Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXVI.]

De sancta Dorothea virgine
sermo XXVI.

O quam pulchra est casta generatio cum claritate, immortalis enim est memoria illius.[1] Sap. IV.

Quae quidem sapientis verba rationabiliter assumuntur ad honorem pulchrae et castissimae virginis Dorotheae, quae pretiosum Dei donum castitatem od Dei amorem retinuit sua morte. Ubi est nobis sciendum, quod triplex est castitas, scilicet:

Prima est castitas coniugalis et bona, quae potest fieri sine peccato, iuxta illud I. Cor. VII.: Virgo non peccat, si nubat.[2] Et I. Thi. V.: Adolescentiores viduas volo in Christo nubere, filios procreare, materfamilias esse,[3] sed apostolus non praeciperet, nisi castitas coniugalis bona esset. Idem etiam reprehendit illos, qui criminantur eam dicentes: "Novissimis diebus quidam prohibent nubere", unde bonum est matrimonium, quia de septem sacramentis unum tamen sic [os 026. c. 01.] dicit Gregorius de eo XXII. libro Moralium: Bonum est coniugum, sed mala sunt, quae circa illud ex huius mundi cura succrescunt. Dum ergo tenetur, quod non nocet ex rebus iuxta positis committitur plerumque, quod nocet, sicut saepe mundum iter pergimus et tamen ortis iuxta viam vepribus per vestimenta retinetur, in via quidem munda non offendimur, sed a latere nascitur, quo pungamur.

Quattuor namque gravamina sequuntur matrimonium. Primum sollicitudo superflua, unde Theophastus[4] philosophus: Multa sunt, quae matronarum usibus necessaria videntur, pretiose vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, suppellex varia. Unde II. Cor. VII.: Qui autem cum uxore est, sollicitus est. quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et sic divisus est.[5] Secundum gravamen sequens matrimonium est servitus continua, quia dicit apostolus I. Chor. VII.: Vir enim non habet potestatem sui corporis, sed uxor.[6] Nec uxor, sed vir servitur autem de se est amara. Tertium gravamen sequens matrimonium est retractatio spiritualium nociva, nam per actum matrimonii animus hominis nimis reclinatur ad terrena et difficulter elavatur ad aeterna. Ideo orationes tales non possunt tam pure facere; unde Hieronymus: Quicumque uxori dubitum reddit, vacare non potest orationi. Propter hoc temporibus orationum prohibitae sunt nuptiae. Hinc I. Chor. VII.: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.[7] Quartum gravamen sequens matrimonium est zeloptypiae subiectio magna. Nihil enim sic timent coniuges, quam se invicem, magnum igitur particulum est violatio matrimonii, et gravis eiusdem regulae observatio. Multi enim putant, quod omnibus liceat uti in coniugio, sed certe sine peccato, non nisi in duobus casibus, scilicet ratione procreandae prolis et reddendi debiti. Quicumque tali ardore in suo coniugo vivit, ut ultra limites matrimonii appetitum ponat, id est etiam vellet sic, uti si eius coniunx non esset, mortaliter peccavit. Unde Hieronymus: Nil est foedius, quam uxorem amare quasi adulteram. Et in sententiis Sexti pythagorici legitur: Omnis ardentior [os 026. c. 02.] amator propriae uxoris, adulter est.

Secunda castitas est vidualis et melior, quam coniugalis propter promptitudinem serviendi Domino, quia dicitur I. Chor. VII.: Qui autem sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt.[8] Et praemittit ibidem: Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem![9] Secundum Lyram si potes continere, quod est magis bonum.

