[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XVIII.]
De sancto Ladislao rege Hungarorum I.
Sermo XLVIII.
Crevit rex Iosaphat et magnificatus est usque in sublime, et aedificavit domos in Iuda ad instar turrium.[1] II. Paral. XVII.
Licet, charissimi, haec verba ad litteram dicta sint de Iosaphat, rege Iudeae, rationabiliter tamen assumuntur ad gloriam beati Ladislai regis Hungarorum propter tria specialiter, videlicet:
- Primo propter nominis significationem
- Secundo propter eius sublimationem [os 048. c. 01.]
- Tertio propter operis similis executionem.
Primo dixi, quod dicta verba conveniunt merito beato Ladislao propter nominis significationem. Iosaphat enim ‘iudicans’ seu ‘Domini iudicium’ interpretatur, quod convenit beato Ladislao, qui XIX annis fuit iudicans regnum Hungariae secundum Dei beneplacitum. Ad hoc autem, quod iudicium sit Domini, requiruntur tria:
- Primum recta intentio,
- Secundum iusta executio,
- Tertium perfecta iustificatio.
Primo ad Dei iudicium requiritur recta intentio, ut videlicet iudicium non sit perversum timore, amore, favore, odio et munere, sed neque iustum iudicium fiat pro munere, quia ut dicit Gregorius et habetur XLI. q. III. c. „Recte”: Qui – inquit – recte iudicat et praemium remunerationis expectat, fraudem in Deum perpetrat, quia iustitiam, quam gratis impertiri debuit, acceptione pecunie vendidit.[2] Non sic certe beatus Ladislaus iustitiam administrabat, sed pure propter Deum, de quo sic legitur: In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde vigorem iusticie lenitate temperans misericordie talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur.[3] Non enim in iudicio personam accipiebat cuiusquam divitis aut potentis, omnibus equissime iudicabat, ut dicitur Deuter. X.: Apud Deum non est acceptio personarum,[4] et sic neque debet esse apud homines, qui iudicia Dei iudicant.
Secundo ad Dei iudicium requiritur iusta executio, scilicet ut causam quis pauperum et orphanorum defendat, alias calumniantibus consentire videtur, ut dicitur dist. LXXXIII: Veritas cum minime defensatur, opprimitur. Negligere quippe cum possis perturbare perversos, nil aliud est, quam fovere. Nec caret scrupulo societatis occulte, qui manifesto facinori desinit obviare.[5] Unde contra multos nunc crudeles iudices clamat Esa. I c. dicens: Principes tui infideles omnes diligunt munera, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad [os 048. c. 02.] eos. Heu, consolabor super hostibus meis.[6] Beatus enim Ladislaus veritatem pauperum defendebat in iudicio, nec munera expectabat, quin potius sua eis largiebatur. Sic dicitur de eo, quod erat copiosus in misericordia, longanimus in patientia, pietate rex serenus, gratiarum donis plenus, cultor iustitiae, patronus pudicitiae, consolator afflictorum, sublevator oppressorum, miserator orphanorum, pius pater pupillorum.”[7]
Tertio ad Dei iudicium requiritur perfecta iustificatio, ut iudex in similibus peccatis vel gravioribus et praecipue notoriis non sit, quia dicitur, Ro. II.: In quo alium iudicas, te ipsum condemnas.[8] Talis erat beatus Ladislaus, de quo sic legitur: Non enim sua, sed quae Iesu Christi sunt, quaerebat, propter quod a proprietate rerum et nominum, quasi mutato nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur.[9]
Secundo dicta verba bene conveniunt beato Ladislao propter eius sublimationem. Nam sicut Iosaphat rex fuit sublimatus, sic beatus Ladislaus propter suam pietatem, misericordiam et iustitiam. Unde Prover. XXIX: Rex, qui iudicat in iustitia, solium eius firmabitur.[10]
Tertio dicta verba conveniunt beato Ladislao propter similis operis executionem, quia sicut rex Iosaphat domos aedificaverat in Iuda ad instar turrium, sic beatus Ladislaus monasteria episcopalia duo construxit, scilicet Waradiense et Albense, quae regia largitate dotavit. Ideo merito de ipso dicitur: Crevit rex Iosaphat etc. In quibus quidem verbis beatus Ladislaus a tribus specialiter commendatur, scilicet:
- Primo a virtutum abundantia, ibi: Crevit rex Iosaphat
- Secundo a sanctitatis excellentia, ibi: et magnificatus est
- Tertio ab operum magnificentia, ibi: et aedificavit domos.
