Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LXVI.]

De Sancta Maria ad nives

Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei . Ecci. XXIV.[1]

Verba haec dicta sunt a sapiente in persona Virginis Gloriosae, qui quidem Spiritu Sancto illustratus cognovit, quod una virgo orietur in mundo, quae Deum altissimum pareret essetque plena Dei dilectione, timore, agnitione et omnibus virtutibus, ideo dicit: Ego mater pulchrae dilectionis etc. Nam amor sine dilectione est triplex, scilicet:

Primus inquam amor est gratuitus, qui secundum Augustinum est rectissima animi affectio, qua Deus diligitur propter se et proximus propter Deum. Et huius amoris finis est bonum incommutabile, id est Deus. Non enim habet respectum hic amor ad proprium commodum principaliter, quia quicquid amat, refert ad ipsum Deum. Hinc Augustinus ait: Minus te, Domine, amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Gloriosa itaque Mater Dei Maria isto amore amabat filium, propterea sine taedio ei serviebat, quinpotius inaestimabili suavitate fovebat, osculabatur. Unde Bernardus ait: Ubi amor, non labor, sed sapor invenitur. Et Augustinus: Qui amat, non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est, solum amor est, quod nomen difficultatis erubescit. Amemus et nos Christum et facile videbitur omne difficile. Haec ille.

Secundus amor est naturalis, quo quis naturaliter afficitur ad aliquem ex inclinatione naturali, sicut pater ad filium, vir ad uxorem etc. Et iste amor secundum Philosophum nec est laudandus nec culpandus. Hinc Gregorius in homilia: Sunt namque quidam, qui amorem suum carnaliter impendunt, quibus sacra eloquia non contradicunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt. Aliud est, quod sponte impeditur naturae, et aliud est, quod ex praeceptis dominicis debetur oboedientiae. Saepius tamen iste amor naturalis est occasio multorum malorum. Hoc amore quidam filiis per usuras et rapinas quaerunt temporalia, hoc amore parentes retrahunt filios a Dei servitio, ut ostendant secundum Chrysostomum, quod genitores sunt corporum, non animarum. Et ideo dicit Salvator Lucae XIV.: Qui non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.[2] Beata vero Virgo diligebat Filium naturali amore et inde accendebatur ad divinum Filii amorem considerando, quod iste, quem brachiis baiulat, est Creator omnium et Filius ipsius.

Tertius [os066. c.02.] amor est vitiosus, quo quis diligit aliud propter suam delectationem vel voluptatem et huius amoris causa est creatura, ideo est vitiosus, quem excludit sapiens in persona Virginis dicens: Ego mater pulchrae dilectionis, non vitiosae. Consequenter laudat eam de Dei timore, agnitione ac sancta spe. Nam istis virtutibus venitur ad salutem, in cuius signum hodie quatuor praecipua festa sunt. Primum Virginis Gloriosae, ideo dicitur: Ego mater pulchrae dilectionis. Sicut enim dilectio ceteras virtutes excellit, sic ipsa omnes sanctos. Secundum est beati Osvaldi regis et martyris, praeterea subditur timoris, quia principes et reges, nisi in timore Domini se teneant, cito corruunt. Tertium est beati Dominici confessoris et ducis ordinis praedicatorum, ideo dicitur agnitionis, qui ipse Deum agnovit et alios agnoscere fecit per suam praedicationem. Quartum est sanctae Affrae martyris, quae fuerat publica peccatrix, ideo subinfert et sanctae spei, quae multum est necessaria omnibus potissime taliter peccantibus, et ut Beata Virgo se ostendat tam iustis, quam peccatoribus matrem dilectam dicens: Ego mater etc. In quibus quidem verbis ipsa a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo dixi, quod ipsa Gloriosa Virgo ex his thematis verbis commendatur a maternali dignitate, cum dicitur: Ego mater. Ex quo enim dicit in prima persona et numero singulari ego innuit ipsius singularem maternitatem, cuius quidem admirabilis maternitas extenditur ad omnia bona, quae sunt haec tria, scilicet:

Primo namque Virginis Mariae maternitas admiranda extenditur ad Deum creatorem omnium ita, quod quem caeli capere non poterant, ipsa suo gremio virginali nobis contulit. Sed diceres, [os066. c.03.] utrum Beata Virgo vere dicatur Mater Dei, ex quo Christum non genuit secundum divinitatem, sed secundum humanitatem. Respondetur, quod de hoc olim fuit dubitatio in Ecclesia, praesertim, quia dicitur, quod Chritus secundum nativitatem divinam habet patrem sine matre, sed postea in concilio Ephesino determinatum est, quod ipsa vere dicatur Mater Dei. Unde Cyrillus: Si quis non confitetur Sanctam Virginem Dei genetricem, anathema sit.  Et Iohannes Damascenus ait: Theotocon, id est Dei genetricem vere Sanctam Mariam praedicamus. Similiter Ecclesia Sancta in ipsius laudem sic orat dicens: Post partum Virgo inviolata permansisti Dei genetrix, intercede pro nobis! Cuius rationem declarat sactus Thomas in III. parte q. XXXV. dicens: Vere dicitur Mater Dei Virgo Maria, quia quicquid convenit divinae naturae et humanae, potest attribui illi personae. Concipi autem et nasci illi attribuitur personae et hypostasi secundum illam naturam, in qua concipitur et nascitur. Cum ergo in ipso conceptionis principio fuerit humana natura assumpta a divina persona, conveniens est dicere Deum conceptum et natum de Virgine. Nam aliqua mulier ideo dicitur mater alicuius, quod eum concepit et genuit. Sic Beata virgo dicitur vere Mater Dei, non, quod mater sit divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem et humanitatem est mater secundum humanitatem, ideo propter communicationem idiomatum vere dicitur Mater Dei. O, quanta dignitas est esse matrem dei omnipotentis et quantum mirabile quis quaeso explicabit. Hinc Damascenus super „Missus est”: Qualiter – inquit – factum est unum Deus et homo, mirantur angeli, pavent caeli, vox silet, mens deficit, cum Deum sic, in una puella in suo utero capit, ut pacem sanctis, vitam mortuis conferat.

Secundo denique Virginis Mariae maternalis dignitas extenditur ad hominem peccatorem. nam ipsa sola est mater omnium salvandorum, quae habet duos filios, unum naturaliter genitum, qui [os066. c.04.] dicitur primogenitus, Lucae II.: Peperit filium suum primogenitum sine dolore.[3] Primum vero dicitur respectu secundi. Et alium filium habet spiritualiter genitum, id est omnes electos. Unde de ea dicitur Sap. VII.: Omnium est mater.[4] Quod Albertus super „Missus est” exponit de Virgine subdens: Quia – inquit – mater habet quatuor proprietates respectu filiorum, quae sunt genitura, cura, prioritas et dignitas. Primo itaque est mater omnium genitura, quia ipsa unum filium genuit, id est Christum et omnes per ipsum regeneravit. Regenerati revera sumus per baptismi sacramentum, cuius efficacia est a Christi passione. Illa sancta humanitas est a Virginis utero exorta. Unde Bernardus de ipsa Virginis Gloriosa dicit: Tu Mater Dei, tu mater rei, tu mater iudicis, tu mater exulis, cum sis ergo utriusque mater, discordiam inter filios sustinere nequis. Idem: Puto, quod iam spernere me non poterit Deus, os meum, caro et frater meus. Secundo quoque Beata Virgo est mater omnium electorum cura, quia omnibus ineffabiliter providet natura et gratia ad hoc violentante. Nam si solum natura tam fortis est, ut omne genus animantium, bestiarum, piscium, avium et serpentium venenatorum cogatur fovere fetus super suum posse, quid tunc erit de Matre Nostra, Gratiosa Maria. De qua Bernardus ait: Advocatum quaeris, ad Matrem recurre, audiet Matrem Filius, audiet et Filium Pater. O, homo, securum habes accessum ad Deum, ubi habes Filium ante Patrem, et Matrem ante Filium, Filius ostendit Patri latus et vulnera, Mater ostendit Filio pectus et ubera, nulla potest esse repulsa, ubi tot concurrunt caritatis insignia. Propter hoc dicit Sapiens in persona Virginis: Nunc ergo filii, audite me,[5] et in quo audiamus, subdidit dicens: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini.[6] Tertio Beata Virgo est mater prioritate, nam sicut mulieres provectae aetatis [os066. c.05.] vocamus matres de communi modo loquendi, sic Beata Virgo dicitur Mater, de qua Prover. VIII. dicitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quicunque faceret a principio, necdum erant abyssi et ego iam concepta eram.[7] Quotquot enim salvi facti sunt et erunt, hoc fuit vel erit per fidem Christi explicitam vel implicitam, sive in Veteri sive in Novo Testamento. Christus vero natus est ex hac Virgine, ergo est omnium mater. Quarto Beata Virgo est mater omnium electorum dignitate, sicut enim abbatissae et aliae praelatae vocantur matres, etiam si sint iuvenculae, sic dignitate Beata Virgo tam hominum, quam angelorum dicitur mater, quia gratia et gloria omni pura creatura est dignior. De gratia quidem ait Hieronymus in sermone de assumptione sic: Ceteris gratia per partes praestatur, Mariae vero simul se totam infudit plenitudo gratiae. De gloria autem ait Bernardus sic: Quantum gratiae adepta est prae ceteris hominibus in terris, tantum obtinet gloriae singularis in caelis.