Tertia castitas est virginali, quae est optima et Deo magis accepta de caelesti schola allata; primam magistram habuit Dei matrem Mariam. Ideo dicit Augustinus libro De bono coniugali: Sicut bonum erat, quod Martha faciebat occupata circa mysterium sanctorum, sed melius, quod Martha audiens verbum Dei. Ita etiam bonum Susannae in castitate coniugali laudamus, sed bonum viduae Annae et magis Mariae Virginis anteponimus, ideo merito de beata Dorohea dicitur: O quam pulchra es etc, quia ipsa virgo erat. In praesenti siquidem sermone ad honorem beatae Dorotheae de castitate tria declaremus documenta, scilicet:

Primum documentum declarandum de castitate dixi, quod erit de ipsius quidditate, quid videlicet sit secundum rem, quia cuilibet salvando est necessaria. Cuius quidem quidditatem tripliciter optime poterimus declarare, scilicet diffinitione, divisione et similitudine.

Primo quidem quidditas castitatis poterit declarari diffinitione, secundum enim Thomam II. II. q. CLV. castitas sic diffinitur: est abstinentia a delectatione illicita extra coniugum. Dicitur primo a delectatione illicita, quia licite potest quis delectari visa pulchra specie humana tamquam Dei creatura pulchra. Ps.: Delectasti me in factura tua, Domine,[10] scilicet illicitam delectationem, id est extra matrimonium, vel ultra Deus prohibuit ab omnibus in corde, in visu, in tactu. Primo prohibuit Deus delectatione, illicitam in corde Exo XX. dicens: Non concupisces uxorem [os 026. c. 03.] proximi tui.[11] Dicit enim sanctus Bonaventura super II. dist. XXIV., quod si cogitationem huiusmodi delectationis sentis in corde, in cuius actum non consentis, id est nolles perpetrare etiam si posses, sed tantum delectationi consentis, id est delectaris in tali cogitatione et non expellis. Et sic consentis in delectationem huiusmodi, ideo mortaliter peccasti, quia talis vocatur delectatio morosa. Unde Gregorius libro XXI. Moralium: Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Callidus enim adversarius noster, cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitatione polluere nititur. Ex quo enim luxuria semel mortem occupaverit, vix eum bona desideria cogitare permittit. Sunt enim vitiosa desideria, quia ex suggestione oritur cogitatio, ex cogitatione affectio, ex affectione delectatio, ex delectatione consensus, ex consensu operatio, ex opretaione peccati defensio, ex defensione gloriatio, ex gloriatione damnatio.

Secundo Deus amator castitatis prohibuit oculum, ne per eum amittatur castitas dicens Math. V.: Audistis, quia dictum est antiquis: non moechaberis. Ego autem dico vobis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, moechatus in corde.[12] Unde si in una civitate videres centum personas post sese cum consensu peccati centum peccata mortalia incurristi, quia voluntas totiens fuit de ordinata. Si vero insimul videres tali intentione, solum unum peccatum mortale incurreres, ideo dicebat Iob XXXI.: Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitare de virgine.[13] Augustinus De vita clericorum: Non dicatis vos habere animos pudicos, si habetis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius.

Tertio Deus prohibuit actum, ne amittaris castitas, Exo XX.: Non moechaberis![14] Unde oscula, confabulationes, aspectus, tactus, munerum missiones, cogitationes, malae intentiones sunt peccata mortalia. O Deus aeterne, quam multi pereunt propter hanc pestem! O rete diaboli, quam multos involvis [os 026. c. 04.] et paucos inde exire permittis! Et intantum excaecas, ut de cogitatione osculi, nisi rari poeniteant et confiteantur! De quibus dicitur dist. L. c. "Quia tua": Quid enim gravius est aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inveniuntur, aut Dei Filium incruciando negare? Dicitur secundo extra coniugum, quia extra illud semper est mortale, si fiat cum voluntate.

