Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXIX.]

Pro sancto Iohanne

Sermo tertius de eius adoptione dignissima gloriaque seraphica.

Ego Iohanes, frater vester et particeps in tribulatione et patientia et regno in Christo Iesu. Apoc. I. 1 (A)

Verba ista ait ipse Iohannes evangelista, quibus docemur in mysterio, qualiter regni Christi Iesu particeps esse valeamus cum Iohanne et ceteris sanctis. Nam in eo, quod dicit ego Iohannes, nobis in exemplum propronitur adquirendae gratiae divinae, quia secundum Hieronymum in interpretatione nominum Hebraicorum 'Iohannes' interpretatur 'gratia' vel 'in quo est gratia', sine qua non pervenitur ad vitam iuxta illud Ro. VI.: Stipendia peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu, Domino nostro.2 Item in eo, quod subdit frater vester, non quidem carnali cognatione, sed spirituali regeneratione datur intelligi, quod nec Dei gratiam, nec vitam aeternam habere possumus sine fide vel baptizmo Christi iuxta illud Eph. II.: Gratia enim salvati estis per fidem,3 et Ioh. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum.4 Denique in eo, quod addit particeps in tribulatione et patientia et regno (scilicet caelesti), designatur, quod sicut scribitur Act. XIV.: oportet per multas tribulationes nos intrare in regnum Dei - ut exponit Lyra.5 Pondera ergo, o tu Christiana anima, haec Iohannis verba, ut sis in fide et gratia ac patientia pro Christo firma, si vis cum Iesu et Iohanne aliisque sanctis conregnare in caelo! Audi, quid dicat Iohannes in praemisso themate: Ego Iohannes, frater vester etc. Ex quibus verbis pro hoc sermone ad honorem beati Iohannis tria mysteria eliciemus, secundum quod in eis commendatur:

Circa primum de gratia fraternitatis Christi, qua Iohannem Christus prae cunctis sanctis dignificavit, cum ipsum in fratrem adoptavit, et in filium matri suae commendavit, accipiamus hanc conclusionem, quod exemplo Iohannis apostoli conandum est omni fideli, ut sit verus frater Christi ac filius matris Dei. Et ostenditur ratione tali, quia quilibet Christianus factus est filius Dei in baptismi regeneratione, secundum illud Ioh. I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt etc.6 Sed Christus est Filius Dei naturalis, ergo eo ipso Christianus est frater Christi, iuxta illud Heb. II.: Non confunditur fratres eos vocare dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis.7 Hinc Bernardus super Canticum dicit: Quid est "Christianus sum", nisi quod Christi frater et imitator sum? Si sum, quod dicor, vere frater Christi sum et filius Dei, quod si filius et haeres Dei ac cohaeredes Christi. Amplius. Exquo Christus est filius Mariae Virginis secundum humanitatem, ergo et eoipso Christianus est filius adoptivus spiritualiter ipsius Virginis gloriosae. Unde Anselmus: Si Christus - inquit - omnium frater, cur non ipsa, quae genuit, omnium mater? O beata fiducia, o tutum refugium, mater Dei est mater nostra! Haec ille. O itaque Christiane, Christi frater et fili Mariae, adverte tuam dignitatem, et noli degenerare a tam bono Patre Deo, a tam dilectissimo fratre Christo, qui sanguinem fundit pro te et morte redemit te! Noli contemnere tam piae matris, scilicet Gloriosae Virginis Mariae, adoptationem filialem! Heu, quam multi sunt, qui haec summa bona vilipendunt, et se tradunt, heu, diabolo in filios peccando contra Deum! De quibus Salvator Ioh. VIII. ait: Vos ex patre diabolo estis et desidera patris vestri etc.8 Quid ergo istos sequetur, nisi vae et vae, quia peribunt cum diabolo et angelis eius aeterno igne, ipsomet teste Matth. XXV.9 Tamquam falsi fratres nomine tantum, et non re Christi. Omnis Christianus, qui facit peccatum, falsus est Christianus, nisi poeniteat. Et Augustinus: Humanum est peccare, sed diabolicum in peccato perseverare. O bone frater mi in Christo, erubesce patrem habere diabolum et poenite! Nam confusius est hoc, quam patrem habuisse canem vel asinum, vel quodcumque aliud turpissimum. (C)

Sed circa hoc quaestiones aliquae occurrunt:

Prima quaestio de causis, videlicet: Quare Christus voluit ipsum Iohannem commendare simpliciter non in obsequium servitutis tantum, sed quod maximum est, in filium adoptivum ipsi Gloriosissimaae Matri Mariae? Respondetur secundum Bernardum in sermone super illud: Stabat iuxta crucem Iesu etc.,10 atque Franciscum de Mayronis et alios doctores, quod hoc fecit Christus pluribus rationibus.

