Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXXIII.]

Pro Innocentibus

Sermo tertius praecipue de fuga Christi in Aegyptum

Accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum: futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Matth. II. 1 (A)

Scimus, fratres carissimi, quia hodie Ecclesia sancta colit festum sanctorum Innocentium. Et certe dignissime hoc festum nominatur innocentium. Primo quidem, quia hodie agitur festum innocentium parvulorum hodie occisorum. Unde Augustinus in sermone dicit sic: Hodie, fratres dilectissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode crudelissimo rege interfectos esse evangelii textus eloquitur. Et ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, caelestium militum et tantarum parens fecunda virtutum. Ecce prophanus hostis numquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. Haec ille. Secundo quoque dicitur hoc festum innocentium dignissime, quia est festum innocentissimi, immo qui est omnium innocentium caput, Christi Iesu et denique innocentissimae Virginis Mariae, matris eius atque eius virginalis sponsi Joseph innocentis. De quorum exsulatu et fuga in Aegyptum hodie recolit Ecclesia specialiter in ipso evangelio. Ubi habetur, quod apparuit angelus Domini in somnis Joseph dicens: Surge et accipe puerum, scilicet Iesum et matrem eius, scilicet Mariam, et fuge in Aegyptum, ut patet in themate.2 Unde pro hoc sermone tria mysteria notabimus iuxta ista verba:

Circa primum de tristi vel lugubri memoria, scilicet huius martyrii innocentium in Ecclesia solita. Ex quo quaeri potest: Cur istorum innocentium sollemnitas agitur lugubriter in Ecclesia, ut claret, quia hodie utitur Ecclesia nigris parementis(?) et subticet laetitiae cantica, puta "Te Deum laudamus", "Gloria in excelsis" et "Alleluia" et "Ite missa est"? Sed ad id ponitur responsalis conclusio, quod Ecclesia hodie subticet convenientissime cantica laetitiae. Et hoc triplici causa vel ratione:

Primo in signum exsulatus, quem habuit Beata Virgo Maria et Ioseph et Christus, quibus Ecclesia compassionem ostendit, et in hoc docet filios suos, scilicet omnes fideles debere compati Christo. Nam dicente apostolo Ro. VIII.: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Si tamen compatimur, ut simul et glorificemur.3 Haec ibi. Et certe magnam compassionem debemus Christo et eius matri in hoc exhibere in corde pio recogitantes, quam multas anxietates pertulerunt, cum cogebantur de terra et cognatione sua fugere ad terram et regnum remotum et gentis paganicae vel idolis deditae, ubi non erat cognitio veri Dei. Et per consequens timor magnus eis imminebat de feritate ignotae gentis. Sed et quomodo virgo tenerrima et delicata, scilicet Beata Maria puerum tam tenerae aetatis per heremum maximae vastitatis ad aliam regionem tam longo itinere ducendo, quantas amaritudines laboris et fatigii4 famis et sitis, timoris et penuriae ac necessitatis sustinuerit die et nocte recogitare, quis sufficit. Dignum est ergo, ut compatiamur.

Secundo in signum illius status, quia scilicet isti parvuli innocentes pro Christo occisi ad limbum descenderunt, ubi gloriam Dei non viderunt, usque quo Christus mortuus est. Unde Iob. XVII.: Si sustinuero, Infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectum meum.5

Tertio in signum materni fletus, quem scilicet habuerunt matres pro morte natorum, sicut fuerat prophetatum Iere. XXXI.6, vox in Rama, id est in excelsis, audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos.7 Per Rachel intelligitur Bethlehem8 et eius confinia. Nam Rachel fuit sepulta iuxta Bethlehem9, Gen. XXXV.10 Et ideo dicta est mater ibi habitantium. Et est modus loquendi quasi diceret: "Tantus fuit luctus, quod etiam mortui compati et flere deberent. Et tantus fuit maeror et dolor, quod nullam consolationem haberent vel admitterent." Unde subditur: Et noluit consolari, scilicet Rachel methaphorice intelligendo, ut dictum est, quia non sunt, 11 sub intelligitur viventes secundum Lyram. (C)

