Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo IV.]

De sancto Nicolao
Sermo IV.

Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus.[1] Ps. XL.

Ad gloriosam laudem beati antistitis Nicolai haec verba rationabiliter dicuntur, qui existens beatus fuit pietate plenus et in die tentationis et mortis liberatus. Qui igitur vult a malo liberari, debet beatum Nicolaum imitari in elemosynarum largitione propter tria potissime, scilicet:

Primo namque dixi, quod in misericordia debemus beatum Nicolaum imitari, quia ipsa poenitentiam veram impetrat, quia dicit Hieronymus sic: Non memini me legisse mala morte mortuum, qui fecit misericordiam. Et Ambrosius: Omnis summa Christianae religionis in misericordia et pietate consistit, quam aliquis sequens et si lubricum patiatur carnis, sine dubio vapulabit, sed non peribit, scilicet si non obstinantia mente peccat, alioquin thesaurizat sibi iram Dei.[2] Ro II.

Secundo quoque debemus beatum Nicolaum sequi misericordia, quia ipsa peccato obstat. Dicitur enim sic Ecci III.: Ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccato.[3] Hinc Bernardus super Cant.: Bonum est unguentum contritionis, quod de recordatione peccatorum conficitur. Melius [os 004. c. 01] devotionis, quod recordatione beneficiorum Dei, porro utrumque vincit unctio pietatis.

Tertio denique debemus sequi beatum Nicolaum in misericordia, quia ipsa a diabolo liberat. Multa certe potest diabolus, in quibus superat hominem, puta vigilare, quia numquam dormit, ieiuniare, quia numquam comedit, scilicet quia crudelis est, non potest facere misericordiam. Unde glossa super illud Ps: "Misericordia mea et refugium" dicit: De nullo sic vincitur diabolus, sicut de misericordia. Et quia beatus Nicolaus ipsa fuit plenus, ideo merito de eo dicitur: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem. In quibus quidem verbis gloriosus Nicolaus a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo itaque dixi, quod ex verbis thematis beatus Nicolaus commendatur a perfecta beatitudine viae praesentis. Et quia secundum Augustinum omnis homo naturaliter appetit beatitudinem, idem dicit in libro De civitate Dei, quod nihil volitum, nisi cognitum invisa — inquit — diligere possumus, sed non incognita. Et Philosophus De anima et XII. Methaphysicorum: Voluntas non fertur in aliquid per amorem, nisi cognoscatur ut bonum. Et ideo ut magis magisque ipsam beatitudinem sciamus, appetere et intelligere eius quidditatem tripliciter declaremus, scilicet:

Primo inquam quidditatem beatitudinis declaremus diffinitione, quid videlicet sit secundum rem. Unde secundum Bonaventuram sic diffinitur: Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Et Isidorus De summo bono sic diffinit: Vere — inquit — beatus est, qui et recte credendo bene vivit et bene vivendo [os 004. c. 02] fidem rectam custodit. Idem libro Ethimologiarum: Beatus dicitur quasi bene actus, scilicet ab habendo, quod vellet et non patiendo, quod nollet. Ille autem vere beatus est, qui et habet omnia, quae vult bona et nihil vult male. Et his enim duobus beatus homo efficitur. Et beatus Augustinus De moribus Ecclesiae: Beatus quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet, quod amat, neque qui non amat, quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit et adipisci non poterit, cruciatur, et qui adeptus est, quod appetendum non esset, fallitur, et qui non appetit, quod adipiscendum est, aegrotat. Haec ille.

Ex quibus omnibus intelligere possumus, quod circa beatitudinem erraverunt omnes philosophi, quorum quidam posuerunt eam in voluptate carnis, quidam in temporalibus divitiis, quidam in honoribus mundanis, quidam in scientiis acquisitis, quidam in virtutibus adeptis. Haec autem singula pertractemus et videbimus, quod in his non consistit vera beatitudo.

