Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXVII.]

De sancto Stephano, rege Hungarorum II.
Sermo LXXVII.
[os 077. c. 01]

Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes.1Hiere. I.

Quae verba ad litteram licet dicta sint ad Hieremiam prophetam, tamen eadem optime conveniunt Beato Stephano, primo regi Hungarorum, quem Dominus Deus constituit super diversas gentes et regna, ut evellat et destruat. Unde in verbis praemissis tria notantur, scilicet:

Primo dixi, quod notatur auctoritas instituentis, scilicet Dei, cum dicit: Ecce constitui te super, quasi diceret: Ego instituo te, non tu te, quia nemo sibi sumit honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Nam contra Dei institutos principes Dominus clamat per Osee prophetam VIII. c. dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi.2 Et quomodo sapientissimus Deus non cognoscit tales, qui omnia scit, sed vere tales non cognoscit, id est: non approbabit, sicut de fatuis virginibus dicit Matt. XXV.: Amen dicovobis: nescio vos.3 Scit igitur Deus talium malitiam et permittit, non tamen approbat. Unde dicitur Job XXXIV.: Qui regnare facit hypocritam,4 id est: regnare permittit propter peccata populi.

Secundo in verbis thematis notantur instituti regis Stephani generalitas, cum dicitur: super gentes et super regna. Sunt enim, qui corrigunt minores, qui per gentes designantur, et timent maiores, qui per reges significantur, sed quilibet tenetur corripere omnes sibi subiectos pro loco et tempore opportuno, quia dicit beatus Gregorius super illud Ezech. III.: Si dicenteme ad impium "morte morieris", et non annuntiaveris ei. Ubi subditus ex sua culpa moritur, ibi is, qui praeest, quoniam tacuit, reus mortis tenetur. Licet enim non omnes emendentur ex correctione, iuxta illud Ecclesiastes VII.: Nemo potest corripere, quem Deus despexerit,5 id est: reprobaverit, tamen quia [os 077. c. 02] nescimus discernere inter praedestinatum et reprobatum, quamdiu vivimus, debemus omnes indifferenter corripere maiores et minores, ut ordo iustitiae teneatur, et alii eorum exemplo terreantur. Ipsi quoque mali saltem timore poenae, si non amore iustitiae cessent peccare, quibus si damnabuntur, etiam prodest correctio, quia minorem poenam habebunt, etiam ex quo deliquerunt. Istis respectibus beatus rex Stephanus emendabat regna et gentes non parcendo maiori vel minori.

Tertio in verbis thematis notatur institutionis utilitas, cum dicitur: ut evellas etdestruas, quasi diceret: O princeps, quicumque sis, ego constitui te ad istum finem, ut scilicet evellas delectationem, quam diabolus plantat in corde, quod est valde difficile evellere, eo quod innatae sunt nobis. Deinde constitui te, ut destruas consensum tamquam malum fructum, qui ex delectatione nascitur, et disperdas opus, quo consensus vestitur, et dissipes consuetudinem pravam, qua quis quasi incarceratus tenetur. Sicque implebitur illud Matt. XV.: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus caelestis, eradicabitur.6 Postremo ut aedifices in fide et moribus supra firmam petram, Christum, et plantes virtutes et bona opera salutis aeternae. Talis fuit beatissimus Stephanus, Hungarorum rex primus, apostolus et praedicator, qui destruxit de suis regnis errorem infidelitatis, malitiam pravae consuetudinis destruxit, vitia dissipavit, ecclesias multas aedificavit, fidem Christianam plantavit, bene considerans verba Domini dicentis: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. In quibus quidem verbis tria notemus nostrae salutis documenta in praesentis sermone ad honorem beati Stephani auxilio Dei declaranda, scilicet:

Primum documentum notemus ad honorem beati Stephani declarandum Domini Dei providentiam certam, cum dicitur in verbis thematis: Ecce constitui te super gentes et regna. Providentia enim Dei est tam magna circa omnia creata, ut nihil dimittat sine sui gubernatione, etiam minimum punctum, qui omnia creavit in pondere et mensura. Unde circa Dei tam arduam providentiam notemus tria, scilicet:

Primum est circa Dei providentiam, quod nulla creatura sine Deo potest se gubernare, sed indiget creatoris sui providentia. Contra hanc veritatem indubiam diversi diversimodo erraverunt. Quidam enim negaverunt divinam providentiam dicentes, quod omnia a casu et fortuna contingerent, et tales sunt ignorantia Dei et sui excaecati, ac magna concupiscentia obnubilati, non valentes intellectum elevare ad divina et spiritualia, ideo ipsis temporalia magna videntur, et spiritualia nulla, immo ipsius summi Dei cognitio nulla est in eorum cordibus, in quorum persona dicit Psalmus: Dixit insipiens, id est: cogitavit, non est Deus.7 Tales insipientes et carnales sic viventes sine cognitione Dei peribunt cum iusta sententia Dei. Quidam vero non omnino negant Dei providentiam, sed dicunt, quod Deus non curat de istis inferioribus creaturis, nec etiam de humanis actibus, quia Deus unumquemque dimisit in suo libero arbitrio. In horum persona dicitur Job XXII.: Circa cardines caeli versatur,8 nec nostra considerat. Et probare intendunt sic: Omne a Deo provisum est rectum et ordinatum, et per oppositum omne inordinatum est improvisum, sed inordinatum est, quod mali praeferantur [os 077. c. 03] et stulti prudentibus, et quod servus regnet. Iuxta illud Eccs. X.: Vidi quasi aliud malum sub sole stultum positum in dignitate sublimi.9 Unde dicunt insuper, quod divina providentia circa humanos actus esset, tunc non permitteret bonos opprimi a malis, sed bonis bona et malis mala administraret. Hinc Hiere. XII. dicitur: Iusta loquar ad te, Domine, quia via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt?10

Quibus respondet Thomas super I. di. XL. ar. II., quod licet non videatur nobis rectum vel ordinatum, quod bonis mala et malis bona eveniant, eo quod ignoramus causam ipsius, tamen apud Deum hoc est ordinatum, eo quod ipse cognoscit rationem, secundum quam divina providentia omnia ordinat, sicut medicus cognoscit, quare quibusdam aegris dat calida et quandoque frigida, quod artem medicinae ignorans miratur. Unde Job XXI. dicit providentiam Dei negantibus: Audite me, et obstupescite, et supponite digitum ori vestro, et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Quare ergo impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum coram eis, domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. 11 Et infra: Tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.12 Nos igitur catholici tenemus providentiam Dei circa omnia, etiam minima, sicut a filio Dei didicimus, qui ait: Et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.13 Idem Mat. X.: Passer non cadet in terram sine Patre vestro.14 Quam quidem catholicam veritatem, scilicet quod Dei providentia se extendat ad omnia, probemus tripliciter, scilicet:

Primo Dei providentiam circa omnia probemus magnis rationibus. Primam rationem assignat Alexander de Ales in prima parte Summae dicens: Illud, quod non est ex se, non potest segubernare ex se, quia [os 077. c. 05] semper dependet ab eo, a quo est. Sed nulla creatura est ex se ipsa, sed a Deo, ergo dependet a Deo, et ideo omnis creatura indiget gubernatione et providentia Dei, sui creatoris. Secundam rationem tangit beatus Gregorius in homelia dicens, quod omnis creatura aliquam imperfectionem habet in se, ideo mutabilis dicitur. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, ideo necesse est, ut mutabilitas creaturae semper iuvetur ab incommutabili bono. Unde Gregorius: Omnia in nihilum tenderent, sicut de nihilo factasunt, si virtus divina non conservaret. Hinc Job IV. dicit: Ecce qui ei serviunt, non suntstabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.15 Quanto magis nos, qui domos luteas inhabitamus. O igitur anima Christi sanguine redempta, cognosce tuam fragilitatem, quia tam fragilis es, quod in puncto, si Deus, creator tuus te non respiceret et non sustentaret, mox nihil fieres. Ecce Deus tuus die ac nocte super te vigilat, de te curat, tibi de necessitate providet. Ama igitur Deum tuum, qui numquam tui obliviscitur, et age ei gratias de beneficiis, nec umquam de tua tribulatione ei improperes, sed dic illud Job: Sicut Domino placuit, ita factum est.16 Sit nomen Domini benedictum.

