Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo X.]

De sancta Lucia. Sermo cum legenda

Tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas, quoniam in te eripiar a temptatione.1 (A)

Haec verba sunt Ps. XVII. et possunt accipi, tamquam diceret sancta Lucia. Lucia quippe quasi 'lucis via' luce denominatur, quae quidem fuit etiam spiritualiter tamquam lucerna in sancta Ecclesia ardens per charitatem, et lucens per veritatem sapientiae, per quam omnes exemplo bonorum operum illustravit. Et quoniam ipsa a Deo fuit illuminata, ideo potuit bene et convenienter dicere: Tu, Domine, illuminas lucernam meam, et ut magis ac magis illuminetur, postulat dicens: Deus meus, illumina tenebras meas. Denique ex quo in sui persecutione Spiritus Sanctus ipsam virginem tanto pondere fixit, ut scilicet nullatenus moveri posset, sed maximis miraculis omnia temptamenta vicit, ideoque dicere potuit: quoniam in te, id est per te et per tuam virtutem, eripiar a temptatione etc. De hac autem gloriosa virgine Lucia iuxta praemissa verba tria praecipua magnalia notantur pro aedificatione. Primo, quod fuerit divinali luce luminosa, cum dicitur: Tu illuminas, Domine, et iterum: Deus meus, illumina tenebras meas, ubi per figuram epimonae idem repetitur ad maiorem certitudinem, scilicet huius mysterii. Secundo, quod fuerit virtuali exemplaritate famosa, cum dicitur: lucernam meam. Ut enim Gregorius dicit: Lucerna dicitur quasi lux in testa, scilicet fragili, sic virtutum opera lucent in carne fragili virginis huius. Tertio, quod fuerit martyrii passione victoriosa, cum subditur: quoniam in te, Deo, eripiar a temptatione, scilicet persecutionis. Secundum haec ergo tria mysteria notabimus:

Quoad primum mysterium luminositatis accipiamus hanc conclusionem, quod vera lux animae solus Iesus est illuminans mentem sanctae Luciae, sine qua luce nemo potest ad cognitionem divinorum pertingere. Haec conclusio declaratur:

Primo inquam auctoritate. Ioh. I.: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.2 Item eiusdem VIII. idem Salvator de se ait: Ego sum lux mundi, qui sequitur me, scilicet per fidem formatam charitate, non ambulabit in tenebris, scilicet ignorantiae et culpae, et per consequens non veniet ad tenebras gehennae, quae sunt terminus praedictarum tenebrarum.3 Propter hoc Mat. VIII. dicuntur tenebrae exteriores, id est vitiae.4 Per Christum enim facta est veritas contra tenebras ignorantiae, et gratia contra tenebras culpae, et dabitur gloria repromissa ab eo contra tenebras gehennae, propterea subdit: sed habebit lumen vitae,5 quia per irradiationem huius lucis elevabitur intellectus ad videndum Deum clare, et per consequens affectus ad fruendum ipso perfecte, in quibus consistit vita aeterna iuxta illud Io. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum et quem misisti, Iesum.6 Haec Lyra. Sed ex his auctoribus quaestiones occurrunt aliquae declarandae. [(C) ]

Prima quaestio: Quomodo Christus dicitur vera lux mundi, cum minus videatur illuminare mundum, quam sol iste visibilis, qui oritur quotidie super bonos et malos, Christus autem non illuminat nisi bonos, et ista illuminatio non est visibilis communiter? Respondetur secundum magistrum Lyram et concordantes doctores, quod Christus dicitur lux, et vere lux, utpote verus Dei Filius, qui genitus est a Patre, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, consubstantialis eidem, ut canimus in Symbolo Nicaeno. Lux enim vel lumen magis proprie dicitur in spiritualibus, quam in corporalibus, et maxime in Deo vel in divinis, quia lux habet esse manifestativum, quod proprie habet locum in cognitione intellectiva, quae summum tenet gradum. Et ideo ipse Deus solus est lux per essentiam, quia ab ipso omnis notitia derivatur, quia autem in verbo divino omnia declarantur, quod verbum est Christus, idcirco propriissime dicitur lux. Deus quippe lux est , et tenebrae, scilicet ignorantiae vel defectus aut culpae in eo non sunt ullae, I. Ioh. I.7 Hinc Augustinus III. super Genesim dicit: Christus non dicitur sic lux, sicut lapis, scilicet angularis, velut etiam agnus aut leo, sed illud dicitur proprie, hoc figurate, quamvis ergo Christus Deus non videatur lucere nobis peccatoribus in hoc mundo oculis corporalibus, est tamen verissime lux illuminans animas. Ubi est advertendum secundum eundem Lyram super Iohannem I. c., quod aliquid dicitur verum tripliciter.

