[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXX.]
De sancto Augustino episcopo
Sermo LXXX.
Dedit illi Dominus scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus suis, et complevit labores illius.[1] Sap. X. ca.
Ad gloriam beatissimi antistitis et doctoris Augustini, quem Dominus Deus mirifice illustravit sui et sanctorum scientia honestavit episcopali infula, eius quoque laboris fructus commutavit aeterna gloria. Ideo scientia est necessaria potissime propter quattuor, scilicet:
- Primo ad vitandum vitia
- Secundo ad determinandum iudicia
- Tertio ad gubernandum regna
- Quarto ad consequendum aeterna bona.[os 080. c. 01.]
Primo dixi, quod scientia est necessaria ad vitandum vitia. Nam errores non possunt cognosci, nisi per scientiam. Unde ex defectu scientiae fuit, quod olim colebant multos deos. Sap. XIII.: Non cognoscentes, quis esset omnium arifex aut ignem, aut aerem, aut gyrum stellarum, aut aquam, aut solem rectores orbis terrarum putaverunt.[2] Nam vitia ne cognoscantur et evitentur, palliant se colore virtutum, ut dissoluta conversatio socialis charitas vult dici, crudelitas iustitia vult appellari, avaritia discreta providentia nominari etc., scilicet vera scientia discernit inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter temporale et aeternum.
Secundo scientia est necessaria ad determinandum iudicia, non enim iudicia iuste determinari possunt, nisi sollerti discussione, quia quaedam cognoscibilia sunt super facultatem intellectus nostri, sicut trinitas personarum et unitas essentiae divinae, quae per humilitatem et devotionem debet investigari, non per curiositatem, quia dicitur Sap. III.: Altiora te ne quaesieris.[3] Quaedam sunt cognoscibilia infra intellectum, sicut materialia subiecta sensibus, ut album, nigrum et ista sine difficultate potest, quis cognoscere. Quaedam vero sunt iuxta intellectum, ut verum et falsum et ista cum difficultate potest, quis discernere, ideo scientia ad ista est necessaria. Unde et Salomoni dictum est III. Regis III.: Quia postulasti tibi sapientiam ad discendum iudicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intellectum.[4]
Tertio est necessaria ad gubernandum regna vel familiam, homo enim per scientiam meminit praeterita, disponit poenitentia, et providet de futuro, quae sunt necessaria in gubernatione cuiuslibet rei. Hinc Sap. VI.: Multitudo sapientium sanitas orbis terrarum est, et rex sapiens stabilimentum populi.[5] Plato etiam dicebat res publicas fore beatas, si sapientia eas gubernarent, ut qui eas gubernant, sapientiae vacarent. Ideo dicitur Sap.VIII.: Per sapientiam habebo claritatem[os 080. c. 02.] ad turbas, et honores apud seniores et iuvenes.[6] Disponam per ipsam populos, et nationes mihi erunt subditae.[7] Propter ista enim factae sunt leges, decreta et decretalia, quamvis male serventur. Modicum profecto valet bonas leges condere et male servare.