Secundo providentiam Dei circa omnia probemus veris auctoritatibus. Dicitur enim in Psalmo: Qui dat escam iumentis ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.17 Et beatus Augustinus libro De agone Christiano dicit: Omnis creatura uni Deo et Domino subiecta est, et omnes divinae providentiae serviunt, sed alii oboediunt tamquam filii, et faciunt, quod bonum est, alii vero ligantur, tamquam servi, et fit de illis, quod iustum est. Boni vero sunt, qui tota voluntate et virtute Deo serviunt. Et Sap. XII.: Deus ipse est Deus, cui cura est de omnibus.18 Idem: Attingens a fine usque ad finem fortiter, disponensque omnia suaviter,19 quod confirmat Salvator dicens Luc. VI.: Estote misericordes, sicut et Pater vester caelestis misericors est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super [os 077. c. 06] iustos et iniustos.20 Et Mat. VI.: Si foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes: "Quid manducabimus,aut quid bibemus, aut quo operiemur." Scit enim Pater vester, quia his indigetis, etc.21

Tertio providentiam Dei circa omnia probemus manifestis similitudinibus. Nam providentia Dei secundum Hugonem de Sancto Victore est, qua Deus curat de omnibus, quae fecit, et nihil relinquit ex omnibus, quae pertinent ad ipsum, unde Deus assimilatur artifici. Artifex enim domus circa domum haec quattuor facit: Primo cogitans de domo facienda praeconcupit finem domus, puta inhabitationem, propter quam fit domus. Secundo disponit ordinem partium domus ad invicem, scilicet quod fundamentum sit sub parietibus, et paries sub tecto. Tertio in mente sua proponit dare omnia necessaria, quae ad eam pertinent. Quarto artifex actualiter exsequitur et perficit omnia, quae conceperat.

Sic a simili Dei providentia haec quattuor facit. Primo Deus praecognoscit finem, propter quem creaturas facit, qui finis est diversimode Dei bonitatem participare. Secundo disponit ordinem creaturarum ad invicem, distinxit enim universum secundum diversos status producendo creaturas corporales et spirituales. Tertio proposuit dare cuilibet creaturae id, per quod possit attingere finem suum, scilicet angelo dare intellectum, per quem Deum intelligere posset, caelo stellas, per quas inferiora fecundaret, homini sensum et rationem, quibus viam salutis inveniret. Quarto Deus haec, quae proposuit, actualiter facit cuilibet necessaria dando, secundum quod ei expedit. O Deus aeterne, dives in misericordis, quomodo provides homini de diversis tuis bonis, et ipse te non recognoscit, ideo non regratiatur, sed utitur illis contra tuam legem, quasi ipse creasset.