Primo dixi, quod beatus Ladislaus commendatur a virtutum abundantia, quia dicitur, quod crevit. Nam quilibet in hac vita debet virtutibus crescere, quia dicit Bernardus: Non proficere est deficere,[11] ubi enim stetisti, ibi peristi. Et Ps.: Ibunt sancti de virtute in virtutem, ut videant Deum deorum in Sion.[12] Sic beatus Ladislaus abundavit [os 048. c. 03.]:
- Primo humilitate per mundi et sui contemptum
- Secundo pietate per proximi sui respectum
- Tertio charitate per Dei devotum intentum.
Primo siquidem beatus Ladislaus abundavit per mundi et sui contemptum. Contemnebat etenim mundi prosperitatem et eius pompam, ac abhorrebat corporis delectationem, sciens pro certo, quod qui avide praesentia et transitoria attendunt, futura diligere nequeunt. Unde Gregorius libro I. Moralium dicit: Sunt nonnulli, qui vitam suam negligunt, et dum transitoria appetunt, aeterna non intelligunt, vel intellecta contemnunt. Cumque superna, quae amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri, in bonis felices putant, nequaquam ad veritatis lucem, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt.[13] Cuius rationem assignat idem beatus Gregorius VIII. Moralium, dicens: Pensandum vero est, quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vitam carnis quam fugitiva sit, minime attendunt. Namsi velocitatem eius transitus aspicerent, hanc et prosperitatem minime amarent.[14] Idem: Iam – inquit – eos ultra (recte: ultor) ad iudicium pertrahit, et ipsi cum ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant, nisi quod in hoc mundo adhuc vivant, relinquenda omnia quasi possidenda disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur.[15] Unde contra mundum exclamans idem Gregorius ait: O vita praesens, quam multos decipis, quae dum fugis, nihil es, dum videris, umbra es, cum exaltaris, fumus es, dulcis es stultis, amara sapientibus; qui te amant, non te cognoscunt, qui te fugiunt, ipsi te intelligunt, aliis te promittis longam, ut decipias, aliis brevem, ut in desperationem inducas.[16]
Optime siquidem intellexerat Ladislaus huius mundi fallacias, ideo eius blanditias non curabat. Unde sic legitur de eo: Illustratus enim Spiritus Sancti gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam. Quamvis enim mundus sibi florens alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius concupiscentiis [os 048. c. 04.] crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens non ipse, sed in ipso Christus.”[17] Si dicas, quod mundum minime contemnebat, dum tantis divitiis, honoribus et potestatibus affluebat, dicendum, quod licet tantis mundi huius bonis abundabat, tamen in tot divitiis pauper erat, quia tria sunt genera pauperum:
- Quidam Deo et non mundo, ut Abraham, David et beatus Ladislaus, qui tamquam dispensatores bonorum mundi fuerunt.
- Quidam mundo tantum et non Deo, ut fures, latrones et pauperes impatientes.
- Quidam Deo et mundo, ut voluntarie mundum abnegantes, et ob amorem pauperis Iesu Christi nihil superfluum habere volentes, neque proprium possidentes.
Illi enim, qui sunt Dei pauperes et mundi divites, tria in se habent signa:
- Primum, si regratiantur Deo de suis beneficiis dicentes illud, Ps.: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?[18]
- Secundum, si utuntur simplicibus alimentis et non pompaticis indumentis.