Sed hic quaeritur, quare propheta potius matres, quam patres introduxit flere, non enim introducitur Iacob seu Israel ad flendum in persona patrum, sicut Rachel in persona matrum. Respondetur, quod hoc ideo, quia matres naturaliter et communiter magis solent dolere de morte et adversitatibus filiorum, quam patres. Tum propter naturam molliorem et magis passibilem in mulieribus, quam in viris. Unde mater plus dolet de malo filii, quam pater naturaliter et communiter, quamvis tamen pater plus gaudeat de bono filii, quam mater, ut videtur innuere Salomon Proverb. X. dicens: Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus maestitia est matris suae.12 Tum propter vehementiorem amorem maternum et laboriosam educationem. Unde Philosophus VIII. Ethicorum dicit, quod matres plus diligunt filios, quam patres, quia plus laboris habent circa eos. Haec ibi. Unde in signum fletus matrum Ecclesia hodie compassionis signum lugubriter celebrando ostendit, ut pietatem imitandam demonstret. Sicut et in Parasceve ostendit Christo pro nobis passo et eius matri flenti compassionem. (D)

Item adhuc quaeritur: Cur ergo in octava huius festi omnia cantica laetitiae resumuntur? Respondetur secundum magistros huius rei tractatores, quod propter significationem gaudiosae resurrectionis futurae octava aetate mundi fiendae. Unde sicut septenarius numerus dierum significat universum tempus mundi, qui(?) per septenarium numerum dierum currens circuit et semper recircumit. Prout etiam verba Gregorius in homilia sonant, ita octava festi significat octavam aetatem, quae erit post tempus omne mundi, scilicet post resurrectionem finalem, quando erit perfecta laetitia beatorum de glorificatione perfecta corporis et animae. Propterea ad significationem huius in octava omnia cantica laetitiae resumuntur in Ecclesia. O ergo, carissimi Domini. O, fideles animae Christi Iesu sanguine redemptae, videte, quam dulciter et salubriter nos docet mater Ecclesia flere et compati cum flentibus et gaudere cum gaudentibus,13 scilicet in caelesti gloria! Discamus ergo hic flere nostra peccata, discamus vere compati super proximorum miseria, ut per compassionem veniamus ad illa caelestia gaudia! (E)

Circa secundum principale, scilicet de fuga et exsulatu domini Iesu Christi in Aegyptum sit pro conclusione, quod scribit evangelista Matth. II.,14 quod scilicet Ioseph angelo apparente admonitus accepit Iesum puerulum et matrem eius nocte, et fugit Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis. Sed tres circa hoc contemplationes occurrunt:

Primo de angelica, scilicet revelatione quaeritur, primo quis fuerit iste angelus, qui saepius apparuit Ioseph admonendo. Respondetur secundum doctores, praecipue Ludolphum li. De meditatione vitae Christi et Simonem de Cassia, quod verisimiliter creditur fuisse ipse Gabriel, qui ad ministerium Christi incarnati deputatus fuit, tam in annuntiando, quam in obsequendo et protegendo. Unde super illo verbo Lu. I.: Discessit angelus ab illa,15 scilicet Maria, postquam annuntiaverat Christi conceptum, quaedam glossa dicit sic: Discessit angelus Gabriel visum subtrahendo non utique famulatum. (F)