Prima ratio est ex parte sui, ut praeceptum de honore parentum impleret et implendum nobis commendaret. Bernardus, ubi supra: Christus vivens matri servierat ut bonus filius, qui cum iam post mortem servire non posset in sui persona, servitium per discipulum, quem plus amaverat, matri honorandae exhibuit. Voluit autem eum non servum, sed filium substituere, ut inter Iohannem et matrem charitatem sanctam extolleret, quam Christus in suis discipulis potat, ideo dixit Iohanni: Ecce, mater tua!, quod est nomen amoris, et similiter: Ecce, filius tuus!, non ait: Ecce, domina tua; ecce, servus tuus!

Secunda ratio ex parte Virginis Matris, ut relicta a sponso, Ioseph, qui iam ante defunctus fuerat, et solacio filii destituta haberet solacium gratum per filium adoptivum. Nam lex adinvenit adoptionem in solacium liberorum, ut c. de adoptionibus I. paenul. Et hoc erat Virgini solacium valde gratum, quod praedilectum Christi discipulum haberet ut filium in omnibus obsequiis, praecipue spiritualibus, scilicet missis celebrandis coram ea et sacramentis ministrandis. Valde etiam erat gratum Virgini propter iugem memoriam filii sui et mysterium virginalis partus, quia sicut praeter naturam erat, quod virgo pareret, ita praeter leges humanas erat, quod virgo adoptaret filium.

Tertia ratio ex parte Iohannis, ut in Ecclesia honorabilior omnibus redderetur sublimatus per talem privilegium fraternitatis Christi et filiationis matris Dei. Quam altissimum sit hoc privilegium, in *alio sermone* agemus.

Quarta ratio ex parte nostrae instructionis, ut agnoscamus, quam ineffabili charitate dilexerit nos Christus, Deus noster, qui, cum non essemus digni fore servi, nihilominus ex charitate voluit nos in persona Iohannis adoptare in fratres et filios Dei Patris ac Virginis Matris, ut dicit Hugo De sancto Victore. Unde Iohannes tunc typum tenuit omnium fidelium, nam interpretatur, in quo est gratia Dei, unde omnes in gratia exeuntes sunt fratres Christi. Ad hoc significandum ergo cum esset Christus in cruce et in articulo mortis, quam sustinere voluit pro fratribus, id est pro nobis, dixit ad matrem: Mulier, ecce - inquit - filius tuus!, quasi diceret: Ea diligentia fove electos meos, ac si me, filium tuum, quia fratres mei adoptivi sunt. Denique dicit discipulo: Ecce, mater tua!, quasi diceret: O anima fidelis, considera, quantum te diligo, quia en pro te maior, ecce, sanguinem pro te fundo. Ecce, meam, scilicet genetricem dilectissimam, tibi pro matre commendo, ut ad ipsam secure recurras in omni necessitate! Sic exponit Bernardus et exclamando subdit dicens: O miram et inauditam pietatem Christi! O quam proficuum, o quam gloriosum est fore tuum discipulum, bone Iesu! Quis enim principum huius mundi servis suis istum honorem exhibuit? Quia Christus suos non servos vocat, sed amicos et fratres et cohaeredes. (D)

Secunda quaestio: Per qualia merita de congruo Iohannes dispositus fuit, ut adoptaretur prae ceteris discipulis? Respondetur, quod sicut colligi potest ex verbis evangelii, quod primo per virginitatem, ut Mater Virgo virgini commendaretur, sicut canit Ecclesia. Nam si bene pensamus, Virginem Mariam semper virgo custodivit sibi ministrando. Primo a conceptione et nativitate virgo angelus scilicet custodivit. Secundo a desponsatione virgo, scilicet Ioseph, suus sponsus. Nam dicit Augustini liber De bono coniugali, quod Ioseph fuit a principio virgo purissimus, alias hoc eius matrimonium claudicasset, quod non decuit Dei filium. Tertio a morte Ioseph custodivit ministrando sibi Christus, virgo purissimus usque ad mortem crucis. Et exinde quarto virgo Iohannes, ergo etc. Proinde dicitur in evangelio, quod stabat iuxta crucem discipulus ille, quem diligebat,11 scilicet propter virginitatem - ut dicit Beda et Ecclesia.

