[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXII.]

De uno vel pluribus martyribus communis sermo tertius

Qui vicerit, possidebit hoc (scilicet caeleste regnum) et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Apoc. XXI. 1 Item pro pluribus aliud thema: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones. Heb. XI. 2 (A)

In quibus verbis ostenditur, quod sancti martyres gloriosam victoriam et triumphum obtinuerunt in vita, in morte et post mortem. In vita quidem, quia vicerunt carnem, mundum et diabolum, dum nullo peccato consentire voluerunt. Item in morte, quia tantam constantiam habuerunt in charitate Christi, quod etiam per tormenta a Christo non potuerunt separari. Unde Gregorius homilia de apostolis dicit: Ecce electi Dei carnem domant, daemonibus imperant, praesentia, id est mundana despiciunt, ad aeternam patriam currunt, atque ad illam per tormenta pertingunt, occidi possunt, sed flecti nequeunt. Haec ille. Sic ergo post mortem triumphando caeleste regnum possederunt. Et hoc est, quod dicitur in themate: Qui vicerit, scilicet carnem, mundum et diabolum, possidebit hoc, id est regnum caelorum, et ero illi Deus (dans gloriam), et ipse erit mihi filius, scilicet per assimilationem perfectam ad Christum. Item in alio themate dicitur, quod fuerunt sancti, et habuerunt fidem, et vicerunt regna, et operati sunt in iustitiam, ac sic adepti sunt repromissiones aeternae hereditatis. Quibus docemur et nos taliter imitari illos, ut possidere valeamus caeleste regnum. Ad honorem ergo huius martyris vel istorum haec verba convenienter accipiuntur pro sermone. In quibus commendantur de tribus.
· Primo de virtuosa constantia, ibi: Qui vicerit. Item: Sancti per fidem
· Secundo de victoriosa patientia, scilicet qua vicerunt regna, et possident caelum
· Tertio de gloriosa corona repromissa, cum dicitur: Ero illi Deus. Item: adepti sunt repromissiones (B)

Circa primum de constantia martyrum quaeritur, quare sancti Dei et omnes Christiani debeant summopere esse constantes in pugna contra carnem, mundum et diabolum. Ad quod respondetur, quia ista pugna nisi quis assequatur victoriam, est valde periculosa quadruplici ratione:
· Primo propter belli continuitatem
· Secundo propter cadendi gravitatem
· Tertio propter diaboli calliditatem
· Quarto propter exitii aeternitatem
Primo propter belli continuitatem, quia numquam intermittit diabolus nos impugnare, sed continue contra nos machinatur, etiam cum non extimaretur. Unde Bernardus: Tres – inquit – hostes habemus praecipuos: mundum, carnem et diabolum. E quibus duo primi si quando intermittunt, numquam tamen penitus dimittunt. Tertius vero, scilicet diabolus tam exsecrabili odio contra nos coniuravit, ut numquam vel ad momentum intermittat, immo cum non sentitur impugnari, acrius impugnat. Nimirum ubique diabolus nobis laqueos tetendit ad capiendum in peccatis, scilicet in visu, in auditu, in gustu, in tactu, in odoratu. Item in sedendo aut stando laqueos otii et malae cogitationis in dormiendo, in laborando indiscretionis, in comedendo, bibendo etc. Unde legitur, quod sanctus Antonius abbas vidit mundum totum plenum retibus et laqueis diaboli, et interrogavit dicens: „Domine, quis haec potest evadere?” Responsum est: humilitas, scilicet poenitentiae. Sicut videmus, quod piscis et cervus evadit rete de subtus emergendo. Sic in proposito. Ideoque Iob VII.: Militia est vita hominis super terram.
