Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati Sermo LXVII.]

De eadem Virgine Gloriosa Maria ad nives

Benedicite, glacies et nives, Domino. Benedicite, noctes et dies, Domino. Daniel III. c.[1]

Ad gloriam sacratissimae Virginis Mariae, quam hodie gloriosus Deus per miraculum nivium reddidit glorificandam, bene praemissa verba conveniunt laudi ipsius, quae quidem clamabant tres pueri quasi uno ore de fornace ignis ardentis benedicentes et laudantes Deum dicendo: Benedicite, omnia opera Domini, Domino.[2] Ubi dicit Lyra, quod nulla creatura proprie laudat Deum, nisi creatura rationalis, qui ab eo recipit rationem et intellectum, quibus capax eius est. Aliae autem creaturae dicuntur Deum laudare improprie, quia dant homini materiam laudandi vel inquantum perficiunt ea, ad quae ordinantur a Deo. Et hodie glacies et nives, noctes et dies nunc perfecerunt voluntatem Dei excelsi super etiam naturam. Unde sanctus Thomas in Quaestionibus disputatis de potentia Dei dicit, quod Deus tripliciter facit mirabilia, scilicet:

Primo Deus aliquando facit mirabile supra nauram creaturarum, inquantum facit aliquem effectum, quem nullo modo potest natura facere, sicut fuit facta incarnatio Filii Dei, ut Virgo pareret et Deum pareret. Vel sicut erit electorum glorificatio vel mortuorum resuscitatio.

Secundo Deus aliquando facit mirabile contra naturam creaturae, nunquam vero contra naturam suae divinitatis, sicut quando in natura remanet contraria dispositio ad effectum, quem Deus facit, sicut tres pueros conservavit illaesos in camino ignis remanente virtute comburendi, quia eorum vincula combussit ac ministros regis consumpsit, sed ipsi vivebant ibi in medio venti roris flantis, ideo laudabant Deum in fornace dicentes: Benedicite omnia opera Domini, Domino etc.

Tertio Dominus [os 067. c.01.] aliquando facit mirabile praeter naturam, quando scilicet producit aliquem effectum, quem natura ipsa potest producere, non tamen illo modo, quo Deus, sicut cum aliquem sanat in instanti ab infirmitate, quod etiam natura possit facere, sed successive. Sic deus hodie fecit praeter naturam, quia licet natura possit producere glacies et nives, non tamen tali mense vel in modum templi, ita, quod alias non esset et his omnibus modis solus Deus facit mirabilia, ut dicit Ps.: Qui facit mirabilia magna solus.[3] Et Iob V.: Qui facit magna et inscrutabilia,[4] inscrutabilia profecto sunt creatio caeli et terrae, peccatoris hominis redemptio, non tamen miramur. Unde Gregorius: Mira sunt omnia opera Dei, sed eorum multa sine admiratione pertransierunt. Si enim homo mortuus resuscitetur, in admirationem omnes exiliunt, et quotidie homo, qui non erat, nascitur, et nemo miratur, dum procul dubio omnibus constat, quod plus sit creare, quod non erat, quam reparare, quod erat. Et quia hodie Deus omnipotens per miraculum nivis nobis manifestavit laudem genetricis Filii sui, ideo, sicut tres pueri laudantes et glorificantes de fornace huius saeculi clamemus dicentes: Benedicite, glacies et nives, Domino. Ex quibus quidem verbis ad honorem hodiernae festivitatis quatuor declaremus utilia nostrae salutis documenta, scilicet:

Primo namque declaremus glaciei proprietatem, deinde aliarum rerum in themate positarum, quia hodierna die est festum Gloriosae Virginis Mariae, sanctorumque Oswaldi regis, Dominici confessoris et Affrae beatae, quae per quatuor in themate posita intelliguntur.

Igitur primo declaremus glaciei proprietatem [os 067. c.02.], quae significat Dei genetricem et propter quatuor, scilicet:

Primo inquam declarando glaciei proprietatem, quae significat Beatam Mariam propter suam originationem. Nam sicut patet ad sensum glacies ex aqua originaliter generatur. Per aquam vero in Scriptura saepe gratia Dei significatur, iuxta illud Ioh. IV.: Aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.[5] Et eiusdem VII.: In die magno festivitatis Iesus clamabat dicens: Si quis sitit, veniat et bibat, et de ventre eius fluent aquae vivae.[6] Quod exponens evangelista dicit: Haec autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum,[7] ut patet, sicut glacies est aqua congelata, sic Virgo Maria gratia roborata, quae per aquam significatur. Unde Hieronymus in sermone de assumptione: Ave – inquit – gratia plena et bene plena, quia ceteris per partes praestatur, Mariae vero simul se totam infudit gratiae plenitudo. Et infra: Cum gratia repletur, cum Spiritu Sancto perfunditur, cum virtute Altissimi obumbratur, fit pretiosior meritis, celsis sublimior fastigiis, pulchrior sanctitate, gloriosior suorum praerogativis meritorum ita, ut nullis iam usibus sit ipsa eademque mancipanda, nisi divinis.[8] Ideo dicit Raynerius in Summa tit. Incarnatio c. VI., quod liberum arbitrium Mariae ex praesentia Dei in ipsius mente et ventre sic fuit roboratum in bono, ut de cetero nec mortaliter nec venialiter peccare potuit, et sic humana fragilitas fluida tamquam aqua in Maria ita fortificata est, quasi glacies. Hinc Bernardus: Proprium – inquit – peccatum Maria non habuit et ab alieno longe innocens fuit. Et beatus Augustinus: Si omnes sancti et sanctae interrogarentur, utrum sine peccato essent, dicerent illud I. Ioh. I.: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est.[9] Ideo dum de [os 067. c.03.] peccatis agitur de Maria propter honorem Domini nullam volo haberi quaestionem.

Secundo glacies propter proprietatem suae actionis significat Beatam Mariam. Sicut enim glaciei proprietas est infrigidare sibi coniuncta, ita Virgo Beata infrigidat ab aestu cupidinum terrenarum et carnis ipsum, qui ei adhaeret per dilectionem et spem. Unde Anselmus: Sicut omnis a te aversus necesse est, ut intereat, ita ad te conversus impossibile est, ut pereat. Et beatus Bernardus: Maria sinum misericordiae omnibus aperit, ut de eius plenitudine recipiant universi. Idem: Quicquid Deo vis offerre, per os Mariae commendes et obtinebis. Hinc Chrysostomus: Tribularer nimium, si Mariae nescirem patrocinium. Ideo canit Ecclesia sic: Omnis homo omni hora hanc adorat et implora eius patrocinia, sed et ipsa  plena gratia ad se invitat dicens Ecci. XXIV.: In me omnis gratia viae et virtutis, in me omnis spes vitae et veritatis, transite ad me omnes, qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini. Fructus enim meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum.[10] O, Dei genetrix Virgo, certe saporosior omni specie aromatica et dulcior melle fructus tui ventris, benedictus Iesus Christus.

Tertio propter suam conservationem glacies significat Beatam Virginem, quia sicut glacies conservatur in aestate per paleas, ita Virgo Benedicta multitudinem virtutum in se conservat humilitate, unde et dixit Luc II.: Respexit humilitatem ancillae suae.[11] Hinc Bernardus: Nequaquam ultra omnes homines exaltata fuisset, nisi ultra omnes homines se humiliasset. Propterea dicit Augustinus: Facta est humilitas Mariae scala caelestis, per quam Deus descendit de caelis ad terram, ubi Virgo Beat adat exemplum omnibus, qui conservare volunt habitas virtutes. Ipsa profecto sciebat dignitatem suam, quod esset Mater Dei, Domina mundi, Regina caeli, sed ex his se non extulit, quia sciebat scriptum Ecci. III.: Quanto maior es, humilia te in omnibus.[12] Dicit Gregorius: Qui – inquit – ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi  qui pulverem in manu [os 067. c.04.] ad ventum portat.

