Sermo |
Titulus |
Scriptor |
OG 001 |
Dominica Septuagesimae de his, qui debent praedicare, et quae inducunt ad praedicandum, et quam fructuosissimum opus sit praedicatio; qui incipit: Euntes in mundum universum. Sermo primus quam utilis. |
|
OG 002 |
Feria secunda Septuagesimae de nobilitate Sacrae Scripturae, quae excellit alias omnes scripturas. Et quod evangelium excellit omnes tam fidelium, quam infidelium philosophorum doctrinas, comparatione, descriptione et fructificatione, qui incipit: Euntes in mundum universum. Sermo secundus. |
|
OG 003 |
Feria tertia Septuagesimae de auditoribus verbi divini, quos inducit ad audiendum sermonem Sacra Scriptura, quae testatur, quod ibi audientes illuminabuntur in intellectu, inflammabuntur in affectu, disponuntur ad salutem divino nutu. Audire negligentes terrentur aeterno interitu, quia per verbum Dei dirigitur fides Christi. Ideo ipsum assimilatur semini utili, vite vitali et malleo conterenti; qui incipit: Euntes in mundum universum. Sermo tertius suavissimus. |
|
OG 004 |
Feria quarta post Dominicam Septuagesimae de fide, quod sit virtus, probatur virtutum divisione, definitione, et subiecti, et obiecti assignatione. Et confirmatur auctoritate, ratione et assimilatione, et quod numerus septenarius est bene privilegiatus. Et incipit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Fructibus plenus sermo quartus. |
|
OG 005 |
Feria quinta Septuagesimae de fide, quomodo dividitur in fidem informem et charitate formatam. Et quid sit fides informis et formata, et quae sunt actiones seu effectus verae fidei. Et incipit: Qui crediderit et baptizatus. Fructuosus sermo quintus. |
|
OG 006 |
Feria sexta post Dominicam Septuagesimae de fidei definitione. Et quod ipsa est omnium virtutum fundamentum, et eius obiectum est veritas non visa, et unde certitudo fidei causatur in nobis. Et incipit: Fides est substantia sperandarum rerum. Fructuosus sermo sextus. |
|
OG 007 |
Sabbato post Dominicam Septuagesimae de unitate essentiae divinae, quod probatur Scriptura, ratione et creatura. Et est etiam de personarum divinarum pluralitate, quod similiter probatur auctoritate, creatura et ratione. Et incipit: Unus Deus, una fides, unum baptisma. Sermo septimus quam necessarius. |
|
OG 008 |
Dominica Sexagesimae de articulis verae fidei et earundem prolixa declaratione. Et utrum esset salus sine fide mediatoris. Et an possit haberi fides unius articuli sine alio, et qualiter distinguuntur fidei articuli in Symbolo apostolorum. Et incipit: Unus Deus, una fides, unum baptisma. Fructuosus valde sermo octavus. |
|
OG 009 |
Feria secunda Sexagesimae de sacramentis Ecclesiae et de eorum definitione, numero et institutionis tempore et modo, ac illorum effectu, unde habeant et qualiter. Et incipit: Vade et lavare in Iordane septies. Fructibus plenus sermo nonus. |
|
OG 010 |
Feria tertia Sexagesimae de mundi huius creatione. Utrum Deus creaverit ipsum, et an ab aeterno vel in tempore, et an omnia simul creaverit aut successive, et propter quem finem. Et quod Deus mundum gubernat, probant auctoritates, rationes et exempla. Et incipit: Fide credimus aptata esse saecula. Fructuosus sermo decimus. |
|
OG 011 |
Feria quarta Sexagesimae de Filii Dei, Iesu Christi vera divinitate, quod probatur auctoritate et ratione, ac de illius vera humanitate, quod probant divina testimonia, miracula et martyrum patientia, necnon publica deputatio. Et incipit: Omnes vos filii Dei estis. Fructuosus sermo undecimus. |
|
OG 012 |
