Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XIX.]

De miraculositate et fructibus nativitatis

Sermo quartus

Videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis.1 Lu. II. (A)

Verba sunt pastorum illorum, quibus angeli Deum laudantes hodie apparuerunt, et Christi nativitatem annuntiaverunt, qui ex desiderio videndi Christum natum se mutuo hortati sunt dicentes: transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum; 2 Lyra: id est puerum natum per verbum angeli significatum. Quibus verbis insinuatur mira et stupenda novitas, quam fecit Dominus, et ostendit hominibus in hac sacratissima Domini Iesu nativitate, quia verbum, per quod facta sunt omnia, factum est homo et natum est puerulus in aspectu hominum iacens in praesepio. Nam, ut ibidem subditur: Venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio, 3 sicut dixerat angelus. Hinc Bonaventura in suo sermone de nativitate dicit: O, novitas summa et stupenda Salvatoris clementia! Nam regnat in caelo, qui iacet in feno. Qui fecit omnia, locum habere non potest in diversorio, sed locatus est in praesepio. Qui continet omnia, brevi involuitur panno. Qui pascit volatilia, lacte pascitur modico. Qui ista tam mira non stupeat, cum scilicet videat, quod manibus femineis portetur portitor orbis? Et nos itaque carissimi, intueamur devota mentis contemplatione Christum Iesum pro nobis hodie natum!Videamus puro cordis intuitu hoc verbum mirabile, quod factum est in divinali scilicet incarnatione, quod fecit ipsemet Dominus Deus miraculosissimo opere, et ostendit nobis fidei catholicae veritate! Iuxta quae verba thematis tria hic notemus mysteria declaranda:

Circa primum mysterium de miraculositate nativitatis Christi accipiamus hanc conclusionem, quod mysterium dominicae nativitatis est superadmirabile angelis et hominibus digne et devote contemplantibus. Et declaratur:

Ut nempe de aliis taceam, ad id facit confirmandum. Primo auctoritas. Nam scriptum est Isa. LIII.: Ascendet, scilicet Christus secundum Lyram, sicut virgultum coram eo,4 scilicet Deo Patre, in quo notatur humilitas et paupertas Christi nascentis atque virtutum in eo plenitudo. Nam virgultum secundum Catholicon dicitur multitudo virgarum, ut viridarium a radice pullulantium, unde bene et congrue in hoc significatur humilitas et paupertas per virgulti brevitatem vel bassitudinem, et gratiae ac virtutis plenitudo in eius gracilitate et viriditate multiplici. Sequitur: et sicut radix, scilicet sursum fructicans, de terra sitienti, id est sicca, hoc est de virgine, quae non fuit humectata, id est fecundata humano semine, sed Spiritus Sancti virtute. Et cum ibidem plurima de passione Christi et redemptione generis humani descripsisset propheta, subiunxit: Generationem - inquit - eius quis enarrabit?5 Quasi diceret nullus, quia haec auctoritas potest dupliciter intelligi. Uno modo de generatione divinitatis Christi a Deo Patre, sicut accipit Hieronymus super Mattheum. Et illa est incomprehensibilis et inenarrabilis non tamen ab hominibus, sed etiam ab angelis. Ambrosius: Impossibile est scire generationis divinae secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed etiam angelorum. Alio modo potest etiam intelligi dicta auctoritas de generatione Christi secundum humanitatem assumptam vel unitam divinitati, et sic etiam est inenarrabilis. Unde Leo papa in sermone dominicae infra octava nativitatis Domini dicit sic: Excedit quidem, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo. Et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi. Quia in Iesu Christo, Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam, quod dictum est per prophetam: Generationem eius quis enarrabit? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat. Et ideo nunquam materia deficit laudis, quia nunquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur, quod ad eloquendum tantae misericordiae sacramentum impares sumus, et cum salutis nostrae altitudinem explicare non valeamus, sentiamus nobis bonum esse, quod vincimur. Haec Leo, ubi supra. Item ad idem Damascenus super "Missus est." dicit: Qualiter facta sint unum Deus et homo, mirantur archangeli, stupent throni et potestates, pavent caeli, tremunt angeli, creatura non sustinet, vox silet, mens deficit, quoniam una puella sic Deum capit in utero, ut sanctis pacem, vitam mortuis, salutem perditis conferat. Haec ille. Et sic patet. (C)