Quarto scientia est necessaria ad consequendum aeterna bona, quia dicitur Sap. VII., quod Deus neminem diligit, nisi qui cum sapientia graditur.[8] Si quem autem Deus non diligit, aeterna bona non vult sibi dare. Diligere enim aliquem est, velle ei bonum. Et quia beatus Augustinus habuit scientiam sanctorum, quia evitavit vitia, iuste iudicavit iudicia, utiliter rexit familiam religiosam ac populum sibi commissum, et exinde consecutus est aeterna bona, ideo merito dicitur de eo: Dedit illi Dominus scientiam sanctorum etc.[9] Ex quibus quidem verbis tria notemus salutis documenta ad honorem beati Augustini declaranda, scilicet:
- Primo beati Augustini omnimodam scientiam, ibi: Dedit illi Dominus scientiam [10]
- Secundo ipsius vitae excellentiam, ibi: Honestavit illum in
- Tertio eiusdem copiosam gloriam, ibi: Complevit labores
Primo namque ex thematis verbis notemus beati Augustini omnimodam scientiam, cum dicitur: Dedit illi scientiam etc. Omnis enim scientia est bona dicitur se. Ideo dicit Philosophus I. Methaphysicorum, quod omnes homines natura scire desiderant. Cuius ratio est, quia unumquodque naturaliter appetit suam perfectionem, cognitio vero perficit intellectum, quod est praecipuum in homine, unde appetit scire, ut praeficiatur, et sic sapientiam atque scientiam stulti despiciunt. O, autem dicit Augustinus dist. XXXVIII.: Quamvis, quod sunt quaedam, quae melius est nescire, quam scire. Non quod scientiam culparet, sed abusum scientiae. Sicut dicit Apostolus: Qui se existimat scire, nondum scit, quomodo oporteat scire.[11] Hinc I. ad Cor. VIII. c.: Scientia inflat, charitas aedificat.[12] Et Eccs. I.: In multa scientia multa est indignatio.[13] Quod lucidius declarans Bernardus dicit: Sunt quidam, qui scire volunt, ut sciant, et curiositas[os 080. c. 03.] est. Sunt quidam, qui scire volunt, ut sciantur, et vanitas est. Sunt, qui scire volunt, ut scientiam vendant, et turpis quaestus est. Sunt, qui scire volunt, ut aedificent et aedificentur, et charitas est.
Unde sciendum nobis est, quod duplex est scientia. Prima est acquisita humanitus, cuius inventores communiter fuerunt gentiles et reprobi homines. In grammaticalibus principalis dicitur Pristianus. In rhetoricis Tullius. Inter poetas magnus fuit Homerus apud Graecos, sed apud Latinos maior Virgilius, qui ultra infidelitatem fuit turpissimus moribus. Inter hystoriographos praecipui Valerius Maximus in prosa, Lucanus in metro. In logicalibus Aristoteles effulsit et totius philosophiae monarcha. Arithmetricam dicitur de primioribus Pythagoram invenisse, qui et sine fide fuit. Tubalcani musicam, astrologiam Athlas et Ptolomeus multa addidit. Geometriam Euclides, medicinam Aesculapius primus docuisse refertur, sed auxit Galienus. Hypocras et Avicenna, qui omnes et si Deum cognoverunt, tamen non sicut Deum glorificaverunt, scilicet evanuerunt in suis desideriis, ideo Deus tradidit eos in reprobum sensum. Hoc ideo praemisit sapientissimus Deus, ut non glorificet se sapiens, ne glorietur in sua sapientia, nec potens in potentia, nec deiciatur talia nescius, quia sine talibus salvari potest. Sed tamen tales doctrinae non debent contemni, quoad vera et utilia, ex quo eorum inventores fuerunt vitiosi. Quod probatur tripliciter, scilicet scriptura, natura et figura.
Primo inquam doctrinae gentilium non sunt contemnendae, probemus scriptura. Dicitur enim Sap. XII.: Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei.[14] Gentiles enim scierunt Deum unum et omnipotentem, quia cognoverunt aliquid bonum, scilicet corpoream creaturam, aliquid melius sicut spiritualem creaturam, aliquid optimum utpote horum [os 080. c. 04.] Creatorem. Hinc Prover. II.: Si scientia placuerit animae, prudentia sequabit te.[15] Et eiusdem XIX.: Ubi non est scientia, ibi non est animae bonum.[16]
Secundo, quod aliqua doctrina sit bona, probemus natura, quia natura omnium appetit bonum, ut dicit Philosophus I. Ethicorum et I. Metaphysicorum: Omnes homines natura scire desiderant. Ratio est, quia sicut bonum perficit voluntatem, ita scientia intellectum. Hinc Gregorius in Moralibus: Qui ea, quae Dei sunt, sapiunt, a Domino sapiuntur. Qui ea, quae Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur. Unde qui veritatem nesciunt, Christum nesciunt, qui est veritas aeterna. Veritas vero continetur, ut frequenter in doctrinis gentilium. Ideo dicit Ambrosius: Veritas a quoqumque dicatur, a Spiritu Sancto est, licet aliquando non sit cum Spiritu Sancto. Unde si quid utilitatis invenitur in doctrinis gentilium, ab eis recipiendum est tamquam ab iniustis possessoribus. Augustinus ad Macedonium: Omnes, qui sibi gaudere videntur acquisitis eisque uti nesciunt, alienum possidere convincuntur. Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, hoc autem iuste, quod bene. Ideo concludit Apostolus: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam sctipta sunt.[17] Sive dicta gentilium, sive fidelium.