Tertio quoque maternalis dignitas Virginis extenditur ad universum mundum renovantem. Renovabitur siquidem per Christum terra, aqua, aer, caelum etc. et etiam spiritualis creatura. Ideo dicitur Ro VIII.: Omnis enim creatura ingemiscit et parturit usque adhuc expectans revelationem filiorum Dei,[8] id est glorificationem sanctorum in corpore et anima, quod erit in fine mundi, quia tunc creatura corporalis renovabitur liberata a corruptione et corpora caelestia a motu. Ideo dicitur Apoc. paenultima capitulo: Vidi caelos novos et terram novam,[9] id est innovatam. Eiusdem XXI.: Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia.[10] Maria vero dicitur mater omnium horum, quia quicquid est causa causae, est causa causati, sed Beata Virgo est causa Christi, quia mater eius, ergo causa renovationis omnium et per consequens mater omnium. Quod admirans Anselmus dicit: O, femina mirabiliter singularis et singulariter mirabilis, per quam elementa renovantur, homines salvantur et angeli reintegrantur. O, femina plena et superplena gratia, de cuius plenitudinis gratia reviviscit omnis creatura. [os066. c.05.] Ideo dicit Hieronymus: Si omnium nostrum membra verterentur in linguas, Beatam Mariam nullus laudare sufficeret, altior enim est caelo, profundior abysso, Deum enim, quem creatura non capit, ipsa gestavit.

Secundo tandem dixi, quod ipsa Beata Virgo ex praemissis thematis verbis commendatur a virtuali nobilitate, cum dicitur: pulchrae dilectionis, timoris, agnitionis. Ubi a tribus virtutibus commendatur, scilicet:

Primo namque Beata Virgo commendatur a peccati immunitate. Sic profecto dilexit Dei Filius suam piam matrem, quod nunquam per aliquod peccatum tradidit eam in manus inimici diaboli, sed praeservavit ipsam ab originali et actuali, tam mortali, quam veniali peccato. Ergo merito dicitur mater pulchrae dilectionis. Hinc Cant. IV. de ea dicitur: Tota pulchra es, amica mea et macula non est in te.[11] Quod probatur tripliciter, videlicet auctoritate, ratione et figura. Primo immunitatem Virginis probemus auctoritate. Dicit enim Anselmus libro De conceptu virginali: Decebat – inquit – ut illius hominis conceptus fieret de matre purissima, quae ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed puritas angelorum, quae est sub Deo, esset maior, si aliquo peccato Beata Virgo aliquando fuisset infecta. Hinc Augustinus libro De natura et gratia ait: De matre Domini, dum de peccatis agitur, nullam prorsus volo habere quaestionem. Secundo hoc idem probemus ratione tali. Sicut enim persona fuit habens originale peccatum in anima et corpore, ut omnes homines sunt, et fuit persona, quae nec in anima nec in corpore habuit, sicut Christus Dominus. Ita congruum fuit invenire medium (quia extrema non possunt esse sine medio), quae quodammodo haberet, quodammodo non haberet, et haec est Virgo Beata, quae in carne quodammodo habere videtur, quia eius caro fuit obnoxia poenae, sed [os066. c.05.] in anima non habuit et hanc rationem tangit sanctus Bonaventura super III. dist. III. Tertio, quod Beata Virgo immunis sit a peccato, probemus figura. Nam Beata Virgo figurata fuit per archam. Anima vero eius per urnam, in qua manna positum fuit, urna autem illa prius fuit impleta manna, quam posita in archam. Sic anima Beatae Virginis prius saltem per gratiam fuit impleta gratia, quam carni unita. Et hoc testatur miraculum diei huius per descensum nivium

Secundo quoque Beata Virgo commendatur a vitae exemplaritate, quia dicitur, quod sit mater timoris. Dicitur enim Prover. XV.: Per timorem Dei declinat omnis a malo.[12] Propterea haec Dei Mater dedit omnibus exemplum timoris in omnibus actibus ne pereant. Homines enim aut sunt in prosperitate aut in adversitate aut in horum medietate. Illis quidem, qui sunt in prosperitate naturalium, temporalium seu spiritualium bonorum, dedit exemplum timoris, ne superbiant, quae cum esset ditissima se humiliavit dicens: Respexit humilitatem ancillae suae.[13] Disce igitur exemplum vitae a ditissima Matre Domini et te humilia. Si enim dives rebus temporalibus, si pulcher statura, si bonus praedicator, si devotus, si doctor legis, si misericors es etc., timore retineas, ne de illis superbias et corruas. Sic fecit Beata Virgo, quae cum ab angelo futura Mater Dei diceretur, ipsa se humiliando dixit: Ecce ancilla Domini.[14] Secundo his, qui sunt in tribulatione dedit exemplum patientiae. Magna quippe habebat ipsa Virgo Gloriosa tribulationem, quando suum filium ante ipsius oculos ligatum ducebant per plateas civitatis Hierusalem, quando videbat sanguinolentum spinis coronatum et sic nudum in cruce levatum, et inter clavos se girantem audiebat clamantem sitio, et ei subvenire nequibat. Sed in tot et tantis tribulationibus se non dilaniavit nec crines suos evulsit, neque Iudaeos maledixit, sed semper patiens extitit. Tertio, qui sunt in medietate, id est nec sunt in prosperitate ne cin tribulatione, dedit Beata Virgo exemplum vitae, ne otientur, sed laborent, orent et Deo gratias agant. Ipsa [os066. c.06.] enim id faciebat, ideo de ea dicitur Prover. ultimo: et panem otiosa non comedit.[15] Unde dicit Ecci. XXIV.: Nunc ergo filii, audite me![16] Beatus, qui audit me et vigilat ad fores meas quotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino,[17] id est qui didicerit exemplum vitae meae, perveniet ad salutem.

