[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sanctae Caeciliae]

Item de sancta Caecilia sermonem accipere potes ex communi sanctarum1 applicando legendam.

Caecilia quasi caeli lilia
per virginalem munditiam fuit virgo praeclarissima, prosapia Romanorum nobilium exorta, a cunabulis in fide Christi nutrita, evangelium Christi gerebat semper absconditum in pectore suo, et non diebus, neque noctibus cessabat a colloquiis divinis et oratione, suam virginitatem conservari a Domino flagitans. Cum autem cuidam iuveni Valeriano desponsata fuisset, et dies nuptiarum constituta, illa subtus ad carnem cilicio induta erat, desuper deauratis vestibus tecta. Et cantantibus organis ipsa in corde Domino cantabat, dicens: „Fiat, Domine, cor meum et corpus meum immaculatum, ut non confundar.” Et biduanis ac triduanis ieiuniis orans commendabat Domino, quod timebat.
Venit nox, qua cum sponso cubiculi selentii secreta suscepit, et ita eum alloquitur: „O amatissime iuvenis, est secretum, quod tibi volo dicere, si iuras illud conservare.” Iurat ille. Tunc ait: „Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum. Hic si perceperit, quod tu me polluto amore contingas, statim feriet te, et morieris. Si autem sincero amore diligas, virginitatem meam custodiendo amabit te, sicut et me, et ostendet tibi gloriam suam.” Tunc Valerianus nutu Dei correptus ait: „Si vis, ut credam tibi, ostende mihi ipsum angelum, quem si probavero, quod vere angelus Dei sit, faciam, quod hortaris, si autem virum alium diligis, te et illum gladio feriam.” Cui Caecilia: „Si in Deum verum credideris, et te baptisari permiseris, ipsum videre valebis. Vade igitur in tertium miliarium ab urbe Via Appia, et pauperibus, quos illic invenies, dabis elemosynas, et dices: «Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum episcopum Urbanum», ad quem habeo secreta perferre, illi autem indica verba mea, et postquam ab eo fueris purificatus, rediens angelum ipsum videbis.”
Cumque Valerianus ivisset, et Sanctum Urbanum papam intra sepulcra martyrum latitantem invenisset, et haec omnia dixisset eidem, ille manus ad caelum expandens cum lacrimis oravit dicens: „Domine Iesu, suscipe seminum fructus, sc. castitatis, quos in Caecilia seminasti”, et subita apparuit senex niveis vestibus indutus tenens librum aureis litteris scriptum, quem videns Valerianus prae timore cecidit quasi mortuus, levatus a sene mandatum cepit, ut in libro illo legeret, et legit sic: „Unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Deus omnium, qui super omnes est, etc.” Dicit ei senior: Credis ita esse, an adhuc dubitas?” Tunc exclamavit dicens: „Non est aliud, quod verius credi possit sub caelo.”
Statim illo disparente Sanctus Urbanus eum baptisavit, et rediens Caeciliam cum angelo loquentem in cubiculo invenit, angelus autem duas coronas ex rosis et liliis paradisi in manu habebat, et unam Caeciliae, alteram Valeriano tradidit, dicens: „Istas coronas immaculato corde et mundo corpore custodite, quare de paradiso Dei attuli, nec umquam marcescent, nec odorem amittent, nec ab aliis, nisi quibus castitas placuerit, videri poterunt. Tu autem, Valerianus, pete, quod vis, et sequaris.” Ait ille: „Nil mihi dulcius fratris unici affectu in hac vita, peto, utet ipse veritatem mecum cognoscat.” Cui angelus: „Placet Deo petitio tua, et ambo cum palma martyrii ad Dominum venietis.”
Post haec ingressus Tiburtius, frater Valeriani dixit: „Miror hoc tempore hiemali rosae hic odor et liliorum unde spiretur, confiteor, ita sum refectus, ut totum me putem immutatum.” Valerianus dixit: „Coronas de rosis et liliis miro candore vernantes habemus, quas tui oculi videre non praevalent.” Tiburtius dixit: „In somniis loqueris, an in veritate?” Cui Valerianus: „Usque modo in somniis fuimus, sed iam nunc in veritate manemus.” Ad quem: „Quis te docuit hoc?” Respondit Valerianus: „Angelus Domini, quem et tu videbis, si purificatus fueris, et omnibus idolis abrenunciaveris.” Tunc Caecilia evidenter ei ostendit idola esse muta et insensibilia.
Tandem misit eum pro baptismate cum Valeriano ad Sanctum Urbanum, et interim dixit Tiburtius fratri suo: „Obsecro te, frater, dic, ad quem me ducturus es.” Et ille: „Ad Urbanum episcopum.” Tiburtius ait: „Ille totiens damnatus est morti, et si inventus fuerit, cremabitur, et nos pariter peribimus.” Cui Caecilia: „Si haec sola esset vita, iuste hanc perdere timeremus. Est autem alia melior, quae numquam perditur, quam filius Dei nobis enarravit, et miraculis monstravit.” Tunc coepit ei de trinitate in divinis et de adventu filii Dei et eius passione praedicare, quod congruum fuerit Christum pro nobis pati, ut satisfaciendo redimeretur homo. Tandem Tiburtius ductus est ad Sanctum Urbanum, et baptisatus saepe angelos Dei videbat, et omnia, quae postulabat, mox obtinebat.