Primo dixi, quod quidam philosophorum, sicut epicuri posuerunt beatitudinem in voluptate carnis, et hanc magno studio extulerunt et secuti fuerunt, utpote luxuriantes, comedentes et bibentes, dormientes et quiescentes. Sed hunc errorem alii philosophi reprobuerunt, sicut stoicus Aristoteles secundo Ethicorum dicit: Instabilis est delectabilis appetitus, ergo non est perfectus status omnium bonorum aggregatione, immo est contrarius status verae beatitudini. Vera beatitudo mentem elevat in contemplatione, delectationem vero carnis deprimit. Unde Gregorius: Tanto — inquit — unusquisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Ideo dicit ipsa veritas Lucae VI.: Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis.[4] Et ideo Christus, filius Dei in praesenti eligit, quo carni moslestius est, qui tamen non fallitur.

Quidam denique [os 004. c. 03.] beatitudinem posuerunt mundanis divitiis et has per fas et nefas prosecuti sunt. De quibus Ps.: Oves eorum foetosae abundantes ingressibus suis, boves eorum crassae.[5] Non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Filiae eorum compositae, ut similitudo templi, et subditur: Beatum dixerunt populum, cui haec sunt, sed revera, non sunt beati, quibus haec sunt, sed quorum est Dominus Deus eorum, quia divitias saltem in morte relinquent, velint, nolunt. Hinc Ps. Relinquent alienis divitias suas et sepulchra eorum domus illorum in aeternum.[6] Sed et Salvator mundi docuit non esse divites beatos, sed miseros dicens Math. XIX.: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.[7] Et iterum: Dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.[8] Et beatus Hieronymus ad Eustochium: Divinis Evangelium vocibus intonat, nemo potest duobus servire, et quis audeat Christum Dominum mendacem facere, Deo et Mammone serviendo? Vociferatur ille saepe: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me, et ego onustus auro arbitror me sequi. O, quam multi Christiani quaerunt plus divitias, quam aeternam vitam, quibus tamen Dominus Deus eorum dedit verbo et exemplo formam paupertatis, quia mundus mori voluit.

Quidam etiam betitudinem posuerunt in honoribus mundanis, puta in fama et laude, sed horum errorem reprobavit Christus Dominus Ioh. VI., quem dum regem facere vellent, fugit[9], ubi Gregorius ait: Rex fieri noluit, et tamen ad patibulum crucis sponte venit. Et Ps.: Vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut cedros Libani, transivi et non erat, quaesivi et non est inventus locus eius.[10]

Quidam etiam beatitudinem putaverunt scientiis acquisitis, et ideo magno labore studebant fugientes divitias, ut possent esse sapientes, sicut Socrates, [os 004. c. 04] dum Athenas pergeret magnum pondus auri proiecit in mare dicens: "Mergam te, ne mergear a te." Sed hunc errorem probavit Christus, Filius Dei Vivi dicens Math.. XI.: Confiteor tibi, Pater Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti a parvulis.[11] Et Apostolus I. Cho. I. dicit: Ubi sapientes, ubi scriba, ubi inquisitor huius saeculi?[12] Nonne stultam fecit sapientiam huius mundi? Nam non congruit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

Quidam insuper beatitudinem putaverunt in virtutibus naturaliter adeptis vel acquisitis, sicut in iustitia, fortitudine, temperantia etc., sicut Diogenes reliquit omnia bona sua, et ut virtuosus esse possit, nihil praeter craterem secum in heremum portans ad bibendum aquam, et dum is videret quendam manu lambentem aquam, confregit vas dicens: "Nescivi, quod natura huic necessitati subvenisset." Si revera, non est vera betitudo in huiusmodi virtutibus, sed in virtutibus charitate informitatis.

O igitur Christi discipuli, o veri Christiani, audite et attendite, ubi sit vera betitudo et hanc totis viribus utpote ieiuniis, vigiliis, elemosynis et orationibus acquiratis! Quia qui hic beatus non fuerit, numquam beatificabitur, qui hic sanctus non fuerit, numquam sanctus erit. Vis igitur esse vere beatus, attende magistrum tuum, Christum Dominum, qui recte docuit, quid faciendo beatus eris, Math. V., ubi dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebuntur terram. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.[13]

Et ut haec clarius declarantur, secundo quidditatem beatitudinis declaremus [os 004. c. 05] divisione. Dicit enim Lyra super Math. c. V., quod beatitudo dupliciter dicitur. Uno modo in re, et sic est in patria, ubi facie ad afciem videbitur Sancta Trinitas et Christi humanitas, ac omnes angeli et electi. De qua beatitudine Salvator Ioh. XVII. ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum patrem, et quem misisti, Iesum.[14] Alio modo beatitudo dicitur in spe, et sic habetur in via, in viris excellentibus, in virtute, qui appropinquant vitae beatae, qui dicuntur quodammodo beati, quia dicit Philosophus II. Physicorum: Quod parum distat, quasi nihil reputatur distare.