Secundo meruit hoc Iohannes per crucis Christi conpassionem piam, unde et dicitur sub cruce adstitisse ad significandum, quod si conpatimur et corregnabimus Ad Rom. VIII.12

Tertio per specialem devotionem ad Mariam Virginem, quia ut dicit Franciscus de Mayronis, ex Beata Virgine dulcedo divinalis gratiae refulgebat, propter quam viris perfectis erat speciali devotione desiderabilis, unde cum Virgine stetissse dicitur. Est ergo credendum pie, quod Iohannes summa devotione flagrabat ad familiaritatem Virginis Mariae, quod Christus sciens dedit ei hanc occasionem castam et piissimam ad significandum, quod mundos homines Christus specialius diligit et exaudit et matri in filium, sibique in fratrem ac etiam Patri in haeredem adoptat. Ro. IV.: Qui Spiritu Dei aguntur, hi filii etc.13 (E)

Circa secundum principale de verae fraternitatis Christi notitia accipe pro conclusione verbum apostoli et eius sententiam, quod sunt quidam homines Christiani veri fratres Christi, quidam falsi. Nam II. Cor. XI. apostolus dicit: Periculis in falsis fratribus.14 Sicut nempe pro exemplo videmus, quod multae sunt monetae falsae inter monetas regias, aut ratione materiae, quia non de vero auro vel argento sunt cusae, aut ratione formae, quia non habent veram formam vel figuram regii numismatis, aut ratione auctoritatis in eis deficientes, quia non auctoritate regis, sed furtive et occulte sunt factae, aut quia non habent debitum pondus et valorem, sicuti est in florenis sophisticatis. Ita in Christianis multi falsi reputantur. Quidam propterea, quod non sunt de vero auro vel argento charitatis et virtutis Christiani nominis. Quidam propterea, quia non habent veram formam regiam, id est Christi regis per imitationem debitam, sed vivunt in peccatis et non poenitent, quod est diabolicum secundum Augustinum. Quidam sunt furtive, non regis auctoritate cusi, ut heretici et scismatici, qui non curant de auctoritate Romani pontificis Christi. Alii denique non habent pondus et valorem, quamvis habeant formam, ut qui confitentur fide, Christum factis autem negant. Sed hi omnes digni sunt proici in ignem, ut falsae monetae cum falsis monetariis suis, id est daemonibus. Mat. XXV.: Tunc dicet his, qui a sinistris eius eunt. Ite, maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius!15 Nam et secundum leges falsi monetarii conburuntur igne. Haec praemissa patent. c. de falsis monetis l. falsi nominis et l. "Qui nomine". Quaeritur ergo, utrum homo Christianus possit scire per experimentum se esse vere fratrem Christi dilectum. Respondetur secundum Alexandrum de Hales III. p. Summae q. LXXI., quod concedendum est per scientiam experimentalem posse scire nos habere gratiam et per consequens esse dilectos Christo. Quamvis autem Bonaventura super I. dist. XVII. videtur sentire contrarium et plures alii cum eodem iuxta illud Ecci. IX.: Nescit homo, utrum odio vel amore dignus sit.16 Sed secundum fratrem Angelum de Clavasione in Summa sua haec sic concordari possunt, quod loquendo de charitate finali pro omni tempore et absolute non potest hoc sciri certitudinaliter, nisi per revelationem divinam, et sic intelligendum est dictum istorum. Nihil tamen repugnat, quando possit sciri pro aliquo tempore certitudine fidei et experimentaliter cognosci per certissima signa, scilicet quae sunt illa. Nota secundum fratrem Angelum, ubi supra, quod unum est verae poenitentiae actio, dum scilicet infunditur animae fideli verus et sensibilis dolor de peccatis ex charitate Christi, et firmum propositum usque ad mortem cavendi de cetero omne mortale ac confitendi et satisfaciendi. Nam Ps. teste: Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet, id est diligit.17 (F)