Uno modo, quia distinguitur contra falsum, et hoc modo solus Christus dicitur et est verissima lux, a qua omnes deficientes non vere dici possunt illuminati eo, quod quamvis multi habeant lumen rationis naturalis, sicut philosophi, illud tamen deficit a cognitione divinorum, et sic a ratione verae lucis deficit, quia et si pagani et philosophi habuerunt de Deo aliquam cognitionem, illa tamen fuit admixta multis erroribus. Propter quod dicit Apostolus Ro. I. c.: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum, glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum.8 Et hoc claret in Aristotele, qui inter alios philosophos dicitur verius scripsisse, et tamen in pluribus deviavit a veritate, ut patet de mundi aeternitate, de intelligentiarum numero et earum felicitate, de Trinitate et aliis pluribus. Quanto magis alii philosophi erravere!

Secundo aliquid dicitur verum, quia distinguitur contra figurale, inquantum figura recedit a perfecta rei veritate. Sicut dicitur Christus vere Agnus Dei, non rei veritate, sed figurali, quia in Veteri Testamento expressius agnus innocens paschalis immolatusque pro peccatis Christum vere pro peccatis nostris in cruce immolandum figuravit, Christus tamen non fuit agnus realiter, sed homo. Unde Christus secundum hoc etiam dicitur vera lux, quia cognitio vel illuminatio divinorum in Veteri Testamento fuit tantummodo umbricata et figuralis veritatis, sed Christus vere se figuratum in Novo Testamento declaravit, et ad cognitionem divinorum vere perduxit.

Tertio dicitur verum, quia distinguitur contra participans. Multum enim distat inter tale: puta bonum vel lucidum per essentiam, et inter tale per participationem, sicut inter solem, qui lucet per se, et inter aerem lucidum per participationem a sole. Deus autem est bonus et lux per essentiam, a qua sunt omnia alia bona vel luminosa per participationem. Et ideo veracissime dicitur Christus Deus lux, quia per essentiam est lux et per seipsum. Alia autem omnia dici possunt luminosa per participationem, et per consequens non tam vere, quia quod est tale per essentiam, est causa omnium aliorum, II. Metaphysicorum. Sicut ignis est causa caliditatis in ferro ignito, et idcirco verius dicitur ignis calidus, quam dicatur ferrum calidum, et sic patet propositum, quod Christus dicitur vere lux, quia sine falsitate, sine umbra et sine participatione. Alii autem sancti, puta apostoli dicuntur lux mundi vel lumina per participationem a Christo. (D)

Secunda quaestio oritur ex eo, quod dicitur in praemissa auctoritate Ioh.: Illuminat - inquit - omnem hominem. Quomodo hoc vere de Christo dicatur, cum multos videamus infideles et peccatores, qui non illuminantur, sed pereunt, et tamen dicit: omnem hominem. Qui enim dicit omnis, nihil excipit secundum Philosophum I. Peri Hermeneias. Respondetur secundum Lyram ubi supra, quod hoc sic intelligendum est, quod Christus illuminat omnem hominem quantum in se est, quia quod aliqui non sunt illuminati, hoc ideo est, quia se subtrahunt ab influentia huius lucis, sicut claudens oculos se subtrahit a luce solis, et sic eius culpa est, quod non videt, non defectus ex parte solis. Vel dicendum subtilius propter obiecta, quod sicut distinguitur super I. Sententiarum dist. XLVI. c. II. et apud logicos, quod scilicet universalis signi distributio fit dupliciter, quandoque simpliciter, ut cum dicitur: Omnia quaecumque voluit Deus, fecit in caelo et in terra,9 quandoque autem distributione accommoda, sicut cum dicitur: "Iste magister docet omnes pueros de civitate." Hoc enim non est simpliciter de omnibus verum, quoniam multi sunt pueri, qui nec scholas intrant, sed de his tantum, qui discunt. Sic est in proposito de his tantum, qui illuminari volunt, quia per nullum, nisi per Christum illuminari possunt homines, et talis distributio accommoda excipit multos. Talis autem modus loquendi frequens est in Scripturis, ut cum dicitur, quod Deus vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire,10 cum tamen multi pereant. Item omnes in Adam peccaverunt,11 et tamen Christus non peccavit, nec Beata Virgo Maria secundum nostros doctores. (E)