Secundo quidditate castitatis possumus declarare divisione. Nam castitatis sex sunt gradus secundum suas excellentias. Primus est servare pudicitiam sine resistentia, sicut pueri et infrigiditati, et talium castitas nec est meritoria, nec demeritoria, quia dicit Philosophus: Natura nec meremur, nec demeremur. Secundus gradus est servare castitatem cum proposito, interdum nubendi et haec ex pugna meretur aliquid. Tertius gradus est servare pudicitiam in lege matrimonii, scilicet fidem coniugi conservando, et similiter est meritoria. Quartus gradus est servare pudicitiam propter Dei amorem soluto matrimonio, et haec valde meritoria. Quintus gradus castitatis est servare virginitatem ob amorem Dei in matrimonio, et haec est maximo Dei dono, sicut beatus Emericus, beatus Chrysantus et ceteri. Sextus gradus castitatis est servare continentiam virginalem ob Dei amorem voto solemni obligatam, et haec est optima.

Tertio castitatis quidditatem possumus declarare similitudinem, ipsa namque castitats maxime virginalis rebus pretiosissimis assimilatur. Beatus Hieronymus sic assimilatur: Virginitas - ait - se habet ut aurum, viduitas ut argentum, matrimonium ut ferrum. Virginitas ut divitiae, viduitas ut mediocriats, coniugum ut paupertas. Virginitas ut pax, viduitas ut redemptio, coniugum ut captivitas. Virginitas ut regina, viduitas ut domina, coniugum ut ancilla. Virginitas ut patria, viduitas ut portus, coniugum ut pelagus. Virginitas ut caro sana, viduitas ut cicatrix, coniugunm ut vulnus. [os 026. c. 05.] Quam ob rem Salvator assimilat thesauro abscondito in agro.[15] Math. XIII.

Secundum documentum declarandum erit de castitatis arduitate, cum dicitur: cum claritate, scilicet est pulchra casitas. Non enim omnis castitas est Deo cara, sed bene custodita. Unde Bernardus: Castitas sine charitate lampas sine oleo. Subtrahe oleum lampas, non lucet; tolle charitatem, castitas non placet. Quicumque ergo castitatem Deo placidam, habere vult totis viribus laboret ad haec quattuor, scilicet:

Primo dixi, quod castitatem Deo placidam qui servat, necessario est, ut vivat abstinenter, quia castitas est sobrietatis filia et nutritur ab ea, quicumque igitur non est abstinens, non potest esse continens. Hinc Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotio, charitas in hoc nequam saeculo, veritas in multiloquio. Et beatus Hieronymus: Si experto creditur servum Dei, unium pro veneno fugiat. Unium enim et adolescentia duplex est incendium. Et ad Ephe. V.: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,[16] ac Prover. XX.: Luxoriosa res est vinum,[17] scilicet effective. Ideo dicitur dist. XXXV.: Loth, quem Sodoma non vicit, vina vicerunt. Unde beatus Augustinus: Facilius conservatur ignis et aqua in uno vase, quam cum superfluitate continentia. Cuius rationem dicit Hieronymus: Venter - inquit - vino aestuans cito in libidinem spumat.

Secundo qui castitatem bene vult servare, necesse est, ut vincat viriliter, magnam profecto pugnam habet continens. Unde Cassianus libro Collationum Maior - inquit - virtus est castitatem observare, quam daemones expellere. Hinc Augustinus in sermone: Inter omnia Christianorum certamina duriora sunt proelia castitatis, nam ibi quotidiana pugna et rara victoria, rara [os 026. c. 06.] avis in terris nigro simillima cygno. Et Hieronymus in epistola: Etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putant omne, quod nesciunt. Unde Hugo de Sancto Victore: Tribus generibus armorum impugnatur castitas: telo, hasta, gladio. Tela sunt visus, hasta verba, gladius contactus. Sicut enim a longe telo vulnerantur, sic visu, sicut hasta propius laedit, sic verba, sicut gladius propius occidit, sic et tactus. Unde Ps.: Sacerdotes eius gladio ceciderunt,[18] quicumque etiam sancti severiliter non praecaverunt, omnes corruerunt. Ideo dicit Augustinus De singularitate clericorum: Crede mihi (episcopus loquor), vidi pestem illam deiicere credos Libani, de quorum casu non minus dubitabam, quam Hieronymi et Ambrosii. Hinc Iohannes abbas in Collatione dicit: Non credas luto carnis tuae, etiam donec obviaris Christo. Non enim es fortior Samsone, nec sanctior David, neque sapientior Salamone, qui omnes luxuria corruerunt. O Deus aeterne, quam multi damnantur propter hoc abominabile scelus, qui nesciunt custodire se, nesciunt fragilitatem humanam ad hoc pronam! Unde dicit Hieronymus, quod tanta est securitas viri cum muliere aliena, sicut stupae cum igne, quae coniuncta statim fumigant. Ideo dicit Bernardus: Cum muliere conversari et non laedi maius miraculum est, quam mortuos suscitare, quod minus est, non poteris facere, vis, quod credam tibi, quod maius facere posses.

