[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXIX.]

Sequitur de sanctis virginibus vel etiam quibusvis sanctis mulieribus
Sermo communis.

Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro etc. Matt. XIII. 1 et in evangelio hodierno. (A)

Item aliud ex Vetere Testamento thema: Iucunditas cordis haec est vita et thesaurus sine defectione sanctitatis. Ecci. XXX.
2 In quibus verbis Christus et Sacra Scriptura commendat nobis pretiositatem castitatis comparando eam pretiosissimo thesauro: quatenus nos miseri affectuosius ipsam castitatem appretiemus et diligamus observare. Nam Christus dicit, quod castitas est, sicut thesaurus absconditus in agro, scilicet nostri corporis. Et hoc dictum Ecclesia accipit praecipue de castis mulieribus vel virginibus applicando in evangelio. Et dicit, quod pro tanta pretiositate eius debet homo vendere omnia, quae habet, et eam emere, id est observare usque ad mortem. Sic etiam scriptura praedicta Ecclesiastici dicit, quod iucunditas cordis haec est vita et thesaurus sine defectione sanctitatis, id est castitatis, quod dicit, quod iucunditas conscientiae et vita, scilicet gratiae consistit in thesauro, isto scilicet castitatis, quae est sanctitas sine defectione, id est sine corruptione. Ad honorem ergo huius sanctae virginis vel cuiuscumque mulieris merito accipitur. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus, secundum quod de his tribus commendatur talis sancta.
· Primo de castitatis thesauro, quia comparatur thesauro, ut patet
· Secundo de virtuositatis praecelso merito, quia pro eo habendo vendidit omnia
· Tertio de lucrositatis eius studio, quia emit eam (B)
Circa primum de castitatis thesauro quaeritur, quare Christus et Scriptura Sacra castitatem thesauro comparavit. Ratio quaestionis est, quia ut Hieronymus dicit li. I. Contra Iovinianum, in veteri lege gloria erat in partubus et maledicta sterilis, quae non habebat semen in Israel. Mirum ergo, quod sic castitas commendetur, ut thesauro pretiosissimo assimiletur. Respondetur, quod castitas merito thesauro comparatur pro sui pretiositate virtutis, quam Christus in se et in sua matre multum sublimavit et dignificavit, cum ex virgine nasci voluit. Licet in veteri lege erat gloria in partubus, quia per generationes deveniendum erat ad Christi adventum. Sed nunc reputatur et sanctitas thesaurus pretiosissimus pluribus rationibus.
· Prima ratio appretiationis
· Secunda absconsionis
· Tertia copiosae conditionis
· Quarta ditissimae prosperationis vel felicitationis
Prima ratio appretiationis. Nam thesaurus dicitur a ’thesis’ in Graeco, quod est ’positio’ in Latino, et aurum quasi repositum aurum vel pretiosum quid pro auro valens. Sed virginalis castitas est aurea pretiositate praefulgens. Primo quia sicut aurum praeponderat omnibus metallis, sic virginalis castitas. Unde Ecci. XXXVI.: Omnis ponderatio non est digna continentis animae.
3 Secundo quia sicut aurum inter omnia metalla praefulget pulchritudine, aurum enim non perdit fulgorem pulchritudinis suae nec ignis adustione, nec luti involutione, nec temporis vetustate. Sic castitas debet esse, ut non minuatur igne concupiscentiae, nec terreni corporis lutei amore, scilicet carnali, nec aliqua longaeva aetate. Unde Hieronymus dicit: Castitas est mentis et corporis incorrupta custodia ab omnibus illecebris carnis. Tertio quia sicut aurum super omnia metalla est regii decoris, nam et vestis aurea ad reges et reginas pertinet. Similiter et de auro bibere regiae dignitatis est secundum leges, et patet ex his, quae scribuntur I. Mach. X. et pluribus passibus, ubi legitur, quod rex concessit Iudae et Ionathae aureis uti. Sic castitas est regii decoris, id est Christi et Sanctae Matris eius. Unde Ambrosius li. De virginibus ipsam virginitatem nominat regnum aureum et pulchritudinem ac sponsam regis. Merito ergo castitas pro thesauro magno est.