Secundo quaeritur: Cur iste angelus apparuit ipsi Ioseph et non Mariae? Respondetur, quod tum quia curam domus ipse habebat tamquam maritus, tum quia Ioseph erat imperfectior et minus illuminatus, quam Virgo gloriosa Maria. Propter quod de consolatione angelica plus indigebat. Tum, quia Maria fuit post verbi Dei conceptionem adeo illuminata, ut sciret omnia praedicta de Christo per prophetas et per consequens, cum hoc fuerit praedictum per Osee. ca. VI., quod scilicet Christus, Dei filius deberet transferri in Aegyptum.16 Et per Isaiam, ut infra dicetur, habuit quoque ipsa certitudinem de tutela Christi a Spiritu Sancto.17 Ioseph autem indigebat de his informari per angelicam revelationem, ergo etc. Sed quare ipsa virgo eidem haec non dixit, vel quare Christus per se ipsum eum non informavit, cum tamen usum rationis habuit plenum in pueritia? Respondetur secundum Lyram in postilla super illo verbo Mat. I. voluit occulte dimittere eam, quod talia non sunt revelanda, nisi quantum se extendit voluntas divina. Et ideo Beata Virgo tacuit sciens, quod tempore competenti revelaretur ex beneplacito divinae voluntatis. Denique ut Christus exterius ab aliis pueris se non differre ostenderet, quatenus sic veritas naturae assumptae probaretur, noluit per se ipsum informare ipsum secundum Thomam in III. dist. XIV. q. III. ar. VI. in solutione primi argumenti. Sed voluit per angelum revelare pro consolatione ipsius Ioseph et certificatione de tutela Christi. Et secundum quod dicit Lyra, licet Ioseph ex revelatione divina esset certificatus de tutela Christi, tamen non debebat omittere, quod poterat facere secundum rationem via humana, alias tentasset Deum. Unde Chrysostomus dicit, quod misericors Deus maestis rebus quaedam etiam iocunda permiscet, quod certe in sanctis omnibus facit, quos neque tribulationes, neque iocunditates sinit habere continuas, sed ex adversis simul cum prosperis iustorum vitam admirabili quadam varietate contexit. Haec Chrysostomus. Et sic patet, quod pro consolatione angelus Dei apparuit. (G)

Tertio quaeritur: Quo tempore fuit ista apparitio et admonitio atque fuga Christi in Aegyptum? Respondetur secundum Bedam, quod statim post festum purificationis Mariae. Nam postquam ex Bethlehem18, ubi natus fuerat Dominus, ascenderunt in Hierusalem ad purificationem secundum legem, inde se transtulerunt in Nazareth19 Galileae civitatem suam, ubi Christus fuit conceptus, ut dicitur Luc. II.20 Et in isto itinere reditus ad Nazareth21 apparuit angelus ipsi Ioseph admonens, ut fugeret in Aegyptum. Et ut dicit Albertus super ipso evangelio, statim iverunt in Nazareth22 et ordinaverunt de re familiari impensas accipiendo, statimque fugerunt in Aegyptum.

Sed hic, o carissimi, debemus pia mente considerare, quod facta apparitione et revelatione Ioseph sollicitus de mandato Dei dixerit virgini Mariae: "O virgo superbenedicta, fugiamus repente, antequam audiat Herodes, ubi simus, quia quaerit perdere puerum!" O, quanto dolore cor virginis tunc saucitatum exstitit! Credo, quod mox in lacrimas prorupit et celerius filium suscipiens in noctis tenebris iter arripientes quantos timores habuerunt, quot noctes insomnes duxerunt per desertum absque cibo et potu! Quot fatigia pertulerunt, quis enarrare poterit? Compatere nunc, o anima, tuo creatori peregrinanti pro te! Compatere Virgini eius Matri! O Deus meus, si affuissem, ut eidem servire potuissem! (H)