Valerianus igitur et Tiburtius elemosynis insistebant, et sanctorum corpora, quos praefectus Almatius occidebat, sepulturae tradebant. Quod audiens Almatius eos ad se vocavit, et inquisivit, ac post plura verba praeceit, ut offerrent diis libamina. Responderunt: „Nos Deo vero sacrificium quotidie exhibemus.” Traduntur ergo in custodiam Maximi. Quibus ille ait: „O iuventutis flores fratres, quomodo ad mortem quasi ad epulas festinasti?” Cui Valerianus ait: „Promitte te crediturum, et videbis post mortem gloriam animarum nostrarum.” Et Maximus promisit, si hoc viderit.
Dumque Aurora finem daret nocti, Caecilia dixit: „Eia milites Christi, abicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis!” Quarto ergo miliario ab urbe sancti ducuntur ad statuam Iovis, et dum nollent sacrificare, pariter decollantur. Tunc Maximus cum iuramento asseruit se eorum angelos vidisse fulgentes et animas eorum quasi virgines de thalamo exeuntes et in caelum per angelos deductas. Credidit ergo Maximus in Christo, et omnis familia eius, ac universi carnifices, et baptisati sunt. Almatius audiens tamdiu plumbatis cedi fecit Maximum, donec spiritum excussit, cuius corpus Caecilia iuxta Valerianum et Tiburtium sepelivit.
Post haec Caeciliam quasi coniugem Valeriani iussit Almatius sibi astare, iussitque, ut idolis immolaret, aut mortis sententiam incurreret. Cumque prompte se morti offerret, apparitores et multi assistentes flebant, quod tam decora et nobilis puella ultro morti se traderet. Sed Caecilia dixit ad eos: „Hoc non est perdere iuventutem, sed mutare, dare lutum et accipere aurum, dare vile habitaculum et accipere pretiosum. Nam Deus reddet centuplum.” Tunc crediderunt in Christo quadringenti, et baptisati sunt. Quo audito Almatius Caeciliam interrogavit: „Cuius conditionis es?” Et illa: „Ingenua sum et nobilis.” Cui Almatius: „Ego te de religione interrogo.” Et Caecilia: „Interrogatio tua stulta est, quae duas responsiones una putat inquisitione concludi.” Et Almatius: „Unde tibi tanta praesumptio respondendi?” At illa: „De conscientia bona et fide non ficta.” Cui Almatius: „Ignoras, cuius potestatis sim, quare vivificandi et mortificandi mihi tradita est potestas.” Cui Caecilia: „Contra veritatem publicam probo te nunc esse mentitum, vitam enim viventibus tollere potes, mortuis autem dare non potes, es ergo minister mortis, et non vitae.” Cui Almatius: „Ut quid cum tanta superbia loqueris?” Et illa: „Non est superbia, sed constantia. Nam nos scientes sanctum Dei nomen omnino negare non possumus. Melius est enim feliciter mori, quam infeliciter vivere.” Cui Almatius: „Iam depone amentiam, et sacrifica diis!” Cui Caecilia: „Nescio, ubi oculos amiseris, nam quos tu deos dicis, nos saxa esse videmus. Mitte manum, et tangendo disce, quod oculis non vides!”
Tunc iratus iussit eam ad domum suam reduci, ibique tota die et nocte in bulliente balneo concremari, quae quasi in loco frigido mansit, nec modicum sudoris persensit, quod cum audisset Almatius, iussit eam in ipso balneo decollari, quam spiculator tribus ictibus in collo percussit, sed tamen caput amputare non potuit. Et quare decretum erat, ne quartam percussionem decollandus acciperet, eam semivivam cruentus carnifex reliquit, per triduum autem supervivens omnia, quae habebat, pauperibus distribuit, et omnes, quos ad fidem converterat, Urbano episcopo commendavit, dicens: „Triduanas mihi indutias a Domino poposci, ut hos tibi commendarem, et domum meam in ecclesiam consecrares.” Et sic fecit episcopus, ipsamque sepelivit circa annos Domini ducentos vigintitres. Rogemus ergo Christum, ut eius meritis det gratiam, et tandem gloriam. Amen.



1 Vide PA 110: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 111: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 112: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 119: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 120: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 121: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis vel PA 122: De sanctis virginibus vel mulieribus sermo communis.