Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LI.]

De sanctis Petro et Paulo apostolis
Sermo LI.

Fecit Deus duo luminaria magna, luminare maius, ut praeesset diei, luminare minus, ut praeesset nocti.[1] Gen. I.

 

Licet enim ad litteram haec verba dicta sunt de Sole et Luna, qui sunt magna luminaria dici, et noctis, tamen optime transsummunt ad gloriam horum apostolorum, qui dicuntur luminaria magna in velo militantisEcclesiae ad illuminandum fideles iniusti, in quorum institutione considerare possumus, scilicet:

Primo namque in horum apostolicorum luminuminstitutione possumus considerare magnam Christi pietatem eos instituendo, qui nullis ipsorum vel nostrorum meritis instituit ipsos tam magnos sanctos et mundi illuminatores. Sed ex mera sua bonitate et pietate praeordinavit ante mundi constitutionem. Eph. I. c.: Elegit nos ante mundi constituionem, ut essemus sancti et immaculati conspectu eius.[2] Dicit enim Magister in II. dist. XIV. et habetur Gen. I., quod Deus incepit mundum creare meridie, ideo dicitur: factum est vespere et mane, dies unus.[3] Sic Deus Dei Filius Christus Dominus volens recreare corruptum mundum per peccatum, venit ad vitae vesperam. Unde canit Ecclesia: Vergente mundi vespere, utisponsus de thalamo egressus honestissima Virginis [os 051. c. 01.] Matris clausula. Et sic in fine mundi spiritualia lumina hominibus salvandis intuenda instituit sanctos, scilicet apostolos tamquam caeli sidera.

Inter quos hos beatos Petrum et Paulum tamquam duo magna luminaria, videlicet Solem et Lunam instituit. Luminare maius, id est beatum Petrum, ut praeesset diei, id est synagogae sive salvandis de Iudaismo, qui tunc dicebatur dies, quia Sol iustitiae Iudeam specialiter voluit illuminare gratia. Ideo dicebat Math. XV.: Non sum missus, scilicet tam specialiter, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.[4] Luminare minus, id est beatum Paulum, qui dicitur minor ratione temporis, quia post ascensionem vocatus fuit ad apostolatum, et etiam ratione suae aestimationi, quia omnibus apostolis se minorem esse aestimabat. Unde dicebat I. Chor. XV.: Ego sum minimus apostolorum.[5] Istud igitur luminare, id est beatus Paulus est ordinatum, ut praeesset nocti, id est populo gentili, quia tenebris ignorantiae erat excaecatus. Isa. IX.: Populuds gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lumen magnam, id est audivit Paulum egregie praedicantem, per quem illuminatus est ad veram fidem. Et hoc est, quod dicit Gal. II. Paulus: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus es, et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam, quae mihi data est a Christo Domino.[6]

Secundo in institutione horum spiritalium luminum possumus considerare hominis magnam necessitatem eos arridendo. Nam videmus, quod materialis Sol est ita necessarius omnibus in mundo existentibus, quod sine eo nullus nasci vel generare posset. Unde dicit Philosophus: Homo generat hominem et Sol. Et ut dicit Dionysius libro De divinis nominibus ca. V., quod Lux renovat, nutrit, perficit, fecundat, auget, mutat, plantat, vivificat omnia. Sic spiritualiter isti apostoli [os 051. c. 02.] verbo et exemplo ac scripto renovant in vita, nutriunt et perficiunt gratia. Augent merita, plantant fide. Unde Paulus dicebat: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.[7]