Quarto glacies propter suam resolutionem significat Beatam Virginem. Nam glacies licet videatur et sit frigida et dura, tamen resolvitur in mollem aquam et liquidam et quandoque calidam, et sic ex qua prius facta fuerat illa, ex ipsa glacie generatur. Sic inter Beatam Virginem et Deum quaedam contraria et contradictoria fuerant, sed in Virgine concordata sunt.  Primo impossibile erat Deum non generare, iuxta illud Esa. LXVI.: Ego, qui aliis generationes tribuo, numquid ipse sterilis ero.[13] Secundo impossibile erat Deum generare, nisi Deum, iuxta illud II. de anima: Unumquodque natum est facere, quale ipsum est. Tertio impossibile erat Deum cum alia persona generare. Quarto impossibile erat Virginem sine alia personarum generare, sed flavit Spiritus Dei ad hanc glaciem duram, Virginem Mariam, et fluxerunt liquidae aquae, et tunc necesse fuit Virginem generare et non alium, quam pium Deum et non de alio, quam de Deo. Ulterius Deus non potuit generare de se, nisi Deum infinitum, mortalem, aeternum, insensibilem, invisibilem, sed Virgo generavit de se verum Deum hominem, temporalem, mortalem, palpabilem, visibilem, sensibilem, mendicum sub forma servi suppositum sub natura creata. O, inexcogitabilis virtus Virginis, o, inexplicabilis fortitudo humilis Virginis, quae vim fecit in domo Regis aeterni et (ut ita dicam) vulneravit divinum cor, propterea conquaeritur Dominus de ea Can. IV.: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea, vulnerasti cor meum.[14] Ubi Glossa: Pro amore carnem assumpsi et primis vulneribus in cruce vulnerasti cor meum. Haec igitur est beata glacies, quae iam dicere potest: qui me ganuit, genui ego ipsum. Unde in caelo gloriose ostendit sanctis dicens: Videte hunc Deum, qui me fecit, ego feci ipsum, igitur haec caro de carne mea, hoc os de osse meo. Videte, inquam, fructum ventris mei et gustate eius suavitatem et implemini de eo. Hinc est, quod Deus Dei Filius et Virginis natus dignitatem suae genetricis [os 067. c.05.] voluit declarare candore, frigide nivis miraculosae, unde et ipsum festum nominatur festum Mariae ad nives. Quomodo autem hoc factum fuerit, patet in breviario.

Secundo declaremus nivis proprietatem, quae repraesentat beatum Oswaldum regem, cuius festum hodie agit Ecclesia pro eo, quod dicitur in themate: Nives, benedicite Domino. Assimilatur autem beatus Oswaldus nivi propter quatuor proprietates eius, scilicet:

Primo dixi, quod beatus Oswaldus assimilatur nivi propter generationem nivis. Dicit enim Aristoteles, quod nix generatur in nube frigida, minus tamen frigida, quam est illa, in qua grando congelatur, et hoc testatur mollicies nivis, quia caliditas admixta nubi prohibet partes vehementius aggregari, sed descendere sine strepitu. Sic beatus Oswaldus in sublimi dignitate genitus, cuius mater erat Achia, soror sancti Edmundi[15] regis, qui non fuit congelatus per avaritiam, sed sine strepitu vanae gloriae faciebat opera bona. Sic enim legitur de eo: Oswaldus, rex Anglorum beatissimus, omni virtute plenus, solebat post matutinum nunquam dormire, sed orationibus et lacrimis insistere, ecclesias circumire, hospitalia visitare, infirmis praebens singulis vitae necessaria.

Secundo beatus Oswaldus assimilatur nivi propter eius operationem. Dicit enim Bartholomaeus libro De proprietatibus rerum, quod nix malis herbis est nociva, sed bonis utilis. Sic sanctus rex Oswaldus iniustis et malefactoribus iustitiae rigorem infligebat sciens illud dictum Sap. XIV.: Rex, qui in iustitia iudicat, solium eius in aeternum manet,[16] et illud: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram,[17] bonis vero et pauperibus utilis fuit per opera misericordiae sciens per hoc opus misericordiam consequi posse. Iuxta illud Mat. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.[18] Unde sic legitur de ipso: Elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam [os 067. c.06.] multa milia pauperum pasceret et de eius manibus elemosynam facere satagebat. Quodam vero die paschae, cum ad mensam sederet venerunt peregrini causa petendae elemosynam et cum dapifer nunciasset regi pauperes elemosynam expectaturos, tunc pius rex cum omnia iam victualia essent distributa, accipiens discum argenteum fecit confringi et dari egenis dicens ministro: Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma pauperis, recedat vacuus, ne forte, cum ego venero ad eum, dimittat me a se vacuum. Quidam autem episcopus Lindifranensum,[19] Aydanus nomine, vir sanctus, qui ad dexteram regis residebat accipiens dexteram regis et eam deosculans ait: Haec dextera regis Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum est.