Tertia quaestio oritur ex eo, quod dicitur: venientem in hunc mundum. Unde homines veniunt in hunc mundum? Numquid antea fuerunt in alia vita, ut inde venerint huc? Respondetur secundum Lyram ibidem, quod est modus loquendi ad significandum, quod homo secundum principalem partem, id est secundum animam, a qua denominatur rationalis, venit scilicet per creationem a Deo creante ex nihilo et infundente in corpus organizatum. Anima enim in creando infunditur et infundendo creatur, ut ait Augustinus. Et sic anima in hunc mundum veniens dicitur ab evangelista homo. Eo modo, quo pars principalior rei dicitur ipsa res X. li. Ethicorum. Sicut exempli gratia cum principes regni adveniunt vel conveniunt in aliquem locum, dicitur regnum illuc convenisse. (F)

Secundo illa conclusio praedicta declaratur ratione tali secundum eundem Lyram ibidem, quia homo factus est et ordinatus ad quendam finem supernaturalem, id est ad beatitudinem, quae excedit lumen naturalis rationis, secundum quod dicit Isa. et Apostolus I. Cor. II.: Oculus non vidit, Deus, absque te, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparasti diligentibus etc.12 Ad finem autem incognitum non potest homo moveri, quia secundum Augustinum incognita non possumus diligere. Et II. De anima: Nil volitum, nisi cognitum. Sicut enim porcus, qui auri pretiositatem non novit discernere, quantumcumque eidem apponatur aurum pretiosissimum, vel purpura aurea aut lapides pretiosi sternantur, plus eligit iacere in feno1 luti foetidi, quia illud noscit sibi placere per olfatum. Aurum autem aut purpura nil delectant ipsum, utpote suo sensui brutali minime nota. Sic in proposito est de nobis, qui assueti carnalibus delectamentis, haec sola diligimus, et caelestia, quae sunt bona pretiosissima, diligere non novimus, nec de eis iudicare scimus. Sicut caeci nati de coloribus: nisi a Deo infunderetur tali caeco cognitio colorum, aut animali bruto discretio inter pretiosa et vilia, tunc enim sciret vere extimare. Ideoque homo, qui cum in honore esset, non intellexit, nunc autem post peccatum comparatus est iumentis, et similis factus est illis, dicente Ps,13 ad finem suum consequendum necessario indiget illustratione supernaturali, ut in illum dirigatur, et ad videndum Deum pertingat. Lux enim divina sive verbum, quod idem est, non potest videri per essentiam cognitione naturali, quia talis cognitio est tantummodo per effectus, qui non adaequant virtutem primae causae, sed in infinitum distant ab ea. Idcirco oportet, ut ad veram Dei cognitionem illustretur supernaturaliter per Dei verbum, quod est Christus benedictus, verbum scilicet caro factum Ioh. I.14 (G)

Quod si diceres: ergo excusabiles sunt infideles, qui scilicet non habent hanc illustrationem, quam ex naturalibus non possunt habere, respondetur idem Lyram, quod Deus paratus est eam hominibus dare, quia natura non deficit in necessariis, ut dicitur tertio De anima. Et si hoc verum est de natura naturata, multofortius verum est de auctore ipsius naturae, qui est natura naturans. Et ideo si homo faciat, quod in se est, convertando se ad Deum per cognitionem et amorem, prout possunt haec ex naturalibus haberi, Deus supplet residuum addendo naturae perfectionem gratiae, illustrans eius supernaturali illustratione, nisi per peccatum homo ponat obicem. Quia ut scribitur Ioh. III.: Lux, scilicet Christus, venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim opera eorum mala,15 et sic patet Dei maxima misericordia erga nos.