Tertio in institutione horum luminum spiritualium possumus considerareapostolorum magnam charitatem suos illustrando. Nam per eos illustrati fide videmus locum bonorum intelligendo, scilicet caelestem beatitudinem, et locum malorum, videlicet aeternum inferni supplicium, ac viam Dei mandatorum. Unde dicit beatus Paulus Eph. V.: Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino, ut Filii lucis ambulate.[8] Hinc et Leo papa in sermone hodierno: Isti - inquit - sunt viri, per quos tibi Evangelium Christi, Roma, resplendunt, et quae eras magistra erroris, sacra es discipula veritatis. Et infra: Isti sunt, qui ad hanc gloriam provexerunt, ut sis gens sacra populus electus. Merito igitur dicitur de ipsis praemissum thematis verbum, videlicet: Fecit Deus duo luminaria magna, id est ordinavit hos duos apostolos, per quos mundum illuminavit. In quibus quidem verbis tria ad honorem horum apostolorum insinuantur documentua salutaria.

Primum siquidem documentum dixi, quod est a Deo eorum ssublimatio, quia dicitur, quod Deus fecit haec duo luminaria. Licet enim omnia tam naturalia, quae spiritualia dona et bona sint a Deo. Iuxta illud Ioh. I.: Omnia per ipsum facta sunt, et sint sine ipso factum est nihil,[9] id est peccatum. Tamen specialiter sublimavit haec luminaria, videlicet beatos Petrum et Paulum, quibus et dicebat: Vos estis lux mundi. [os. 051. c. 03.]

Nam Christus dominus talis ac tantus princeps recedens a nobis praesentia corporali vicarium suum reliquit in terris, scilicet beatum Petrum, qui ut ait Hostiensis,  fuit maior homine, sed minor angelo, quia mortalis homo maior tamen potestate, neque enim angelus potest consecrare corpus et sanguinem Christi, neque absolvere vel ligare, nec ordinare vel indulgentia dare et huiusmodi. Cuius iurisditio plenarie fuit in beato Petro, ergo fuit magnum luminare, unde fuit gloriae et honoris corona sublimatus. Inter alia triplici gloria fuit sublimatus, scilicet:

Primo namque beatus Petrus est sublimatus glroia commendationis. Statim enim post suam conversationem Christus Dominus commendavit eum in nominis impositione, cum ei hoc nomen imponendum promisit. Ioh. I.: En vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus,[10] id est firmus, qui prius vocabat Symon. Secundo Christus Dominus promissionem implevit, Mar. II. et imposuit Symoni nomen Petrus. Tertio confirmavit, Math. XVI., cum exegit de se confessionem: Vos autem, quem me esse dicitis,[11] scilicet quia alii quasi omnes homines errant. Respondit Petrus in persona omnium dicens: Tu es Chrtistus, filius Dei vivi,[12] quasi diceret: Tu es Christus, id est homo, secundum quod unctus es oleo gratiae per consortibus tuis. Et sic eius confessus est humanitatem. Et es - ait - Filius Dei vivi, scilicet filius naturalis, id est eiusdem naturae non adoptivus, sicut alii, et sic confitetir eius divinitatem. Cui Iesus respondit: Beatus es, Symon Bar Iona,[13] id est filius Iohannae. Secundum Chrysostomum hoc dicit [os 051. c. 04.], ut ostendat , quoniam ita naturaliter est Christus filius Dei, sicut Petrus filius Iohannae, eiusdem substantiae cum eo, qui genuit. Beatus - inquam - es propter verae fidei confessionem, quae ducit ad beatitudinem. Beatus es, quia caro et sanguis non revelavit, sed pater meus, qui est in caelis,[14] Quasi diceres: Tu dicis, et verum dicis, quia ego sum Christus, filius Dei vivi. Et ego sum, qui veritas infallibilis dico tibi, quia tu es Petrus, a me patra dictus. Et super hanc petram, quam modo confessus es et pro fidei fundamento posuisti, id est Christum, aedificabo ecclesiam meam.[15] Huic sententiae apostolus concordat, I. ad Chor. III. dicens: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est Christus Iesus.[16] Quod non est aliud fundamentum, nisi illa petra, quam petrus posuit pro fundamento, quia portae inferi, quae sunt suggestiones daemonum delectationes viciorum, doctrinae haereticorum, tormenta persecutorum, quae iter persecutionis ostendunt, non praealebunt adversus eam, quia a charitate Christi non separabunt eam. Sed et Christus, homo Deus minus luminare, id est beatum Paulum plurimum commendavit dicens Act. IX.: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram regibus et gentibus et filiis Israel.[17]

Secundo haec luminaria, id est beati apostoli sunt sublimati honore commissionis, nam Christus Dominus, rex angelorum tria eis praeciosa commisit, quae noluit committere regibus, imperatoribus et principibus aliis.