3 (C)
Sed quare dixit ’super terram’, non ’supra terram’, nec ’subtus terram’, nec ’in terram’? Respondetur, quod ideo non dixit ’supra terram’, quia supra terram, scilicet in caelo nulla est pugna, sed est pax ibi continua. Postquam enim mali angeli deiecti sunt, deinceps nulla est in caelo pugna. Isa. XXXIII.: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
4 Item non dixit ’sub terra’, quia ibi, scilicet in Inferno non est pugna, sed incarceratio perpetua, ubi etiam daemones damnatos flagellant et cruciant, ipsi tamen non possunt repugnare nec se defendere tamquam ligati et compediti. Matt. XXII.: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. 5 Denique non dixit ’in terra’, quia in terra sunt homines terrena amantes et toto corde terrenis haerentes. In quibus etiam non est pugna, quia non resistunt diabolo, sed voluntarie sequuntur eum in peccatis, et ideo Gregorio dicente diabolus illos temptare vel impugnare negligit, quos quieto iure possidere se sentit. Sed notanter dixit: ’super terram’, quia viri sancti et fideles nec omnino sunt in terra, ut sunt cupidi, nec omnino sunt in caelo, ut sunt beati, sed mente elevati sunt super terram, scilicet per desiderium et meditationem, licet corpore sint in terra. Iuxta quod dicit Apostolus Phil. III.: Nostra conversatio est in caelis, 6 et sic tales dicuntur super terram. In istis est militia, quia pugnant contra temptamenta diaboli resistendo, ergo merito dicitur, quod militia est vita hominis, scilicet boni super terram. Hinc Bernardus dicit: Sentit, scilicet temptationes, qui dissentit, non sentit, qui consentit.
Secundo pugna sanctorum periculosa est propter cadendi gravitatem, quia qui cadit et vincitur in ista pugna, super omnes alios casus periculosius et gravius cadit. (D)
Quaero nempe te, o homo, quem casum reputas deteriorem super omnes casus, qui possunt esse. Si dicas: Casus in lutum, quo suffoceris, aut cadere forte in cloacam stercore plenam, et ibi suffocari peius est, aut cadere in cavernam serpentibus et bufonibus mordentibus plenam horribilius est. Prae his autem omnibus deterius est cadere in Infernum ad tormenta aeternalia et indicibilia. Sed secundum veritatem super haec omnia deterius est cadere in peccatum mortale, nam est supra casum et mortem in scaeno vel stercore, quia scribitur Sap. VI.: Luto vilior est vita eius,
7 id est peccatoris. Item Ioel. I.: Computruerunt iumenta, id est carnales homines in stercore suo, 8 id est in peccatis. Et certum est, quod peccatum foetidius est coram Deo super omnia stercora et foetida. Praeterea gravius est cadere in peccatum, quam cadere in ora serpentum, bufonum et draconum, quia ista venenant et occidunt corpus tantum, sed peccatum occidit et veneno perpetuo inficit animam. Unde Ecci. XXI.: Quasi a facie colubri fuge peccatum. 9 Minus dicit, et plus intelligit, id est plus quam a facie colubri. Denique cadere in peccatum peius est, quam cadere in Infernum, Ecci. XXVIII.: Mors illius, id est peccati, mors nequissima, et utilis potius Infernus, quam illa. 10 Lyra: quia poena infernalis minus mala est, quam peccatum mortale. Nam malum culpae mortalis est privatio boni divini, quod est infinitum. Malum autem poenae infernalis inquantum poena, tantummodo est privatio boni creati, propter quod minus habet de ratione mali. Et sic patet, quod quilibet homo magis debet cavere peccatum, quam quodcumque malum, etiam Infernum. Unde Anselmus li. similitudinum dicit: Si hinc peccatum et illinc Infernum haberem, et uni eorum necessario immergi deberem, prius me in Infernum dimergerem, antequam peccatum admitterem. Et intelligendum est de Inferno, secundum quod poena sine peccato.