- Tertium si amore illius, qui haec dedit, libenter petenti tribuunt iuxta illud, Luce VI.: Omni petenti te tribue.[19]
Haec omnia beatus Ladislaus in se habuit, ideo Christi pauper et mundi contemptor verus extitit. Unde non solum sua temporalia ob amorem Dei, sed etiam semetipsum per humilitatem contemnebat, quia ut dicit Gregorius in Homeliis: Minus enim est abnegare, quod habet, sed multum est abnegare, quod est.[20] Idem dicit in X. Moralibus: Spiritus deficit, ubi caro requiescit, ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur, illam blanda refovent, hanc aspera exercent, illa delectationibus pascitur, haec amaritudinibus vegetatur.[21] Hinc et Hieronymus in Epistola ad Iulianum: Difficile, immo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis, ut hic ventrem et illic mentem impleat, ut de divitiis transeat ad divitias, ut in utroque saeculo primus sit, ut et in caelo et in terra appareat gloriosus.[22] Ideo de beato Ladislao sic legitur, quod ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quod si nocturnis vigiliis et prolixioribus orationibus [os 048. c. 05.] ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat.[23]
O exemplar vividum Hungarorum, o perfectionis norma magnatorum, o lumen omnium Christianorum, ecce in die regni negotia tractabat, nocte vero vigiliis corpus humiliabat, ecce praedicanda huius humilitas, qui quasi in vitiorum hospitio, scilicet regia dignitate, ubi confluit superbia, torret avaritia, pallet invidia, extollitur luxuria, ubi saevit ira, ibi invenitur humilitas stupenda. Unde Bernardus: Non magna omnino virtus est humilitas in abiectione, sed rara maxima virtus est humilitas honorata.[24] Habuit namque beatus Ladislaus materiam superbiendi. Fuit enim de genere regali, etate iuvenili, decoratus fortitudine robusta, divitiis plenus, et tamen ob Christi amorem se vere humiliavit. Legitur enim de eo, quod in naturalibus bonis divinae miserationis gratia speciali eum praerogative praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis, et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates, statura procerus, ceterisque hominibus ab humeris supra praeeminens, ita, quod exuberantem in eo donorum plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna declararet.[25]
Secundo beatus Ladislaus abundavit virtute pietatis per proximi sui respectum, quia omnium indigentiam suam reputabat, pauperibus subveniebat, et ita voluntatem et legem Christi adimplebat. Unde Matth. IX.: Euntes discite, quid est, misericordiam volo, et nolo sacrificium.[26] Hinc et Hieronymus, ut habetur dist. LXXXVI.: Qui clementiam non habet, nec est indutus viscera misericordiae et lachrymarum, quamvis spiritualis sit, non adimplet legem Christi.[27] Ideo Deus hanc legem instituit, ut qui fecerit hic pietatem proximo, consequatur misericordiam a Deo. Luc. VI.: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est,[28] et per contrarium, qui non fecerit misericordiam, denegabitur ei misericordia. Iac. II.: Iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam.[29] [os 048. c. 06.] Unde et Thob. IV. cap.: sic docebat filium: Fili – inquit – mi, noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet, ut non avertatur a te facies Domini.[30] Et quia beatus Ladislaus plenus erat pietate, omnibus subveniebat, et si deficiebat subvenire, divina bonitas adiuvabat.