Primo potestatem conficiendi corpus suum et sanguinem. Hinc canit Ecclesia: Cuius officium committi voluit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant et dent ceteris. Et sunt verba sancti Thomae de Aquino: O igitur sublimitas apostolorum et presbyterorum, ut quacumque die vel hora [os 051. c. 05.] volunt adesse filium Dei, statim adest et colluquuntur ei, prout desiderat anima eorum.

Secundo commisit ei oves proprio sanguinem redemptas. Unde dixit Petro, Ioh. XXI.: Pasce oves meas![18] Sed prius ter interrogavit eum dicens: Symon, diligis me? et tunc dixit: Pasce oves meas! Unde Bernardus in sermone super Cantica: Non otiose - inquit - totiens repetitum est Petrae: Amas me? in commissione ovium. Ac si dicat: Nisi me perfecte et valde ames, hoc est plus, quam tuos, scilicet consanguineos, plus, quam tua, scilicet temporalia, plus, quam te, nequaquam  suscipias curam, nec te intromittas de ovibus, pro quibus sanguis meis effusu est. Ideo notanter dixi pasce, et non tunde vel occide oves. Semel enim Actuum X. dixit: Occide quoddam vas quasi lintheamen quattuor initiis,[19] id est funibus demittebatur de caelo, in quo non erant aves, sed quadrupedia et serpentia immunda. Et illa dixit occide, quia praelatus ecclesiasticus debet occidere immunda peccata in suis ovibus.

Tertio commisit ei virtutem clavium, quas Dominus illis concessit in persona Petri dicens Matth. XVI.: Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis etc.[20] Haec autem absolutio habet locum in poenitentiae, Unde poenitentia sacramentalis secundum Scotum super quarto XVIII. dist. sic describitur: Est absolutio hominis confitentis facta certis verbis cum debita intentione prolatis a sacerdote iurisditionem habentem in eum ex institutione divina efficaciter sognofocans ab solutionem a peccato. Dicitur primo diffinitione absolutio, scilicet non principalis iudicis Christi, sed commissarii, scilicet sacerdotis. Haec autem absolutio secundum Petrum de Palude fit a peccatis realiter per ministerium sacerdotis. Non principaliter et autoritative, quia hoc est proprium [os 051. c. 06.] Dei, De poenitentia dist. I. "Verbum" Nec solum ostentive, quia hoc etiam faciebant sacramenta Veteris Legis, nec solum deprecative, quia sic magis absolveret bonus latius, quam malus clericus, nec solum per contritionem conficeris, quia sic numquam quis ibi efficeretur de arrito contritus. Sed operatur instrumentaliter disponendo ad gratiam, et sine nisi ponatu obstaculum facit de attritio contritium, et iam contrito adauget gratiam. Nam secundum Raynerium triplex est iudicium, scilicet Dei, Petri et cleri. In primo iudicio absolvitur peccator per contricionem, in secundo per confessionis obsolutionem, in tertio per approbationem, De poenitentia, dist. I. c. 'Numquid Cain'.