Et sic secundum Magnum Albertum septem sunt beatitudines secundum graduum distinctiones, quamvis octo sint secundum essentiam, ut enumeratum est. Cuius ratio talis est, nam ad perfectionis integritatem tria requiruntur, scilicet recessus a malo, processus in bono et status perfectus in optimo. Sed qui vult recedere a malo, scire debet, quod malum aut procedit ex malicia, aut concupiscentia, aut superbia. Contra haec tria recessum a malo impedientia sunt tres beatitudines, scilicet paupertas spiritus contra superbiam, mititas contra maliciam, luctus contra concupiscentiam. Item processus in bono attenditur secundum divinam imitationem, quae habet duas vias, videlicet misericordiam et veritatem. Ps.: Universae viae Domini misericordia et veritas. Ad haec igitur duo imitationem Dei iuvantia sunt duae beatitudines, scilicet esuries iustitiae et affectus misericordiae. Praeterea status in optimo constat in duobus, videlicet in limpida cognitione et tranquillitate cordis, ad quae sunt duae beatitudines, scilicet mundicia cordis et pax mentis. Ex his igitur patet, quod nullus superbus, nullus avarus vel crudelis, nullus immundus et perversus potest esse beatus.

Tertio quoque quidditatem beatitudinis poterimus declarare similitudne, nam vita beata in spe assimilatur Paradiso voluptatis, in quo posuit [os 004. c. 06] hominem creatum Dominus Deus, ubi erat omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave. Lignum etiam vitae in medio Paradisi lignumque scientiae boni et mali. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum.[15] Gen. II. Paradisus est Ecclesia militans, in qua sunt omnium sanctorum exempla et merita, ac in medio lignum vitae, id est corpus Christi, de quo ipse dixit Ioh. VI.: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.[16] Lignum scientiae boni et mali est ratio humana, fluvius, qui dividitur in quattuor capita est Sacra Scriptura, quam descripserunt quattuor Evangelistae.

Ergo qui vult esse beatus, in spe sequatur exempla sanctorum ac sumat de corpore Chrisi Domini, ac tandem se praeparet secundum rationem rectam ad fontem gratiae et Sacrae Scripturae, ut irrigetur in mente. Et tandem vireat in moribus, et tandem perveniat ad beatitudinem in re, id est visionem Dei gloriam, ubi appetitus hominis quietatur, sine qua nihil potest quietare. Nam si tibi daretur totus hic mundus ista conditione, ut contentareris, si diceres, quod contentareris, falsum diceres. Insuper si tibi darentur regna caelestia et omnes angeli adhuc ultra semper appeteres, sed in Dei visione statim affectus tuus quietabitur, quia nullum bonum est, quod extra illam appetas. Unde Augustinus ait: Domine, fecisti nos ad te, ideo inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Et Bernardus: Animam capacem Dei nihil implere potest, nisi ille, ad cuius imaginem facta est.

Secundo ex praemissis thematis verbis beatus Nicolaus commendatur a misericordiae magnitudine, cum dicitur: qui intellegit super egenum et pauperem.Ipse enim intellexit miseriam miserorum, et suis elemosynis adiuvit eos. Et hoc in triplici suo statu, scilicet:

Primo dixi beatus Nicolaus suis elemosynis adiuvit et sublevavit miseriam inopum in statu seculari sciens profecto, quod cum operibus misericordiae potest quis pervenire ad vitam aeternam. Iuxta illud Thob. IV.: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet, ut non avertatur a te facies Domini.[17] Sic enim ordinavit Dominus Deus, ut qui misericors fuerit, misericordiam consequatur Math. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.[18] Et iterum: Qui misericors non fuerit, misericordiam non consequetur. Iaco. II.: Iudicium sine misericordia his, qui non fecerint misericordiam.[19] Et Proverbiorum XXI.: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur,[20] sicut dives ille epulo[21] Lu. XVI. Ideo habetur LXXXVI. dist. c. "Qui clemenitam" et sunt verba Hieronymi: Qui — inquit — clementiam non habet, nec indutus est viscera pietatis et lachrimarum, quamvis spiritualis sit, legem tamen non adimplevit Christi. Unde sanctus Thomas secunda secundae q. XXXII.art. V. dicit, quod dare elemosynam cadit sub praecepto, et qui praetermittit, ille damnabitur. Quod probat sic: Nullus punitur poena aeterna, nisi pro omissione alicuius, quod cadit sub praecepto. Sed aliqui puniuntur poena aeterna propter huiusmodi omissionem. Math. XXV.: Esurivi et non dedisti mihi manducare etc. Ite, maledicti in ignem aeternum![22]

Ergo cadit sub praecepto, et hoc in duobus casibus, primo ex parte dantis, secundo ex parte recipientis. Primo inquam ex parte dantis, si habet superfluum, iuxta illud Lucae XI.: Quod superest, date elemosynam! Et hoc rationabile est, quia charitas a se incipit, et ideo hoc non debet [os 004. c. 08.] subtrahere, quod sibi et familiae est necessarium. Iuxta illud I. Thim. V.: Qui curam non habet suorum maxime domesticorum, fidem negavit et infideli deterior est.[23] Secundo ex parte recipientis, si indiget multum, iuxta illud Ambrosius: Pasce fame morientem, si non pavisti, occidisti. Et ideo superfluum licet, si divitis secundum auctoritatem administrandim tamen secundum usum est illorum, qui habent evidentia signa extremae necessitatis. Unde Ambrosius: Captivorum redemptio est pecunia, quam tu in terram defodis, nudorum indumentum est, quod tu recludis.

O filii Adam genus avarum! O aeterni ignis pabulum! O spoliatores Christi pauperum, qui potius permittunt victualia corrumpi, quam darent pauperibus! Tanta namque vestimenta recludunt quidam, ut bene sufficerent sex vel decem sui similibus personis. Et illi quid Iesu meo pauperi quondam dicturi erunt in iudicio, quando dicet: Nudus eram et non operuisistis me. Et ideo contra illos clamat vox clamantis in deserto Lucae III.: Qui — ait — habet duas tunicas, unam det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat![24] Prima enim tunica est iustae necessitatis secundum suum statum, secundum tunica est superfluitatis, quam retinere sine periculo non potest. Unde qui vult fructum elemosynae suae habere, addiscat a beato Nicolao, quod quattuor conditiones istas elemosyna danda habeat, scilicet

Primam dixi conditionem fructuosae elemosynae fore, ut sit copiosa, ut videlicet magna charitate fiat, quia dicit Hieronymus: Non quantum, sed ex quanto desiderio dederis, Deus considerat. Et ergo si [os 004. c. 09] non habes facultatem dandi, habeas solum affectum et sufficit. Hinc Thobias sic docebat filium suum, Thob. IV.: Quantum potes, esto misericors! Si tibi multum fuerit, abundanter tribue, si autem exiguum et hoc libenter impartiri stude![25]

Secundo fructuosa elemosyna debet esse bona. Haec autem bonitas ex duplici parte consideratur. Primo ex parte animae, ut ipsa in gratia sit, quia alias modicum proficit. Iuxta illud Apostoli I. Chorin. XIII.: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.[26] Secundo bonitas consideratur ex parte rei dandae, ut sit non infecta, corrupta vel a vermibus corrosa, sicut elemosyna seu oblatio Cain. Hinc Prover. III.: De primitiis frugum tuarum da pauperibus![27]

Tertio fructuosa elemosyna debet esse propria, et non aliena, puta de furto rapina usura, quia talia debent restitui. Male itaque faciunt magni domini, qui spoliant suos, ut inde faciant calices, indumenta, sacerdotalia etc. Quia dicitur Ecclesiastici XXXIV.: Dona iniquorum non probat altissimus.[28]

Quarto elemosyna danda debet esse pura, sine intentione vanae gloriae, sicut docuit magister noster Christus Math. V. dicens: Cum facis elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut faciunt hipocritae. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, te autem faciente elemosynam nesciat sinistra, quid faciat dextera tua.[29] Sic fecit gloriosus Nicolaus, qui dedit copiosa, quia tribus vicibus, dedit bona, quia aurum, dedit propria, dedit pura, quia occulte Deum solum volens habere inspectorem et testem, ut patet in legenda.