Secunda ratio absconsionis, quia sicut thesaurus absconditur et occultatur, sic castitas a paucis valde raro agnoscitur vere et apperitur iuxta dictum Salvatoris Matth. XXI.: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum, sed non omnes capiunt (inquit) verbum istud: immo paucissimi. 4 Quia ut Gregorius dicit I. dist.: Quia sanctitem 5 sine vitio carnis pauci inveniunt. Item sicut thesaurus absconditur: sic virginalis castitas abscondenda est a furibus et latronibus, id est a vana gloria mundi et daemonibus. Propterea Christus dicit, quod simile est thesauro (non simpliciter), sed abscondito, inquit, in agro, id est in agro nostri corporis. Et ad id Apostolus II. Cor. IV. dicit: Habemus thesaurum iustum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. 6 (C)
Quaeritur hic, qualiter debeat homo abscondere pretiosum thesaurum castitatis in sui corporis agro, ne scilicet perdat per raptores et fures daemones. Ad hoc respondetur, quod debet abscondere praecipue per tria. Primo per sensuum clausuram et cohibitionem, ut sic sepem circumdemus, scilicet custodiae. Nam Ambrosius dicit, quod mors intrat per fenestras quorumcumque sensuum et sic rapit omnia. Ecci. XXXVI.: Ubi non est sepes, diripietur possessio,
7 propter quod et Christus Matt. V. dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam etc. 8 Et propter hoc Deus voluit, ut servetur thesaurus castitatis in vase fictili, id est carne fragili terreno, non ferreo, quatenus homo sit plus sollicitus per conservationem. Augustinus De vita Christiana: Quo sublimior est gloria castitatis, eo maior debet esse cura pro custodia. Secundo per carnis mortificationem. Iuxta illud I. Co. IX.: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne reprobus efficiar. 9 Sic enim quasi sub spinetis et vepribus occultata melius tuebitur. Quia ut Bernardus dicit: In deliciis periclitatur castitas. 10 Tertio abscondi debet per humilitatem tamquam per suffossionem, ne visui pateat. Augustinus: Non solum praedicanda est virginitas, ut servetur, sed etiam ne infletur. Eoque dicit Bernardus: Nec virginitas Mariae placuisset Deo sine humilitate. Debet igitur abscondi a vento vanae gloriae in fundo humilitatis, ne pateat ruinae. Nam ait Gregorius in homilia: Caelestis desiderii studium custodire non sufficit, qui haec ab humanis laudibus non abscondit, depraedari enim desiderat, qui thesaurum publice in via portat.
Tertia ratio copiosae conditionis, quia pro thesauro conditur non modicum aurum: puta non tres aut duo ducati, sed multi et sic copiosi valoris. Reconduntur autem praecipue tria, scilicet aurum, argentum, similiter et lapides pretiosi. Sic castitas debet esse copiosa, scilicet valore et cumulo meritorum magnorum. (D)
Sed quomodo castitas reputatur copiosi valoris iuxta haec? Respondetur, quod: Primo si habet aurum charitatis, quae est in servandis praeceptis. Apocal. III.: Suadeo tibi emere aurum ignitum, ut locuples fias.
11 Bernardus: Castitas sine charitate lampas est sine oleo: tolle oleum, lampas non lucet, tolle charitatem, castitas Deo non placet. Secundo si habet argentum clarae puritatis, scilicet in poenitendo et cavendo a peccatis. Sap. IV.: O quam pulchra est casta generatio cum claritate, 12 scilicet munditiae a peccatis. Tertio si habet lapides pretiosos boni et multi operis. Gregorius in homilia: Nec castitas magna est sine bono opere, nec bonum opus aliquid est sine castitate.