Similiter secundum Petrum de Palude triplex est etiam clavis regni caelorum. Prima est auctoritate, et hanc habet solus Deus, qui est trinus in personis et unus in essentia, quia omne peccatum auctoritative solus Deus remittit. Secunda clavis est excellentiae, et hanc habet Christus, inquantum homo. Ipse enim merito suae passionis aperuit caelum nobis, quod nemo facere potuit. Tertia est ministerialis, hanc habet Petrus et sui successores sacerdotes, qui ministerialiter et dispositive agunt ad amotionem vectis, id est peccati, et aperitionem, id est collationem gratiae. Haec autem clavis est duplex in effectu, scilicet ordinis et scientiae.

Dicitur secundo in diffinitione hominis confitentis, quia in hoc foro non absolvitur, nisi poenitens, id est poenam tenens seu attritus, quia ut dicit Astesanus in Summa libro quinto, quod in absolutione de necessitate non requiritur, quod confitens habeat charitatem, sed sufficit, quod habeat dispositionem, id est attritionem. Et in presbyteri absolutione formantur per gratiam, ut contiritio fiat. Et sic multi habebunt gratiam sine confessionis, qui [os 051. c. 07.] non habebant in principio. Tales enim si ante absolutionem sacerdotis mortui fuissent, damnati essent. O igitur magna virtus absolutionis sacramentialis! In foro vero iudiciali invitus et non poenitens ab excommunicatione absolvi potest!

Dicitur tertio in diffinitione certis verbis, scilicet Ego te absolvo a peccatis tuis. Dicit enim Scotus, quod non oportet in absolutione ita pretia verba esse, sicut in baptismo vel consecratione eucharistiae, quia hoc sanctum est iudiciale et non consistit consecratione alicuius rei sanctificandae, sed in remotione mali, scilicet peccati, quod est materia poenitentiae saltem remota. Sed diceres sacram poenitentiae integratur ex tribus, scilicet contritione, confessione et satisfactione. Quae partes sunt successive, ubi igitur datur specialis gratia poenitentibus per hanc sacram? Respondetur, quod in confessione, ubi est forma et materia. Materia est homo poenitens vel saltem attritus, forma vero secundum Thomam: Ego te absolvo. Addit tamen Scotus: a peccatis tuis. Haec autem forma secundum Gerson est sufficiens tam de absolutione ab excommunicatione et suspensione in foro conscientiae. sed non in foro contentioso. Et sic quidam dicunt, ut Gerson, quod non debet in absolutione addi illa dictio contritionis. Videtur tamen, quod sive addatur sive omittatur, nihil variat, immo potius confirmat. Ratio huius est, quia prolatis a sacerdote illis verbis instanti infunditur gratia, antequam dicatur contritis. Illa dictio potius confirmat, quia nullum debet absolvere eum, quem credit a Deo absolutum, et sic credit, quod dictis verbis de attrito factus est contritus. Si autem absolvens intenderet solum eum absolvere, qui tempore absolutionis esset contritus, et non alium multas animas videretur perdere.

Dicitur quarto cum debita intentione, quia si a casu proferret dicta verba, vel dormiens diceret sine intentione, absolvendi nihil ageret.

Dicitur quinto a sacerdote iurisdictionem habente, quia a nullo latio potest quis absolvi, cum non habeat claves, nec a quolibet sacerdote, sed a suo, qui habet super eum iurisdictionem. Contra hoc faciunt quidam laici non [os 051. c. 09.] solum villani, sed etiam urbani, qui eligunt sibi plebanos, et statim incipiunt eos absolvere, antequam administratio concedatur a praelato. Gaudent laici bibentes et epulantes dicunt: Deus providit nobis plebanum, qui nos absolvit, et tamen eos sine superioris licentia absolvere non potest. Dicit enim Regula iuris in sexto, quod beneficium ecclesiasticum non potest sine institutione canonica possideri. Pertinet autem ad institutionem canonicam, ut solum conferatur ab eo de iure potest conferre, puta praelato ecclesiastico non domino temporali, qui solum habet idoneas personas praesentare. O Deus meus, quot sunt in isto regno curati solum per tyrannos et temporales dominos instituti, eut per laicos solum perfecti, qui non possunt absolvere eos, quia non sunt eorum praelati, De poenitentia dist. VI. . 'placuit'. Verumtamen animae talium simplicium non petunt, sed excusantur per ignorantiam, sed tamen ab illis sanguis eorum erigetur. Quia quintum in ipsis fuit eos prodiderunt. Extra de officiis ordinis Irrefragibili et tales semper peccant moraliter ex se exequendo officium illius ecclesiae vel etiam fructus percipiendo, ut fur.

