[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXVIII.]
De transfiguratione Domini
Sermo LXVIII.
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ipsum audite.[1] Math. XVII.
Haec sunt verba Domini Patris ad dilectum filium suum Iesum, Moysen, Heliam et tres discipulos: Petrum videlicet, Iacobum et Iohannem prolata in monte Thabor, in quibus admonet et nos, ut ipsum magisturm nostrum audiamus. Unde in tribus legibus debemus ipsum magistrum veritatis Iesum audire, scilicet:
- Primo in lege increata
- Secundo in lege indita
- Tertio in lege imposita.
Primo quidem magistrum nostrum Iesum debemus audire in lege increata, quae secundum Thomam I. II. q. XCIII. ar I. est directiva omnium actionum et motiunum, a qua omne bonum derivatur. Cuius subiiciunt omnes creaturae, beati et subiiciuntur, quia quicquid vult Deus et ipsi volunt. Sbiiciuntur deinde ei creaturae irrationales, dum sequuntur instinctum naturae, secundum cuius impulsum agunt, vel quiescunt. Subiiciuntur insuper damnati, quia aeternis poenis sunt dediti, a quibus se eximere non valent. Peccatores solum nollent subiici, qui se non conformant divinae legis, sed et ipsi subiiciuntur in [os 068. c. 01.] poenis. In ista lege debemus audire Filium Dei vivi, quia ait: Ego sum via veritas et vita. Si ergo non vis errare, attende ad Dei Filium, qui via est. Si non vis decipi, ipse veritas est. Si non vis non mori, vita est.
Secunda lex naturalis,quae menti rationali est indita vel inserta. Et haec est illa, quam Salvator praedicavit Lu. VI. dicens: Prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.[2] Et haec est iniurabilis apud omnes tam fideles, quam infideles. Ut dicitur dist. V. c. 'naturale': Naturale ius ab exordio rationalis naturae non variatur tempore, sed immutabile permanet. Propterea nullus Christianus, nullus paganus potest se excusare, si damnabitur, quia hanc legem scriptam habet in corde. Hinc Apostolus ad Ro. II.: Gentes - inquit -, quae legem non habent, quae legis sunt, faciunt ipsi sibi lex sunt ostendentes legem scriptam in cordibus suis.[3] Ideo non potuit Cain se excusare de fratricidio, quamvis nondum erat illa lex: Non occides.[4] Similiter omnes, quiin diluvio perirent, potuerunt se excusare de peccato luxuriae, licet nondum fuit praeceptum illud: Non moechaberis.[5] Quia conscia eorum reprehendebat os de malicia.
Tertia lex est imposita, nam cum lex conscientiae seu inserta fuitobnubilata propter peccata, clemens Deus per Moysen dedit legem scriptam in monte Sinay cum magnis terroribus. Quae quidem lex declarat legem naturae, et in hanc legem debemus ipsum Christum Dominum audire, qui declarat pracepta Decalogi dicens Mat. V.: Audite, quia dictum est antiquis: non occides etc.[6] Et finaliter ait Mat. XIX.: Si vis ad vitam, ingredi serva mandata![7] Ad hunc quippe magistrum dirigit nos ad Dominus Pater dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ipsum etc. In quibus quidem verbis de hodierna solemnitate duo insinuatur salutis documenat in praesenti sermone gratia Dei dclaranda, scilicet:
- Primum Filii Dei incarnationis veritas, ibi: hic est Filius meus
- Secundum Christi Domini legis utilitas, ibi: ipsum audite.
Primum itaque dixi documentum declarandum ex praemissis thematis verbis Filii Dei incarnationis veritatem, cum dicitur: Hic est Filius meus [os 068. c. 02.] dilectus, quasi diceret, nullus debet de hoc dubitare, quem ego per ora prophetarum praenunciavi, et in auditis miraculis declarandum. Et nunc voce mea proclamavi, scilicet quod Iesus sit verus Filius Dei et verus in lege Messias promissus, quem adhuc Iudaei exspectant futurum. Quae quidem veritas licet a Catholicis tanta firmitate teneatur, quod nostrum quilibet pro ea defendenda paratus esset mori. Tamen tum propter magna devotionem ad incarnationem filii Dei, tum propter ipsius veritatem declarandam, tum etiam propter aliquos in fide vacillantes hanc veritatem probemus tripliciter, scilicet:
- Primo auctoritatibus
- Secundo figura
- Tertio rationibus.