Quarta ratio ditissimae prosperationis vel felicitationis, quia thesaurus divitem reddidit ipsum possidentem et felicem secundum potentem prosperitatem. Sic castitas divitias possidet gratiarum et meritorum ac praemiorum, ac felicem facit in Christo. Unde Sap. III.: Felix sterilis et incoinquinata, qui nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. 13 Nam continentiae debetur in praemio fructus, scilicet coniugali XXX, viduali LX, virginali centesimus, ut patet per doctores super Matt. XIII. Debetur etiam virginitati specialis aureola, et iste fructus vel divitiae tales sunt optimae super omnes terrestres divitias, utpote caelestes et divinae. Augustinus: O quam dulces et sic optimi sunt fructus castitatis, quia in eis singulariter reficitur Dominus maiestatis. (E)
Quaeritur hic: Ex quo castitas est tam commendabilis virtus, quia ergo Christus eam non praecepit servari debere in virginitate vel viduitate permanendo, sed permisit matrimonium contrahere. Respondetur secundum Chrysostomum, quod ideo, quia est virtus tam excellens et pretiosa, quod non potest capi a carnalibus. Ideo Matt. XIX. cum dixisset Christus: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum, subiunxit: Qui potest capere, capiat.
14 Lyra: quod dicit: propter altitudinem huius virtutis non capit hoc homo, praecipue carnalis. Ideoque Chrysostomus ait: Plus Christus ceteris amat virgines, quia sponte tribuunt, quod eis non est imperatum. Ambrosius: Virginitas ita pretiosa est, quod suaderi potest, imperari non potest, nam magis est voti, quam praecepti. Quapropter dicit Apostolus I. Cor. VII.: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, bonum est enim homini sic esse. 15 O ergo quam miseri et infelices sunt homines luxuriosi, qui tale et tantum bonum, scilicet castitatem contemnunt. O utinam servarent saltem coniugalem castitatem, si nolunt vidualem vel virginalem. Sed vae eis, qui per momentaneam delectationem adquirunt sibi aeternam poenam in Gehenna, si hic poenitentiam non tenuerunt. (F)
Circa secundum de praecellentia castitatis inter virtutes quaeritur, utrum castitas, praecipue virginalis meritum praecellat ceterarum virtutum thesauros meritorum. Ratio huius quaestionis pro et contra est, quia scribitur Ecci. XXVI.: Omnis ponderatio non est digna continentis animae,
16 et quia Apoc. XIV. dicitur de virginibus: Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit, et cantant canticum novum, scilicet de integritate carnalis, quod nemo alius in caelo potest cantare. 17 Sic ergo patet, quod praecellit castitas praecipue virginalis virtutes ceteras tamquam pretiosior et Christo propinquior ac iucundior in caelo. Sed quid dicendum est, quod Augustinus li. De coniugali bono dicit: Non est – inquit – impar meritum continentiae in Iohanne Baptista, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit, quorum uterque pro temporum distributione Christo militavit. Item Hieronymus Contra Iovinianum li. II. dicit sic: Eo modo Abraham placuit Deo in coniugio, sicut nunc virgines placent Deo in perpetua castitate. Haec ille. Ergo sequitur, quod castitas non praecellit virtutes. Ad haec respondetur secundum Rainerium in Summa tit. De virginitate iuxta sententiam sancti Thomae II. II. q. CLII. eliciendo quattuor praecipua puncta vel documenta ostensiva. Primum est pro obiectionis praetactae solutione, videlicet quod licet virgines pro praeponderatione puritatis dicantur in Scriptura prae ceteris Christum comitari et canticum speciale cantare, quod nemo alius potest canere, tamen ex hoc non intendit Scriptura, quod ipsae praecellant