Tertio dixi, quod Beata Virgo commendatur a passionis Christi communicabilitate, quia dicitur mater agnitionis. Sola quippe haec virgo fide firma tempore Christi passionis Iesum, Filium Dei fore agnoscebat, alii omnes, tam apostoli, quam sanctae mulieres titubabant in fide, quia praedixerat Christus Matth. XXVI.: Vos omnes scandalum patiemini in me nocte hac.[18] Nam ut dicit Magnus Albertus: Tempore passionis Christi in quadruplici differentia erant homines. Quidem nec habebant fidem nec compassionem, ut infideles Iudaei et gentiles. Quidam habebant compassionem, sed non fidem, ut Iohannes, Maria Magdalena et ceterae sorores Mariae, quae cum matre compatiebantur, lacrimabantur et flebat tamquam super fratre suo, se din tanti poenis exsistentem non credebant fore Deum. Quidam fidem habebant, sicut latro, sed non compassionem, quia propter acerbitatem suae passionis compassionem non potuit habere, ut dicit idem Albertus, qui paulo post Christum defunctus est. Et ideo sola Virgo Mater habuit fidem et compassionem, quae Deum verum fore credebat Christum et innocentem sciebat vidensque illam maiestatem tam irreverenter tractari, quia faciem sputis maculari, Regem Gloriae spinis coronari et nudum suspendi ac ante suos oculos sanguinem effundi. Ideo compatiebatur dulcissimo Filio suo. Hinc Damascenus ait: Dolores, quos beata Virgo effugit pariens, in passione Filii cum usura reddidit. Hinc et beatus Gregorius super illud Iob XIX.: „Pelli meae, consumptis carnibus adhaesit os [os066. c.07.] meum”[19] ait: Per os Christus, per carnem discipuli designantur, qui tempore passionis fuerunt consumpti recedendo, per pellem mulier, id est Beata Virgo designatur. Huic adhaesit os, id est Christus per veram fidem et passionem, et sic in ipsa sola die sacri sabbati remansit vera fides Christiana.

Propterea devoti sabbatum solent ieiunare ob honorem Virginis Gloriosae, quod valde gratum est ei, ut patet in milite Hungaro: Tempore namque Sigismundi imperatoris in Transalpinis partibus erant duo principes fratres, alter Daan, alter Merche Wayno devocati, cumque uterque principatum ambiret, unus alium hostiliter persequebatur. Unde Daan Turcorum auxilio fratrem suum, Merche, fugavit de regno, qui ad Sigismundum imperatorem coactus venit praesidium contra Daan postulaturus. Qui eidem inclinatus Stephanum Lasouch bonum cum armatorum multitudine illuc deputavit, contra quem infinita Turcorum et Walachorum multitudo venit pugnatura, ubi magnificus Stephanus praefatus, quia paucissimi erant respective, cum suis devictus exstitit. Cum vero duo anni vel circa praeterissent, quidam causa videndi ossa interfectorum ad campum certaminis de Hungaria accesserunt, dumque tantas hominum et iumentorum interfectorum admirarent costas, vocem humanam tenuem et difficilem audierunt, attoniti hinc inde respicientes neminem vident, quare se phantasmate illidi arbitrantur. Et dum curiosius auscultarent, audiebant nomen Domini nostri, Iesu Christi et Gloriosae Virginis crebrius recitari. Qui vocem insequentes inter arida ossa unum solum caput invenerunt vivum in herbis succrescentibus. (O, Regina Gloriosissima, o, pia peccatorum advocata, quomodo te magnificemus, quae omnibus te postulantibus gratiose subvenis.) Videntes igitur ipsum et in eo linguam solam moveri admirantur, quibus ait: Quid admiramini Christianus – inquit – sum et miles Hungarus, ideo pro amore Crucifixi, quaerite mihi sacerdotem, ut confitear. Interrogatus, cur tanto tempore, in aestate [os066. c.08.] fervida, hieme gelida et pluvia vixisset. Respondit: Beata Virgo Maria me fovit et nisi confitear, mori non permittit. Rursus quaerunt: Quid servitutis eidem impendisti, ut tantis beneficiis obsequeretur. Respondit: Vigilias septem festivitatum eiusdem semper in pane et aqua ieiuniavi et festivitates summa cum devotione celebravi et omnem spem vitae et mortis in ea habui. Post haec facta confessione devotus Virginis Mariae miles quievit in pace.