Feria quinta Sexagesimae de Christi Iesu incarnatione vera, et quod hominem, et non angelum reparavit, et servavit debitum et iustum modum in reparando, et quod sola persona Filii sit incarnata, et quod matrem suam, Mariam privilegiavit Dei maternitate, perpetua virginitate et advocationis sagacitate. Et incipit: Ecce Virgo concipiet. Devotus sermo duodecimus. |
|
OG 013 |
Feria sexta Sexagesimae de articulo fidei passionis Christi, et quod congruebat Christum pati acerbissimam mortem, et cum illa pro praevaricatione hominis satisfacere certis rationibus. Et incipit: Christo igitur passo in carne. Fructuosus et devotus sermo tredecimus. |
|
OG 014 |
Sabbato post Dominicam Sexagesimae articulus de descensu Christi ad Inferos, et quod Christi anima descenderit vere ad Inferna, probant auctoritates, rationes, figurae et quaestiones. Et quid ibi egerit cum animabus sanctorum patrum. Et incipit: Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et illuminabo omnes sperantes in me. Fructuosus pariter et devotus sermo quartusdecimus. |
|
OG 015 |
Dominica quinquagesimae, articulus de Christi resurrectione, quod necesse fuit ipsum resurgere, quod probatur auctoritatibus, rationibus et distinctionibus. Et eiusdem resurrectionis veritatem probant quattuor, scilicet auctoritates, rationes, apparitiones et testificationes. Fructuosissimus et devotissimus sermo quintusdecimus. |
|
OG 016 |
Feria secunda Quinquagesimae, articulus de Christi ascensione, ubi veritas ascensionis Christi probatur tripliciter, auctoritatibus, rationibus et similitudine. Et utrum qui resurrexerant cum Christo, ascenderint cum corpore et anima, et quomodo Christus sedet ad Patris dexteram. Fructu et devotione plenus sermo sextusdecimus. |
|
OG 017 |
Feria tertia Quinquagesimae, de articulo fidei generalis iudicii. Cuius veritatem probant auctoritates, rationes et revelationes. Et quod terribile erit propter separationem, accusationem et exprobrationem. Et incipit: Oportet nos omnes stare ante tribunal Christi. Terribilis et utilis sermo decimus septimus. |
|
OG 018 |
Feria quarta Quinquagesimae, de articulo de Spiritu Sancto, quod fit una persona in trinitate, probant auctoritates, rationes, similitudines et errorum confutationes, et de Spiritus Sancti varia operatione in nobis. Et incipit: Spiritus est Deus. Utilitate et suavitate plenus sermo decimus octavus. |
|
OG 019 |
Feria quinta Quinquagesimae, articulus de Ecclesiae sanctae unitate, quod probant auctoritates, rationes, similitudines, revelationes et errorum confutationes, et de Ecclesiae sanctae magna nimis potestate. Et incipit: Tu es Petrus. Dulcedine et doctrina plenus sermo decimus nonus. |
|
OG 020 |
Feria sexta Quinquagesimae, articulus fidei de remissione peccatorum, quod probant auctoritates, rationes et exempla. Et quod circa hunc articulum fidei plerique multum erraverunt. Et incipit: Oportebat Christum pati et resurgere. Fructibus et doctrinis plenus sermo vigesimus. |
|
OG 021 |
Sabbato Quinquagesimae, de articulo resurrectionis generalis. Cuius veritatem probant auctoritates, rationes manuductiones et exempla, et qualiter, ubi, quando et quales resurgent. Et incipit: Scio enim, quod Redemptor meus vivit. Dulcedine plenus sermo vicesimus primus. |
|
OG 022 |
Dominica Quadragesimae, articulus fidei de vita aeterna. Utrum beatitudo principalis sit in actu voluntatis, quam intellectus. Et quod beatitudo sit aeterna, probatur auctoritatibus, rationibus et revelationibus. Et incipit: Haec est vita aeterna. Fructuosus sermo vigesimus secundus. |
|
OG 023 |
Feria secunda Quadragesimae de poenae reproborum aeternitate, et probatur quadrupliciter, scilicet auctoritatibus, rationibus, similitudinibus et revelationibus, et de poenae illorum immensitate, in tribus animae potentiis quomodo affliguntur, puta in intellectu, memoria et voluntate. Et incipit: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Terribilis, sed utilissimus sermo vigesimus tertius. |