Secunda contemplatio de causa fugae Christi et ratione, ubi quaeritur: Cur Christus voluit fugere, cum per suam potentiam potuisset etiam in Iudea quamdiu voluisset, se tutasse et praecavere mortem? Sicuti et fecit, quando Iudei ipsum volebant capere vel lapidare, qui tamen nil facere potuerunt, nisi quando Christus permisit se capi et crucifigi, ut patet Ioh. VII. et VIII.23 Respondetur, quamvis Christus potuisset praecavere omne machinamentum Herodis etiam in Iudea permanendo, voluit tamen potius fugere, tum propter prophetiarum impletionem, quia erat prophetatum, ut statim dicetur, tum propter nostram instructionem, ut scilicet prudenter et nos quandocumque declinemus et fugiamus iracundum hominem iuxta illud Ecci. VIII.: non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna,24 id est materiam incendendi furorem, scilicet per tuam patientiam vel contentionem. Unde sic fugiendo linguatum, id est rixosum secundum Lyram occasionem peccandi subtrahimus. Voluit itaque Christus fugere personalem persecutionem, ut nos doceat idem facere ad vitandam occasionem peccandi. Unde VII. q. I. c. "Adversitas" dicitur, quod cum persecutio praelato infertur ratione personae est fugienda exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit, sed cum ratione gregis vel fidei est constanter subeunda. Nam et Dominus ait discipulis: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam!25 Haec ibi secundum Augustinum. (I)

Sed adhuc restat quaerendum: Cur ergo fugere voluit in Aegyptum potius, quam in aliam terram vel regnum? Respondetur secundum Gorram aliosque, quod hoc voluit primo propter idolatriae evacuationem, quae maxime increverat in Aegypto, adeo ut aliqui adorarent etiam porros et cepas, alii arbores, alii blada, alii aves et multa talia, ut etiam dicit Lyra. Quando Pharao submersus fuit cum suo exercitu in mari, illi Aegyptii, qui remanserant ad colendum terrae nascentia quaecumque et aliis artibus vel exercitiis occupati, illa pro Deo coluerunt, per quae occupati a submersione maris sunt praeservati. O, stulta dementia! Unde ut significarent, quia Christus evacuare venerat et destruere in mundo idolatriam, in Aegyptum ivit, ut ad eius introitum omnia idola corruerent. Secundo propter prophetiarum impletionem, quia nimirum Isa. XIX. scriptum fuerat sic: Ecce, Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius.26 Lyra: Dominus ascendit super nubem levem, assumendo carnem humanam, quae dicitur nubes, quia formata fuit obumbratione et virtute Spiritus Sancti, et levis dicitur, quia non aggravata pondere peccati originalis. Cetera patent in auctoritate, quia ut dicitur in historia scolastica et etiam in legenda, ingrediente Domino Aegyptum omnia idola corruerunt, adeo, quod sicut in exitu filiorum Israel non fuit domus, in qua non iaceret mortuum primogenitum, Domino faciente, ita nec tunc fuit templum, in quo non corruerit idolum. Item alia prophetia fuit Osee VI., de qua Matth. II. ut impleretur, inquit, quod dictum est a Domino per prophetam, scilicet Osee dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.27 Tertio propter misericordiae declarationem. Chrysostomus: Recordatus est Dominus, quot plagas intulerat super Aegyptum. Ideo filium illuc mittit, ut una sanaret medicina. Quo docemur, quod Dei misericordia inimicos suos non solum ad veniam recipit, sed etiam ipsos inquirit et visitat. O, ergo carissimi in Christo, attendite Dei misericordiam erga omnes peccatores! Advertite etiam, quod si iustus patitur adversa, non debet contristari considerantes, quia Christus et eius mater et sancti innocentes adversitatibus sunt tribulati. Ideo Hieronymus dicit: A cunabulis Ecclesiae non defuit iniquitas premens et iustitia patiens. Adhuc Christus in cunabulis erat et iam fugere et exulari cogebatur. (K)