Tertio dixi, quod Beata Virgo ex praemissis thematis verbis commendatur a fiduciali pietate, cum dicitur: spei sanctae mater. Spes vero duobus modis accipitur. Uno modo pro quadam generali fiducia, alio modo pro speciali virtute theologica, et sic secundum Magistrum in III. dist. XXVI.: Spes est certa expectatio futurae beatitudinis ex gratia Dei et meritis propriis proveniens, et sic sine propriis meritis non bene sperat, quis beatitudinem. Spes vero generaliter est fiducia quaedam sive ex propriis sive alienis meritis proveniens, et utroque modo Virgo Maria dicitur mater sanctae spei. Primo, quia per suum Filium habemus gratiam, per quam opus nostrum quantumlibet modicum erit meritorium vitae aeternae. Alio modo generaliter ipsa Virgo Gloriosa dicitur mater sanctae spei, quia habet magnum posse apud regem Gloriae. triplici autem ratione potest quis apud regem terrenum habere magnum posse, ita apud regem Caeli, scilicet:

Primo namque apud regem terrenum potest quis habere magnum posse ratione parentelae, sicut videmus ad sensum, quod reges favent multum suis parentibus et fratribus, sic Beata Virgo habet magnum posse apud regem Caeli, quia dilectissimus Filius eius est, quem nunquam offendit corde, ore et opere, ideo quicquid petierit et voluerit, impetrabit, quod figuratum est III. Reg. II., ubi dixit Salomon Bethsabeae, matri suae: Pete, mater mea, quod vis neque est fas, ut [os066. c.09.] avertam faciem meam a te.[20] Hinc Augustinus in oratione ad Dominam: O, Maria, multum – inquit – gaudeo et multum audeo, multumque gaudium multa mihi facit audacia, mira loquar, sed sic est. Nos enim tibi teque nobis mira vicissitudo confoederat, ut scilicet pro nobis habeas, id esse, quod es, nos vero per te, quod sumus. Si enim nulla praecessisset transgressio, non fuisset subsecuta nostra redempto, et si non esset necessarium redimi, non esset necessarium te parere Redemptorem, ut quid necessario pro peccatoribus orares, si deesset, qui peccasset, ut quid Mater fieres Salvatoris, si nulla esset indigentia salutis.

Secundo, quis habet magnum posse apud regem terrenum ratione gratiae inventae, sicut videmus, quod rex ad aliquem afficitur sine generis illius nobilitate vel famulatus utilitate, sed quia est in eius gratia. Ita Beata Virgo invenit gratiam super homines et etiam angelos. Ideo dixit angelus Lucae I.: Invenisti gratiam apud Deum,[21] et non solum apud Deum, sed etiam apud totum mundum. Unde Bernardus: Maria dicitur gratia plena, quia Deo, angelis et hominibus grata, Deo per humilitatem, angelis per virginitatem, hominibus per fecunditatem. O, igitur Maria, inventrix gratiae, o, vera mater prolis divinae, o, mater misericordiae, ad te clamat misera Eva cum sua prole pro gratia inventa, quam ipsa perdiderat, redde, pia Virgo, miseris filiis illius, ne retineat alienum, aut, si potes, denega, vel aliam personam te misericordiorem ostende, quia et si peccavimus, tamen in te confidimus, quae es mater sanctae spei. Unde Anselmus: Non dubites, o, homo, si ambos offendisti, scilicet Filium et Matrem, recurre ad eos, quia si ambo sunt offensi, ambo sunt piissimi. Confugiat igitur reus ad iusti Dei piam Matrem, refugiat reus offensae Matris ad benignum Filium et dicat: Deus, qui factus es Filius feminae propter miseriam, femina, quae facta es Mater Dei propter misericordiam, aut misereamini mihi impie peccanti, aut ostendite mihi magis misericordes, ad quos ego miser fugere valeam.

Tertio quis habet magnum posse apud regem [os066. c.10.] terrenum ratione servitutis impensae. Gratum profecto est servitium regi in prosperitate debite impensum, sed gratissimum in magna necessitate. Sic rex regum, Christus ad tantam paupertatem devenerat, ut paene nihil habere videbatur, eo tunc haec grata Mater ei servivit, lacte pavit, vestibus induit, cum tribulato tribulabatur, cum fatigato fatigabatur, cum afflicto affligebatur, pro quibus magnum posse habet apud Regem Gloriae. Nam si gratum reputat, si quis pauperi in eius nomine exhibet caritatem, certe gratius reputaret, si episcopo pauperi subveniret et gratissime, si sancto alicui vel papae. Haec vero Virgo ipsi summo regi et sacerdoti, Christo lavit non tantum pedes, sed et frequenter manus et caput. O, cum quanta devotione ei serviebat, o quanta dulcedine ipsum amplexabatur, o, quam suaviter osculando ad se stringebat. Ideo tam ratione parentelae, quam gratae inventae et servitutis impensae potest omnibus subvenire.