Tertio dicta conclusio declaratur exemplo. Scimus enim, quod totus mundus sine Christo fuit semper in erroribus idolatriae, sed per Christum illuminatus verum Deum cognovit. Sic et beata Lucia, ut patebit in sequentibus. (H)

Quoad secundum mysterium, scilicet famositatis, sufficiat accipere pro conclusione et ex eius legenda declarari, quod videlicet beata virgo Lucia claris virtutibus lucida est in tota Ecclesia famosa et omnibus fidelibus imitanda.

Primo namque ipsa claruit fidei virtuositate, quia cum esset Lucia virgo Syracusana nobilis genere, sed nobilior fide, audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam divulgari sepulcrum eius adiit una cum matre sua, Euthicia quattuor annis fluxum sanguis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit legi evangelium, in quo habetur, quod Christus mulierem ab hac passione sanavit ad tactum fimbriae vestimenti. Tunc Lucia matri dixit: "Si credis his, quae leguntur, crede, quod Agatha semper sit cum Christo, pro cuius nomine est passa, scilicet in caelesti patria, et credens continge sepulcrum eius et sanitatem recipies!" Cumque iuxta sepulcrum orarent, Luciam somnus arripuit, viditque sanctam Agatham in medio angelorum gemmis ornatam et dicentem sibi: "Soror mea, Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae? Nam ecce per fidem tuam sanata est. Et sicut per me civitatem Kathanensium sublimatur a Christo, ita per te Syracusana civitas decorabitur, quia iucundum Deo in tua virginitate habitaculum praeparasti." Expergefacta surrexit et ecce mox mater eius perfectissime sanata fuit. Unde claret, quod fides in ipsa fuit devotione fervida, quia dicitur virgo Deo devota. Fuit et virginali puritate munda, in qua iucundum Deo habitaculum praeparavit. Fuit et firma et virtuosa, quia miraculose matrem sanare meruit. Et fuit pietate plena, quia matrem ad sepulcrum sanctae Agathae duxit, ut sanaretur, et ad credendum firmiter in Christo induxit, et sic praeceptum de honore parentum implevit. Fac et tu, o Christiane, similiter! (I)

Secundo claruit pietate et maxima ad pauperes liberalitate. Nam tunc dixit matri tuae: "Ecce, sanata es per ipsam, ergo te deprecor, quae te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, omnia pauperibus elargire!" Cui mater: "Tege prius oculos meos, et quidquid volueris de facultatibus, facito!" Ad quam Lucia: "Non sic, mater! Nam quid moriens das, ideo das, quia tecum ferre non potes. Nec hoc satis carum Deo est. Da igitur, dum vivis, Christo tua et mercedem habebis!" Cum itaque domum redissent, totum patrimonium vendiderunt et pauperibus erogaverunt. (K)

Tertio claruit charitate, scilicet constanti, qua animam et corpus Christo Iesu sacrificandum obtulit. Nam sponsus eius his praedictis auditis traxit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges vivere Augustorum. Tunc Paschasius mandavit eam sacrificare idolis. Cui Lucia respondit: "Sacrificium placens Deo est visitare pauperes et eis subvenire. Et quia iam amplius non habeo, quod offeram, meipsam Christo tribuo offerendam." Cui dixit Paschasius: "Ista narra tuis similibus stultis Christianis, ego autem decreta principum custodio, et ut sacrifices, volo!" Lucia respondit: "Tu tuorum principum decreta custodis, times et offendere non vis, illisque placere desideras. Ego autem Deum meum timeo, eius legem custodio, et offendere caveo, ac ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi videtur, ego facio, quod mihi utile est!" (L)

Quarto resplenduit mundissima virginitate, scilicet carnis et animae, quia omnem corruptionem peccati cavit. Quod est maximum, quia Paschasius haec ab ea audiens dixit sibi, quod quasi meretrix loqueretur. Lucia respondit: "Corruptores mentis et corporis - inquit - numquam scivi." At Paschasius ait: "Qui sunt corruptores mentis et corporis?" Lucia respondit: "Corruptores mentis vos estis, qui suadetis, ut animae deserant suum creatorem, dicente Apostolo: Corrumpunt bonos mores colloquia prava.16 Corruptores vero corporis sunt, qui delectationem corporalem praeponunt epulis sempiternis." (M)