Secundo circa Dei providentiam notandum, quod quandoque Deus providet per creaturam creaturae. Dicit enim Alexander de Hales I. parte Summae, quod aliquando Deus per aliam creaturam providentiam habet, quod non est ex defectu [os 077. c. 07] Dei, sed ex defectu creaturae. Quod enim aliquis per se ipsum providere non potest alteri, ex tribus causis contingit. Primo est ex defectu illius, qui providet, quia non potest per se explere, quod vult, sicut in regno temporali rex temporalis per alium providet in multis, quia virtus regis est limitata, et non sufficit toti regno. Sed in rege aeterno nullus potest esse defectus, cuius virtus non est limitata, sed infinita, et ideo per se ipsum creaturae providet. Unde Gregorius in Moralibus: Mundum per se ipsum regit, qui per se ipsum condidit. Et Damascenus: Non est conveniens alium esse factorem mundi, et alium esse provisorem. Secundo quod aliquis per se non providet alicui, est ex defectu illius, cui provisio fieri deberet, qui non potest a Deo suscipere providentiam immediate. Sic Dei providentia gubernat creaturas inferiores per superiores, sicut providet irrationabilibus per homines, et hominibus per angelos, eo quod creaturae inferiores non sunt susceptivae immediate provisionis divinae, et sic verum est: solus Deus per se providet omnibus creaturis principaliter et autoritative, et hoc etiam verum est, quod providet per alios instrumentaliter, quia per quaecumque providet alicui, sive bona, sive mala dicuntur Dei instrumenta. Et sic Atthila, rex Hunorum dicebat Beato Lupo episcopo se esse flagellum magni Dei, per quem quasi totum mundm afflixerat Deus eorum demeritis exigentibus. Tertio quod aliquis non providet per se alicui, est propter utilitatemillius, per quem fit provisio, sicut Deus vult provideri pauperibus a divitibus propter utilitatem divitum, similiter vult doceri quosdam per alios propter utilitatem docentium. Ipse vero Deus altissimus existens omnia in omnibus intuetur omnium actionum modum et finem, scrutatur renes et corda, id est: affectiones carnales et spirituales. O sapientissime Deus, quis peccare auderet coram tua maiestate, si haec perfecte cognosceret, et veritatem crederet?

Tertio circa Dei providentiam notandum, quod aliquando Deus providet bonis per bonos, aliquando per malos, et aliquando malis per bonos. Unde Augustinus libro LXXXIII. Quaestionum dicit: Fieri [os 077. c. 08] potest, ut per bonum hominem et per malum Dei providentia opituletur, verumtamen per quoscumque fiat, bonis semper cedit in bonum, iuxta illud Rom. VIII.: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.22Ex quibus claret, quod Dei providentia sic omnibus providet per se principaliter, aut per alium instrumentaliter, quod nihil inordinatum relinquet.

Nam Hungarorum gentem constituerat prius Christianorum et iustorum flagellum, quae paene totam ecclesiam suis crudelibus caedibus amaricaverat, undecim milia virginum occidendo et alios nonnullos. Quod autem Deus inperscrutabili providentia ipsam Hungaricam gentem ad id instituerit, patet ex modo egressionis ipsorum de Scythia. Qui egressi propter varia itineris pericula tentabant reverti, sed Deus contra eos bestias, serpentes et volucres immittendo coegit ad flagellandum Christianorum vitia exire, unde primus eorum rex, Atthila nomine hunc titulum habuit: Ego rex Atthila, filius Bendegum, nepos magni Nemproth, flagellum Dei magni, metus orbis etc. Insuper instituit Deus hanc gentem fortem in scutum Christianitatis contra magnum Thurcum, quorum sanguine et ossibus repletae sunt montium convalles diversorum regnorum, ut sancta Christianitas eorum probitate ac audaci insultu optata pace potiretur. Praesertim autem divina dignatio elegit hunc apostolicum regem Stephanum de ipsa gente, et constituit eum, ut regnaret super eos in iustitia et iudicio, de cuius institutione sic legitur:

Ea siquidem tempestate, qua gens ipsa Dei ecclesiam depopulabatur, erat in ea princeps quidam quartus a secundo ingressionis in Pannoniam, Geysa nomine. Unde secundum Isidorum libro XV. et XVI. Pannonia a Penninis Alpibus est vocata, quibus ab Italia secernitur, regio fortis est, et solo laeta a tribus fluviis, Danubio, quae olim Hyster vocabatur scilicet, et Sava ac Tycia est vallata. Habet autem ab Oriente Mesiam, ab Euro Hystriam, ab Affrico autem Penninos [os 077. c. 09] habet Alpes, ab Occasu Galliam Belgicam, a Septentrione Danubium limitem, qui Germaniam praeterfluit. Est enim terra spatiosissima et fertilissima, montibus et silvis munitissima, multis fluminibus et aquis irrigua, venis aureis et aliis metallis ditissima, sal etiam optimum in quibusdam montibus effoditur, propter pascua uberrima feris et pecudibus adimpletur, gleba eius valde est frugifera et vinifera in multis locis. Hanc terram secundum Orosium Huni, qui vulgariter Hungari appellantur, a quodam fluvio Ungh nomine, ubi prius castra metati fuerant, collecto agmine occupaverunt, et expulsis inde incolis a primaeva sua origine nomen genti et patriae indiderunt, quam quidem terram bis intraverunt. Primo enim intravit fortissimus Atthila cum fratribus suis, scilicet Buda, Keve, Bela et Ladicha. Atthila in ea genuit Aladarium, qui sine prole decessit, et Chaba, qui patre mortuo expulsus rediit in Scythiam, ubi genuit Edemen et Ed. Ed genuit Ugyel, qui genuit Eliud, qui genuit Almas, qui genuit Arpad. Et iste secundo egrediens cum multis capitaneis Hunorum prope Thytel est occisus, qui genuerat Arpad, iste est primus princeps secundae ingressionis, et genuit Zotam, qui genuit Toxon, [qui] genuit Geysam, patrem Beati Stephani regis, qui Geysa fuit crudelis in suos, misericors tamen in alienos, praecipue in Christianos, statuit securum aditum in suum ducatum intrare volentibus clericis et monachis, ex quorum conversatione (illustrante Christi gratia) fidem Christi suscepit, coepitque cogitare, quomodo crudeles gentis sui domaret, ac episcopatus ordinaret, ut patet in legenda.

Secundum documentum ad honorem beati Stephani notemus et declaremus ex verbis thematis ipsius beati regis operationem sollicitam, cum dicitur: Ut evellas et destruas, disperdas et dissipes etc. Quilibet enim [os 077. c. 10] princeps tenetur vitia evellere, schismata destruere, et mores bonos inserere, quia dicitur II. Ethicorum: Cuiuslibet legis latoris intentio est cives facere bonos. Omnis siquidem princeps, qui manifesto delicto non contradicit, damnationis sententiam incurrit, si facere poterit bono modo. Unde Gregorius: Qui " inquit " proximi mala conspiciunt, et silentio praetereunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et ideo mortis auctores fiunt, quo quod vident, curare nolunt. Et beatus Augustinus: Tu vulnus fratris contemnis, tu eum perire vides, et negligis, peior es tacendo, quam ille committendo. Ideo in omni principe salvando haec tria sunt necessaria, scilicet:

Primo dixi, quod in principe salvando requiritur aequitas iudicii, ut recte iudicet liberando innocentem et condemnando perversum. Dicit namque sanctus Thomas III. parte Summae, q. LIX. ar. I., quod ad iudicium faciendum tria requiruntur. Primo potestas subditos coercendi, alias nullus umquam debet se intromittere ad praelaturam, quia dicitur Ecci. XVII. ca.: Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciempotentis et ponas scandalum in agilitate tua.23 Hanc potestatem habuit beatus Stephanus rex, qui nemini perverso parcebat, etiam palatino vel magnifico. Unde quendam palatinum propter iniustum iudicium excoriari fecerat. Secundo ad iudicium requiritur zeli rectitudo, ut scilicet non ex odio vel livore, sed ex iustitiae amore iudicium proferat, iuxta illud, quod habetur dist. XLV. ca "disciplina": Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur, tutius tamen et gratius est, ut misericordia [os 077. c. 11] praedominetur, quia dicitur Iac. II.: Iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam.24Tertio ad iudicium requiritur sapientia ad discernendum verum a falso, bonum a malo. Sap. VI.: Audite, reges, etintelligite!25 Sequitur: Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et neexcidatis.26 Hanc utique ipse Salomon petebat a Deo III. Reg. III. dicens: Da servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere inter bonum et malum.27 Hinc Eccs. IV.: Melior est puer pauper et sapiens rege stulto et sene, qui nescit praevidere in posterum, quod decarcere catenisque quis egreditur ad regnum.28 Haec omnia habuit beatus rex Stephanus, ideo destruxit errores varios, et inseruit divinam dilectionem. Nam dicitur Sap. VII.: Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.29 Econtrario de insipiente rege dicitur Ecci. X.: Rex insipiens perdet populum suum.30