Tertia contemplatio de historiaca persecutione huius fugae Christi, scilicet qualiter fugit Christus in Aegyptum. Et circa hoc notandum, quod Christus dominus in ista fuga voluit ostendere primo humanae naturae varietatem, quia voluit, ut et ipse et parentes eius sustinerent magnam penuriam et laborem magni fatigii et necessitatis anxietatem. Unde ut Ludolphus li. de meditatione vitae Christi dicit: Fugere voluit et ire per desertum, per quod filii Israel ad terram promissionis se transtulerunt, ubi neque aqua, neque aliud pro sustentatione vitae humanae, neque domus vel villa pro hospitando habebatur. O, quantam ergo penuriam passi sunt in isto itinere tam longo adeo, quod ut idem dicit! Distantia est ad iter cursoris velocissimi per duodecim vel quindecim dietas. Et pro parentibus Iesu forte erant duo menses vel plus. Haec ille. Infra hoc ergo tempus nocte et die requiem non habentes in vasta solicitudine inter feras et bestias et scorpiones, aestum, ventum, famem, sitim, timorem et alias anxietates multas habuerunt. Secundo quoque ostendit suam pietatem, cum parentes pavit miraculose. Narrat enim Iacobus de Voragine, quod dum pervenissent sub altissima arbore palmae, et pro quiete aliquantulum pausarent sub eius umbra, ait virgo Maria: "O, utinam ex his fructibus percipere possem!" Cui Ioseph: "O, Domina, debemus potius cogitare de aqua, quae nobis in vase deficit!" Et ecce, palma se inclinans fructus suos Virgini colligendos exhibuit, et de sub radice fons aquae eripuit, et sic plurimum sunt recreati. Cassiodorus etiam in historia tripertita refert, quod in alio quodam loco iuxta viam arbor alta existens usque ad terram inclinata Christum suppliciter adoravit et fructum eis ad viscendum praebuit. Quae tantae postea fuit virtutis, ut si quid de eius fructu vel folio aut cortice collo aegrotantium ligaretur, omnis infirmitas eo ipso expelleretur. Denique vulgatur fama apud etiam saracenos, quod in Alkayron fons habetur, de quo solo balsamus irrigatus crescere potest, et quod in eo fonte Beata Virgo tunc Christum puerulum balneaverit, propter quod dicunt pro balsami conservatione ex hoc virtutem habere, ut narrat Iohannes Nider. Tertio ostendit suam potestatem et maiestatem, quia ut narrat Iacobus de Voragine et meminit Anselmus, dum incidissent in latrones, unus eorum in puerum respiciens tantum splendorem faciei eius vidit, ut admirans mox diceret sociis: "Vere si possibile esset Deum fieri hominem, dicerem, quod iste puer esset Deus incarnatus. Qui vult ergo istos laedere vel praedari, aut ipse occidat me aut ego ipsum!" Et sic post multam altercationem eos defendit. Addunt etiam aliqui, quod idem latro duxit eos ad quoddam suum tugurium, quod habebat in illis confinibus, et ibi hospitavit. Habebat autem quendam parvulum filium mancum et claudum ac caecum natum. Cumque Virgo ibi calefecisset aquam ad Christum balneandum, post balneum Christi uxor latronis in idem capisterium et balneum cum suum filium posuisset, mox miraculose curatus est perfecte. Unde latro et eius uxor adorare coeperunt. Tunc Beata Virgo dixit latroni: "Scito tibi in futuro mercedem reddendam pro pietate ista nobis exhibita ab hoc filio meo!" Hic autem dicitur fuisse latro ille, qui crucifixus est a dextris Iesu, et tunc hoc completum est, quia dixit eidem Christus in cruce: Hodie mecum eris in Paradiso. Cumque latro ipsos perduxisset ad metas Aegypti, valefecit et rediit. Ingressus autem Dominus Aegyptum omnia idola corruerunt. Quod sacerdotes templi cum mane ingressi vidissent, ululatum dederunt et dixerunt, quod Deus aquarum pugnaverit contra deos terrarum et vicerit. Sic aiunt: "Corruerunt dii nostri." Nam miserunt ad idola extra fines Aegypti exsistentia, ut sciscitarentur de causa ruinae, et responderunt dicentes: "Nolite putare, quod unus daemonum alterum devoret, sed quia in Aegyptum intravit quidam forte sanctus per prophetas praedicatus, propter hoc ista ruina facta est." Sed ubi manserunt et quamdiu, dicit Cassiodorus in historia tripertita, quod venerunt ad quandam civitatem Thebaide in Aegypto, quae vocatur Helyopolis, id est ‘civitas solis', et ibi aliquam domunculam conducentes habitaverunt per septem annos tamquam advenae et peregrini pauperes manuum laborum victitantes. Tandem Herode defuncto angelus Domini apparuit Ioseph monens, ut rediret in Iudeam. Et sic factum est. (L)