Tertio qui bene vult observare castitatem, necesse est, ut se habeat prudenter. Ille enim dicitur prudens, qui principium, medium et finem sui actus considerat. Primo enim contra castitatem pravus cogitatus insurgit tam de sua, quam aliorum pulchritudine, de divitiis, de iuventute, de deliciis. Unde Hieronymus ad Eustochium: Quia impossibile est in sensum hominis non irruere motum medullarum calore, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim, [os 026. c. 07.] ut ceperit cogitare, interficit cogitatus et allidit ad petra. Petra autem est Christus. Debet enim quilibet suos malos cogitatus percutere ad Christum sic: "O pie Christe, statim si cogitationi consensero, amitto fructum tuae passionis, perdo te Deum vivum etc." Medium deinde castitatis est honestas, impudicitiae vero turpitudo. Finis autem castitatis vita aeterna, impudicitiae vero aeternus interitus. Unde Gregorius: Momentaneum est, quod delectat, sed aeternum, quod cruciat. Hinc Hieronymus in epistolis: O quam acerbam fructus luxuriae, amarior felle, crudelior gladio! Et infra: O ignis infernalis luxuria, cuius materia gula, cuius flamma superbia, cuius scintillae prava colloquia, cuius fumus infamia, cuius cinis inopia, cuius finis gehenna! Haec ille.

Unde sancti et sanctae virgines magis elegerunt mori et quaeque tormenta pati, quam castitatem amittere, sicut beata Dorothea, Katherina, Lucia etc. Scribit namque beatus Hieronymus, quod videns sanctus Paulus Christianorum tormenta, aufugit in Heremum, eo siquidem tempore duo iuvenes comprehenduntur a Decio, quorum unus toto corpore melle perungitur et sub ardore Solis aculeis muscarum et scabrorum et vesparum lacerandus exponitur, alter vero mollissimo lecto imponitur, ubi aeris erat temperies, rivorum sonitus, avium cantus et florum olfatus funibus, tamen florei coloris obtectius. Sic cingitur iuvenis, ut manibus et pedibus se iuvare non posset. Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima ac impudica, et impudice tractat iuvenem Dei amorem impletum. Cum autem ille in carne motus contrarios rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit, et sic tentationem dolor fugavit.

Quarto qui bene vult castitatem servare, necesse est, ut Deum petat suppliciter. Tantus namque est concupiscentiae ardor, ut rationem penitus excaecare possit, ne videat [os 026. c. 08.] aeternum sui interitum vel temporalem infamiam, ideo necesse est, ut clamet ad Deum adiutorem, qui propriis viribus non valet. Unde Sap. VIII.: Scio, quia continens esse non potero, nisi tu dederis mihi.[19] Legitur enim in vita Chrysanti et Dariae martyrum, quod Polemius, pater Chrysanti quinque puellas assignasset ei et interminatus fuisset, nisi a fide Christi eum retraherent. Qui puellas quasi viperas abhorrebat, iacebat autem in oratione immobilis et oscula quasi sagittarum ictus, fidei suae scuto excipiens clamabat ad Dominum dicens: "Exsurge, Domine in adiutorum mihi! Dic animae meae: salus tua ego sum!" Quis enim istam pugnam a diabolo excitatam vincere praevalet, nisi tua, fuit pro eo dextera dimicata. Errat, qui putat castitatem perfectam suis nisibus obtinere, nisi enim tuo imbre fuerit extincta, flamma lubidinis non potest animus pervenire, quo peragit. Hinc beatus Augustinus dicebat: Domine, continentiam iubes, da, quod iubes et iube, quod vis! Ecce arduitas castitatis.