Sic enim legitur de eo, quod latrunculi Bisennorum confinia Hungarorum irruperunt, et illic viros et mulieres captivos abduxerunt, quos ipse cum exercitu suo persequens venit in solitudinem magnam, nec habebant, quod manducarent, et dum fame periclitaretur exercitus, evulsus est ipse ab eis seorsum, et in oratione prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui quondam filios Israel manna de caelo pluens paverat, christianum populum fame perire non sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum obviavit ei, et cum ipso simul in medium exercitum deposita feritate convenit, tulit ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et glorificantes Deum in sancto suo, per quem misericordiam talem consecuti fuerant.[31] Cum itaque pius rex Ladislaus armatus esset humilitate, potens pietate, praecipuus tamen erat largitate, omnes enim ecclesiae et monasteria regalia sive ab ipso, sive a quocumque fundata elemosynis eius sunt locupletata. Unde merito usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrabit omnis ecclesia Hungarorum.[32] Erat enim magnus et munificus secundum nomen suum gloriosum: Ladislaus quasi laus divinitus data populis dicitur.[33]
Tertio beatus Ladislaus abundavit charitate per Dei devotum intentum, quae eum, qui habet, intendere facit Deo pro loco et tempore oportuno, quia ipsa unit amantem cum amato. Unde secundum Magistrum in III dist. XXXII: Charitas est dilectio, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum vel in Deo.[34] Pro quo nota, quod duplici dilectione potest homo diligere Deum. [os 048. c. 07.]
Primo, dilectione naturali, et hoc modo omnes homines diligunt ipsum, immo etiam daemones, ut dicit Dionysius libro De divinis nominibus, quod omnibus naturaliter diligibile est bonum divinum.[35] Cuius ratio est, quia dilectio Dei naturalis fundatur super communicatione bonorum naturalium, ipse enim dedit nobis omnia bona naturalia, et esse, et vivere, et sentire, ac intelligere, et sic pro tam multis bonis collatis naturaliter est diligendus. Nam si quis daret tibi centum florenos gratis, contra naturam faceres, si pro tanto dono odires ipsum. Deus dedit oculos, manus, os, linguam etc., quibus nolles carere mille milibus aureis. Unde nihil est in Deo, pro quo ipse naturaliter esset odiendus, quia est totus suavis, totus dulcis, totus pius, totus misericors et iustus, et peccatores ac daemones odiunt eum propter suae iustitiae executionem, ex quo secundum sue iustitiae aequitatem acrius punit eos.
Secundo modo diligitur Deus dilectione charitatis, quae fundatur super communicatione bonorum supernaturalium, scilicet secundum dona gratuita, et hoc modo nulla creatura potest Deum diligere virtute naturali, sed ex Spiritus Sancti infusione talis charitas fit in nobis. Rationem huius dicit Thomas II. II. quaest. XXIIII. art. II. dicens: Quia illud, quod excedit facultatem naturae, non potest per naturales potentias acquiri, quia effectus naturalis non transcendit suam causam,[36] sed effectus charitatis est vita aeterna, id est per eam meremur vitam beatam. Ergo etc. Ideo dicit Apostolus, Ro. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum Sanctum, qui datus est vobis.[37] Et beatus Maximus in Sermone de uno martyre: Charitas hominis non est a semetipso, sed salubriter donatur a Christo.[38]
Sed diceres, quae et qualis est ista dilectio Dei, quae non potest haberi naturaliter, sed donatur a Christo. Respondet Thomas in Quodlibet q. XIII. ar. I. quod ista dilectio charitatis [os 048. c. 08.] nihil aliud est, nisi velle [cum] Deo id, quod est in eo,[39] id est, vult et congaudet Deo, quia intelligit Deum pium, misericordem, iustum, potentem, sapientem etc., et quod prius vellet homo amittere omnia bona temporalia, scilicet res mundiales et naturalem vitam, quam peccare contra tale bonum, immo proponit perpetue servire ei propter semetipsum, aliquando omittit somnum, aliquando subtrahit de cibo vel potu propter dilectum Deum, et breviter omnia facere vult, quae ad eius honorem spectant, et omnia vitare, quae ei displicent, orat, ut amplius et perfectius eum amare posset. Talis fuit beatus Ladislaus, qui intendebat devote Deo, in omnibus voluntatem eius perficere conabatur, orabat sepius in nocte omissis somnis, ut in eius dilectione perfectius solidaretur. Unde sic de eo legitur: Quadam enim nocte Waradiense monasterium ingressus est, ut oraret, factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius eius, qui foris eum expectabat solus, prae nimia mora taedio affectus surrexit et introspexit, viditque dominum suum quasi glorificato corpore sursum in aere elevatum. O vere charitate plenum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non praemebat, sed charitas de terrenis ad consortium supernum sublevabat, et Deo iungebat.[40]
Secundo beatus Ladislaus commendatur in praemissis verbis a sanctitatis excellentia, circa quod dicitur, quod magnificatus est usque in sublime, cuius quidem sublimis sanctitas cognoscitur ex quattuor, scilicet:
- Primo ex meritorum cumulo
- Secundo ex fervoris desiderio
- Tertio ex angelico obsequio
- Quarto ex iusto iudicio.