Tertio, quod doctrinae gentilium non sunt contemnendae, probemus figura. Horum dist. XXXVII., quod praecepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent Aegyptum auro et argento, moraliter instruens, ut si aurum sapientiae sive argentum eloquentiae apud poetas invenimus, in usum salutiferum eruditionis vertamus. Verum propter abusum scientia reprobatur non propter seipsam, sicut dicit Ambrosius, quod astronomia et astrologia et huiusmodi despecta sunt, quia nihil valent ad salutem, scilicet mittunt in errorem, et qui his student, curam animae non habent, dist. XXXVII. ’Hinc etiam’: Scire enim secundum se non est malum, alias scientia malorum non esset in Deo, quod est absurdum dicere, sed per accidens in scientiis acquisitis potest esse peccatum, et hoc dupliciter, aut ex parte cognoscentis, aut ex parte cognoscibilis.
Ex parte enim [os 080. c. 05.] cognoscentis peccatum potest esse in scientia, dum propter studium alicuius scientiae impediretur ab executione officii, ad quod tenetur. Sicut si sacerdos curatus propter studium rhetoricae vel philosophiae, omitteret praedicare vel confessiones audire, aut cum nimium delectaretur, quis in talibus et utiliora contemneret, sicut beatus Hieronymus propter ornatum eloquentiae Ciceronis prophetarum dicta tamquam inculta abhorrebat, ideo a Deo flagellatus fuerat.
Secundo ex parte cognoscibilis in scientia potest esse peccatum, dum scibile est inclinans de facili ad peccatum, sicut nigromantia vel astronomis etc., vel cum scibile excedit potentiam cognoscentis, sicut Trinitas Dei et unitas essentiae. De qua Esa. VII. dicitur: Nisi credideritis, non intelligetis.[18] Et Proverbi. XXV.: Qui scrutator est, scilicet temerariae, maiestatis opprimetur a gloria.[19] Istam enim scientiam acquisitam habuit beatus Augustinus, qui sic dicit libro Confessionum de se: Omnes libros artium, quas liberales vocant tunc nequissimus malarum cupidita, tum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui, scilicet quia Deus est verax, omnis autem homo mendax, hinc est, quod doctrinae hominum reperiuntur cum admixtione erroris. Sola autem sacra doctrina est plena veritate, quia a prima veritate tradita. Unde secunda scientia est infusa. De qua II. Pe. I.: Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.[20] Ad quam requiritur humilitas. Iuxta illud Ps.: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.[21] Et hoc est, quod ait Christus Matth. XI.: Abscondisti haec a sapientiebus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.[22] Rationem cuius dicit Gregorius: Quia obstaculum veritatis est elatio mentis. Et Ptolomeius ait, quod inter sapientes ille sapientior, qui et humilior. Et Proverbiorum XVI.: Ubi humilitas, ibi et sapientia.[23] Et quia [os 080. c. 06.] auctores scientiarum saecularium sive acquisitarum fuerunt superbi. Ro. I.: Dicentes se sapientes, stulti facti sunt.[24] Hinc est, quod scientia inflat, charitas autem aedificat, quae incaluerunt sancti apostoli et doctores.
Unde quidam amicus beati Augustini Pontianus nomine recitavit vitam et miracula magni Antonii, cuius exemplo vehementer exarsit, ita quod socium suum Alpium turbatus invasit et forciter exclamavit: „Quid patimur, quid audimus, surgunt indocti, et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis in Infernum demergimur.” Haec profecto scientia est utilis ad salutem. Iuxta illud II. Thimo. III.: Omnis doctrina divinitus revelata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum ad iustitiam.[25] Haec siquidem scientia divinitus infusa ad vitam dirigit aeternam. Insuper omnem docet scientiam moraliter, ut patet discurrendo.