|
OG 024 |
Feria tertia Quadragesimae de poena reproborum, quod ignis Inferni sit realis, probatur tripliciter: auctoritatibus, rationibus et revelationibus. Et quomodo affliguntur in quinque sensibus corporis. Et incipit: Omnis arbor, quae non facit fructum. Terribilis et utilis sermo vigesimus quartus. |
|
OG 025 |
Feria quarta Quadragesimae de verae fidei necessitate. Et probatur auctoritatibus, rationibus et similitudinibus. Et quod una sola sit fides salutifera, probatur auctoritate, ratione et distinctione. Et incipit: Sine fide impossibile est placere Deo. Fructibus et utilitatibus plenus sermo vigesimus quintus. |
|
OG 026 |
Feria quinta post Dominicam Quadragesimae de infidelium omnium et haereticorum iusta damnatione. Et probatur auctoritatibus, rationibus et revelationibus, qui si salvaentur, multae sequerentur inconvenientiae. Et incipit: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Fructuosissimus sermo vigesimus sextus. |
|
OG 027 |
Feria sexta Quadragesimae de detestatione haeresum. Et hoc probant auctoritates, rationes, damnificationes et exempla. Et quam manifeste errant Hussitae sub utraque specie communicantes. Et incipit: Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae. Fructuosus et devotus sermo vigesimus septimus. |
|
OG 028 |
Sabbato ante Reminiscere de damnabili ritu Graecorum negantium Purgatorium et principalitatem Ecclesiae Romanae, et Spiritum Sanctum procedere a Filio. Cuius contrarium probant auctoritates, rationes et similitudines et frequenti divisione ab Ecclesia Romana. Et incipit: Non est bona gloriatio vestra. Fructuosus sermo vigesimus octavus. |
|
OG 029 |
Dominica Reminiscere de Graecorum iusta damnatione, et probant auctoritates, rationes et quaestiones. Et quomodo errores eorum confutantur rationibus et rebus gestis. Et incipit: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit. Devotissimus et utilis sermo vigesimus nonus. |
|
OG 030 |
Feria secunda post Reminiscere de Romanae Ecclesiae principalitate, quam probant auctoritates, rationes et determinationes, et de Constantinopolitanae ecclesiae instabilitate mirabili. Et incipit: Initium omnis peccati est superbia. Fructibus et divinis iudiciis plenus sermo trigesimus. |
|
OG 031 |
Feria tertia post Reminiscere de Machometicae legis bestialitate, quam probant Scriptura, ratio et res gesta, et de multiplici errore illius sectae. Quam reprobant auctoritates, rationes et exempla. Et incipit: Vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Fructuosus sermo trigesimus primus. |
Keresztes Ágnes, Bárczi Ildikó |
OG 032 |
Feria quarta post Reminiscere de Machometicae legis falsitate. Quam ostendunt illius descriptio erroris, immixtio humana, ratio et divina revelatio, et econtra sublimitas legis Christi ostenditur ratione, distinctione, fructificatione et comparatione. Et incipit: Si quis adoraverit bestiam. Fructuosus sermo trigesimus secundus. |
Keresztes Ágnes, Bárczi Ildikó |
OG 033 |
Feria quinta post Reminiscere de afflictione Machometica permissa a Deo iuste, quod probant auctoritates, rationes et revelationes. Et quod iam cito erit terminanda, et cur tantum duravit, et quomodo finietur; et incipit: Iustus quidem tu es, Domine. Fructibus et solatiis plenus sermo trigesimus tertius. |
Keresztes Ágnes, Bárczi Ildikó |
OG 034 |
Feria sexta post Reminiscere de errore Iudaeorum negantium Christum Messiam et eius divinitatem, contrarium tamen probant Scriptura, figura et rationis censura, valde diffuse. Et incipit: Transibunt autem multi dies in Israel absque Deo vero. Gloriosus ac fructuosus sermo tricesimus quartus. |