Seundum est iuxta Petrum Aureoli et Nicolaum de Ausmo fervens affectio et desiderium ad conformandum suam voluntatem in omnibus divinae voluntati, ut studeat omnia praecepta servare et bonis operibus infundare. Unde Mat. XII. dicit Salvator: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror est.18

Legenda. Beatus Iohannes ab omni peccato mundissimus fuit et tam fervens ad Christum sequendum ac eius voluntatem implendum, quod cum Domitianus audito, quia apud Ephesum multos ad Christum convertisset, iussit eum Romam duci, ubi proconsul iuxta edictum imperiale Iohannem admonebat, ut Christum negaret, et a praedicatione nominis eius cessaret. Qui respondit: "Oboedire oportet Deo magis, quam hominibus. Nec ergo Christum negabo, nec a praedicatione cessabo." Tunc ante portam Latinam iussus est flagellari, et ad derisionem in capite tonsurari. Sed Iohannes gaudebat pro amore Christi contumeliam pati. Tunc iussus est in dolium ferventis olei igne de subter candendo immergi, sed divina protegente gratia illaesus exivit. Ad quod miraculum proconsul stupuit et libertati reddere voluit, sed imperatorem extimuit. Iussu ergo Domitiani in exsilium relegatur in insulam, quae dicitur Pathmos, ut praedicare nomen Christi nequat. Nimirum Romani quamvis nullum deum respuerent, tamen Christum Deum praedicari prohibebant. Tum ex eo, quod Romanis prius non apparuerat, nec eorum auctoritate Deus vocatus fuerat. Ipsi autem statuto decreverant neminem, nisi ipsorum auctoritate, inter deos consecrari debere. Tum ex eo, quod omnium deorum cultum, quibus Romani inserviebant, Christus evacuabat. Et sic patet, quod si tu, homo, vis dilectus frater Christi esse, poenitentiam agere debes et praecepta Dei firmiter observare, ut sic valeas ad vitam ingredi. Unde Leo papa in sermone "Excedit quidem" dicit sic: Quo spiritu de intemeratae Virginis Matris visceribus nascitur Christus? Hoc de sanctae Ecclesiae utero renascitur Christianus, cui vera pax est a Dei voluntate non dividi, et in his solis, quae Deus diligit, delectari. Haec ille. (G)

Tertium signum in Deo dulcis delectatio vel iucundatio, quod signum ponitur secundum Petrum Aureoli et Alexandrum, ubi supra, ubi probat per illud Ps.: Multi dicunt, quis ostendit nobis bonum.19 Ibi - inquit - fit quaestio, quae multi homines quaerunt a fidelibus: Unde certi sunt, quod sint accepti Deo ex bonis, quae faciunt? Et propheta respondendo dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo.20 Et post pauca: In pace dormiam et requiescam.21 Haec sunt ergo tria - inquit -, ex quibus colligitur experimentum, per quod anima sancta cognoscit experimentaliter se habere gratiam, scilicet lumen apud vim rationalem, laetitia apud concupiscibilem, pax apud irascibilem. Quando enim ista tria sunt in anima sancta, certum experimentum est, quod illa sit in gratia vere Dei. Dico: ait vere, quia per hoc differt anima sancta ab anima infideli, pagana vel heretica. Quia anima sancta habet ista vera, quando habet gratiam. Sed anima heretica similiter et infidelis nunquam habet verum lumen in rationali, nec veram laetitiam in concupiscibili, nec veram pacem in irascibili, quamvis habeat vel habere possit iuxta suum errorem iucunditatem conscientiae et bonum desiderium et lumen rationis, quibus delectatur in Deo. Sed hoc est non verum, immo est sophisticum, sicut est in somniando vel fantasiando. Unde illorum iucunditas differt a nostra, quantum iucunditas somniantis a iucunditate vigilantis. Nam apostolus dicit I. Thim. IV., quod omnes habent cauteriatam conscientiam,22 et Isa. LVI.: Non est pax impiis.23 Sicut enim in paralitico videmus, quod est infirmitas, nec tamen est sensus doloris, sic anima infidelis habet materiam doloris in se, sed non sentit dolorem. Insana autem anima nec materia est doloris, nec sensus. In aegro autem non paralitico est materia doloris et sensus doloris. Ita in anima fideli aegra per peccatum est utrumque. Unde patet, quod sola anima sancta, quae est in Christi gratia et dilectione, habet veram delectationem in Deo, sicut et verum lumen irradians super vim rationalem et veram in Deo laetitiam ac conscientiae pacem. Haec secundum Alexandrum.. (H)