Docet enim grammatica recte loqui, recte scribere, sed in infusa scientia calamus est humana lingua. Iuxta illud Ps.: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.[26] Scilicet ipsam linguam nemo recte loqui naturaliter patet docere. Unde Iac. III.: Linguam nullus domare potuit, est enim inquietum malum, plena veneno mortifero.[27] Scilicet eam docuit scientia Dei in linguae specie missa apostolis in die Penthecostes. Rhetorica docet ornate loqui hominibus, sed scientia infusa docet tam ornate orare, ut praeveniat principes angelorum coniuncti psallentibus, et potentissimum principum principem Deum inclinet ad dandum petita, sicque vincit invincibilem et ligat omnipotentem, sicut patet in Moyse. Logica vero docet verum a falso discernere in humanis, sed scientia infusa docet etiam diabolicas suggestiones et temptationes discernere, sicque humana logica concludit hominibus, sed divina etiam daemonibus. Arithmetrica docet numerare res, sed infusa scientia [os 080. c. 07.] docet numerare sua peccata Dei beneficia et numerorum dierum, ut sciat, quid desit ei, et intelliget, quod multo plura sunt Dei beneficia, quam guttae et arenae maris. Intelliget denique, quod mille anni anno oculos Dei tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et intelliget totum tempus ab initio usque ad finem esse, sicut momentum. Musica humana docet dulciter cantare cum proportione vocum et sonorum, sed scientia infusa docet dulciter Deum laudare corde, ore et opere, ut dicat Deus illud Can. III.: Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, et facies tua decora.[28] Geometria humana docet mensurare res, sed scientia infusa docet mensurare mores et amores, si Deum diligat super omnia et alia iuxta suam convenientiam. Item mensurat longitudinem aeternitatis, brevitatem temporis, utilitatem boni operis. Astronomia humana docet cursum caeli et stellarum, sed scientia infusa docet adventum Christi solis iustitiae et stellarum, id est apostolorum et sanctorum vitam.
Haec est vera scientia, hanc addiscite, in hac gloriemini, quia dicit Dominus per Hiere. IX.: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque potens in potentia sua, neque dives in divitiis suis, sed qui gloriatur in hoc, glorietur scire et nosse me.[29] Ad quam notitiam valet cognitio sui. Unde Augustinus brevissime orans dicebat: Deus meus noverim me, noverim te. Et Seneca: Principium salutis est cognitio sui, vera enim sui cognitio ducit ad Dei cognitionem. O Deus aeternae, quam multi decipiuntur sapientum ignorantes, quid sunt in vita in moribus. Unde Bernardus.: Multi multa sciunt et seipsos nesciunt. Quid enim prodest scire: vires herbarum, proprietates elementorum, cursus siderum et huiusmodi se neglecto, quasi dicerem nihil. Et tales utique sunt similes daemonibus, qui multa sciunt, et tamen cum [os 080. c. 08.] tanta scientia aeternaliter damnabuntur. Beatus vero Augustinus habuit scientiam acquisitam et infusam. Ideo bene dicitur de eo: dedit illi Dominus scientiam sanctorum.
Secundum documentum ex verbis thematis declaremus beati Augustini vitae excellentiam, quia dicitur: Honestavit illum Dominus in laboribus suis. Nam honestas hominis consistit specialiter in tribus, scilicet:
- Primo in animi dispositione
- Secundo in boni operis executione
- Tertio in proximi aedificatione.
Primo dixi, quod honestas hominis consistit in animi dispositione, iuxta illud Psalmistae: Omnis gloria filiae regis ab intus.[30] Quando enim homo est bene dispositus in anima per omnes virtutes, puta fidem, spem et charitatem ac bonam et laudabilem voluntatem, et fidem veram, tunc dicitur honorabilis, quia iam est filius Dei per fidem. Joh. I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.[31] Sic econtrario, sine fide omnis potens et prudens reputatur inhonestus. Haec autem honestas, ut dicit sanctus Thomas II. II. q. VI.: Causatur a Deo interius mentem movente per gratiam ad ascensum, quae est principalis actus fidei. Hinc dicit Eph. II.: Gratia salvi estis per fidem, non ex vobis nequis glorietur, donum enim Dei est.[32] Et sic non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Secundario et instrumentaliter causatur etiam aliquibusdam aliis, scilicet miraculi visione, auditione doctrinae etc. Unde tres sunt causae verae fidei, scilicet:
- Prima superior revelatio
- Secunda exterior persuasio
- Tertia interior assensio.