Quinto humilitate. Nam his auditis dixit Paschasius: "Cessabunt verba, cum perventum fuerit ad verbera." Lucia humiliter respondit: "Verba Dei cessare non possunt." Cui ille: "Tu ergo Deus es?" Lucia ait: "Ancilla Dei sum, et ideo dixi verba Dei, quia ipse dixit, quod cum steteritis - inquit - ante reges et praesides, non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis etc." 17 Sed hic quaeritur, quare se Lucia non nominavit sponsam Dei vel filiam, sed ancillam. Respondetur, quod hoc fecit causa humilitatis. Filia enim vel sponsa Dei efficitur quis per gratiam. Nemo autem scit pro certo se habere gratiam, nisi per Dei revelationem, quae rarissima est. Unde Ecci. IX.: Nemo scit, utrum odio vel amore dignus sit.18 Et idcirco noluit illa nomina sibi arroganter attribuere. Ancilla vero Christi esse dicitur anima inquantum ab ipso est pretio sanguis empta, iuxta illud Apostoli: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro!19 Et ideo hoc dixit, de quo certa erat, causa humilitatis. In quo nobis omnibus datur exemplum humilitatis. (N)

Sexto sagacitate, scilicet divinalis sapientiae, quae praecipue patet in responsis eius tam praecedentibus, quam sequentibus. Nam cum haec dixisset, Paschasius ait sibi: "In te ergo est Spiritus Sanctus?" Cui Lucia: "Qui caste vivunt, templum sunt Spiritus Sancti, ut dicit

Apostolus."20 Tunc Paschasius dixit: "Ego ergo te faciam duci ad Lupanar, ut ibi virginitatem amittas et Spiritum Sanctum perdas." Lucia respondit: "Non inquinatur corpus, nisi de consensu mentis. Nam et si thura in manu mea violaveris, merces mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem voluntatem meam ad consensum poteris provocare." Nimirum haec verba sunt tam profundae sapientiae, ut etiam doctores de hoc disputaverint. (O)

Nam apud doctores quaeritur, utrum virgo violenter oppressa amittat aureolam virginitatis. Et respondetur secundum nostrum Richardum super IV. dist. XLIX. atque Petrum Aureoli et concorditer sanctum Thomam ibidem, quod propter hoc non amittitur aureola virginitatis, dummodo propositum servandi perpetuo virginitatem non interrumpat, illique actui nullo modo consentiat et hoc sive pro fide sive pro quacumque alia causa violenter corrumpatur. Sed et si hoc pro fide sustineat, erit ei plus meritorium et ad genus martyrii pertinebit. Hic Lucia dixit, quod si invita corrumpitur, merces sibi duplicabitur ad coronam. Hoc non est intelligendum, quod habeat talis duas aureolas virginitatis, sed quia duplex praemium reportabit. Unum pro virginitate custodia, aliud pro iniuria passa, dato etiam, quod talis violenter oppressa concipiat, nec ex hoc praemium virginitatis perdit secundum Thomam, ubi supra. Unde Augustinus De civitate Dei c. XIX. dicit, quod non amittitur sanctitas in corpore opresso manente animae sanctitate, sicut amittitur sanctitas corporis violata animae sanctitate, etiam corpore intacto. Et XXXII. q. V. c. "Magis idem" Augustinus dicit: Violentia in carne non violatur pudititia, si mente servatur. Et ad id facit etiam Ambrosii dictum c. "Tolerabilius" eadem causa et quaestione, et sic patet responsio. (P)

Septimo claruit beata Lucia perseverantiae firmitate invincibilitate. Nam cum haec dixisset, iussit eam Paschasius trahi ad Lupanar. Tanto autem pondere eam fixit Spiritus Sanctus, ut omnino eam movere de loco illo nequirent. Manusque et pedes eius funibus ligantes mille viri ad trahendum sunt adhibiti, nec sic potuerunt. Tandem quinquaginta vocatis quoque magis et incantatoribus, ut ipsam suis maleficiis moverent, omnino non potuerunt. Tunc Paschasius dixit: "Quae sunt ista maleficia, quod una puella delicata mille viris non est mota?" Lucia respondit: "Ista non maleficia sunt, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, me aeque immobilem videbis." (Q)