Secundo in principe salvando requiritur iustitiae severitas, iuxta illud Esa. XXXII.: Ecce in iustitia regnabit rex, et sapiens erit.31 Nullum enim regnum potest durare sine iustitia, sed dissipabitur, ideo melius esset ignem inducere in aliquod regnum, quam iniustitiam, quia ignis consumptis combustibilibus cessat, sed iniustitia non solum temporalia, sed et animam consumit, et regnum demolitur. Unde Augustinus libro De civitate Dei dicit: Remota iustitiaquid sunt regna, nisi latrocinia. Ideo dicit Cyprianus De XII abusis saeculi: Iustitia regis paxpopulorum, tutamen subditorum, unitas plebis, munimentum gentis, gaudium hominum. Vae autem regno, ubi potentia iustitia, ubi voluntas sententia, ubi omnis saevitia. Vae principi, qui suos subditos gravat iniustis exactionibus. Vae, inquam, principi, qui contra consuetudinem illegitime vexat suos propinatione sui vini et cervasiae. Vae illis omnibus, qui iobagiones suas devorant inordinata dica et angaria, quibus loquitur Dominus Micheae III. c. dicens: Audite,principes Iacob et duces domus Israel, numquid [os 077. c. 12] non vestrum scire est iustitiam et iudicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, ossa eorum confregerunt, et conciderunt, sicut in lebete, tuncclamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis.32 O Hungaria! O Hungaria! Recessit a te cum tuis sanctis regibus iustitia, periit clementia, inundavit malitia, ideo per te rara victoria, quia declinasti a lege instituta. Nam beatus rex Stephanus hanc legem instituerat, quod nullus alium hostiliter invaderet, nemo vicinum sine iudicio laederet, viduas et orphanos nullus opprimeret.

Tertio in principe salvando requiritur vitae propriae puritas. Dicit enim Isidorus De summo bono: Reges et principes, sicut ceteros statu dignitatis excedunt, sic moribus et scientia alios praecellere debent. Magna profecto intentione debent principes suam innocentiam custodire, quia dicit Augustinus, quod principes et reges huius saeculi de quanto in saeculo sunt altiores, de tanto ad malum proniores, ideo, quia neminem habent, quem timent, si Deum prae oculis non habent. Hinc Isidorus De summo bono: Difficile est principem ad melius regredi, si vitiis fuerit implicatus, populi enim iudicem metuunt, et a malo sub legibus coercentur, reges autem et principes solo Dei timore et metu gehennae coercerentur. Ideo subdidit idem: Qui " inquit " recte utitur potestate, factis debet ostendere formam iustitiae. Unde extra De constitutionibus ca. "Omnes" dicitur: Quod quis iuris in alterum statuit, eo ipse contra se uti debet. Magna igitur gloria claret huius sancti regis Stephani, ex quo ipse ibi servavit iustitiam et mentis puritatem, scilicet in dignitate regali, ubi ebullire solet iniustitia ex potentia, invidia ex superbia, cupiditas ex avaritia, luxuria ex otio et gula etc. Beatus [os 077. c. 13] igitur iste rex noster Stephanus, qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit, quin potius omnibus iustitiam impendit.