omnes alios in beatitudine. Ratio, quia multi corrupti praeferuntur in gloria essentiali multis virginibus, ut patet de Petro, de Magdalena et sic de aliis, concorditer Bonaventura. Unde praemissae auctoritates obiectionis secundum hoc intelligendae sunt, quod virgines dicuntur Christum sequi, quocumque iuverit imitando Christum in pluribus, quam alii, scilicet in integritate, non solum mentis, ut alii imitantur, sed etiam in virginitate carnis, ut Augustinus dicit li. De virginitate. Unde ex hoc non sequitur, quod sint viciniores Christo pro omnibus aliis beatis, vel quod praeponderentur omnibus meritis, scilicet hominum, quia ut dictum est per Augustinum et Hieronymum, Abraham aequatur virginibus, scilicet quoad essentialia. Denique licet dicantur cantare canticum novum, scilicet de virginitate carnis, quod nemo alius potest cantare, scilicet corruptus, tamen martyres maius in caelo cantare canticum, id est gaudium habent pro martyrio, et etiam religiosi. (G)
Secundum est, quod ipsa castitas virginalis in comparatione ad aliam continentiam est praecellentior. Praecellit enim continentiam coniugalem et vidualem, ut patet per Augustinum. Et ratio, quia perfectior est prae ceteris. Unde et fructus maior, id est centesimus ei assignatur a Christo Math. XIII. et aureola secundum hoc. Ideo Hieronymus ad Natalicium dicit: Virginitas purpura est regalis, id est Christo et matri eius assimilativa. Subdit: Qua quisquis indutus fuerit, cunctis eminentior erit. Ratio enim est digna ponderatio continentis animae, quia virginalis continentia praeponderat coniugali et viduali. Idem Hieronymus ad Nicolaum: Virginitas auro, viduitas argento, matrimonium stanno vel cupro comparatur. Virginitas Soli, viduitas Lunae, matrimonium stellae assimilatur. Tertium est, quod castitas etiam virginalis simpliciter non est excellentior omni alia virtute in merito et praemio. Ratio, quia virginitas vel castitas redditur meritoria et laudabilis per hoc, quod contemplationi divinae vacat, et divinis rebus adhaeret, a quibus impedit delectatio carnis. Ad illum ergo finem ordinata est virginitas et castitas, iuxta illud I. Cor. VII.: Mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
18 Sed quoniam tanto aliqua virtus est nobilior et est maioris meriti, quanto facit Deo propinquius adhaerere. Hoc autem, ut infra dicitur, aliquae virtutes plus faciunt, quam virginitas vel castitas, ergo non praecellit omnes virtutes. Quartum est documentum, quod homo, qui non est virgo, potest plus quam meritum virginitatis adquirere et praemium essentiale in caelo per certas alias virtutes, de quibus articulo sequenti quaeritur, scilicet praeponderant aureolae virginitatis, quam homo licet non potest recuperare post carnis corruptionem, ut dicit Hieronymus XXXII. q. V. „Si Paulus”, verumtamen potest bonum plus mereri, ut patebit. (H)
Circa tertium ergo de lucri studio quaeritur, qualiter homo, qui non est virgo, possit recuperare vel adquirere perditae virginitatis lucrum, id est aequale vel amplius praemium essentiale, quam sit praemium virginale accidentalis, scilicet aureolae. Ad quod secundum doctores respondetur, quod hoc potest per plurimarum virtutum merita. Primo per altiorem gradum virtutis theologicae. Nam secundum Rainerium in Summa et sanctum Thomam II. II. q. CLII. virtutes theologicae, ut sunt fides, spes, charitas, praecellunt castitatem, quia magis de propinquo faciunt Domino adhaerere. Propter hoc vocantur theologicae, id est divinae, a ’theos’, quod est ’deus’. Unde si quis in fide et charitate est maior et fortior, etiam si sit non virgo, maioris