Tertio rex beatus Oswaldus assimilatur nivi propter eius albedinem, quia sicut nix sua albedine alia alba excedit, sic beatus iste rex virginitate sua, quia aliquorum virginitas assimilatur albedini lilii, iuxta illud Can. II.: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.[20] Aliquorum vero vestibus albis, iuxta illud Apoc. VII.: Amicti stolis albis et palmae in manibus eorum.[21] Sed huius sancti regis virginitas assimilatur nivi propter eius candorem, quia dicit Thomas II. II.: Virginitas tanto est acceptior, quanto per illam maius aliquid contemnitur, ut Deo adhaereatur, sed iste sanctus rex cum uxore vivens servavit virginitatem, quod est ultra facultatem humanae fragilitatis. Hanc vero conservavit per tres virtutes, videlicet per continentiam, sui victoriam et orationis instantiam. Primo beatus rex Oswaldus conservavit virginitatem in matrimonio per continentiam cibi et potus, quia castitas est sobrietatis filia et nutritur ab ea, sicut luxuria a ventris ingluvie, unde Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotio, caritas in hoc nequam saeculo et veritas in multiloquio. Hinc Eph. V.: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,[22] propterea sanctus iste rex ieiunabat, se macerabat. Secundo suam virginitatem conservabat per sui victoriam, debet enim quilibet [os 067. c.07.] continens pugnare contra motus illicitos, quia dicit Augustinus: Inter omnia Christianorum certamina duriora sunt proelia castitatis, ubi quotidiana pugna et rara victoria. Et Cassianus libro Collationum: Maior – inquit – virtus est castitatem observare, quam daemones expellere. Ad idem Bernardus: Cum muliere conservari et non laedi maius miraculum est, quam mortuos suscitare, quod minus est, non potes, vis, quod credam tibi, quod maius facere posses.

Unde legitur de beato Oswaldo, quod dum quidam eremita, nomine Simeon, XXVII annis in eremo vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et responsum habuit, quod cum Oswaldo rege, et dolens venit ad regem, qui in die sollemni vidit eum indutum vestibus regalibus et gloriose incedentem, sed ab intra flagellatum corpus cilicio tegebat. Et eremita ingemiscens cepit cogitare: O, Deus aeterne, sic pro tanta gloria mundana remuneras, sicut pro humili abiectione; et accedens ad regem secreto adiuravit eum per nomen Domini, ut suam vitam eidem exponeret propter revelationem, quam habuit in deserto, qui duxit eum in cubiculum et aureis depositis ostendit cruentatam carnem cum cilicio, qua evidens eremita dixit: Vere magnus sanctus est in saeculo rex Oswaldus. Tertio virginitatem conservavit per orationis instantiam, quilibet enim castus debet implorare divinum auxilium, ut se adiuvet. Sicut Crisantus inter oscula puellarum orabat dicens: Exurge, Domine, in adiutorium mihi, dic animae meae salus tua ego sum. Quis istam pugnam a diabolo excitatam vincere praevalet, nisi tua pro eo fuerit dextera dimicata. Errat, qui putat castitatem perfectam suis nisibus obtinere, ideo beatus Oswaldus instanter Dominum orabat cum lacrimis aut supinus aut flexis genibus gratias Deo agebat. Quarto beatus Oswaldus assimilatur nivi propter eius liquefactionem. Nam sicut nix flante vento calido resolvitur, sic beatus rex instinctu Spiritus Sancti pro iustitia martyr occubuit.

Sic enim legitur de eo, quod fratre ipsius Camfrido ab impiis perempto ducem Britonum supervenientem cum [os 067. c.08.] multis ipse cum erecto vexillo crucis, flexis genibus orans cum paucis devicit. Nono vero regni sui anno, aetatis vero XXXVIII. rex Mericiorum, qui antecessorem suum peremerat, venit contra eum, qui erecta cruce cum proeliarentur, vidit animas suorum militum ab angelis in caelum deferri et dixit: Domine Iesu Christe, iam laetus moriar. Et sic irruentibus in eum impiis haec dicebat: Miserere animabus, Domine. Unde exivit in proverbium. Miserere animabus, Domine. – dixit ad terram corruens rex Oswaldus. Caput vero ipsius cum brachiis amputatis in stipite ignominiose suspenderunt, qui postea multis claruit miraculis, nam super ossa eius lucida columna usque ad caelum protensa descendebat illustrans totam provinciam.

Tertio declaremus diei proprietatem, quae indicat beatum Dominicum praedicatorum fratrem ducem, de quo Sancta Ecclesia hodie festivat pro eo, quod dicitur in themate: Dies, benedicite Domino. Significatur autem beatus Dominicus per diem propter quatuor diei proprietates, scilicet:

Primo dixi, quod per diem significatur beatus Dominicus, quia sicut dies expellit tenebras, ita beatus Dominicus. Unde legitur de eo, quod ex Hispaniae partibus villa, quae dicitur Calagora, patre Felice, matre vero Iohanna nomine secundum carnem duxit originem, cuius mater ante ipsius ortum vidit in somnis se catulum gestantem in utero, ardentem in ore faculam baiulantem, qui egressus ex utero totam mundi fabricam incendebat. Cuidam etiam matronae, quae ipsum ex sacro fonte susceperat, videbatur, quod puer Dominicus stellam fulgidam haberet in fronte, quae totum orbem illustrabat.