Nam eos, qui sexaginta viros Bessenorum venientes ad audiendum verbum Dei cum multo auro et argento spoliarunt, suspendi iussit in diversis regni confinibus. Insuper dissipavit et disperdit errores gentiles de Hungaria. Nam de Zala ritum gentilium volentes defensare consurrexerunt adversus regem in magna multitudine, spoliantes civitates et villas, occidentes regis servos. Qui dum civitatem Wisprimiensem obsiderent, rex ipse cum suis vexillo Beatorum Martini confessoris et Georgii martyris agressus eosdem devicit, et de praeda victorum et possessionibus eorundem monasterium construere coepit in loco, ubi Beatus Martinus, dum in Pannonia degeret, orationis locum praeelegerat, qui Sacer Mons dicebatur tunc.

Tertium documentum ad honorem beati Stephani regis ex verbis thematis notemus declarandum ipsius operationis fructificationem manifestam, cum dicitur: Constitui te, ut aedifices et plantes. Aedificavit enim Domino duo templa, scilicet:

Primo enim beatus rex Stephanus Domino aedificavit templa materialia. Nam regnum Hungariae in decem provincias distinxit, et in eis decem episcopatus instituit, Strigoniensem vero ecclesiam eis metropolim et magistram praefecit. Deinde quarto post obitum patris anno Astricum praesulem Colocensis, qui alio nomine Anastasius nominabatur, ad apostolicum destinandum deputavit, ut se regia corana insignire dignaretur, intentumque salutis felicius possit perficere. Eodem tempore Miska, Polonorum dux pro eodem negotio ad beatorum apostolorum successorem legatum miserat, ut patet in legenda. Postmodum cum Henrico imperatore contra Saracenos armata manu proficiscens et Deo auxiliante eosdem [os 077. c. 14] devincens Hierosolymis monasterium monachorum construxit, et praediis ac vineis ad victum necessariia ditavit. Romae quoque sub titulo beati protomartyris Stephani hospitale condidit, in quo duodecim canonicos ordinavit, quod etiam muro circumcinxit cum domibus et hospitiis Hungarorum, causa devotionis apostolorum limina visitantium. Constantinopoli quoque urbe ecclesiam mirifici operis cum necessariis suis omnibus danavit. Et sic evulsis erroribus plantavit et aedificavit Dei domum.

Secundo Beatus Stephanus, Hungarorum primus rex aedificavit templa spiritualia, scilicet corda fidelium. De quibus I. Cor. VI.: Nescitis, quod membra vestra templum sunt SpiritusSancti.33 Haec autem templa aedificavit ex lapidibus vivis, id est: virtutibus, in vita, in morte et post mortem.

Primo templum Deo aedificavit in vita pietatis et misericordiae operibus intantum, ut nullus umquam peregrinus et hospes sine solamine tristis ab eo abscessit. Nocturnas etiam vigilias in lavandis Christi fidelium pedibus et in abscondendis in sinu pauperum elemosynis transigere solebat. Quadam nocte spirituali tactus monitu solus, nemine sciente sacculum pecunia plenum secum ferens solito more pauperibus distribuendum portavit, et in ipsa distributione suborta disturbatione pauperum viro Dei pauperes barbam evulserunt, ob hoc miles Christi gaudio repletus ante Dei genitricis imaginem se prostravit, gratias agendo clamabat: "Regina caelorum et mea, en, quem tu regem instituisti, tui milites sic honorarunt, in quo gratias agendo exulto, sciens eum, qui dixit: Et capillus de capite vestro non peribit.34" His dictis specialem sensit devotionis gratiam et spiritus laetitiam.

Secundo Deo templum aedificavit in morte. Nam cum longa aegritudine laboraret, quattuor palatini statuerunt ipsum occidere, et unus eorum iam die advesperascente ingressus est ad iugulandum regem, ensem [os 077. c. 15] nudatum sub clamide tenens, sed caelesti impulsu gladius corruit, et invitum in terram reddidit. Statim rex audiens causam inquisivit. At ipse ad regis vestigia provolutus veniam impetravit patefactis tradimentis, reliquos vero digna mulctavit ultione. Deinde appropinquante extrema die congregatis baronibus et nobilibus longo sermone eosdem in fide catholica adhortando roboravit, et eis valedicens se et regnum in manibus gloriosae virginis testamentaliter legavit, sicque in die assumptionis virginis gloriosae anno Domini millesimotricentesimoquarto beatam Deo reddidit animam. Moxque planctus magnus exortus est divitum et pauperum, clericorum et saecularium, coeperunt namque undique concurrere, et sanctum funus in ecclesia Dei genitricis civitate Albanensi sepelierunt.