Secundo id ostendit exemplaritas talis secundum Franciscum de Mayronis, quia cum videamus caelum esse latissimum prae terra quasi incomparabiliter maximum, reputaremus miraculum, si caelum terrae aequaretur et uniretur. Sed certe indicibiliter maius est miraculum Deum, qui incomprehensibiliter praeeminet omnibus, uniri humanae naturae, quae est inifma in ordine creaturarum rationalium. Unde Bernardus exclamans dicit: O, stupendum mirabileque sacramentum! Summus omnium factus est imus omnium. Quid hoc fecit, nisi amor? Item ad idem valet exemplum de rinoceronte vel unicorne, de quo Solinus, ut habetur in Catholicon, aliique philosophantes primo referunt, quod est animal rugitu mirabiliter horrido, corpore equino, capite cervino, ex cuius fronte media cornu unicum protenditur splendore mirifico ad magnitudinem quattour pedum, ita acutum, ut quidquid impetierit, facili ictu perforet. Dicunt quoque, quod rex animalium istius generis nascitur cum quadam corona per modum circuli in capite splendida, ut vitrum aurei coloris, et quod alia eiusdem generis cuncta sequuntur ipsum regem suum per silvas in nocte ad splendorem eius. Haec siquidem miranda videntur et representantia Christum. Nam et legitur in Iob XXXIX., quod dixit Deus de turbine ad Iob: Numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? Numquid alligabis ad arandum rinoceronta loro tuo?6 Haec ibi, quasi diceret non, quia secundum Lyram et Gregorium in Moralibus rinoceros fortissimae et omnino indomitae naturae est adeo, quod captus non potest domesticari aut ad laborem et servitium hominum applicari, nec diutius teneri, quia prae indignatione et impatientia ilico moritur. Unde non immerito repraesentat Christum, qui est invincibilis Deus, cuius voluntati nullus resistere potest. Ipse habet coronam regni caelestis, cuius cornu splendidum, id est adventus ad iudicium in forma gloriosa perforabit occidendo peccatores aeterna morte, et bonos ac electos suos deducet post se suae gloriae splendore ad caelestem patriam. Itaque sicut mirum esset rinoceronta ligari ad praesepe vel arandum et hominibus serviendum, ut Deus dicit Iob, sic multo fortius miraculosissimum est, quod Christus, Dei Filius ligatus est vinculo unionis naturae nostrae et positus in praesepio stricta fascia cinctus, et quod servire voluit hominibus tribus et triginta7 annis. Item secundo de rinoceronte Isidorus XII. li. Ethicorum et Albertus Magnus super "Missus est" concorditer dicunt, quod non potest capi, nisi ordinetur virgo aliqua ornata sertis, dulciter cantans, cuius vocem virgineam naturali instinctu hoc animal mox recognoscit, et virginea castitate delectatus ilico advenit et in sinum virginis caput reclinans obdormit, et venatores ex insidiis consurgentes ipsum capiunt vel occidunt, quodque hoc animal mox, ut praesenserit aliquem lubricum, vivere nullum talem permittit. Haec secundum Isidorum. Haec certe miranda sunt. Et convenienter Christus sic repraesentatur, qui a principio mundi nunquam capi nostrae unionis vinculo potuit, nisi mediante virgine mundissima, Maria, ornata sertis gratiarum omnium et virtutum, quasi dulciter cantante cum angelo ait: Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.8 Ad quam vocem virgineam mox Christo advenire in uterum virgineum conplacuit et novem mensibus quiescere. Qui etiam in detestationem carnalis lubricitatis nullum vitio Sodomitico in hac nativitatis nocte laborantem vivere permisit, sed omnes subitanea morte occidit, ut dicit Hieronymus super illud: Lux orta est eis.9 Sicque Christus ad virginem descendens tandem a Iudaeis insidiantibus est captus et occisus. Denique tertio dicunt quidam, quod rinoceron postquam occiditur, eius latus et cor perforatur, ut sanguis effluat, quia sanguis eius valet ad tingendum et colorandum pannos sericeos et pretiosos, et quod valet ad multas infirmitates curandas. Quod certe mirum est et convenit huic sacramento, quia sic et Christus post mortem fuit vulneratus in latere et corde, cuius sanguis valuit ad tingendum animas nostras in baptismo et colorandum pulchritudine gratiae etc., et ad curandum infirmitates spirituales, id est peccata et vitia. Et sic patet propositum. (D)