Secundo beatus Dominicus assimilatur diei, quia dies gaudium parit, iuxta illud Eccs. XI.: Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem.[23] Sic vita beati Dominici laetificavit totum mundum sua vera doctrina, meritis et exemplis, nam ipse confutavit haereticos ut patet in legenda de charta in ignem proiecta etc.

Tertio beatus Dominicus assimilatur diei, quia sicut dies securitatem ambulandi parit, iuxta illud Ioh. XI.: Qui ambulat [os 067. c.09.] in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt.[24] Sic beatus Dominicus ut patet in legenda.

Quarto beatus Dominicus assimilatur diei, quia sicut dies, viam ostendit. Ioh. XII.: Qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat.[25] Sic beatus Dominicus ostendit viam ad patriam, ut patet in ipsius legenda valde luculenter.

Quarto declaremus noctis proprietatem, quae notat beatam Affram, olim peccatricem, de qua hodie Ecclesia festivat ex eo, quia dicitur in themate: Noctes, benedicite Domino, id est peccatores olim, iam vero conversi et misericordiam consecuti. Assimilatur autem beata Affra peccatrix nocti propter quatuor noctis proprietates, scilicet:

Primo enim beata Affra assimilatur nocti, quia nox est laesiva, scilicet pedum in nocte ambulantium. Ioh. XII.: Qui ambulat in nocte, offendit.[26] Et Ps.: Fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.[27] Ita beata Affra in nocte peccati laeserat pedem, id est affectum suum terrena concupiscendo et carnalia. O, Deus aeterne, quam dure sunt laesi tales, qui modo non sentiunt, sed postea dicent illud Sap. V.: Erravimus a via veritatis et sol iustitiae non illuxit nobis.[28]

Secundo beata Affra assimilatur nocti, quia nox humida est, ideo somni provocativa, ita ipsa in delectatione carnali obdormierat.

Tertio beata Affra assimilatur nocti, quia sicut nox naturaliter est frigida, sic ipsa infriguerat ab illo igne divino, de quo Lu. XII. dicit Salvator: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi, ut ardeat.[29]

Quarto beata Affra assimilatur nocti, quia sicut nox est quieta et in ea homines quiescunt, ita beata Affra finem suae vitae prius posuerat in delectatione carnis. Unde legitur de ea, quod cum progenitores Affrae essent cultui Veneris dediti, ipsa cum ancillis suis meretricio se dedicaverat, harum prostibulum Narcissus episcopus cum Felice diacono persecutionem Diocletiani devitans ignorans ingressus est et primo turpi amore susceptus, postea Christianorum [os 067. c.09.] episcopus cognitus est. Affra pedibus eius post salutis verba provoluitur et convertitur, deinde Christiani quaeruntur, sed Affra sub lini fasciculis eos abscondit. Tunc Affra episcopum ad Hilariam, matrem suam ducit, quae etiam conversa Christiana efficitur. Tunc daemon clamabat se iniuste a suis habitationibus eiici. Deinde Narcissus domum Hilariae, Affrae matris in ecclesiam consecravit. Affra vero cum solita exercere negligit, Gaio accusatur, cui cum iudex paganus diceret Deum Christianorum meretrices abhorrere et Christum habitare in talibus non posse. Affra respondit Christum pro peccatoribus venisse. Iubetur in insula Lici fluminis cremari, mater vero et ancillae dum eam sepelissent, ibidem comprehensae in igne cremantur. Benedicite igitur, glacies et nives, Domino.

[1] Dn 3,70; 3,71

[2] Dn 3,57

[3] Ps 135,4

[4] Iob 5,9

[5] Ioh 4,14

[6] Ioh 7,37–38

[7] Cf. Ioh 7,39

[8]Hieronymus Stridonensis Incertus, Epistolae, 9, VI. (PL 30 0128C)

[9] I Io 1,8

[10]Cf. Sir 24,25–27

[11] Lc 1,48

[12] Cf. Sir 3,20

[13] Cf. Is 66,9

[14] Ct 4,9

[15] Editio: Admundi

[16] Cf. Prv 29,14

[17] Sap 1,1

[18] Mt 5,7

[19] Helyesen: Lindesfarnensis

[20] Ct 2,2

[21] Apc 7,9

[22] Eph 5,18

[23] Ecl 11,7

[24] Cf. Ioh 11,9

[25] Ioh 12,35

[26] Cf. Ioh 11,10

[27] Cf. Ps 34,6

[28] Cf. Sap 5,6

[29] Lc 12,49