Tertio Christus Deus noster sublimavit haec magna luminaria corona consecrationis, quam numquam quis poterit amittere, semel consecratus etiam, si degradetur. Unde notandum, quod secundum Astesanum in Summa libro V., quod quaedam potestas fundatur super ordinem, ut potestas conficiendi, quaedam super ordinis essentiam, ut potestas ordinandi, quaedam super iurisdictionem, ut potestas iudicandi vel excommunicandi. Quaedam super iurisdictionem et ordinem similiter, ut potestas absolvendi in foro poenitentiali. Prima non potest auferri, sicut nec ordo, nec secunda, quia omnis potestas, quae datur cum consecratione, non potest auferri. Unde etiam inanimata consecrata non reconsecrantur. Tertia vero et quarta potest auferri. Unde sacerdos per suum praelatum suspendi potest ab officio, tamen si celebrat, vere consecrat in periculum tamen animae suae. O igitur magna sublimatio Petri et sacerdotum, qui habent potestatem in caelo, in terra et in inferno! Hanc autem potestatem Deus fecit eis [os 051. c. 10.] gratiose conferens.

Secundum dixi documentum, quod est ipsorum ab ecclesia assimilatio, quia dicitur, quod Deus fecit duo luminaria magna, et sic Ecclesia lumini ipsos hic assimilavit, quod inter creaturas irrationales est iucundius. Ideo primo die creationis formatum est, formavit enim quandam lucidam nubeculam, quae (ut dicit Magister in secundo) suo circumitu in acre causabat diem et noctem. De qua secundum quosdam die quarta corpus sol formatum est. Sic splendor patris Christus transactis tribus diebus, scilicet infantiae, pueritiae, adolescentiae, quarto die iuventutis suae ex luce gratiae divinae ordinavit haec duo luminaria, id est beatos Petrum et Paulum, qui merito per ipsa duo luminaria designantur inter alia quadruplici ratione, videlicet:

Primo etenim dixi, quod hi beati apostoli merito designantur per haec luminaria ratione claritatis. Quia sicut haec luminaria habent magnam claritatem sive splendorem, ut patet ad sensum, sic et isti beati apostoli mundi luminaria habent magnam sapientiae claritatem. Petrus quidem tanta luce splenduit, quod totum mundum illuminavit, quam tamen a seipso non habuit, sed a triplici magistro didici, scilicet a Deo Patre revelante, Math. XVI.: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus.[21] A Filio notificante, Ioh. XV.: Omnia quaecumque audivi a Petre meo, nota feci vobis.[22] Item a Spiritu Sancto docente, Ioh. XVI.: Cum autem venerit spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.[23] Quis, quaeso, docuit Petrum dicta prophetarum, cum in sua prima paedicatione allegabat prophetas, quando convertit tria milia hominum, nonne Spiritus Sanctus? De quo dicit Gregorius super Ezechiel: Nulla mora ad docendum agitur, statim enim ut tetigerit mentem, docet. Solum nim tetigisse docuisse est.