Tertio praemissam conclusionem rationis veritas ostendit, quia ipsa nativitas tot ac tantis et talibus miraculis facta est, ut videatur superadmirabilis omnibus creaturis. Et patet primo quidem ex parte divinae unionis. Et hoc triplici ratione. Primo ratione profundissimae humiliationis, quia Deus et Dominus omnium adeo se humiliavit, ut esset servus omnium et passionibus subiectus. Phil. II.: Exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Humiliavit autem se factus oboediens usque ad mortem etc.10 Nonne superadmiraile est et hominibus et angelis, quod infinita Dei maiestas sic est humiliata, immensa virtus adeo infirmata, ut morti sit subiecta, interminata Dei magnificentia, quam nec caeli capere possunt, adeo abbreviata, ut in virginis puellae utero clauderetur, et natus fascicula ligaretur etc. Denique incomprehensibilis Dei sapientia adeo est minorata, ut, per quam omnia dixit et facta sunt, efficeretur sic muta, ut nullas alias voces, quam pii ploratus emitteret. Hoc praedixerat Isa. IX. dicens: Parvulus natus est etc., et vocabitur admirabilis Deus fortis etc. et Pater futuri saeculi.11 O, quis haec non miretur? Secundo hoc idem claret ratione indivisae operationis et concomitationis, eo quod inseparabiliter Pater semper est in Filio et econverso. Ioh. XIV.: Pater in me est et ego in eo,12 sic et in Spiritu Sancto. Mirabilissimum ergo est, quomodo Filius potuerit carnem assumere non assumente Patre vel Spiritu Sancto.

Quaestio est ergo apud doctores, utrum una persona divina possit incarnari sine alia, vel nasci ex virgine non nascente alia persona divina. Arguitur, quod non, quia indivisa sunt opera Trinitatis, ut ait Augustinus I. De Trinitate VI. Sed assumere carnem est quaedam operatio, ergo etc. Item Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt unum secundum essentiam simplicem et inseparabiliter se comitantur, ut ubi est unum, ibi et reliquum sit. Ergo cui unitur unum, et reliquum. In contrarium est fides catholica, ut docet Augustinus et Magister in III. dist. I. Respondetur ergo secundum Bonaventuram ibidem, quod una persona potuit incarnari sine alia: verbum enim solum caro factum est. Ratio secundum Augustinum, quia unio est in persona, non in natura. Personae autem divinae licet conveniant in natura, distinguuntur tamen personalitate. Incarnatio autem vel unio primarie terminatur ad proprietatem personalem Filii, cuius proprietas est generari et non ad naturam, unde Deus totus incarnatus est, sed non totaliter, id est non secundum omnes personas. Tota enim natura divina incarnata est, sed in una tamen persona, scilicet Filii, et ratione huius personae dicitur Deus incarnatus, non ratione naturae, quantum est secundum se. Ad id facit exemplum primum, quod ponit Augustinus, quia videmus, quod in Sole calor et splendor in uno radio sunt inseparabiliter, sed calor exsiccare habet, slendor illuminare. Sol autem habet radium diffundere per mundum. Et ad propositum applica: item aliud in igne opposito speculo, ibi cum sint substantia ignis inseparabiliter et calor et splendor, in speculo solus slendor coloratur. Item in me est animalitas, humanitas et individui qualitas unum numero, scilicet ego ipse, et tamen animalitas mea convenit cum brutis, non autem humanitas, et ista convenit cum aliis hominibus in spem, non tamen in proprietate individuali, cum in me sint unum. Sic in proposito patet quodam modo.