Primo inquam illam veritatem, quod Iesus Christus est verus Filius Dei probemus auctoritatibus, exquo enim hoc sacrum secretum excedit facultatem intellectus nostri. Ideo probemus Sacra Scriptura divinitus data, quae non potest esse testis falsitatis. Unde dicitur Gen. XLIX.: Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.[8] Sed modo videmus ad sensum, quod regimen ablatum est ab eis, praesertim quo tempore natus est Christus. Nam patre Herodis fuit Idumeus, et sic alienigena, propterea Iudaei tempore mortis Christi dixerint: Regem habemus nisi caesarem. Similiter probemus hoc idem per illud Dan. IX., ubi angelus Gabriel instruxit eum de tempore adventus Christi dicens: Septuaginta hebdomades abbrevitatae sunt super populum tuum et super urbem tuam sanctam, ut consumetur praevaricatio et finem accipiat peccatum, et deleant inliquitas.[9] Et adducatur iustitia sempiterna, et impleantur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum, id est Christus.
Ad huius prophetiae intelligentiam sciendum, quod hebdomada in Sacra Scriptura dupliciter accipitur. Uno modo pro tempore VII dierum, et hoc modo communiter accipitur[10] Levi. XXIII. Alio modo accipitur pro tempore VII annorum, ut Levit. XXV. dicit, numerbis VII hebdomadas annorum, quae faciunt, quadraginta novem annos,[11] et quinquagesimus dicitur iubilem annus. Constat autem, quod Gabriel Danieli locutus fuit de hebdomadis annorum, hae autem [os 068. c. 03.] hebdomadae undecumque incipiatur sive a tempore regis Sedechiae, sive a tempore regis Darii, sive a tempoire regis Artaxerxis, iam diu est impletum, cum ab eo tempore fluxerunt plus, quam mille trecenti anni. Quod dictum Iudaei non valentes negare, quidam ex ipsis dicunt, quod natus est, sed cum angelis vivit, eo modo, quo Moyses vixit XL diebus in monte Synai, et exspectat praeceptum Domini, quando veniat ad eos. Alii eorum dicunt, quod est ultra montes Caspios. Alii vero dicunt, quod vadit per mundum sicut pauper et leprosus et humiliatus propter peccatam populi. Secundum quod dicitur Esa. LIII.: Et nos reputavimus eum quasi leprosum,[12] talis autem varietas ostendit, quod dictum eorum sit ficticum.
Secundo incarnationem Iesu Benedicti probemus figura[13] Dan. II., qubi dicitur, quod vidit Nabuchodonosor statuam magnam, cuius caput erat ex auro optimo, pectus autem et brachia ex argento puro, venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae fictiles etc. Sequitur abscisus est lapis de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus eius ferreis et flictibilibus, et comminuiteam. Per quam statuam designantur quattuor reges sibi in orbe succendentia. Secundum quod Daniel divinitus inspiratus exposuit. Primum est regnum Chaldeorum, quod significatur per caput de auro. Quia tunc maxime viguit sapientia, qua per aurum significatur. Secundum regnum est regnum Persarum, quod subiiecit sibi regnum Chaldeorum, et significatur per pectus de argento. Quia tunc vigbat eloquentia, quae per argentum ratione sonoritatis significatur. Tertium regnum Graecorum seu Alexandri, quod sibi subiecit repnum Persarum, et designatur per femora aerea. Quia tunc abundavit luxuria. Quartum regnum est Romanorum, quod subicere regnum Graecorum et alia regna mundi, et significatur per ferrum, quia sicut ferrum domat omnia metalla, ita regnum Romanum alia regna. Per lapidem vero abscisum de monte sine manibus significatur Iesus Mariae filius, sive regnum eius, cuius subiiciendum erat regnum Romanorum.
