreis et quibusvis vanis tripudiis. De hoc Exo. XXXII.: Vocem cantantium ego audio.36 Sedit populus manducare et bibere et surrexerit ludere. Chrysostomus: Non dat Deus ludere, sed diabolus. Nam et Iob XXI. scriptum est de mala iucunditate reproborum. Tenent, inquit, tympanum et citharam, gaudent ad sonitum organi, ducant in bonis dies suos, et in puncto ad Infernum descendunt.37 Item canticum vetus est corruptionis, quo nascimur omnes filii irae pro peccato veterum parentum. De quo Sap. VII.: primam vocem omnibus similem emisi plorans,38 scilicet "A" vel "E". Isti beati parvuli, quamvis sic nati in peccato, ut alii, tamen per Dei gratiam mundati et ab omni mendacio alieni. Non enim est inventum in ore eorum mendacium, ut dicitur in epistula,39 et a peccati corruptione ac macula sunt extranei, quia ut ibidem dicitur, sine macula sunt ante thronum Dei,40 exemplum praestant nobis innocentiae, ut sic placere studeamus Deo, fugientes omne canticum veteris hominis. Quid ergo, carissimi, est, quod multi vestrum hodie exercent vanas trufas in mutuis verberibus dicens: Herodes iratus occidit multos pueros in Bethleem (?) etc. Et quam multa inibi mala, nedum mendaciorum, sed et periuriorum immo et tactuum impudicorum et aliorum nefandorum operum admiscentur. Quomodo rationem coram Deo de omnibus illis pravitatibus reddituri estis? Vae, vae vobis, qui nunc sic ridetis, quia flebitis. Lu. VI.41
Secundum dixi, est canticum novum, quod canunt sancti in caelo pro novitate regenerationis et vitae in Christo, unde cantabunt - inquit - canticum novum. Sed quaeritur: Quid vel quale est hoc canticum? Respondetur, quod est maximum alleluia. Ut enim scribit Tob. XIII.: Per omnes vicos Hierosolymae, scilicet supernae cantabitur alleluia.42 Et Apoc. XIX.: Laudem dicite Domino nostro omnes sancti eius et qui timetis Deum pusilli et magni.43 Et paulo infra: dicentium (ait) alleluia, quoniam regnavit Deus noster omnipotens, gaudeamus et exultemus 44 et demus gloriam Deo etc. Nimirum istud canticum scilicet alia pro optime convenit patriae caelesti, quia haec dictio caelitus scilicet tradita habet in se omnes vocales, praeter solum "O", quod est vocalis plangentium in Inferno. Et per hoc significatur, quod sancti in caelo nil aliud loqui possunt, nisi quod est ad laudem Dei et gaudium beatorum. Unde secundum Hieronymum Alleluia ‘laudatio Domini' interpretatur.
Tertium dixi canticum est partim vetus et partim novum, scilicet gemitus paenitentiae, de quo Ps.: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis, stratum meum rigabo.45 De quo dicit Augustinus: Nemo potest novam vitam inchoare, nisi veteris vitae ante paenituerit. Legitur de cygno secundum dictum Ambrosii in Hexameron, quod cum appropinquat morti, dulces cantus saltem ter emittit. Sic anima munde sicut et cygnus46 albus debet triplicem cantum facere, scilicet contritionis, confessionis et satisfactionis circa tempus mortis. Ad propositum beati innocentes habent pro gloria cantare novum canticum, id est caeleste alleluia magnum. Et nos ergo carissimi ad illud conemur! (G)