Primo ad causam verae fidei est superior revelatio, ea enim quae sunt fidei, excedunt rationem humanam, ideo non [os 080. c. 09.] fit per hominis contemplationem, sed per revelationem immediatam, sicut prophetis et apostolis, vel mediante praedicatorae, iuxta illud Rom. X. c.: Quomodo praedicabunt nisi mittantur.[33]
Secundo ad causam fidei requiritur exterior persuasio, utpote visum miraculum, vel praedicatoris documentum, quae tamen non sunt sufficienter inductiva ad credendum, quia multi audierunt sermonem Christi et apostolorum ac aliorum, et quidam crediderunt, quidam non. Similiter multi viderunt miracula, quidam crediderunt, quidam non, quae si fuisset sufficiens causa, omnes credidissent.
Tertio ad causam fidei requiritur interior assensio. Unde dist. XLV. c. de Iudaeis dicitur: Sicut homo proprii arbitrii voluntati serpentis oboediens periit, sic vocante se gratia Dei proriae mentis conversione credendo salvatur. Assensus autem mentis dicitur determinatio cogitationis ad aliquid, quam aliquid non praecedit. Consensus vero dicitur determinatio voluntatis ad unum, quod ratio bonum iudicat. Et sic differentia est inter assentire et consentire, quia assentire dicitur esse intellectus, consentire vero voluntatis. Voluntatis error contingit propter quattuor, scilicet:
- Primo propter ignorantiam
- Secundo propter impotentiam
- Tertio propter malitiam
- Quarto propter superbiam.
Primo voluntatis error causatur propter ignorantiam, eligendo non eligenda sicut peccatores, qui dicturi sunt in iudicio illud Sap. V.: Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non illuxit nobis.[34]
Secundo voluntatis error causatur propter malitiam, sicut errant illi, qui despectis aeternis bonis toto corde desiderant temporalia vana et transitoria, de quibus I. Thi. VI.: Radix omnium malorum est cupiditas, [os 080. c. 10.] quam qui appetentes erraverunt a fide.[35] Unde Augustinus super Gen. ad litteram ait: Qui pecuniam appetit decipi et capere appetit et subdit: Tales erraverunt a fide omnino Christum deserentes. Hinc etiam beatus Hieronymus et habetur. XI. q. III.: Aestimant quidam in eo, tamen Deum negari, cum sub persecutione quis a gentibus comprehensus se confiteri renuit Christianum esse. Ecce apostolis omnibus, quae perversa sunt factis Deum negari asserit Christus sapientia, iustitia et veritas, sanctitas et fortitudo, negatur per insipientiam sapientiam, per iniquitatem iustitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo, quotienscumque vincimur peccatis, totiens Deum negamus.
Quarto [sic!] voluntatis error causatur propter suberbiam, sicut erraverunt philosophi in fide de proprio ingenio confidentes, ideo stulti facti sunt. Nam error est falsum putare, pro vero vel verum pro falso. Sic erraverat beatus Augustinus elatus de suo ingenio, inciderat enim in errorem Manichaeorum, qui Christum non veram carnem assumpsisse dicunt, et resurrectionem carnis negant, et in eo per novem annos dum adhuc esset adolescens permasit. Ad hunc etiam errorem devenerat, ut arborem plorare diceret dum fructus vel folium de ea tolleretur. Mater vero eius Monica nomine Christianissima pro eo plurimum flebat, quod in via perditionis filium sciebat. Unde semel cum quadam linea lignea stare se videret tristem, cui invenis astitit et causam suae tristitiae requisivit. Quae ait: „Perditionem filii mei deploro.” Cui ille ait: „Esto secura, ubi tu, ibi et ille.” Et continuo filium suum iuxta se stare vidit. Hoc cum Augustinus retulisset, ait Augustinus: „Falleris, mater, falleris, nec sic dictum est tibi, sed ubi ego, ibi tu.” Econtra illa dicebat: „Non sic fili, mi dictum est, ubi ille, ibi tu, sed ubi tu, ibi ille.”