|
OG 035 |
Sabbato ante Oculi de confusione Iudaeorum, quod in Christo impleta sunt caerimoniae legis et omnes prophetiae de ipso dictae, ita ut etiam caecutiens possit palpare. Et incipit: Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege. Fructuosus sermo trigesimus quintus. |
|
OG 036 |
Dominica Oculi de cultu veri Dei, unde idolatria orta fuit, et per quae opera exteriora Deus adorari debet. Et an non canonizatus defunctus venerari debet. Et quod multi errant circa fidem. Et incipit: Non habebis deos alienos coram me. Fructuosus sermo trigesimus sextus. |
|
OG 037 |
Feria secunda post Oculi de superstitionibus, quae multiplicatae sunt nimis, et de acerbissima illorum punitione. Et quod daemones quandoque futura praedicunt. Et incipit: Non habebis deos alienos coram me. Utilitatibus fructuosis plenus sermo trigesimus septimus. |
|
OG 038 |
Feria tertia post Oculi de septem peccatis mortalibus, et quorumlibet brevi declaratione. Et primo de superbia, deinde de avaritia, luxuria, ira, gula, invidia et acedia. Et incipit: Si quis adoraverit bestiam. Fructuosus sermo trigesimus octavus. |
|
OG 039 |
Feria quarta post Oculi de culpa Iudaeorum gravissima, quae probatur auctoritatibus, rationibus et distinctionibus. Et de illorum poena acerbissima, scilicet spirituali, iudiciali et corporali. Et incipit: In memoriam redeat iniquitas patrum eius. Fructuosissimus sermo trigesimus nonus. |
|
OG 040 |
Feria quinta post Oculi de Christianae fidei veritate et dignitate, quae quidem duodecim dignis rationibus excellit omnes alias sectas. Quarum rationum quattuor hic declarantur. Et incipit: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus. Devotissimus sermo quadragesimus. |
|
OG 041 |
Feria sexta post Oculi de aliis quattuor coronis sive rationibus verae fidei. Quarum prima dicitur ratio dispersionis, secunda ratio testificationis, tertia ratio passionis, quarta ratio ultionis. Et incipit: Mulier amicta sole. Gloriosus et fructibus plenus sermo quadragesimus primus. |
|
OG 042 |
Sabbato ante Laetare de reliquis quattuor rationibus verae fidei. Quarum prima est ratio ordinationis. Secunda ratio honorationis. Tertia ratio durationis. Quarta ratio opinionis. Et incipit: Mulier amicta sole etc. Fructuosissimus sermo quadragesimus secundus. |
|
OG 043 |
Dominica Laetare de fidei formatae realitate, hoc est dicere, quod forma verae fidei est ipsa charitas. Quod probatur auctoritate, ratione et distinctione. Et fidei formatae necessitate ad salutem, quod probant auctoritates, rationes, distinctiones et exempla. Et incipit: Si habuero omnem fidem. Utilis sermo quadragesimus tertius. |
|
OG 044 |
Feria secunda post Laetare de hoc, quot modis fidei intentio incurvatur. Primo per falsam existimationem, deinde per modicam boni operationem, per nimiam verecundationem, per afflictionem, per promissionem, per coactionem. Et quomodo fidei intentio rectificatur. Et incipit: Quia rectum est. Utilis sermo quadragesimus quartus. |
|
OG 045 |
Feria tertia post Laetare de fidei Christianae augmentatione, et quod augeatur fides tam ex parte credentium, quam creditorum, probatur auctoritate, ratione et distinctione, et de fidei augmentatae ratione. Et incipit: Et dixerunt apostoli: Domine, adauge nobis fidem. Fructuosus sermo quadragesimus quintus. |
|
OG 046 |
Feria quarta post Laetare de verae fidei confessione. Utrum ad salutem sit necessaria fidei confessio. Et utrum quilibet debeat pro salute proximi se morti exponere. Et quod quilibet potius debet mori, quam fidem negare. Et incipit: Corde creditur ad iustitiam. Gloriosus valde sermo quadragesimus sextus. |