Secunda felicitas virgineae incorruptionis, de qua specialissimum habere dicuntur gaudium, quod nemo alius potest cantare. Sed quid per hoc intelligitur? Respondet Haymo super Apocalypsin concordansque(?) Beda: Novum - inquit - canticum cantare est de inobrupta mentis et corporis integritate gaudere, quod canticum ceteri electi audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem de eorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Nullus enim, qui corruptus fuit, de incorruptione gaudere poterit. Ad maximam itaque gloriam istorum dicitur, quod eorum canticum alius non poterat cantare. Et subditur expressivus: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, scilicet proposito, mente et corpore.47 Sed hic quaestio occurrit, utrum isti innocentes habeant in caelo aureolam virginitatis. Ratio, quia verba dicta sonare videntur, quod habeant. Sed respondetur secundum Petrum Aureoli concordantem, quam alios super IV. di. XLIX., quod aureola virginitatis debetur proprie illis virginibus, qui habuerunt propositum vel votum perpetuo servandi virginitatem et in hoc decesserunt, unde dicit Augustinus, quod virginitas est in carne corruptibili perpetuae incorruptionis meditatio. Hoc enim est opus praecellentissimum, cui debetur aureola propter perfectam victoriam carnis. Et quia isti innocentes non habuerunt propositum vel votum servandi virginitatem perpetuo, nec etiam habuerunt ex aetate pugnam aut victoriam continentiae carnis, non habent ergo virginitatis aureolam, qua non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, II. Thim. II.48 Verumtamen ex quo isti beati parvuli decesserunt in innocentia et puritate virginali mentis et corporis, de hoc habent speciale quoddam gaudium incorruptionis, sed infra aureolam illam virginum propriam et excellentissimam, ut patuit. Et ad hunc sensum verba epistolae de istis sunt accipienda. Et similiter est de aliis virginibus decedentibus, qui tamen virginitatem servare perpetuo non proposuerunt, sed aliquando nubere legitime voluerunt. Unde de talibus possumus quodammodo dicere, quod ambulabunt cum Christo vestiti veste alba, Apoc. III.: Qui non iniquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt,49 tamen sine corona. (H)
Tertia felicitas proximae comitationis, quia dicitur in epistula: Hi sequuntur agnum, quocumque ierit.50 Et hoc est iucundissimum scilicet proximos esse Christi comites ubicumque. Et de hoc III. articulo sermonis dicemus clarius. Hoc solum hic quaeritur: Quare talibus sanctis, scilicet innocentibus et virginibus attribuit Scriptura, quod sequuntur agnum, id est Christum in caelo, quocumque ierit, cum hoc sit commune omnibus beatis et angelis? Respondetur secundum Lyram ibidem, quod ideo, quia tales sequuntur Christum, scilicet in hac vita non solum per viam mandatorum, sed etiam consiliorum perfectorum, ergo etc. O ergo carissimi, diligamus Christum et sequamur perfecte! (I)
Circa tertium de felicitate gloriosissima conclusionem accipiamus, quod beatis parvulis felicitatis est gloriosissimae, quod de ipsis canitur in fine epistolae, scilicet: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium, sine macula enim sunt ante thronum Dei.51 Nimirum in istis verbis tres felicitates praegloriosissimae de eis dicuntur:
- Prima gratiosissimae acceptationis, quia primitiae, id est sicut primi fructus gratiosi
- Secunda mundissimae incontaminationis, quia sine mendacio et omni macula
- Tertia dignissimae inthronisationis, quia ante sedem vel thronum Dei.
Prima ergo felicitas eorum gloriosa est, quod ipsi sunt Deo multum cari, gratiosi et accepti, unde dicuntur empti ex omnibus. Lyra: Empti sanguine Christi ex omnibus primitiae, id est delectabiles et gratiosi, sicut primi fructus Deo et agno, id est Christo. Nam revera isti sunt Deo gratiosissimi tribus modis.
Primo tamquam scilicet primitiae in sacrificii oblatione Deo transmissae in caelum. Chrysostomus: Transmittit infantes infans Christus ad caelum, offert nova exenia(?) patri, primitias fructuum exhibet Genitori. O parvuli beati modo nati, nunquam tentati, nondum ablactati, iam coronati! Haec ille.