Rogabat igitur mater beatum Ambrosium episcopum, ut pro filio suo intercederet, qui opportunitate devictus prophetica voce dixit: „Vade secura, quia impossibile est, ut [os 080. c. 11.] filius tantarum lacrimarum pereat.” Unde Mediolanenses petierunt a Symacho praefecto Romanorum doctorem in rhetorica, qui misit Augustinum ubi, tunc beatus Ambrosius praesulabatur. Mater vero Augustini quiescere non valens, cum magna difficultate ad eum venit, et iam filium nec vere Manichaeum, nec vere Catholicum invenit. Cepit autem Augustinus audire sermonem beati Ambrosii attente, et dum semel multis Romanibus errorem Manichaeorum refutasset, omnis mox error a corde Augustini recessit, et tunc se coepit dicere Christianum. Et dum in ecclesia sicut tunc moris erat, librum occulte ei dedissent tamquam verecundo, in quo symbolum continebatur. Ipse vero in altum ascendit et alta voce pronunciavit mirante Roma, gaudebit Ecclesia, et dum baptizatus fuisset cum filio Adeodato valde ingenioso, incepit beatus Ambrosius: „Te Deum laudamus.” Et Augustinus subiunxit. Te aeternum patrem, et sic alternatis vicibus complesse dicuntur. Et tunc cepit in fide ferventer et devote laborare, ita quod omnium errantium ora concluderet, omnibus gratiose fidem declararet. Secundo honestas hominis consistit in operis boni executione. Honeste autem bonum opus exsequimur tripliciter, scilicet:
- Primo frequenter
- Secundo sapienter
- Tertio diligenter.
Primo bonum exsequimur honeste, si frequentamus, ut sint multa Eccs. IX.: Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare.[36] Et Bernardus: Nullum umquam servum Dei inveniat, nec dies, nec hora, nisi in exercitii labore, vel proficiendi studio vel experiendi dulcedine, aut fruendi gaudio. Talem se fatetur fuisse beatus Augustinus in libro Confessionum dicens: Tu Domine sagittaveras cor meum charitate tua, et gestabam verba tua transfixa in visceribus meis, et exempla [os 080. c. 12.] servorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis meae urebant et consumebant gravem torporem.
Unde legitur, dum adhuc in carne viveret et quaedam relegeret, vidit daemonem ante se transire librum in humeris baiulantem, quem adiuravit, ut scripta ibi pandat. Qui ait: „Peccata hominum sunt scripta undique collecta, quem librum praecepit sibi dari, et reperit scriptum, quod quadam vice completorium ex oblivione dimiserat.” Unde praecepit diabolo, ut suum praestolaretur adventum, qui ecclesiam ingressus completorium cum devotis orationibus perfecit. Reversus librum eidem restituit, et diabolus crebro librum revolvens cum omissionis peccatum non reperisset, dixit: „Turpiter decepisti me, quia peccatum tuum virtute orationis delesti.”
Secundo honeste exsequimur bonum, si sapienter operamur, dum nihil reprehensibile aut foedum in nostris operibus miscemus, in cuius figura dicitur Lev. XIX.: Agrum tuum non seras diverso semine.[37] id est bonum opus non admisces malo, quia dicitur Eccs. IX.: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.[38] Et Iac. II.: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.[39] Id est ita damnabitur pro uno mortali, sicut pro omnibus, licet non sentiat tantam poenam pro uno, sicut pro omnibus. Unde beatus Augustinus tam sapienter se custodiebat a superbia et vanitate, ut etiam minima peccata confiteretur, quae apud nos nulla videntur, puta confitebatur, quod dum puer erat, ludebat ad pilam, dum ad scholas ire debebat. Item quod nolebat addiscere, nisi a parentibus vel magistro urgeretur. Item quod fabulas poetarum dum esset puer libenter legebat, et Dydonem mortuam propter amorem plorabat. Item quod de mensa parentum aliquid furabatur, ut pueris ludentibus dedisset. Item quod in ludo [os 080. c. 13.] puerorum fraudulentias fecisset.