Tertium documentum declarandum erit de castitatis utilitate, cum dicitur: Immortalis enim est memoria illius, scilicet castitatis. Et merito, quia tanta est utilitas castitatis, ut nullum opus bonum placet Deo sine ipsa. Gregorius in Homeliis: Nec bonum opus est aliquid sine castitate, et Prover. XXVI. dicitur Non est digna ponderatio continentis animae.[20] Verumtamen de multis ipsius utilitatibus quattuor referamus, scilicet:

Primo dixi, quod castitatis utilitas est, quia Deum inclinat ad diligendum castum. Iuxta illud Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam, regem habebit amicum.[21] Unde Deus sic voluit, ut castitas principatum teneat in caelo et in terra. Hinc Hieronymus : In omni - inquit - sexu et gradu pudicitia obtinet principatum. Notanter dicit sexu et gradu, quia [os 026. c. 09.] in sexu masculino tenet principatum Christus, in sexu vero femineo Gloriosa Virgo Maria. Item in gradu in prophetis Iohannes Baptista, in praedicatoribus Novi Testamenti Paulus, in evangelistis Iohannes, in martyribus Stephanus, in confessoribus Nicolaus.

Secunda castitatis utilitas est, quia castus, quod postulat, impetrat, sicut patet de Iudith eiusdem XV. c. eo, quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum nescieris, eris benedicta in aeternum.[22] Et beata Dorothea tempore mortis orans audivit vocem: "Quod postulasti, impetrasti." Impudicorum vero orationes spernit altissimus etiam in sacris exsistentium, unde Augustinus: Plus placet Deo latratus canum, mugitus bovum, grunitus porcorum, quam cantus luxuriantium clericorum. Beati igitur mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hinc Beda de templo Salamonis rationem dat dicens: Sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentare fluenta, ita cogitationes impuram mentem immundae perturbant, castam spirituales sanctificant. Haec ille. Beatum igitur est mentem ab immundis cogitationibus purgare et sic in Deum elevare, quorum orationes impossibile est repelli, unde nullus debet cum concubinario publico missas celebrare, quia nullus debet aliquem inducere ad faciendum aliquod opus, quod fit contra honorem Dei et operantis damnationem, quae missa sic fieret.

Tertia castitatis utilitas est, quia angelis assimilat, unde Bernardus in epistula: Sola est castitas, quae in hoc mortalitatis loco et tempore quendam statum immortalis gloriae representat. Et beatus Ambrosius libro De officiis: Supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Idem: Qui non nubunt et uxores non ducunt, sicut angeli in terris sunt. Hinc Hieronymus: In carne praeter carnem vivere non est vita humana, sed angelica. Quid enim sunt virgines, nisi homines caelestes et angeli terrestres? Exquo enim tam arduum bonum est fragilibus hominibus, non est [os 026. c. 10.] praeceptum servare virginitatem. Ideo dicit apostolus I. Chor. VII.: De virginibus praeceptum Domini non habeo consilium, autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.[23] Et Salvator Math. XIX.: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum, qui potest capere, capiat, non omnes possunt capere.[24] Idem Math. XXII.: Erratis ignorantes Scripturas et virtutem Dei, in resurrectione non nubent, neque nubetur.[25]