Similiter et minus luminare, scilicet Paulus [os 051. c. 11.] claritatem sapientiae, quam habuit in tribus scholis didicit. Nam legem moysaicam secus pedes Gamalielis,[24] Act. XXII., Evangelium vero in schola Christi didicit. Ad Gal. I.: Neque anim ab homine accepi illud, neque didici, per revelationem Iesu Christi.[25] Item in schola angelorum didicit legem super substantialem et divinam, et hoc quoniam raptus est usque a tertium caelum, ibi enim didicit ordinem hierarchiae super caelestis, quae consistit in distinctione divinarum personarum. Quam nobis tradidit, Gal. IV.: Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.[26] Item ordinem hierarchiae caelestis, quae constitit in ordine angelorum, quam nobis tradidit ad Col. I.: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.[27] Item ordinem hioerarchiae sub caelestis, quae constitit distinctione statuum salvandorum, scilicet praelatorum, contemplativorum et activorum tradens unicuique specialem regulam. Nam scripsit regulam praelatorum I. Tim. III.: Oportet - ait - episcopum irreprehensibilem esse sobrium, pavidum, prudentem etc.[28] Item regulam contemplativorum II. Cor III.: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur.[29] Similiter regulam activorum tradidit I. ad Cor. VII. dicens: Qui habent uxores, tamquam non habentes sint, et qui gaudent, tamquam non gaudentes. Et qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur.[30] Istam sapientiam eius tam profundam admiratur beatus Petrus II. Canonica c. ultimo dicens: Charissimus frater noster Paulus, secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu.

Secundo beati apostoli assimilantur soli et lunae ratione mobilitatis. Nam sicut ista luminaria habent in suo motu velocitatem, sic et beatus Petrus et Paulus habent velocitatem motu. Per velocem autem motum possumus intelligere eorum ferventem amorem. Motus enim animae est amor animae, quia secundum Augustinum sicut corpus movetur pedibus, sic anima affectibus. [os 051. c. 11.] Est autem triplex motus animae, sicut dicit Dionysius libro De divinis nominibus, scilicet:

Primus motus est circularis, hoc motu movetur anima ad mundum per amorem. De quo Ps.: In circuitu impii ambulant.[31] Glossa: id est in cupiditate rerum temporalium, quae quasi septem dierum repetitione revertitur. Et ideo non pervenit ad octavam, quae dabitur in octava. Motus obliquus est, quo quis movetur per amorem ad seipsum, de natura enim amoris est, ut dirigatur ad alium. Quando igitur quis amorem suum reflectit ad seipsum, quandam curvitatem et obliquitatem facit. De hoc amore habetur ad Titum III.: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes.[32] Motus rectus est, quando quis movetur per amorem ad Deum. De quo Can. I.: Recti diligunt te.[33]

Beatus igitur Petrus non movebatur motu circulari ad mundum, quia omnia mundana despexit. Math. XIX. dicebat: Ecce nos reliquimus omnia etc.[34] Nec motu obliquo movebatur ad seipsum per amorem, quia vitam suam ob Christi amorem despexit, quando se crucifigi permittit. Sed movebatur motu recto ad Christum per amorem. Ideo dicebat Ioh. ultimo: Tu scis, quia amo te.[35] Unum cum ad instantem petitionem fidelium discederet a captivitate, vidit Christum sibi occurrentem, et ait: Domine, quo vadis? Qui respondit: Venio Romam iterum crucifigi. Et Petrus: Domine, iterum crucifigeris? Cui Dominus: Etiam. Et Petrus: Revertar, ergo et tecum pariter crucifigar. His dictis Dominus in caelum ascendit. Quod cum dictum de sua passione intelligeret, rediit. O Deus aeterne, o Salvator Christe aeterne, non est charitas maior te teste, quam qui animam suam dat pro te! Similiter et beatus Paulus non movebatur ad mundum per amorem motu circulari, qui dicebat Gal. VI.: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo.[36] Nec motu obliquo ad seipsum, qui dicebat: Vivo ego [os 051. c. 12.] iam non ego, vivit vero in me Christus. Sed movebatur motu recto ad Deum per amorem. Ideo dicebat Ro. VIII.: Quis nos separabit a charitate, quae est in Christo Iesu, mors, fames, nuditas etc.?[37]