Et hoc (ut dicit Lyra) tam Catholici, [os 068. c. 04.] quam Hebraei expostiores concordant. Tunc hoc sic supposito, quia Romani imperium tempore constantini imperatoris subiectum est per veram fidem Iesu Christo. Qui Constantinus beatum silvestrum papam coronavit et Ecclesiam magnifice dotavit, et dum equum ascenderet imperator, sellam eius tenuit. Ergo ipse Iesus Christus est filius Dei incarnatus et in lege promissus.
Tertio incarnationem Domini Iesu probemus rationibus. Licet enim absolute demonstrari non possit, quod Dei filius incarnaretur per rationem, tamen ex suppositione et promissione Dei poterimus probare rationibus.
Prima ratio est ex statu totius Veteris Testamenti. Nam Deus promiserat filium suum incarnari ex Iudaeis, propterea quamdiu ipsi filii Israel fuerunt servientes Deo, fuerunt in statu prospero. Et aliquando si fuerint captivati et afflicti, hoc fuit propter peccata eorum. Sicut in captivitate Babylonica, ante quam captivitatem fuerunt idolatrae pessimi et occisores prophetarum inquantum, quod repulerunt Hierusalem sanguine prophetarum usque ad os,[14] ut dicitur IV. Re. XXIV. pro eo, quod retrahebant ipsos a peccatis. Ideo Deus dedit eos in captivitatem Babylonicam, quae tamen non duravit, nisi per LXX annos. Captivitas ipsorum moderna est plus, quam mille quadrigentis annis et hoc propter maius peccatum, quam fuisset idolatria vel occiso prophetarum. Quod peccatum maximum est abnegatio Christi Filii Dei Veri. Persecutio et occiso illius per manum pilati, qui probavit Iudaeis se fore Filium Dei quadrupliciter, quorum neutrum potuerunt negare. Primo testimonio Dei Patris, quod dedit de filio Math. XVII. dicens: Hic est Filius meus.[15] I. Ioh. V.: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est.[16] Secundo hoc idem probavit testimonio Iohanne Baptista dicens Ioh. V.: Vos multis ad Iohannem et ille testimonium perhibuit de me,[17] sed dicit: Non sum ego Christus,[18] sed ostendit quis ille est, cum dixit: Ecce agnus Dei.[19] Ioh. I. Tertio Christus se Dei Filius probavit fore testimonio mirabilium operum suorum. [os 068. c. 05.] Dicit Ioh. V.: Opera, quae ego facio ipsa testimonii perhibent de me. Hinc caecus natus dicebat Iudaeis Ioh IX.: Scimus, quia peccatores non exaudit Deus.[20] Iterum: nisi esset hic a Deo, non poterat facere quiquam.[21] Nam Christus Dominus frequenter dicebat se Dei Filium, quod si falsum dixisset, peccasset, et miracula facere non potuisset. Quarto hoc idem probavit per testimonium Scripturae dicens Ioh. V., quod Moyses esset accusator eorum, quia - inquit - si illi credidissetis, crederetis frositan et mihi.[22] Sed perfidi Iudaei videntes se totiens confusos populo, quorum laudem quaerebant plus, quam Dei, decreverint occidere eum. Qui exsistens in vinculis coram Pilato hanc veritatem passus est passus est dicens: Propetera veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.[23]
Secunda ratio sumitur de statu totius Veteris Testamenti, quae est talis. In quocumque implentur omnia, quae in Veteri Testamento continentur de Messia. Ille est verus Messias. Sed in Christo omnia implentur, ergo etc. Nam matris eius conditio exprimitur Esa. VII.: Ecce alma concipiet.[24] Locus nativitatis eius Micheae V.: Et tu Betlehem Ephrata etc.[25] Modus conversationis eius Zacha. IX.: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus et ipse pauper.[26] Genus mortis Esa. LIII.: Oblatus est, quia ipse voluit.[27] Et Ps.: Foederunt manus meas,[28] ergo ipse est verus Filius Dei Vivi. Haec profecto est veritas indubia et fidei Catholicae fundamentum.