Ad propositum beatus ipse Iohannes multiplicem habuit et veram in Deo delectationem ac dulcedinem consolationis. Nam Dionysius scripsit unam epistulam Iohanni evangelistae exsulanti in Pathmos - ut dicit Franciscus de Mayronis -, in qua notat quattuor praecipua. Unum est, quia scripsit sic: Bene gaudere debes, quia tu es valde dilectus a vero amabili. Aliud bene - inquit - gaudere debes, quia tu in hoc mundo conversaris incorruptibiliter, sicut angeli in caelo. Tertium est bene gaudere debes, quia sicut mali patientes afflictionem in hoc mundo incipiunt poenam inferni, ita tu propter consolationes divinas tibi factas incepisti hic gaudium Paradisi. Quartum bene gaudere debes, quia tu debes reverti de exsulatu, quamvis tu idipsum non ignores, et sic factum est eodem anno Domitiano a senatu interfecto et cassato eius edicto Iohannes cum gloria rediit.

Quartum signum mundanarum contemptus prosperitatum, et adversitatum iucunda toleratio. Iac. IV.: Amicitia huius mundi inimica est Deo.24 Gregorius: Adversa laetanter tolerare maius est, quam mortuum suscitare. Beatus Iohannes docuit contemptum mundi (Legenda) et adversa libenter pro Christo sustinuit. Unde ipsum Christus magnis et multis miraculis laetificavit. Ex quibus hic aliqua inserere sufficiat. Nam Craton philosophus in foro spectaculum proposuit. Duos enim iuvenes fratres ditissimos omnibus distractis emere fecit duas gemmas preciosas, quas confrigi iussit coram cunctis ostendens per hoc contemptum mundi ad philosophandum. Apostolus videns ait: Stultus est talis mundi contemptus, eo quod iuxta doctrinam Christi debuissent praecipua pauperibus erogari, nec pro vana laude haec fieri. Philosophus ait: Ut verus Deus tuus probetur, reintegret has gemmas! Orante ergo apostolo reintegratae sunt miraculose perfectissimae. Unde philosophus et illi duo iuvenes crediderunt, et omnes discipuli eius Christum publice praedicantes: Item duo iuvenes relictis omnibus apostolum sequentes viderunt obviantes - quondam servos suos - pretiosis vestibus fulgentes, et seipsos egere contristati sunt. Apostolus perspiciens hoc iussit, ut afferrent virgas et a litore maris lapides, quas convertit in aurum et gemmas, dixitque: Probate per aurifices et gemmarios istorum veritatem et pretiositatem, et ite, redimite vobis ea, quae vendistis, quia caelestia praemia perdidistis! Estote divites temporaliter, ut in perpetuum mendicetis! Cumque contra divitias multis rationibus disputasset, ecce, iuvenis quidam mortuus efferebatur. Et orante apostolo praesentibus cunctis continuo resurrexit. Cui apostolus praecepit, ut illis duobus discipulis enarraret, quae vidisset. Qui enarravit multa de poenis inferni et gloria Paradisi dixitque: O miseri, quam indicibilia bona gaudiisque plena palatia perpetua perdidistis, quantaque mala infernalia incurristis! Tunc illi prosternentes se misericordiam postulabant. Quibus apostolus XXX diebus poenitentiam iniunxit, inter quos orarent, ut virgae et lapides ad pristinam naturam redirent. Quo facto omnem gratiam virtutum, quam prius habuerant, reacceperunt. Item praeterea laetificavit Christus miraculose praeservando Iohannem in adversis, scilicet in concitata seditione et veneni bibitione et mortuorum suscitatione, de quibus claruit supra sermone primo in legenda. (I)