Ad argumenta claret responsio secundum doctores communiter, quod quamvis tota Trinitas operata sit Christi incarnationem, solus tamen Filius Dei induit carnem. Sicut si tres milites induerent insimul, unum tamen illorum etc. Et ut ait Augustinus in quodam sermone: In carne Filii Dei praesens fuit Pater in Filio manens et ipse operans, atque Spiritus Sanctus, quo Christus erat plenus. Cum ergo - ait - una sit deitas, implevit Filii carnem Pater et Spiritus Sanctus, sed maiestate, scilicet divinitatis, non susceptione. Haec ille. Tertio superadmirabilis fuit haec incarnatio ratione impermixtae communicationis eo, quod in Christo divina natura et humana sunt impermixtae et tamen habent communicationem idiomatum. Adeo, quod propter indissolubilem unionem verbi et carnis omnia, quae carnis sunt, attribuunt verbo, et omnia, quae verbi sunt, de carne praedicantur, ut omnes volunt doctores super III. Ideo Augustinus li. De Trinitate c. XIII.: Talis - ait - est illa assumptio, ut Deus hominem faceret et hominem illum Deum. Et sic patet, quod mutuo idiomata praedicantur de naturis in Christo saltem concretive verbi gratia. Primo, quo ad essentiales perfectiones vere dicitur, quod iste puer, id est Christus, natus est infinitus, omnipotens, aeternus, immensus, omnisciens, incomprehensibilis, immortalis, et - quod Deus est puer - Deus est natus infirmus, impotens, passibilis et similia, ut Iere. XIV.: Quare - ait - futurus es, quasi vir vagus et infirmus etc.13 Secundo, quoad proprietates accidentales patet, quia sicut vere dicitur: iste puer est incommutabilis, incorporeus ubique etc., sic vere dicitur, quod Deus est albus, iuvenis vel pauper, aut in praesepio continebatur etc. Tertio, quo ad actiones et passiones, ut iste puer creavit caelos, et Deus comedit vel lac suxit. Iste puerulus gloriatur et genitus est ab aeterno, atque Deus est natus, crucifixus et mortuus etc. (E)

Secundo ex parte humanae assumptionis miraculositas patet tripliciter. Primo, quoad corpus Christi propter miraculum subitaneae organizationis, quia secundum Bonaventuram super III. dist. III., Richardum, Thomam et alios concordantes conceptio Christi facta est in instanti operante divina virtute, quae est infinite operans et perfectissime iuxta illud Deut. XXXII.: Dei perfecta sunt opera.14 Unde quamvis in aliis hominibus, ut dicit Philosophus IX. li. De animalibus: Corpus viri formatur, perficitur et organizatur complete circa XL diem aut XLVI, secundum Augustinum super Iohannem feminae vero corpus circa LXXX diem, sed miraculose fuit in Christo, quod eius corpus in eodem instanti, quo Beata Virgo ait: Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum,15 mox perfectum exstitit ita, quod in eodem instanti haec quattuor fuerunt in Christo corpore: scilicet conversio sanguinis puri beatae virginis in carnem Christi, formatio membrorum organicorum et omnium eius lineamentorum, animatio corporis illius organici et assumptio animati corporis in unitatem divinae personae, ut ait Augustinus et habetur III. Sententiarum. Unde secundum Holkoth super lib. Sapientiarum et Fransiscum de Mayronis atque Petrum Aureoli tria puncta hic notantur admiratione digna. Primum, quod nullus puerulus fuit umquam sic parvus conceptus, sicut Christus secundum corpus, eo quod tanto fuit aliis minor, quantum ab instanti conceptionis usque ad XL diem augeri potuisset in utero, quo, scilicet die XL, alii pueri animari solent. Et, ut dicit Bonaventura super III. dist. IV., voluit hoc Christus potissime propter commendandam nobis humilitatem. Propter hoc enim potissime de caelo descendit, ut superbiam exstirparet, et ideo minimus factus est. Secundum punctum, quod in tam parvo corpore recepta fuit anima divinitati mox unita. Tertium, quod scientia plena fuit creata super omnes animas nobilissimae naturae. Unde non fuit creata, ut tabula rasa, sicut nostrae animae creantur, ut patet li. De anima. (F)