Quare enim veneramur sic beatam Virginem? Quia credimus, quod sit mater Dei. Quare Iohannem Baptistam? Quia credimus, quod sit Dei praecursor et baptista. Quare honoramus beatum Petrum? Quia credimus fore vicarium Filii Dei. Cur ceteros apostolos, martyres, confessores et virgines, qui fecerunt innumera miracula? Quia austeram vitam duxerunt et tormenta passi sunt amore Filii Dei. Unde hanc veritatem, quod Christus est filius Dei Vivi eaminaverunt in triplici fornace, tamquam aurum et semper lucior exiit.
Prima fornax tribulationis [os 068. c. 06.] fuit Iudaeorum, qui videntes, quod conversi ad hanc veritatem de Iudaeis plus attendebant ad Christi doctrinam, quam ad ceremonias legis, indignati fuerunt. Et conra apostolos et fideles fecerunt concilia, in quibus vexaverunt Domini sanctos. Act. V. Et praeceperunt, ne hoc sanctum nomen praedicarent. Qui dixerunt: Oboedire oportet Deo magis, quam hominibus.[29] Qui videntes, quod nec sic possent nocere illis, cogitaverunt unam subtilem nequiciam, quod docti viri de Iudaeis baptizarentur, et probarentur simplicibus, quod esset impossibile, quod aeternum fieret temporale, infinitum finitum, dominus servus. Et demum docerent, quod ceremoniae Legis Veteris ad salutem essent necessriae, sed hoc facere non potuerunt. Ideo expulerunt eos de Iudea. Apostoli vero contra eos protestando dixerunt Act. XIII.: Vobis primum oportebat verbum Dei praedicare.[30] Sed quia indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic enim nobis praecepit Deus.
Secunda fornax ardens fuit succensa a gentibus. Dispersi itaque discipuli per universum mundum hanc veritatem, quod Christus Filius Dei posuit inter eos, quo ipsos capiebant, cruciabant etc. Sed quia faciebant magna miracula in nomine Iesu, ideo multi potissime Romani dicebant, quod non possent negare Christi divinitatem, in cuius nomine tot fuit miracula. Sed nollent recipere in Deum, quia inquiunt: Nimis superbus et avaus Deus est. Superbus quidem, quia ita vult, quod nullus alius deus adoretur. Avarus vero, quia sicut ipse fuit parcus, ita vult, quod sui cultores sint parci invictu et vestitu etc.
Tertia vero fornax succensa est ab hereticis, qui plus quam centum hereses contra hanc veritatem invenerunt. Ut habetur XXIV. q. III. 'quidam'. Et semper ipsa veritas lucidior exstitit, quia Deus Pater dicit: Hic est Filius meus dilectus.
Secundum salutis documentum ex praemissis [os 068. c. 07.] verbis thematis declarandum erit Christi Domini legis utilitas, cum dicitur: Ipsum audiet. Scilicet in sua lege, quae omnes alias leges axcellit tam divinitus datas, quam humanitus impositas. Pro quo sciendum, quod qualibet lex convenienter data quattuor debet habere conditiones, scilicet:
- Primo vitia extirpare
- Secundo mores hominum ordinare
- Tertio ad felicitatem inducere
- Quarto veritatem lucide tradere.