Nimirum nec tribulatio, nec promissio, nec mors a Deo haec luminaria separare potuerunt, sed uno die diverso tamen supplicio et vico sua morte illuxerunt mundo. De quibus Dionysius in epistula ad Thimotheum sic ait: O frater mi Thimote, si vidisses agones consumationis eorum, defecisses quidem perae tristitia et dolore. Quis non fleret illa hora, quando praeceptum sententiae egressus in eos est? Ut, scilicet Petrus, crucifigeretur et Paulus decollaretur, videres tunc turbas Iudeorum gentilium percutientes eos et expuentes in facies eorum? Cum enim separaretur ab invicem ligaverit columnas mundi, non utique absque fratrum gemitu. Tunc inquit Paulus Petro: Pax tecum, fundamentum Ecclesiam et pastor ovium et agnorum Christi! Petrus autem ad Paulum: Vade in pacem, praedicator bonorum morum, mediator et dux salutis iustorum! Haec ille.

Tertio hi beati apostoli assimilantur duobus luminaribus magnis ratione magnitudinis. Nam sicut illa luminaria, videlicet Sol et Luna habent excellentem magnitudinem, sic isti apostoli sunt aliis sanctis dignitate maiores. Ps.: Nimis honorati sunt amici tui, Deus etc.[38] Quamvis etenim gloria sanctorum sit magnus, tamen peccatoribus videtur parva. Ideo quia ab ipsa nimis elongant, et si non pro distantiam licalem saltem per vitae dissimilitudinem. Nimia enim distantia secundum Basilium facit errare circa quantitatem, qualitatem et figuram. Primo circa quantitatem facit errare distantia, quia id, quod in se magnum propter nimiam distantiam videtur parvum esse, et ponit exemplum de Sole, qui secundum astrologos octies maior dicitur terra. Secundo distantia facit errare circa qualitatem, quia id, quod est unius coloris propter distantiam alterius coloris videtur esse. Exemplum in velis navium, quae cum sint alba, propter distantiam videntur nigra. Tertio circa figuram, quia quod est unius figurae, propter distantiam [os 051. c. 13.] alterius videtur esse. Et ponit exemplum in turribus civitatum, quae cum sint quadrae, tamen ex nimia distantia apparent rotundae. Sic omnis peccatores nimis elongati a caelesti gloria errant circa ipsius quantitatem non considerantes, quam magna sit. De cuius magnitudine dicitur Baruch III.: O Israel, quam magna est domus Dei![39]

Similiter errant circa qualitatem considerantes, quam pretiosa sit, ideo nihilo eam habent. Ps.: Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. De cuius pretiositate Augustinus libro De corporis et animae misera vita: O caro illam vitam amplecti debuisti, ubi vita sine morte, ubi iuventus sine senectute, ubi lux sine tenebris, ubi gaudium sine tristitia, ubi pax sine discordia, ubi voluntas sine iniuria, ubi regnum sine mutatione, ubi merces sanctorum tam magna est, quod non potest mensurari, tam copiosa est, quo non potest numerari, tam pretiosa, quod non potest aestimari. Item peccatores errant propter distantiam circa gloriae stabilitatem, de qua dicitur Mat. XXV.: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam.[40]

Quarto quoque hi beati apostoli assimilant magnis luminaribus ratione potestatis, quia sicut duo luminaria, videlicet Sol et Luna habent magnam potestatem in istis inferioribus, quia cooperantur ad productorum, vegetabilium et sensibilium. Quod innuitur Deut. XXXIII., ubi dixit Moyses de benedictione Ioseph: De pomis - inquit - fructuum Solis et Lunae,[41] id est generatis virtute Solis et Lunae. Sic et beati apostoli habent magnam potestatem inferioribus, quia unus eorum est ianitor caeli, alter vero doctor orbis. Ut autem debite caeli intelligere possimus eorum potesttem, sciendum, quod Deus habet triplicem thesaurum, scilicet