Primo enim sublimis sanctitas beati Ladislai cognoscitur ex meritorum cumulo, qui per multorum operum merita magnificatus fuit apud Deum. Sic enim per temporalium congregationem quis [os 048. c. 09.] magnus habetur apud terrenum regem, sic per meritorum cumulationem magnus habetur apud caelestem regem, qui ad talium acquisitionem admonet. Matth. VI.: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi fures non furantur,[41] qui enim terrena congregant, velint, nolint, in morte saltem amittunt, iuxta illud, Ps.: Relinquent alienis divitias suas.[42] Et solum peccatum iniuste congregationis talium secum portant. Unde in iudicio dicturi sunt illud, Sap. V.: Quid – inquiunt – profuit nobis laetitia inanis, divitiarum iactantia, quid contulit nobis, transierunt omnia, velut umbra,[43] sed merita vere divites faciunt. Hinc Gregorius dicit: Si vere divites esse cupitis, veras divitias amate.[44] Meritum autem, per quod vere divites esse possumus, a doctoribus super II dist. XXVII. sic diffinitur: Meritum est opus vel labor, cui ex debito iustitiae debeteur praemium, id est merces. Ex hoc patet, quod differentia est inter meritum et praemium, quia meritum est ille labor, cui debetur merces, sed praemium ipsa merces dicitur, unde ex hac diffinitione duo documenta eliciuntur:
Primum, quod quicumque vult mereri apud Deum, debet laborare in exercitiis virtuosis operum, ideo dicitur in diffinitione: est opus vel labor. Huius ratio est, quia homo non solum in anima, sed etiam in corpore est beatificandus, ideo debet laborare, ut sic in utroque mereatur, quia dicitur, I Cor. III.: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.[45] O igitur otiosi, o pigri, o secundum carnem viventes credant Apostoli dictis, Ro. VIII., quod morte aeterna morientur.[46] Interroga mundi huius filios diabolum imitantes, si mercedem aeternae retributionis accipient, dicent stulti, quod sic, sed revera: non sic impii, non sic,[47] quia dicit Gregorius in Homeliis: Ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores.[48] Unde talium stultitia est sicut eorum, qui zizanias seminant et dicunt fruges metere, ego autem dico, quod nullus hominum, non dico solum mereri, sed neque salvari potuit, et deinceps poterit sine merito proprio [os 048. c. 10.] aut alieno, immo nec angeli sunt beatificati sine meritis, quia ut dicit Bonaventura lib. II., quod reale bellum erat inter angelos. [49] Apoc. XII.: Factum est proelium magnum in caelo, Michael et angeli eius proeliabantur.[50]
Secundum documentum, quod ex dicta diffinitione elicitur, quod merito bonorum operum debetur ex iustitiae obligatione praemium, scilicet vite aeterne. Pro cuius intellectu dicit Thomas II. II. q. CXIIII ar. I. quod merito bonorum operum pluribus rationibus debetur praemium vitae aeternae.[51] Primo ratione iustitiae correspondentis. Nam actio nostra secundum se non potest equivalere praemio vitae aeternae, sed in quantum procedit a Spiritus Sancti gratia, cuius virtus est infiniti valoris, per quam homo efficitur consors divinae naturae, et adoptatur in filium, ut decenter dicat Deo: Pater noster, qui es in caelis. Hinc Ro. VIII.: Si filii et heredes.[52] Sine gratia autem qui vivunt peccando, iure hereditario acquirunt infernum, quia filii sunt diaboli. Ioh. VIII.: Vos ex patre diabolo estis,[53] quia opera eius facitis. Secundo merito bonorum operum debetur praemium vite aeterne ratione Dei debentis. Nam omne bonum opus, quod facimus, Deus simpliciter et absolute non efficitur debitor, sed ex infinita misericordia promissionis suae, quia est veritas infallibilis, qui pro minimo bono opere nobis miseris promisit vitam beatam dicens, Matth. X. (42): Quicumque dederit calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.[54]