Prima dixi conditio legis est, quod debet vitia extirpare. Ad hoc enim leges sunt datae, ut quos privata monitio cohibere a peccato non potuit, metu poenarum a malis retrahantur. Ideo dicit Apostolus I. Thim. I.: Lex iustis non est posita, sed institutis, et non subditis ipsis et peccatoribus sceleratis, et condemnatis, patricidis et matricidis, homicidis et fornicariis etc.[31] Et si quid aliud sane doctrinae adversatur in tali tamen vitiorum extirpatione lex humana deficit, quia multa mala non potest cohibere. cuius ratio est haec, quia lex comitati datur, in communitate vero pauci inveniuntur virtuosi et plures defectuosi. Et ideo sicut pueris aliqua permittuntur, quae perfectae erant hominibus non permitterentur, sic aliquae comitati permittuntur. Sicut lex civilis meretrices permittit, civitate ne comitas fornicatione turbetur, non quia peccatum non sit, sed divino iudicio reliquit punienda. Hinc Augustinus libro De liberi arbitrio: Tolle meretrices de civitate, et omnia perturbabis libidine. Similiter lex Moysiana divinitus data aliqua mala minora permiscit, sicut libellum repudii.[32] Exo. XXIV., Ne uxores occiderentur et tradere ad usuram. Deut. XXIII.: Ne fratres suos gravarent, sed extraneos.[33] Cuius ratio est, quia lex illa fuit data rudi populo et durae cervicis, ideo dicebat Salvator Mat. XIX.: Ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras.[34] Sed lex Christi perfectissima nullum malum permittit. Unde dixit Christus Dominus Mat. XII.: Dico autem vobis, quod de omni verbo otioso, quod homines locuti fuerint, reddent rationem.[35] Quid tunc fiet de vituperiosis [os 068. c. 08.] et scurrilibus verbis.
Secunda conditio legis hoc est mores hominum ordinare ad bonum. Unde II. Ethicorum dicitur: Intentio cuiuslibet legislatoris est cives facere bonos, sed hoc humana lex deficit. Quia non potest de secretis hominis iudicare, sed dolum de actibus exterioribus, quod videt, quia dicitur I. Reg. XVI.: Homo videt, quae parent.[36] Deus autem intuebitur cor. Similiter lex Moysi a domino dato animam solum duobus praeceptis expresse prohibebat, scilicet in vitio moechiae et avaritiae. Et ideo quidam cogitabant, quod odire fratrem non esset peccatum. Unde hoc declaravit Salvator Mat. V. dicens: Auditis, quia dictum est antiquis: non moechaberis. Ego autem amen dico vobis, quicumque viderit mulierem ad concupiscendum, eam iam moechatus est in cordis.[37] Similiter dixit: Auditis, quia dictum est in antiquis: ne occides. Ego autem dico vobis, quicumque irascitur fratri, reus erit iudicio etc.[38] Ex quibus omnibus patet, quod Salvatoris lex non solum prohibet exteriorem actum, sed etiam interiorem, ideo excellit alias leges.
Tertia conditio legis bonae est hominem ad felicitatem inducere. Sed humana lex non potest nisi ad humanam felicitatem inducere, quae est pacificus status. Homo autem secundum intellectum est immortalis, qui est principalis pars hominis, ut habetur X. Ethicorum. Ideo operam aliam felicitatem extra istam vitam assignare, quae est vita aeterna, ad quam etiam lex Moysi non poterat addicere. Quia dicitur Ioh. I.: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.[39] Sed Iesus christus felicitatem veram permisit dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.[40]
Quarta conditio legis bonae est veritatem plane tradere, quia lex, quae datur comitati non potest servari a multitudine, si est gravis et involuta. Nam in multitudine plures sunt rudes, quam ingeniosi. Sed lex humana porpter varietate et diversitatem consuetudinem diversi mode traditur. Similiter lex Moysi sub figura data est I. Cor. X.: Omnia in figura contingebant illis.[41] Sed lex Christi Domini, quae latebant in figura manifestavit. Propterea dicebat Lu. XXIII.: Venit hora, cum iam non in proverbiis [os 068. c. 09.] loquar vobis. Sed palam de Patre annunciabo vobis.[42] O sanctissima lex Christi, o vera regula vivendi, o via ad vitam eundi! numquam sanctissima Trinitas olim patribus ita expresse fuit dulcorata, sicut per te. Iam una vetula plus intelligit de sancta Trinitate, quam doctus populo vel sciens Socrates, aut eloquens Demosthenes. Tunc enim, sacra lex Christi, extirpas vitia, instruis bonos mores, inducis ad felicitatem aeternam et lucide tradis ceritatem. Ideo probis quattuor de te lex Christi dicente Ps.: Lex Domini, scilicet Iesu immaculata,[43] quia nullum vitium permittit. Convertens animas actus interiores ordinando, testimonium domini fidele, quia ad felicitatem promissam fideliter perducit. Sapientiam praestans parvulus, quia veritatem lucide tradit rationibus omnibus. Merito igitur Deus Pater clamat cunctis salvandis. Ipsum Christum meum audite in sua lege.