Tertio pugna sanctorum est periculosa propter diaboli deceptionem et calliditatem. Unde Gen. III. scribitur: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. 11 (E)
Lyra: Ista calliditas refertur principaliter ad daemonem, qui in serpente apparuit. Sicut lingua alicuius dicitur erudita, quia prudenter movetur ab intellectu illius. Unde diabolus tamquam serpens est valde astutus contra sanctos. Primo quia nullum vincere potest per potentiam, sed per calliditatem vincit ac fraudulentiam. Isidorus: Debilis est hostis antiquus, non potest vincere nisi volentem, id est consentientem. Secundo quia mille nocendi artes habet. Unde Hieronymus ad[versus] Helvidium: Persequitur me hostis, cui non una, sed mille sunt nocendi artes. Hinc et diabolus mille artifex dicitur. Tertio quia cum serpens habeat caput, corpus et caudam, fraudulenter caput immittit, quo admisso statim totus illabitur. Sic de diabolo dicit Hieronymus: Lubricus est serpens antiquus, et nisi capite teneatur, statim totus illabitur. Per caput intellige mali suggestionem, per corpus delectationem, per caudam consummationem. Unde Hieronymus ille praedicatur beatus, qui statim, ut ceperint cogitatus, allidit eos ad petram, id est Christum. Quarto propter exitii aeternitatem, quia succumbenti aeternum a parte post tormentum imminet in Inferno et mors perpetua. Et per contrarium vincenti praemium datur aeternae beatitudinis. Unde Iaco. I.: Beatus vir, qui suffert temptationem, quoniam cum probatus fierit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
12 O ergo Christiane, stude vincere carnem, mundum et diabolum, ne pereas, sed coronam possideas, nam non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, ut dicit Apostolus. 13 (F)
Circa secundum de victoria patientiae martyrum quaeritur: Quomodo sancti martyres per patientiam dicuntur victores vere vel triumphatores, cum ipsi videntur fore victi, utpote puniti variis suppliciis et occisi? Ad quod respondet Maximus in sermone dicens sic: Est autem quorundam saecularium sententia, qua dicere solent apud belligeros viros: victus dicitur occisus. Hoc dicit suis dilectoribus mundus. Sed fidelibus suis aliud loquitur Christus. Et infra: Aliud est enim occidi pro Christo. Qui enim occiditur pro mundo, vincitur, cum occiditur, non enim occideretur, nisi vinceretur. Qui autem occiditur pro Christo, non vincitur, quamvis occidatur. Sed revera victor occiditur, quia cum occiditur, victor efficitur. Haec ille. Notandum autem secundum eundem Maximum aliosque simul doctores, quod sancti Dei per patientiam victores veri et nobilissimi efficiuntur pluribus rationibus:
· Prima ratio ex parte patientiae
· Secunda ratio ex parte animae
· Tertia ratio ex parte caelestis coronae
· Quarta ratio ex parte invincibilis pugnae
Prima ratio ex parte patientiae, quia iste modus vincendi, scilicet per patientiam est nobilissimus et gloriosissimus ac virtuosissimus. Est quippe nobilissimus, quia ut scribitur Prover. XVI.: Melior est vir patiens viro forti, scilicet fortitudine corporali, quanto melior est anima corpore, et qui dominatur animo expugnatore urbium.
14 Nam patientia opus perfectum habet, I. Iaco. I. ca. 15 Propter quod Diogenes philosophus dixit Alexandro Magno, qui multas urbes expugnaverat: „Tu – inquit – es servus servi mei”, quia Diogenes per rationem dominabatur suo appetitui sensitivo. Alexander vero serviebat appetitui sensitivo. Proinde canit Ecclesia de martyribus, quod hoc est victorum genus optimum. Item iste modus vincendi est gloriosissimus, quia assimilat Christo Dei Filio, qui vicit per patientiam, et efficit hominem filium Dei. Matth. V.: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri etc. 16 Denique est virtuosissimus, quia ut Seneca ait: Magnanimi est iniurias in summa patientia pati. Sunt enim innumerabiles, qui populos et urbes habuerunt in potestate, paucissimi, qui se. Facilius est enim gentem vincere, quam se. Haec Seneca.