Denique in hora mortis ipsum praeservavit a dolore et eidem apparens Christus evocavit ad caelum dulcissime, ut ibidem patuit. O ergo homo, adverte, quam bonum est servire Christo, qui non dereliquit suos. (K)

Circa tertium de gloria caelesti Iohannis quaeritur, ad quem ordinem spirituum beatorum in caelo sit Iohannes exsaltatus. Ad quod ponitur conclusio talis, quod scilicet Iohannes apostolus ad ordinem seraphicum est assumptus, ut sicut in terris fuit praedilectus Christi frater adoptatus, sic in caelis sit Christo proximus. Istud declaratur secundum Franciscum de Mayronis pluribus rationibus, et tantum tres ponemus:

Prima ratio charitatis maximae, quia Gregorius in homilia "Accesserunt ad Iesum publicani" dicit: Distincte - inquit - conversationes hominum singulorum, agminum angelorum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Haec ille. Sed quia seraphici spiritus dicuntur ab incendio charitatis secundum Dionysii librum de angelorum hierarchia, et ordo Seraphicus est a Christo maxime dilectus in caelesti patria, sicut et prae ceteris coniunctus Iohannes vero a Christo fuit praedilectus, et totus incendio charitatis plenus, cuius signum est, quia de charitate super eloquentia frequentavit, et usque ad ultimam senectutem semper discipulis charitatem commendavit, sicut dicit Hieronymus super epistulam ad Galatheos, ita, quod cum vix inter manus discipulorum ad ecclesiam deferretur ad singulas pausas dicere solebat: Filioli, diligite alterutrum! Interrogatus, cur semper sic loqueretur, respondit, quia praeceptum Domini est, et si solum hoc fiat, sufficit etc. Sequitur ergo, quod Iohannes ad seraph est sublimatus.

Secunda ratio apostolicae dignitatis, quia summo ordini in Ecclesia militante correspondet supremus ordo in Ecclesia triumphante secundum Dionysium, cum excellentia praemiorum sit secundum excellentiam meritorum. Et quia ordo apostolorum fuit supremus in ecclesiastica hierarchia, unde omnes apostoli ad illum ordinem videntur assumpti, inter quos Iohannes non fuit de minimis, immo de maximis, ergo habetur propositum.

Tertia ratio praecelsae sanctitatis, quia Iohannes inter excellentissimos sanctos est unus. Cum ergo de seraph corruerunt multi, etiam de sublimioribus illius ordinis, ergo pro reparatione ruinae illius non solum ad illum ordinem, sed et ad superiorem partem illius creditur Iohannes assumptus. Utpote maximus sanctus et praedilectus frater Christi adeo, quod omnium sanctorum videtur habere perfectiones, sicut et seraphin habent omnium inferiorum perfectiones. Unde Petrus Damianus ait: Quid in virtutibus incomparabiliter Iohannes non excedat, apostolus namque est in epistulis, in evangelio evangelista, propheta in Apocalypsi, martyr utique fuit. Item Polycrates, episcopus Ephesiorum: Iohannes pontifex fuit martyr, et doctor in Epheso dormivit. O ergo beatissime Iohannes, sanctorum altissime, Beatae Virginis Mariae fili adoptate, et Christi Iesu frater amantissime, rogamus te, pro nobis miseris precator adsiste, quatenus a Deo Patre et eius Filio, Iesu ac Virgine Matre tuis meritis detur nobis gratia et gloria! Amen.



1 Apc 1,9
2 Rm 6,23
3 Eph 2,8
4 Ioh 3,5
5 Act 14,22
6 Ioh 1,11
7 Hbr 2,11-12
8 Ioh 8,44
9 Cf. Mt 25,31-46
10 Cf. Ioh 19,25
11 Cf. Ioh 19,25-26
12 Cf. Rm 8,1-39
13 Cf. Rm 8,14
14 II Cor 11,26
15 Mt 25,41
16 Ecl 9,1
17 Cf. Ps 50,19
18 Mt 12,50
19 Ps 4,6
20 Ps 4,7
21 Ps 4,9
22 Cf. I Tim 4,2
23 Is 57,21; Is 48,22
24 Iac 4,4