Secundo beatus Nicolaus fuit magnus in misericordia in statu pontificali. Ille enim status [os 004. c. 10] specialiter circa opera misericordiae intendit. Non enim poterit episcopus se excusare, quia praedicaverit vel in scriptura aut oratione laboraverit, si opera misericordiae praetermisit. Unde Gregorius sic scribit servo Dei et habetur LXXXVI.dist. c. "Fratrem nostrum": Marianum episcopum verbis, quibus vales excita, quia eum obdormivisse suspicor. Die ergo illi, ut cum loco et mentem mutet, nec sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si hoc non habet, vacuum nomen episcopi tenet. Haec ibi.

Episcopi nimirum sunt dispensatores rerum ecclesiarum ut sustentatores pauperum. Unde si ecclesiae proventus tam modicus esset, quod non sufficeret ad sustentationem pauperum in magna necessitate constitutorum. Extunc Ecclesiae calices, cruces et monstrantiae confringi debent et vendi, et sic illis erogari, ut dicitur XXII. q. II. c.: Aurum habet eclesia non ut servet, sed ut pauperibus eroget. Et infra: Cur passus es (dicturus est Dominus), tot inopes fame mori, et ecclesiae habeas aurum, unde ministrares alimoniam? Melius fuerat, ut vasa viventium servares, quam metallorum. Et si diceres: "Timui, ne ornatus templo Dei deesset", respondetur: "Ornatus sacrorum redemptio captivorum est." Et propterea beatus Nicolaus in statu pontificali in hoc opere misericordiae totaliter se exercebat, sicut patet, tempore famis quid fecereat, dum triticum de navibus petiterat, quaere in legenda!

Tertio beatus Nicolaus est magnus in misericordia in statu supernali, id est in caelo, quia ipse inde multis supplicantibus impetrat misericordiam. Cuidam ex misericordia filium impetravit, cuiusdam filium [os 004. c. 11.] a diabolo necatum resuscitavit, quibusdam sanitatem obtinuit, ut patet in legenda.

Tertio quoque beatus Nicolaus ex praemissis thematis verbis commendatur a liberationis munimine, cum dicitur: in die mala liberabit eum Dominus. Liberavit namque ipsum Dominus primo a malo peccati, quia numquam mortaliter peccasse legitur. Secundo a tentatione diaboli, qui ipsum superare non potuit. Tertio liberavit ab aeterna damnatione, quia ipse fuit virtutibus plenus, misericors erga pauperes. Merito ergo fuit ab illis malis liberatus secundum illud Thob. IV.: Elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras.[30] Ergo bene de ipso dicitur: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem etc. Rogemus igitur ipsum, ut in etc. [os 004. c. 12]


[1] Ps 40,2

[2] Cf. Rm 2,5

[3] Sir 3,33

[4] Lc 6,25

[5] Ps 143,13-14

[6] Ps 48,11-12

[7] Mt 19,23

[8] Mt 19,24

[9] Cf Ioh 6,15

[10] Ps 36,35-36

[11] Mt 11,25

[12] I Cor 1,20

[13] Mt 5,3-10

[14] Ioh 17,3

[15] Gn 2,9-10

[16] Ioh 6,51

[17] Tb 4,7

[18] Mt 5,6

[19] Iac 2,13

[20] Prv 21,13

[21] Cf Lc 16,19

[22] Mt 25,35

[23] I Tim 5,8

[24] Lc 3,11

[25] Tb 4,8-10

[26] I Cor 3,13

[27] Prv 3,9

[28] Sir 34,23

[29] Mt 6,2-3

[30] Tb 4,11