Tertio Deo templum aedificavit post mortem, nam interiectis quadragintaquinque annis, dum beatus rex Ladislaus vellet elevare eum de terra, lapis suppositus tanto fuit pondere gravatus, ut nullo modo revolvere possent. Unde cuidam inclusae revelatum fuit, quod quamdiu Salomon rex in captivitate tenetur, lapis revolvi minime possit. Dimissus ipse sic facile lapis revolvitur, ac si nil ponderis habuisset, sublato sic lapide miri odoris fragrantia sentitur, coeperunt signa et prodigia coruscare, caeci visum recipiunt, surdi auditum, paralitici curantur, puer ibidem septennis a nativitate contractis genibus et nervis manibus portabatur a parentibus, qui ut sepulcrum contigit, mox sanitatem recepit. Cuiusdam mulier filius cum inter haec spiritum exhalasset, eius corpus iuxta regis tumbam mater deposuit, et inde vivus recepit. Secundo vero die assumptionis facta missa accesserunt tumbam viri Dei, ubi tantam odoris suavitatem senserunt, ut putarent plerique se fore in Paradiso, aperientes tumbam, quae plena fuerat aqua parum rubea quasi oleo permixta, in quo quasi in balsamo quieverunt ossa preciosa, [os 077. c. 16] quibus in linteamine mundissimo collectis, sed anulus in dextra regis positus non est repertus. Iussu igitur regis portantur caldaria argentea, ut ibi exhausta aqua inveniretur. Verumtamen quanto magis exhauriebatur, tanto magis augebatur. Ideo refusa aqua nihil augmenti fecit. Unde inter alios quendam monachum rex increpavit, ut hinc discederet, qui rubore perfusus discessit, et dum in choro resideret tristis, quidam linteamen involutum dedit eidem, dicens: Accipe etc., quaere alias, et suo tempore revela! Qui accipiens involutum linteamen et procedens retro altare explicavit, et invenit dexteram sancti regis cum anulo integram, qua visa gaudio repletus iterum complicuit, et cum gratiarum actione ad monasterium suum Zenthiogh vocatum cum omni veneratione portavit, et tandem suo tempore sancto rege Ladislao, quod sibi angelus dexteram sancti Stephani regis dedisset, revelavit, qui convocatis episcopis festum Dextrae Stephani regis celebrandum instituit, quod modo consuetudo non colit, sed tamen pia devotione in civitate Albanensi positam olim misericordiae plenam omnis populus veneratur. Rogemus igitur pium regem, ut ipse intercedat etc. [os 077. c. 17]

1 Ier 1,10

2 Os 8,4

3 Mt 25,12

4 Iob 34,30

5 Cf Ecl 7,14: nemo possit corrigere quem ille despexerit.

6 Mt 15,13

7 Ps 52,1

8 Cf Iob 22,14

9 Cf Ecl 10,5-6

10 Ier 12,1

11 Iob 21,5-9

12 Iob 21,12-13

13 Mt 10,30; Lc 12,7

14 Cf Mt 10,29

15 Iob 4,18

16 Iob 1,21

17 Ps 146,9

18 Sap 12,13

19 Cf Sap 8,1

20 Mt 5,45

21 Mt 6,30-32

22 Rm 8,28

23Sir 7,6

24 Iac 2,13

25 Sap 6,2

26 Sap 6,10

27 III Rg 3,9

28 Ecl 4,13-14

29 Sap 7,28

30 Sir 10,3

31 Is 32,1

32 Mi 3,1-4

33 I Cor 6,9

34 Lc 21,18