Secundo tamquam filii minimi in ablactatione suscepti ad mensam patris. Nam solent homines tenerius amare filios minimos, sicut patet Gen. XXXVII., quod Israel diligebat Ioseph super omnes filios eo quod esset minimus in senectute genitus.52 Et in ablactatione atque ad mensam susceptione convivium et gaudium maius habet. Ut patet Gen. XXI. de Abraam in ablactatione Isaac.53 Sic videtur quodammodo de istis, unde orat Ps. Deum dicens: Sicut ablactatus super matrem suam, ita retributio in anima mea, 54 id est sicut parvulus super matrem suam incumbens, cum ablactatur et ad mensam patris recipitur amabiliter, ita fiat retributio mea, ut scilicet recipiar ad mensam Dei in caelo.
Tertio tamquam primi miites in acie belli pro Christo rege pugnantes, sic isti. Nam quem loquendo confiteri non potuerunt, confessi sunt moriendo, ut canit Ecclesia, quod maius est, quam ore tamen vel opere tantummodo confiteri. Mors ergo pretiosa pro Christo fecit eos Domino carissimos. (K)
Secunda felicitas gloriosa est incontaminationis, nam in caelo paucissimi sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserint aliquando in vita ista. Sicut ait Augustinus XXI. De civitate Dei: Magna ergo gloria est istis, quod nec ore, nec opere unquam peccaverunt, sed sunt sine macula.
Tertia felicitas dignissimae inthronisationis, quia dicuntur esse ante thronum Dei et sequi Christum semper, unde Christus dicitur sedere in societate istorum. Quaeritur ergo, utrum isti sint propinquiores Christo in gratia prae aliis sanctis. Nam si sic ergo omnibus praeeminent, quod non est verum. Respondetur secundum dicta Bonaventurae super II. dist. IX., quod in caelesti patria dupliter potest quis dici Christo proximus. Uno modo per similiationem puritatis, iuxta illud Sap. VI.: Incorruptio facit esse proximum Deo.55 Et sic potest aliquis innocens et virgo (ut sunt isti) esse simpliciter quidem in inferiori ordine angelorum vel beatorum, tamen propter conformitatem puritatis dicuntur proximi. Alio modo secundum gloriae essentilais et praemiorum sublimitatem, et sic perfectiores in charitate, ut Petrus apostolus et Magdalena sunt, Christo simpliciter proximiores, quam isti innocentes. Verba ergo illa in epistula de ipsis accipienda sunt, quod sunt Christo proximi secundum quid tantum, sicut miles nobilis pauper per prosapiam propinquior est rei, quamvis aliquis in ducatum sublimatus de genere ignobili sit multo eo altior etc. Oremus ergo carissimi, ut Dominus Iesus meritis sanctorum det nobis regna caelorum! Amen.
1 Apc 14,1
2 Cf. Apc 14,3
3 Apc 14,5
4 Mt 5,8
5 Rm 8,18
6 Apc 14,1
7 Apc 14,1
8 Apc 14,3
9 Cf. Apc 14,4-5
10 Apc 14,1
11 Editio: Bethleem.
12 Editio: Bethleem.
13 Cf. Mt 2,16
14 Ioh 3,5
15 Rm 8,17
16 Ps 8,3
17 Cf. Mt 13,19-23
18 Cf. II Cor 1,11
19 Cf. Apc 14,1
20 Apc 3,12
21 Cf. Mc 15,34
22 Phil 4,3
23 Ps 68,29
24 Ex 32,33
25 Lc 10,20
26 Apc 14,2
27 Apc 14,2
28 Apc 14,2
29 Apc 14,3
30 Apc 14,3
31 Apc 14,3
32 Col 3,9
33 Col 3,15
34 Col 3,16
35 Gn 3,1-7
36 Ex 32,18
37 Iob 21,12-13
38 Sap 7,3
39 Apc 14,5
40 Apc 14,5
41 Cf. Lc 6,25
42 Cf. Tob 13,22
43 Apc 19,5
44 Apc 19,6-7
45 Ps 6,7
46 Editio: cignus.
47 Apc 14,4
48 Cf. II Tim 2,5
49 Apc 3,4
50 Apc 14,4
51 Apc 14,4-5
52 Cf. Gen 37,3
53 Cf. Gen 21,8
54 Ps 130,2
55 Sap 6,20