O Dei misericordia magna, o Dei pietas immensa, quoniam nos amando invitas ad praemia, qui etiam pro parvo bono opere mercedem magnam promittis. Unde Bernardus: Charitas est bonum, cum quo nec minimum opus deficitur, sine quo nec maximum acceptatur.[55] Et Augustinus: Ubi adest charitas, quid est, quod possit abesse, et ubi deest charitas, quid est, quod possit prodesse.[56] Sed diceres, utrum sola voluntas sufficiat ad meritum acquirendum et per consequens ad salvandum, an necessario adiungendum sit opus bonum. Respondet Bonaventura [os 048. c. 11.] in II dist. XL ar. I. q. III, quod in bonis obligationis, scilicet praeceptorum operibus, necesse est opus ad merendum, et non sufficit sola voluntas, ut qui libenter vellet honorare patrem et non facit, et vellet non furari, et furatur etc., non sufficit talis voluntas. Sed in bonis supererogationis si voluntas non potest exire in actu, sola sufficit.[57] Unde beatus Ladislaus libenter voluisset Christi paupertatem, libenter esse virginem, libenter abrenunciationem mundi, sed regia dignitater insignitus, non est permissus. Sed pone, quod iste habuit voluntatem, sed non potuit exire in actum, et ille habuit voluntatem et actum, utrum ad paria iudicentur in merito et demerito? Respondet Alexander de Hales II. parte Summae q. IV., quod si sunt in aequali charitate et in merito sunt aequales, quoad praemium essentiale, id est quoad visionem Dei, non autem quoad praemium accidentale, quod constitit in gaudio de creatura concepto, quale est bonum opus perpetratum.
Secundo sublimis sanctitas cognoscitur ex fervoris desiderio. Dicit enim Thomas II. II. q. CLXXXII: Magis est Deo acceptum et sibi meritorium, si offerat animam suam et aliorum Deo, quam quaecumque exteriora dona.[58] Talis fuit beatus Ladislaus, qui animam propriam desiderabat pro Christo ponere. Unde sic legitur de eo, quod se Hierosolymam iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Jesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum, Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem ac praeceptorem praeficere concorditer disposuerant. Prius autem, quam de Francia, Alemania ceterisque occidentalibus regionibus exercitus Domini in Hungariam conveniret, pius rex urgente necessitate contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina aegritudine correptus, convocatisque regni principibus indicavit sui corporis dissolutionem imminere. Quo audito [os 048. c. 12.] clamor multitudinis plangentium et gementium morte piissimi regis Ladislai usque in caelum extollitur. Sed pius rex accepta eucharistia corporis Domini nostri Iesu Christi, in quem fideliter credidit, quem tota mente dilexit, feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus et populus simul in unum dives et pauper, iuvenes et virgines trium annorum spatio, in vestibus squalidi, choreas non duxerunt, et omne genus musicorum ultra tempus luctus siluit.”[59] Ecce piissimus Deus ex immensa miseratione tam pretiosa margarita, corpore scilicet beati Ladislai, Hungaros voluit dotare nolens in alieno regno dissolvi.