Sed et de beatissimo rege, Oswaldo legitur sic, quod fuit rex Anglorum omni virtute plenus, elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam multa milia pauperum pasceret, et de manibus suis elemosynam facere satagebat. Quadam vero die, cum ad mensam sederet, venerunt peregrini petentes elemosynam. Cumque dapifer nunciasset regi, tunc pius rex accipiens scutellam auream, de qua ipse legumina comedebat, dedit ministro dicens: Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma peregrini, recedat vacuus, ne forte, cum ego ad ipsum ivero, dimittat me a se vacuum. Quidam autem episcopus, sanctus Aydanus nomine, in ipso die paschae assidebat ibi, qui accipiens dextram regis et deosculans ait: Haec dextra regis Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum est. Hic pius rex post matutinum nunquam solebat dormire, sed orationibus et lacrimis insistere, ecclesias circumire, hospitalia visitare et infirmis singulis praebens vitae necessaria carnem domabat et animam Christo ac Beatae [os066. c.11.] Virgini commendabat, quorum praesidio cum uxore sua in virginitate vixit. Quidam enim eremita, Simeon nomine, cum in eremo XXVII. annis vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et habuit responsum, quod cum Oswaldo rege, qui dolens venit ad regem. Rex vero indutus erat regalibus vestibus, in carne flagellata cilicium habuit stipatus multitudine militum. Ad quem accessit eremita dicens: Domine, ex parte Domini secretum habeo pandere, qui ad regium cubile introductus narravit eidem seriem revelationis. Tunc pius rex gratias egit Deo et deposuit purpureum indumentum et ostendit illi carnem vulneratam cum cilicio. Tunc expavit eremita et ait: Vere in saeculo magni meriti est rex Oswaldus, da, Domine Deus, ut in die iudicii inveniar, sicut rex Oswaldus. Hic enim sanctus rex regnavit novem annis et arma movit contra infidelem ducem Britonum, qui fratrem suum, Ganfridum occiderat, et videns multitudinem paganorum crucem erigens flexis genibus oravit, ut suo pauco exercitui victoria daretur de caelo, ubi divina assistente virtute victor exstitit. Iterum contra gentem incredulam bellum commisit, in quo rursus crucem erexit. Tempore vero conflictus vidit animas suorum militum per angelos ad caelum duci et ait: Domine Iesu, iam laetus moriar, quia video milites meos morte triumphari et irruentibus in eum infidelibus haec dicebat: Miserere animabus, Domine, unde exivit proverbium. Miserere animabus, Domine. – dixit ad terram corruens rex Oswaldus, ubi occiso eo amputaverunt infideles eius capus et brachia et suspenderunt in palo. Nocte vero descendebat de caelo lux magna super ipsius sacra ossa, quae illuminabat totam provinciam. Rogemus igitur Beatam Virginem, Genetricem Dei, ut meritis ipsius etc.

[1] Sir 24,24

[2] Lc 14,26

[3] Cf. Lc 2,7

[4] Cf. Sap 7,12

[5] Cf. Sir 3,2

[6] Sir 24,26

[7] Prv 8,22–24

[8] Cf. Rm 8,22–23

[9] Cf. Apc 21,1

[10] Apc 21,5

[11] Ct 4,7

[12] Prv 15,27

[13] Lc 1,48

[14] Lc 1,38

[15] Prv 31,27

[16] Prv 8,32

[17] Prv 8,34–35

[18] Cf. Mt 26,31

[19] Iob 19,20

[20] III Rg 2,20

[21] Lc 1,30