Secundo itaque, quae ad animam, Christus fuit mirabilis omnibus creaturis propter miraculum divinae visionis, quia eius anima ab instanti creationis perfectissime vidit Deum et fruitive et scivit omnia praeterita, praesentia et futura, et omni gratia ac virtute fuit plena iuxta illud Lu. II.: Puer Iesus crescebat plenus sapientia et gratia Dei erat etc.16 Ratio secundum Thomam III. parte q. XXXIV. ar. IV., quia Christus ab instanti, scilicet conceptionis et creationis, fuit Deus et homo, et ideo ex unione illa deitatis a principio habuit, ut esset beatus et felix secundum animam, ut nunc. Ideo dicit Augustinus, quod ab instanti conceptionis Christus fuit comprehensor et viator. Tertio, quoad utrumque, scilicet animam et corpus, Christus fuit supermirabilis propter miraculum assumptae passionis in parte inferiori rationis et sensualitate corporis. Nam anima Christi, quoad partem superiorem, scilicet rationis, quae Deo adhaerebat, fuit beatificata. Sed et cum hoc in parte inferiori fuit dolori et maeroris perceptiva. Sic nempe miraculose servabatur, ne gloria animae redundaret in corpus vel in partem inferiorem rationis, ut scilicet per suam poenelitatem et dolorem satisfaceret pro peccatis nostris, et nos redimeret, ut patet III. Sententiarum di. IV. Ideoque Augustinus dicit, quod tota vita Christi ab instanti conceptionis crux erat et martyrium. O igitur, fidelis anima, vide, quantum te dilexit Christus, qui pro te subiecit poenalitatibus seipsum! O, Christiane, vide et pensa, quanta pro te fecit Deus miracula, et gratias age! (G)

Tertio ex parte virgineae generationis nativitas Christi fuit admirabilis omnibus creaturis propter multiplicia miracula in hoc concurrentia, quia scilicet virgo concepit, et de puro sanguine concepit, et Spiritus Sancti virtute concepit. Item quia virgo peperit et in partu clausa permansit, et sine dolore peperit, et virgo Deum genuit. Item, quod virgo lactavit filium, et ubere miraculose de caelo pleno aluit, et regem angelorum cum caelestis scilicet militiae exsultatione edidit, et omnium creatorem portavit, omnisque creatura eum testata est generaliter per miracula, ut patuit in legenda. Propter haec Origenes in homilia super illud Matthaei cum esset desponsata Maria17 etc. exclamans dicit: O, magnae admirationis gratia, o, inenarrabilis suavitas, o, ineffabile sacramentum! Ipsa est eadem mater, ipsa eadem virgo, ipsa genetrix et ancilla, ipsa genuit Deum et hominem. Quis umquam audivit talia? Quis a saeculo potuit, ut virgo esset et mater immaculata, mater incorrupta, mater Unigeniti Filii Dei, Domini nostri, Iesu Christi, qui est in caelis secundum divinitatem in sinu Patris, et in terris secundum carnem est in sinu matris, in caelis de Patre sine matre genitus, et in terris de matre sine patre generatus? Haec ille. Et sic patet. (H)

Circa secundum principale de fructuositate nativitatis dominicae vel utilitate quaeri potest: Quid profuit homini et cui oportuit pro nostra salute Christum, Filium Dei tam miraculose nasci? Ad quod respondetur per conclusionem talem, quod Filii Dei nativitas tam miraculosa fuit omnium fidelium pro salute necessaria atque fructuosissima. Declaratur:

Primo ratione sanandae nostrae infirmitatis in hoc mundo, quia ex peccato primorum parentum genus humanum incurrerat plures infirmitates tam corporales, quam praecipue spirituales, propter quas sanandas Dei Filius debuit nasci, ut salvaret perditum hominem per magnam suam misericordiam, iuxta illud Apostoli Titum III.: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.18 Hinc Augustinus in quodam sermone dicit sic: Christus per suam nativitatem honorat iacentem, levat ruentem, curat aegrotantem, coronat vincentem. Quibus verbis notantur maximi fructus nativitatis Christi. Primo quidem honorat - inquit - iacentem, quia natura humana iacebat despecta et summe vilificata. Namque erat dignissima creaturarum, cum esset in honore, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis, dicente Psalmo.19 Sed Christus multum eam, scilicet naturam humanam, honoravit, quando assumpsit, ut Deus sit homo. Quo facto plus honoris acquisivit humana natura, quam angelica. Nam angelus non audet Deum vocare fratrem suum, sed tantummodo Dominum, tamquam servus. Ps.: Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos etc.20 Daemones etiam non audent Deum vocare, nisi iudicem suum, quem habent timere punientem21. Sed homo audet Deum vocare et habet amare, ut fratrem suum de sua progenie descendentem et ut amicum suum. Unde Gregorius in homilia: Angeli iam non sub se humanam naturam velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se regnantem venerantur, nec dedignantur hominem habere socium, quem super se adorant hominem Deum. Hinc Christus vocare dignatus est homines fratres Ioh. XX. et amicos Iohannes XV.22 Secundo, ut dixit Augustinus, Christus per suam nativitatem levat ruentem, quia homo ceciderat per superbiam, sed Christus elevavit ipsum per suam humilitatem. Augustinus: Medicina tumoris hominis est humilitas Christi. Erubescat homo esse superbus, quando humilis factus est Deus. Tertio curavit aegrotantem variis morbis, quos, scilicet homo incurrerat sauciatus usque ad mortem corporalis poenae culpaeque mortalis et gehennae aeternalis. Quapropter Christus in sua nativitate attulit pro nostro medicamento carnem immaculatam de virgine sumptam et mortalem et passibilem, ut satisfaceret pro peccatis nostris in corpore suo, et sanguinem innocentissimum, quo redimeret et ablueret a peccatis, et animam in pretium secundum Bernardum. Augustinum: Magnus de caelo venit medicus, quia magnus per totum mundum iacebat aegrotus. Quarto Christus per suam nativitatem vincentem, scilicet hominem, coronat, quoniam hominem fecit diaboli victorem, cum in forma hominis, quam assupsit, congrediens diabolum, qui erat hostis humani generis, devicit. Unde Leo papa in sermone dicit: Dei namque Filius naturam generis sumpsit humani, ut inventor mortis, diabolus per ipsam, qua vicerat, vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito magno et mirabili equitatis iure certatum est, dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste non in sua maiestate, sed in nostra humilitate congreditur. Haec ille. Et sic patet multiplex utilitas nativitatis, quibus indigebat homo in mundo. (I)

Secundo declaratur ratione praestandae securitatis in iudicio Dei, quia antea humanum genus non tam habebat, unde sperare posset se evasurum mortis et inferni sententiam, regni caelestisque introitum, secundum quod testatur Ps., dicens: Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferni?,23 quasi diceret nullus. Sed nato Christo desperatio locum non habet, sed summa securitate spem habemus in iudicio, quoniam fratrem nostrum, scilicet Christum iudicem fore tunc videbimus. Ioh. V.: Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius Hominis est.24 Bernardus: Puto, quia iam me spernere Christus non poterit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea.25 Sed heu, quam multi sunt fratres Christi falsi, quia illi valde timere habebunt, quia illos tamquam periuros damnabit et fidefragos, qui non servaverunt pactum fraternitatis in baptismo promissum, scilicet abrenuntiare Sathanae in omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, ut habetur XVII. q. I. "Sunt quaedam" et de consecratione dist. IV. "Prima". Contra tales dixit Salvator Mat. XVI.: Filius Hominis venturus est in gloria Patris sui et tunc reddet unicuique secundum opera sua etc.26 (K)