|
OG 047 |
Feria quinta post Laetare de verae poenitentiae quidditate, quam declarant definitio, divisio et similitudo. Ex quibus quilibet intelligere poterit, si sit in vera poenitentia. Et incipit: Cum autem vidisset Iesus fidem illorum. Utilis et fructuosus sermo quadragesimus septimus. |
|
OG 048 |
Feria sexta post Laetare de poenitentiae verae modalitate, quod videlicet debeat esse accelerata, probant auctoritates, rationes et exempla. Deinde quod debeat esse integra de omnibus peccatis. Et incipit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Fructuosus sermo quadragesimus octavus. |
|
OG 049 |
Sabbato post Laetare de poenitentiae utilitate, quae perpenditur ex vivificatione spirituali, ex recuperatione virtuali et ex delectatione mentali, et quamdiu debeat poenitentia durare. Et incipit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim etc. Fructuosus sermo quadragesimus nonus. |
|
OG 050 |
Dominica de passione de contritionis quidditate, qua declarant bene definitio, divisio et assimilatio. Et incipit: Fide purificans corda. Utilis sermo quinquagesimus. |
|
OG 051 |
Feria secunda Dominicae de passione de contritionis utilitate, per quam remittitur peccatum, quod probatur auctoritatibus, rationibus, rebus gestis et revelationibus. Et quod contritio poenam aufert, et gloriam confert. Et incipit: Fide purificans. Devotus et fructuosus sermo quinquagesimus primus. |
|
OG 052 |
Feria tertia Dominicae de passione de confessionis necessitate. Quam probant auctoritates, rationes, distinctiones et revelationes. Et incipit: Confitere peccatum. Utilis sermo quinquagesimus secundus. |
|
OG 053 |
Feria quarta Dominicae de passione de confessionis modalitate, quod habeat modum praemeditationis, detestationis, electionis, humiliationis, veritatis, firmitatis. Et incipit: Effunde, sicut aquam, cor tuum. Gloriosus et fructuosus sermo quinquagesimus tertius. |
|
OG 054 |
Feria quinta Dominicae de passione de restitutionis vinculo, quod obliget, probatur auctoritatibus, rationibus, similitudinibus et exemplis. Et qui debeant restituere, quae et cui. Et incipit: Fidem posside cum amico. Gloriosus et fructuosus sermo quinquagesimus quartus. |
|
OG 055 |
Feria sexta Dominicae de passione de satisfactionis necessitate ad salutem, quod probant auctoritates, rationes, distinctiones et revelationes. Et an confitens teneatur suscipere poenitentiam iniunctam, et in charitate proficere. Et incipit: Ego ostendam tibi fidem. Utilissimus sermo quinquagesimus quintus. |
|
OG 056 |
Sabbato post Dominicam de passione de elemosynae inductione. Ad quam inducunt auctoritates, rationes, distinctiones et exempla. Et de fructibus elemosynae multiplicibus. Et incipit: Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Dulcedine plenus sermo quinquagesimus sextus. |
|
OG 057 |
Dominica Palmarum de modo elemosynae, quod sit prompta, copiosa, propria, bona, pura, libera et discreta, cum suis optimis declarationibus. Et incipit: Redemerunt se in fide virtutis. Dulcissimus et utilis sermo quinquagesimus septimus. |
|
OG 058 |
Feria secunda maioris hebdomadae de orationis modo, quo debeat fieri. Quia Deum adoramus latria, Deo maxime coniunctum hyperdulia, sanctos et praelatos dulia. Et si debemus voce exprimere et continuam attentionem in ea habere. Et incipit: Postulet in fide. Dulcis et utilis sermo quinquagesimus octavus. |
|
OG 059 |
Feria tertia maioris hebdomadae de orationis congruentia, quod congruit orare Deum, probant auctoritates, rationes, distinctiones et exempla. Et quam multae sunt orationis efficaciae. Et incipit: Dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite. Suavissimus sermo quinquagesimus nonus. |