Quoad tertium ergo de eius martyrii victoria sit conclusio haec, quod scilicet beata virgo Lucia ex Dei gratia probatur fore victoriosissima et digne coronata martyrii gloria. Declaratur, quia ipsa habuit pugnam fortissimam et gloriosissime vicit omnia in fide Christi et gratia. Primo nempe vicit tormenta et ignem, quia visis praedictis miraculis insanus iudex torquebatur animo cogitans, quali poena eam perderet. Cui Lucia: "Paschasi miserrime, quid palloribus trepidas templum Dei, si me probasti, crede! Si vero non credis, discede!" Quo audito furiose anhelans praecepit ignem copiosum circa eam accendi, picemque et resinam et fervens oleum super eam iactari, ut celerius consumeretur, quia publica voce de seipso risum exhiberi cernebat et infidelitate confundebatur. At illa in nomine Iesu stetit immobilis dicens: "Ego rogavi Dominum Iesum Christum, ut ignis iste non dominetur mihi, et impetravi ab eo inducias martyrii mei, ut credentibus timorem passionis tollerem, et non credentibus insultarem." Unde in hoc Christus fecit sibi grandis miraculi gratiam, ut sicut corpus eius fuerat ab omni corrumptione alienum, ita ab ignis combustione foret praeservatum.

Secundo vicit gladium vulnerantem. Nam amici Paschasii videntes eum angustiari gladium in gutture Luciae immerserunt, quae tamen miraculo grandi loquelam non amisit, sed quamdiu voluit, oravit, et quamdiu voluit, allocuta est turbam circumstantem de fide, scilicet vera Christi, et confessione. Sicque promittens intervenire pro ipsis apud Deum dixit: "Sicut civitati Kathanensi soror mea, Agatha data est protectrix, et ego civitati Syracusanae interventrix."

Tertio vicit tyrannum pricipem. Nam dum haec agerentur, facta est sibi revelatio divina et ait: "Annuntio vobis pacem Ecclesiae redditam Maximiano imperatore hodie mortuo et Diocletiano de regno expulso." Ecce autem hoc dicto mox ministri Romanorum veniunt, Paschasium vinctum ad senatum ducunt: accusatus enim fuerat, quod universam illam provinciam depraedatus exstiterat, et sic coram senatu Romano convinctus capitali sententia est punitus.

Quarto vicit ipsa mortem, quia percussa gladio de loco non est mota, sed quamdiu voluit, supervixit, quo adusque sacerdotes venirent, et corpus Domini eidem traderent, quasi dicerent, quod non deceret, ut scilicet sponsa absque sponsi praesentia ad patriam aliam transiret. Quando autem voluit, spiritum tradidit, quia dulci allocutione more sui sponsi, Iesu benedicti, qui pacem discipulis in ultima cena reliquit, ipsa quoque in pace Christianis annuntiata verba finivit, et confitens Dominum Iesum Christum se ipsi Deo commendavit, et cum omnes astantes respondissent "Amen.", sacratissimum emisit spiritum. In eodem autem loco est sepulta et ecclesia fabricata. Passa vero est anno Domini tricentesimo decimo. O igitur virgo sanctissima Lucia, o verae lucis amica, o Christi sponsa dilecta, o omni virtute famosa, o virgo gloriosissima, corona martyrii victoriosissima, rogamus, ut pro nobis Christum exores, ut per tua merita detur nobis gartia et gloria! Amen.



1 Ps 17,28-29
2 Ioh 1,8
3 Ioh 8,12
4 Cf. Mt 8,12
5 Cf. Ioh 8,12
6 Ioh 17,3
7 I Io 1,5
8 Rm 1,21
9 Ps 134,6; Cf. Ps 113,11
10 I Tim 2,4
11 Cf. Rm 5,12; Rm 3,23
12 Cf. Is 64,4; I Cor 2,9
13 Cf. Ps 48,21
14 Ioh 1,13
15 Ioh 3,19
16 Cf. 1 Cor 15,33
17 Cf. Mt 10,17-20; Mc 13,9-11
18 Cf. Ecl 9,1
19 1 Cor 6,20
20 Cf. 1 Cor 3,16; 1 Cor 6,19