O igitur Christe legislator optime, o Fili Virginis Mariae, ecce Deus Pater caelestis, te dixit audiendum. Dic ergo nobis, quid debebamus facere, quid credere, quid vitare, en parati sumus usque ad mortem tibi oboedire? Suscipe servitutem pauperum tuorum, illumina corda nostra et dirige in viam salutis aeternae! Dic propterea, Magister optime, tuam voluntatem! Qui respondet: audi popule meus, docui verbo et exemplo contraria saluti vitare vitia, quibus rotundus mundus plenus est.
Primo docui vitare superbiam, quia veni in maxima humilitate in vestibus verbis et gestibus, ut regem me omnibus in exemplum darem de Mat. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.[44] O doctor aeterne vitae, quam utile lectionem salvandis dedisti! Duas dumtaxat dictiones, scilicet mititatem et humilitatem. Mitis vero ille est, qui iniuriam nulli infert, sed illam suffert patienter. Quicumque has duas dictiones didicerit et servaverit plus illi confer, quam praeter istas, si sciret vires herbarum, cursus siderum, complexiones hominum etc. Secundo pius Magister docuit vitare avaritiam verbo et exemplo, quia venit in magna paupertate, et dixit Mat XIX.: Quam difficile salvantur, qui pecuniam possident. Facilius est camelum [os 068. c. 10.] transire per foramenm quam divitem intrare in regnum caelorum.[45] Tertio docuit vitare luxuriam, ideo Matrem Virginem elegit. Ipse virginitatem servavit a Virgine demonstrari et baptisari voluit, et dixit Mat. V.: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde.[46] De hoc foetidissimo vitio dicitur XXXIII. q. VIi. c. 'non solum': Intus cetera vitia capitalia maximi sceleris est luxuria. Quia hoc vitio templum Dei violatur. Nam si quis mentitur in ecclesia vel superbit, non violatur etc. Quarto docuit vitare gulam dicens Lu. XXI.: Attendite, ne corda vestra graventur crapula et ebrietate.[47] Quinto docuit vitare iram dicens Mat. V.: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.[48] Magister igitur bonus Christus non solum haec, sed etiam omnia peccata vitare docuit. Merito igitur audiamus eum hic et in iudicio dicens: Venite benedicti etc. [os 068. c. 11.]
[1] Mt 17,5
[2] Lc 6,31
[3] Rm 2,14-15
[4] Ex 20,13
[5] Ex 20,14
[6] Mt 5,21
[7] Mt 19,177
[8] Gn 49,10
[9] Dn 9,24
[10] Cf Lv 23,3 sqq
[11] Lv 25,8
[12] Is 53,4
[13] Cf Dn 2,31 sqq
[14] Cf IV Rg 24,10 sqq
[15] Mt 17,5
[16] I io 5,9
[17] Ioh 15,26
[18] Ioh 1,20; 3,28
[19] Ioh 1,29; 1,36
[20] Cf Io 9,31
[21] Ioh 9,33
[22] Ioh 5,46
[23] Ioh 18,37
[24] Cf Is 7,14
[25] Mi 5,2
[26] Cf Za 9,9
[27] Is 53,7
[28] Ps 21,17
[29] Act 5,29
[30] Cf Act 13,46
[31] I Tim 1,9-10
[32] Cf Ex 25, 3 sqq???
[33] Cf Dt 23,19-20
[34] Mt 19,8
[35] Cf Mt 12,36
[36] Cf I Sm 16,7
[37] Cf Mt 5,27-28
[38] Mt 5,21
[39] Ioh 1,17
[40] Mt 3,2; 4,17
[41] I Cor 10,11
[42] Ioh 16,25
[43] Ps 18,8
[44] Mt 11,29
[45] Mt 19,24
[46] Mt 5,28
[47] Lc 21,34
[48] Mt 5,21