Primo dixi, quod Deus habet thesaurum potentiae, de quo Hiere. I.: Aperuit Dominus thesaurun suum et protulit vasa irae suae.[42] Vasa enim irae, id est iustitiae proferuntur de potentiae thesauris, qui [os 051. c. 14.] est thesaurus atris. Secundo Deus habet thesaurum sapientiae, de quo Col. II.: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,[43] et iste est thesaurus filii. Tertio habet Deus thesaurum misericordiae, de quo Num. XX.: Aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae vivae,[44] id est abundantiam misericordiae et thesaurus est sanctus. Et quia tres thesauros habet Deus, thesaurius Dei Patris beatus Petrus, cui Pater commisit thesaurum suae potentiae, ut Christus Dominus dixit ei, Math. XVI.: Caro et sanguis non redundavit tibi, sed pater meus etc.[45] Magnam profecto potestatem accepit Petrus, scilicet aperiendi et claudendo caelum, et insuper miracula faciendi. Thesaurius autem Filii est beatus PAulus, cui Christus commisit thesaurum sapientiae suae, sicut ipse dicit ad Gal. I, quod Evangelium didicit per revelationem Iesu Christi. Unde thesaurum sapientiae nemo ingredi potest, nisi per doctrinam Pauli. Thesauria vero Spiritus Sancti thesaurum misericordiae est Beata Virgo, unde vocatur mater gratiae et misericordiae. O igitur anima salvanda, o angelis associanda, si vis in caelum secure ire. Quia non habes manentem civitatem hic, si errasti huius mundi solitudine, si incurristi laqueum diaboli, clama ad Petrum et Paulum, ut te sua sapientia dirigant et poenitentia defendant. Clama inqum devotius Matrem misericordiae Mariam, ut te introducat in sempiternam gloriam.

Tertio postremo in thematis verbis insinuatur apostolorum horum a divina gratia mira operatio, quia dicitur, quod luminare maius factum est, ut praeesset diei, id est beatus Petrus. Minus, ut praeesset nocti. Praeest siquidem Petrus diei id est huic Ecclesiae, pro qua orat nunc coram Deo, qui aduc vivens dicebat II. c. I.c. : Dabo – inquit – operam habere vos in memoria post obitum meum.[46] Similiter beatus Paulus praeest huic Catholicae Ecclesiae sua sapientia, et ambo illuminant per sua quotidiana miracula, ut patet in eorum legenda. Rogemus igitur Dominum Deum, ut illustrati his luminaribus inceratum videre mereamur lumen, quod est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, Amen. [os. 051. c. 15.]

 



[1] Gn 1,16

[2] Eph 1,4

[3] Gn 1,5

[4] Mt 15,24

[5] I Cor 15,9

[6] Gal 2,8-9

[7] I Cor 3,6

[8] Eph 5,8

[9] Ioh 1,3

[10] Ioh 1,42

[11] Mt 16,15

[12] Mt 16,16

[13] Mt 16,17

[14] Mt 16,17

[15] Mt 16,18

[16] I Cor 3,11

[17] Act 9,15

[18] Ioh 21,17

[19] Cf Act 10,11

[20] Mt 16,19

[21] Mt 16,17

[22] Ioh 15,15

[23] Ioh 16,13

[24] Act 22,3

[25] Gal 1,12

[26] Gal 4,6

[27] Col 1,6

[28] I Tim 3,2

[29] II Cor 3,18

[30] I Cor 7, 29-31

[31] Ps 11,9

[32] II Tim 3,1-2

[33] Ct 1,3

[34] Mt 19,27

[35] Ioh 21,17

[36] Gal 6,14

[37] Rm 8,25

[38] Cf Ps 138,17

[39] Bar 3,24

[40] Mt 25,46

[41] Dt 33,14

[42] Ier 50,25

[43] Col 2,3

[44] Nm 20,6

[45] Mt 16,17

[46][46] II Pt 1,15