Secunda ratio ex parte animae, quia martyr in anima est invictus, cum non cessit voluntate. Sed ut Augustinus ait De civitate Dei: Victoria non est aliud, quam subiectio repugnantium, ergo vincere non est aliquem vulnerare vel occidere, sed suae voluntati oboedire. Cum ergo martyr victor exstitit in anima, in qua vinci non potuit, sequitur, quod gloriosissime triumphavit. (G)
Nam quaero: Unde iudicatur homo esse vere homo, nisi ex parte animae, et non ex parte corporis, quia homo est animal rationale? Et ut Augustinus super Ioh. dicit: Non distat homo a pecore, nisi intellectu et ratione, cum corpus mortale habeat, sicut et pecora. Sic ergo homo in omnibus iudicandus est ex parte animae. Unde non est dicendus homo pulcher in corpore, qui est foedus in mente. Matt. XXIII.: Vae vobis, hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris apparent speciosa, intus autem sunt plena omni spurcitia.
17 Item non est dicendus nobilis quis ratione generis, sed ratione virtutis. Unde Augustinus: Malus etiam si regnat, servus est tot dominorum, quot vitiorum, quia qui facit peccatum, servus est peccati, Ioh. VIII. 18 Item non est dicendus vere vivus, qui in anima est per peccatum mortuus, quia a principaliori debet fieri denominatio, ut dicit Philosophus in Praedicamentis. Sic qui in anima cavet mortem et vincit, vere victor est multo fortior, quam qui in corpore tantum vincit. Unde Augustinus De civitate Dei dicit: Si diligenter consideremus, cum quis pro veritate fideliter moritur, mors cavetur, scilicet aeterna. Suscipitur a corpore separatio animae, nec tamen a Deo, qui est vera vita, anima separatur. Unde patet, quod martyr vere victor dicitur. Cum autem quis in anima cesserit peccato, vere victus est turpiter.
Tertia ratio ex parte caelestis coronae, quia martyr pro invicto, id est Christo Domino occisus iuste coronatur tamquam victor. Unde Maximus in sermone dicit: Corona victoribus datur. Quomodo ergo occisus ille victor negatur, qui pro eo, quod occiditur, a iusto iudice coronatur. Ecce beatus hic martyr occisus est quidem, non tamen victus, quia pro invicto invenitur occisus. Invictus est enim Christus, pro quo maluit occisi martyr, qui si occidi pro invicto metueret, ad victoriam non veniret. Haec ille.
Quarta ratio ex parte invincibilis pugnae, quia sancti martyres patiendo non possunt flecti a iustitia vel vinci a malo, sed potius ipsi vincunt invincibilia regna. Propter quod de eis canitur: Sancti per fidem vicerunt regna, ut in themate. (H)
Sed qualia regna vincunt sancti Dei? Respondetur, quod tria sunt genera invincibilium, quae ipsi vincunt. Primo regnum daemonum, de quo Iob XLI.: Non est potestas in terra, quae comparetur ei,
19 id est potestati diaboli, qui quidem regnat in hominibus per peccatum. Ideoque sancti et fideles Christi victores dicuntur, quia vincunt regnum peccati, quod est regnum invincibile secundum quid tamen, quia innumerabiles homines diabolus sibi subicit per peccatum. Sed sancti hoc regnum per peccati et temptationum resistentiam vincunt. Ad quod hortatur omnes Apostolus Rom. VI. dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, sed exhibete vos Deo. 20 Secundo vincunt regnum mortis et inferorum, quod etiam est invincibile secundum quid, quia mors omnes necat, innumerabiles ad Inferna deducit. Sed hoc sancti vincunt per Christi charitatem. Unde Cant. VIII.: Fortis est, ut mors, dilectio, dura, sicut Infernus, aemulatio. 21 Tertio vincunt regnum caelorum, et quod est maximum, vincunt ipsum invincibilem Deum, cui nullus potest resistere. Unde Salvator dixit Matt. XI.: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 22 (I)
Sed quomodo exemplo sanctorum possimus vincere regnum caelorum et omnes beatos caelestes ac ipsum invincibilem Deum. Respondetur, quod per poenitentiam et lacrimosam orationem. Unde Bernardus: O felix lacrima, tuum est regnum, tua est potentia, tu vincis invincibilem et ligas omnipotentem. Haec ille. Exemplum de Moyse, cui oranti dixit Dominus Exo. XXXII.: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra populum istum.