meriti est, quoad praemium essentiale, scilicet divinae visionis et fruitionis, quam sit virgo minoris charitatis. Exemplum de Petro et Magdalena, sicut supra etiam est tactum, qui praeferuntur multis virginibus. Unde Bernardus super Cantica sermone XXVIII.: Uniuscuiusque animae quantitas ex charitate mensuranda est, ut quae habet magnam charitatem, magna est, quae parvam, parva, quae nullam, nulla. Item Hugo De arrha sponsae dicit: Amor fervens ipsius Domini consuevit corruptis integritatem reddere et integris castitatem conservare. Secundo per bassiorem humilitatem verae poenitentiae. Nam per humilitatem poenitentiae recuperatur virginitas, etiam quoad coronam aureolae, si tamen sola mens fuit corrupta manente carnis integritate, secus si carne et mente fuerit corrupta, quia sic numquam potest recuperari quoad coronam, ut tenent doctores Aureolus et Thomas. Denique ut ait Augustinus: Melius est humile coniugium, quam superba virginitas. Idem: Superba virginitas prostibulum est diaboli. Tertio per custodiam sanctimoniae, scilicet ab omni inquinamento culpae. Unde Augustinus sermone de virginibus dicit: Qui abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, gustu, adoratu et tactu propter ipsam integritatem, scilicet mentis, virginis nomen accepit. Item Hieronymus: Quid prodest carnem habere virgineam, si mentem quis habeat peccato inquinatam? Et hoc patet in exemplo, quod refert Gregorius li. Dialogorum de quadam sanctimoniali femina, quae castitatem servabat, sed linguae procacitate peccabat, qua mortua et sepulta, daemones eius corpus extrahentes cingulo tenus diviserunt, dicentes: „Pars inferior non est nostra, sed pars superior nostra est.” Et illam combusserunt. Quarto per diligentiorem conservationem castimoniae. Nam si quis coniugalis diligentius conservat suam continentiam, ita quod animum magis paratum habet ad moriendum, quam ipsam offenderet, cum oporteret morti se exponere, plus meretur, quam illa, quae actu est virgo non tam forti animo exsistens. Unde Augustinus libro De coniugali bono probat Abraham in coniugio meruisse, sicut modernae virgines, eo quod ipse virginitatem melius tenuisset, si tunc temporis tenendum fuisset. Quinto per electionem professionis vitae monasticae, quia secundum Rainerium ubi supra: Maius et nobilius est suam voluntatem et omnia relinquere ac se totum Deo serviturum sub oboedientia devovere, quod faciunt religiosi, quam relinquere carnis delectationem manendo in saeculo. Unde Augustinus li. De virginitate: Nemo virginitatem praeferre ausus sit monasterio. Exemplum in Vitis patrum legitur, quod vidit quidam in caelo religiosos prae ceteris fulgere, gloriosas torques aureas portando pro merito oboedantiae. Sexto per ferventiam martyrii et patientiae, quia martyres magis de propinquo adhaerent Deo per charitatis perfectionem, eo quod non solum voluptatem carnis, sicut virgines, contemnunt, sed et vitam propriam propter Deum exponunt. Unde Augustinus li. De virginitate dicit expresse, quod martyrium praefertur virginitati. O ergo carissimi, laboremus et conemur imitari sanctos in castitate et bonis operibus, quantum possumus, ut ad eorum beatitudinem perveniamus.



1 Mt 13,44
2 Sir 30,23
3 Sir 26,20
4 Mt 19,12
5 Editio: sanctitas
6 II Cor 4,7
7 Sir 36,27
8 Mt 5,28
9 I Cor 8,27
10 Cf. Flores seu sententiae ex S. Bernardi operibus depromptae (De convers. ad cler., num. 37): Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc nequam saeculo. (PL 183, 1197)
11 Apc 3,18
12 Cf. Sap 4,1
13 Sap 3,13
14 Mt 19,12
15 I Cor 6,25-26
16 Sir 26,20
17 Cf. Apc 14,3-4
18 I Cor 6,34