Quarta castitatis utilitas est, quia praemium cumulat. Ultra enim commune salvandorum praemium casti habebunt aliquem decorem et virgines aureolam, quae dabitur per operibus supererogationis et excellentiae. Tres enim sunt principales hominum inimici, scilicet mundus caro et diabolus, et istis, qui perfecte vincunt, debebitur aureola. Mundum enim vincunt martyres per veritate moriendo, carnem vincunt virgines delectationi resistendo, diabolum praedicatores diabolum a se et ab aliis expellendo. Qui figurati fuerunt in Veteri Lege Exo. XXV. ac XXX., ubi habetur, quod tria ornabantur aureis coronis: archa, quae significant virgines, altare incensi, quod sognificat martyres et mensa propositionis, quae significat praedicatores verbi Dei.[26]

Quam quidem aureolam meruit beata Dorothea, quae fuit virgo praedicatrix et martyr. Sic enim legitur de ea, quod de Roma pater eius Doro et mater Thea nomine propter persecutionem Christianorum omnia relinquerunt et transfretaverunt cum duabus filiabus, Christen et Calisten in Caesaream, et ibi nata est Dorothea, quae baptizata omni disciplina et virtutibus imbuta. Inimicus tamen castitatis diabolus Fabricium prefectum in concupiscentia eius stimulavit. Promittens ei thesaurum absque composito, si ei consentiret, quae omnia Dorothea quasi lutum despiciebat, seque Christo desponsatam fatebatur. Quod audiens Fabricius furore repletus in dolium ferventis olei mittit, in quo incessa permansit. Quo viso multi pagani Christo crediderunt.[os 026. c. 11.]

Fabricius vero credens magicus artibus fieri eam in carcerem reclusit, ubi novem diebus absque cibo stetit per angelos sustentata, tandem educta tam formosa, ut antea videbatur. Tunc Fabricius dixit: "Nisi deos adoraveris, equuleum non evades." Dorothea respondit: "Deum adoro, non daemones, qui dii tui sunt", et prostrata oravit et mox ydolum cum columna comminutum est per angelos. Et audita est vox daemonum: "Dorothea, cur nos sic devastas?" Quo audito multa milia paganorum ad Christum convertuntur. Ipsa vero suspensa in equuleum pedibus elevatis virgis et flagellis castigatur ac mamillae faculis aduruntur. Et sic semiviva usque ad crastinum clausa est. De mane nulla laesio in ea apparuit, duas tandem sorores suas, quae metu mortis Christum negaverunt, convertit. Tunc pulchram faciem sic percusserunt, ut nec vultus videretur, quae dixit: "Libenter patior pro Christo, in cuius horto rosas et poma colligo." Tandem extra murum ducitur et Theophilius, protonotarius regni illusorie dixit: "De viridario sponsi tui mitte mihi, Dorothea aliquid!" In loco autem decollationis multum orans rogavit, ut qui eam invocarent, libarentur a tribulatione. Et audita est vox: "Veni, electa mea, quae petisti, impetrasti." Et ecce puer parvulus apparuit cum sprota rosis plena, quas misit Theophilo, qui accipiens coepit clamare: "Magnus est deus Dorotheae!" [os 026. c. 12.]


[1] Sap 4,1

[2] I Cor 7,36

[3] I Tim 5,11

[4] [Editio: Theophastius]

[5] I Cor 7,33

[6] I Cor 7,4

[7] I Cor 7,5

[8] I Cor 7,32

[9] I Cor 7,27

[10] Ps 91,5

[11] Ex 20,17

[12] Mt 5,25-26

[13] Iob 31,1

[14] Ex 20,14

[15] Mt 13,44

[16] Eph 5,18

[17] Prv 20,1

[18] Ps 77,64

[19] Sap 8,21

[20] Sir 6,15

[21] Prv 22,11

[22] Idt 15,11

[23] I Cor 7,25

[24] Mt 19,12

[25] Mt 22,29-30

[26] Cf Ex 25,10 sqq; 30,1 sqq