23 Et cum ille non cessaret orare, placatus est Dominus. Ecce ergo patet, quod sancti martyres merito dicuntur victores, quia vincunt Deum precibus, poenitentia et patientia, omnia quoque regna invincibilia vincunt. O ergo homo, fac similiter, et eris victor gloriosus, ac possidebis regnum caelorum. (K)
Circa tertium de gloriosa corona repromissa, quia dicitur in themate, quod sancti sunt adepti repromissiones. Nam et in primo themate repromittit Deus vincenti dicens: Ero illi Deus, et ipse mihi filius. Quaestio haec sufficiat pertractanda, scilicet quare caelestis corona et praemia illa beatorum vocantur in Scriptura repromissiones, et non simpliciter promissiones dicuntur. Respondetur, quod ideo, quia saepe et saepius Deus illa repromisit hominibus. Unde dicuntur repromissiones a ’re’, quod est ’iterum’, et ’promissiones’, quasi iteratae promissiones. Nimirum Deus vitam beatam se nobis daturum promisit omnibus modis, quibus consuevit fieri promissio apud homines, videlicet verbo, iuramento, signo, dono et pignus dando. Primo inquam verbo, Gen. XV.: Noli timere, Abraham, ego ero merces tua magna nimis.
24 Item XII.: Semini tuo dabo terram hanc etc. 25 Per semen Abrahae figurabantur omnes fideles fidem Abrahae imitantes, et per terram promissionis terra viventium, id est caelestis beatitudo, quam Deus promisit. Secundo iuramento, Lucae I.: Iusiurandum, quod iuravit Abraham, patrem nostrum etc. 26 Item in Novo Testamento Christus quasi iuramento promisit, cum Ioh. X. dicit: Amen, amen dico vobis, ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, scilicet ad unionem deitatis, et egredietur, scilicet ad visionem humanitatis gloriosae, et utrobique pascua inveniet. 27 Tertio signo, scilicet manum applicando, quod fecit in assumptione humanae naturae et crucis passione, ubi manum extendit. Hoc petebat David dicens: Fac mecum signum in bono, ut videant. etc. 28 Quarto dono promisit, cum Spiritum Sanctum donavit, per quem fideles salventur. Unde Petrus Act. I.: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu, et accipietis donum Spiritus Sancti, vobis enim est repromissio etc. 29 Ultimo promisit pignus dando, scilicet corpus et sanguinem in Eucharistia. Ioh. VI.: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. 30 Unde canit Ecclesia: O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. O ergo immensa charitas et pietas Christi erga nos. O homo, reama Deum te sic amantem, quia indubitanter dabit tibi perseveranti vitam aeternam. Quam nobis praestet Christus Dominus. Amen.



1 Apc 21,7
2 Cf. Hbr 11,33
3 Iob 7,1
4 Is 32,18
5 Mt 22,13
6 Phil 3,20
7 Sap 15,10
8 Ioel 1,17
9 Sir 21,2
10 Sir 28,25
11 Gn 3,1
12 Iac 1,12
13 II Tim 2,5
14 Prv 16,32
15 I Iac 1,4
16 Mt 5,44-45
17 Mt 23,28
18 Ioh 8,34
19 Iob 41,24
20 Rm 6,12-13
21 Ct 8,6
22 Mt 11,12
23 Ex 32,10
24 Gn 15,1
25 Gn 12,7
26 Lc 1,73
27 Ioh 10,9
28 Ps 85,17
29 Act 2,38
30 Ioh 6,52