Tertio declaratur ratione complendae felicitatis, scilicet in caelesti regno. Ex hoc enim, quod Deus natus est et factus homo, iam superna felicitas proficitur, ut scilicet totus homo beatificetur: anima in visione deitatis et corpus in visione humanitatis Christi. Ioh. X.: Ingredietur, scilicet anima, ad contemplationem deitatis, et egredietur, scilicet ad contemplationem humanitatis, et utrobique pascua inveniet.27 Ideo dicitur li. De spiritu et anima, quod propterea Deus factus est homo, ut totum hominem in se beatificaret. O, quam felices, qui has visiones utriusque oculi habebunt! O, quam infelices, qui ab illa visione excludentur! O, quam gloriosum homini Christum Deum videre! (L)

Circa tertium de gratiarum actione pro clara habetur conclusio, ne ex praemissis, quod scilicet dignum et iustum est omni creaturae, et angelicae et humanae, supremas gratias agere pro tanto miraculo et beneficio nativitatis Dominicae. Hoc autem ostendit Deus, quando voluit, ut in die nativitatis huius et angeli gratias agerent canentes: Gloria in excelsis Deo etc., et pastores in persona omnium hominum glorificarent et laudarent Deum in omnibus, quae audierant et viderant. Lu. II.28 Bernardus li. De diligendo Deum dicit: Si totum debeo pro me facto, quid addam pro me refecto tali modo? In primo opere me mihi dedit Deus, in secundo se. Quid ergo retribuam sibi pro se? Nam et si milies rependerem, quod non possum, quid sum ego ad Deum? O ergo, carissimi, eamus omnes, quaeso, cum pastoribus videre Filium Dei involutum pannis, vagientem, lacrimantem, prae frigore tabescentem, et genuflexo grates nunc omnes reddamus Domino Deo, qui sua nativitate nos liberavit de diabolica potestate! Huic cum angelis canamus: Gloria in excelsis, ut hortatur Ecclesia in prosa. Sed et cum ipsis pastoribus laudemus et glorificemus Deum in omnibus Dei beneficiis dicentes: O, Deus, Sancta Trinitas, tibi laus et gloria! O, Deus Pater, immensas tibi referimus gratias, quia misertus es nostri, et misisti Filium tuum Unigenitum ad liberandum nos de aeternae damnationis vinculo. Sic namque dilexisti nos, ut Filium tuum Unigenitum dares, ut omnis, qui credit in eum, non pereat. Ioh. III.29 O, Filii Dei, dulcissime Iesu, qui hodie pro nobis natus et in praesepio es reclinatus, quid laudis, quid gratiarumactionis tibi canamus aut referamus pro ineffabili tua charitate, qua dilexisti nos, et lavisti a peccatis nostris in sanguine tuo? Apoc. I.30 O, Spiritus Sancte, adoramus te et laudamus, amor sanctissime, inflamma, quaesimus, corda nostra ad ardendum in Christo Iesu pro nobis nato! O glorisissima, o piissima, o dulcissima Dei Mater, Maria, spes unica salutis nostrae, felix es, sacra virgo, et omni laude dignissima, quia ex te natus est Sol iustitiae, Christus, Deus noster. Ora ergo pro nobis Dominum Deum, tuum natum! Amen.




[1] Lc 2,15
[2] Lc 2,15
[3] Lc 2,16
[4] Is 53,
[5] Is 53,8
[6] Iob 39,9-10
[7] Editio: XXXIII.
[8] Lc 1,38
[9] Is 9,2; Mt 4,16
[10] Cf. Phil 2,7-8
[11] Cf. Is 9,6
[12] Cf. Ioh 14,11
[13] Cf. Ier 14,9
[14] Dt 32,4
[15] Lc 1,38
[16] Cf. Lc 1,80
[17] Cf. Mt 1,18
[18] Tit 3,5
[19] Ps 48,13
[20] Cf. Hbr 1,7
[21] Editio: pumentem.
[22] Cf. Ioh 20,17; Ioh 15,15
[23] Ps 88,49
[24] Cf. Ioh 5,27
[25] Cf. Gn 2,23
[26] Mt 16,27
[27] Cf. Ioh 10,9
[28] Cf. Lc 2,14; Lc 2,20
[29] Ioh 3,16
[30] Cf. Apc 1,5