|
OG 060 |
Feria quarta maioris hebdomadae de ieiunii commendatione, quod commendant auctoritates, rationes, distinctiones et exempla, quibus temporibus et qui teneantur ieiunare, et quibus violatur ieiunium. Et incipit: Iustus ex fide vivit. Utilitatibus plenus sermo sexagesimus. |
|
OG 061 |
In die Cenae de corpore et sanguine Iesu Christi, quod realiter continetur sub speciebus, probant auctoritates, rationes, distinctiones et exempla. Et quod tria requiruntur ad dignam illius sumptionem. Et incipit: Ego sum panis vivus. Suavitate et utilitate plenus sermo sexagesimus primus. |
|
OG 062 |
In die Parasceve de modo passionis Domini nostri Iesu Christi cum certis quaestionibus et devotis examinationibus ac lacrimosis devotionibus. Et incipit: O vos omnes, qui transitis per viam. Ardoribus divinis et utilitatibus plenus sermo sexagesimus secundus. |
|
OG 063 |
In Sabbato sancto de sepulturae Christi congruentia, cuius convenientiam probant Scriptura, ratio et doctrina. Et quod cum magno honore debuit sepeliri, probant auctoritates, rationes et exempla. Et incipit: Accepto corpore Ioseph involvit illud. Devotissimus sermo sexagesimus tertius. |
|
OG 064 |
Dominica Resurrectionis de cita resurrectione Christi, quod debuit cito resurgere, probatur respectu sui, respectu nostri et respectu angeli. Et quomodo iocundati sunt patres sancti, Mater Domini, mulieres sanctae et Christi discipuli. Et incipit: Haec dies, quam fecit Dominus. Suavissimus sermo sexagesimus quartus. |
|
OG 065 |
Feria secunda Resurrectionis Domini de animae rationalis immortalitate, quam probant auctoritates, rationes, distinctiones et revelationes cum fortissimis persuasionibus. Et incipit: O stulti et tardi corde ad credendum. Utilissimus sermo sexagesimus quintus. |
|
OG 066 |
Feria tertia post Resurrectionem de animae rationalis quidditate, quam probant erroris confutatio, definitio, distinctio et similitudo. Et illius pretiositatem ostendunt auctoritates, rationes et revelationes. Et incipit: Palpate et videte. Memoria dignus sermo sexagesimus sextus. |
|
OG 067 |
Feria quarta post Christi resurrectionem de victoria sui, mundi et diaboli cum vera fide, quod sit necessaria ad salutem, probant auctoritates, rationes et revelationes. Et victoriae utilitatem probant auctoritates, rationes et exempla. Et incipit: Omne, quod natum ex Deo, vincit. Utilissimus sermo sexagesimus septimus. |
|
OG 068 |
Feria quinta post Christi resurrectionem de aeternae beatitudinis immensitate, quam probant auctoritates, rationes, distinctiones et revelationes. Et beatitudo in quo consistit, et quae et quot sunt dotes, unde habent fieri. Et incipit: Amen, amen dico vobis. Admirandus valde sermo sexagesimus octavus. |
|
OG 069 |
Feria sexta post Christi resurrectionem de glorificatione corporum, et de illius quattuor dotibus, scilicet claritate, impassibilitate, agilitate et subtilitate, et de quinque sensuum perfectione. Et incipit: Filii sanctorum sumus. Solatiis et doctrina plenus sermo sexagesimus nonus. |
|
OG 070 |
Sabbato post Christi resurrectionem de praeceptorum divinorum sufficientia. Cur tot sint, et an sufficiant, et quomodo intelligi debeant, et quod illa quilibet tenetur observare. Et incipit: Si vis ad vitam ingredi. Fructuosus sermo septuagesimus. |
|
OG 071 |
Dominica in albis de praedicationis obiecto sive materia, quae debet fieri de vitiis, virtutibus, poena et gloria. Et quomodo videtur Deus, et quae est utilitas visionis Dei. Et incipit: Haec autem scripta sunt, ut credatis. Suavis et acceptissimus sermo ultimus. |
|