Circa tertium principale de saevitia Herodis pro conclusione sufficiat breviter verbum evangelistae Mat. II. dicentis, quod Herodes iratus occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra.28 In quibus verbis ostenditur, quod eius saevitia fuerit tam crudelissima, quod excessit hominum totius mundi crudelitatem et saevitiam, praecipue in quattuor. Nam de nullo rege vel homine legitur in scripturis simile. Primo excessit quoad numerum, cum dicitur occidit omnes. Nam cum deberet unum occidere, occidit omnes. Secundo quoad impietatis modum, cum dicitur pueros, scilicet innocentes, qualibus omne genus hominum parcere solet, etiam in bello contra hostes, quanto magis in domesticis, unde Constantinus imperator in legenda sancti Silvestri ait: "Sic semper contra hostes nostra certamina stetisse in proeliis nuncupatur, ut reus esset legibus et capitali sententia puniretur, quicumque aliquem occidisset infantem." Tertio excessit, quoad locum, cum dicitur Bethlehem et in omnibus finibus eius, cum deberet occidere tantum pueros Bethlehemitas, eius fines invasit. Quarto quoad annum, quia a bimatu et infra, cum deberet occidere tantum pueros anniculos, quia tantae aetatis fuit Christus. O, ergo, quam irrationabile, quam crudele Herodis edictum! O, quam flebilis occisio innocentium! Rapiebantur quidam de sinu matrum, quidam de cunabulis, ad muros proiicebantur, gladio feriebantur, confodiebantur, in gutture scindebantur! Vidisses tunc cadavera iacentia in terra, vidisses terram respersam sanguine, vidisses matres sparsis crinibus, complosis manibus ululantes. O, quis non compatiatur et non collacrimetur in tam lugubri spectaculo? O crudelissime hominum, Herodes! Non evasisti utique sine poena, nunc tu cruciaris flens et dentibus stridens in Inferno, innocentes autem gaudent in caelo! O amantissime, o piissime Iesu, quam bonus deus Tu es et quam pius Dominus, qui ex tam immani Herodis malitia tam bonum elicere voluisti, ut tantam tibi martyrum innocentium multitudinem copulares! Per tuam pietatem, domine Iesu, concede, et praesta, ut tecum in numero sanctorum tuorum regnemus sine fine! Amen.



1 Mt 2,13
2 Mt 2,13
3 Rm 8,16-17
4 Editio: fatagii.
5 Iob 17,13
6 Cf. Ier 31,15
7 Mt 2,18
8 Editio: Bethleem.
9 Editio: Bethleem.
10 Cf. Gen 35,19
11 Mt 2,18
12 Prov 10,1
13 Cf. Rm 12,15
14 Cf. Mt 2,13
15 Lc 1,38
16 Os 11,1; Cf. Os 13,4
17 Is 19,1
18 Editio: Bethleem.
19 Editio: Nasareth.
20 Cf. Lc 2,39
21 Editio: Nasareth.
22 Editio: Nasareth.
23 Cf. Ioh 7,1; 7,30; 8,59
24 Sir 8,4
25 Cf. Mt 10,23
26 Is 19,1
27 Mt 2,15; Cf. Os 11,1
28 Cf. Mt 2,16