Tertio honeste exsequimur bonum si diligenter facimus, id est ex charitate. I. Cor. X.: Omnia in gloriam Dei facite.[40] Hinc Bernardus: Humilitas hominem Deo subiicit, iustitia deducit, oboedientia conducit, patientia producit, perseverantia introducit, puritas coniungit, charitas unit, et sic charitas est virtus honestior. Iuxta illud Apostoli: Maior horum est charitas.[41] Nam diligenter opus facimus, dum fit ex bono subiecto, id est charitate, ex bono affectu, id est devotione, ex bono obiecto, id est de operibus misericordiae etc.
Quarto honestas laboris hominis consistit in proximi aedificatione, quilibet enim tenetur proximum aedificare et non scandalizare, quia dicitur Math. XVIII.: Vae homini illi, per quem scandalum venit.[42] Beatus autem Augustinus aedificavit proximum, ut patet in legenda sua. Unde beatus Remigius Hieronymum et quosdam alios doctores commemorans sic concludit, hos omnes Augustinus ingenio et scientia vicit. Nam licet Hieronymus sex milia volumina Origenis se legisse fateatur, iste tamen tanta scripsit, ut non solum diebus ac noctibus scribere libros eius non possit, sed nec legere quidem occurrat. Volusianus autem sic de eo dicit: Legi Dei deest, quicquid Augustinum contigerit ignorare. Hinc beatus Prosper libro De vita contemplativa dicit: Augustinus episcopus acer ingenio, suavis eloquio, secularis litteraturae peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in quaestionibus solvendis acutus, in convincendis haereticis circumspectus, in expositione fidei nostrae Catholicus, in explanandis scripturis canonicis cautus. Bernardus quoque sic scribit de eo: Augustinus [os 080. c. 14.] hic est validissimus malleus haereticorum. Ecce patet vitae eius excellentia.
Tertio itaque ex thematis verbis declaremus beati Augustini copiosam gloriam, cum dicitur: Et Dominus complevit labores illius. Qui enim per talia (ut praediximus) virtutum opera multa merita cumulavit, merito copiosam gloriam assecutus est post felices labores. Cuius quidem gloria licet luculenter clareat in sua legenda, tamen specialiter insinuatur in quodam miraculo, quod solent imprimere in principio libro Moralium beati Gergorii papae, quod si sagaciter perspexeris, intelliges, quod Dominus Deus honestavit ipsum in laboribus suis, dans ei scientiam sanctorum, qui tandem complevit labores ipsius. De cuius iam laboris fructu copioso feliciter iocundatur in aeterno gaudio. Ad quid per merita ipsius nos perducat pius Salvator Mariae Virginis natus, qui cum Patre et Spiritu Sanctu vivit et regnat sine fine in secula seculorum. Amen. [os 080. c. 15.]
[1] Sap 10,10
[2] Sap 13, 1-2
[3] Sir 3,22
[4] III Rg 3,11-12
[5] Sap 6,26
[6] Sap 8,10
[7] Sap 8,14
[8] Sap 7,28
[9] Sap 10,10
[10] Sap 10,10
[11] I Cor 8,2
[12] I Cor 8,1
[13] Ecl 1,18
[14] Sap 13,1
[15] Prv 2,10-11
[16] Prv 19,2
[17] Rm 15,4
[18] Is 7,9
[19] Prv 25,27
[20] II Pt 1,21
[21] Ps 118,130
[22] Mt 11,25
[23] Prv 11,2
[24] Rm 1,22
[25] II Tim 3,16
[26] Ps 44,2
[27] Iac 3,8
[28] Ct 2,14
[29] Ier 9,23-24
[30] Ps 44,14
[31] Ioh 1,12
[32] Eph 2,8
[33] Rm 10,15
[34] Sap 5,6
[35] I Tim 6,10
[36] Ecl 9,10
[37] Lv 19,19
[38] Ecl 9,18
[39] Iac 2,10
[40] I Cor 10,31
[41] I Cor 13,13
[42] Mt 18,7