Tertio sublimis sanctitas beati Ladislai cognoscitur ex angelico obsequio, non enim alicui dubium esse poterit, ut dicit Hieronymus, quin cuilibet anime ab exordio nativitatis suae angelus bonus sit deputatus in custodiam invisibiliter. Iuxta illud Matth. XVIII: Angeli eorum semper vident faciem Patris, qui in caelis est.[60] Sed huic piissimo et angelico regi famulabantur angeli etiam visibiliter. Unde: Cum fideles sui corpus ipsius Waradinum efferrent, prae labore et merore dormierunt, cumque sopore gravati plus iusto demorarentur, currus, in quo positum fuerat corpus beati regis, sine subvectione alicuius animalis recto itinere Waradinum ducitur. Evigilantes autem et currum non invenientes contristati coeperunt per loca discurrere, inveneruntque currum versus Waradinum ultro currentem, et sanctum corpus in eo positum, videntes itaque miraculum, quod corpus beati confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat, divinitus deferretur, Deo gratias agentes laudaverunt Deum.[61] O beatum funus, cui talia famulantur obsequia, quia vere sanctum erat Spiritus Sancti instrumentum.
Quarto sublimis sanctitas beati Ladislai regis cognoscitur ex Dei iusto iudicio [os 048. c. 13.], cuius quidem indicium est obstinatos percutere et poenitentes atque contritos sanare, iuxta illud Ps: Qui sanat omnes contritos corde,[62] quod suum iustum iudicium ostendit in exequiis beati Ladislai. Cum enim multitudo magna officium humanitatis exhibendo sepulturae eius astaret, quidam de circumstantibus dicebat corpus foetere, reliquis omnibus suavissimam odoris fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum eius, et reflecti non poterat. Qui se ipsum divina ultione debilitatum videns, miserabiliter clamabat: »Peccavi in sanctum Dei«, et procidens ad sepulchrum beati Ladislai misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti sui, quae dorso eius inhaeserat, et ipse quidem sanitatem recuperavit, sed cicatrix rupte cutis in mento eius occalluit,[63] id est occulto apparuit.
Tertio beatus Ladislaus commendatur ab operum magnificentia, quia dicitur, quod aedificavit domos in Iuda. Iuda enim interpretatur ’confitens’, per quod significantur christicole Christum confitentes, in quibus aedificavit domum materialem et spiritualem. Materialem, quia duos episcopatus ordinavit. Spiritualem, quia corda confitentium Christum meritis suis et miraculis quasi turres fortitudinis a facie inimici confortavit, specialiter in quattuor, videlicet:
- Primo dum aegris sanitatem obtinuit,
- Secundo dum iustum ab impio eripuit,
- Tertio dum de caelo stella emicuit,
- Quarto dum de corpore eius oleum emanavit.
Primo dixi, quod beatus Ladislaus aedificavit inter Christum confitentes domos cordis, dum sanitatem egris obtinuit. Nam anno Domini MXCV feliciter migravit ad Dominum, et quando sacrum ipsius corpus canonizatum est, tunc enim plures caeci per ipsius merita illuminata sunt, muti quoque facultatem loquendi receperunt. Claudi, paralytici variisque languoribus attriti ad eius [os 048. c. 14.] sepulchrum sunt sanati. In ipsa etiam hora canonizationis quidam puer, cui loco manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carens fluitabat, meritis eiusdem sancti ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem recepit.[64] Post haec anno Domini MCCIIII ipso die Penthecosten canonicis primae officium celebrantibus quaedam mulier, cuius manus et bracchia pectori eius connexa fuerant, ad sepulchrum eius sanata est.[65]
Secundo beatus Ladislaus inter Christum confitentes aedificavit domos spirituales, scilicet fidelium corda, dum iustum ab impio eripuit. Quidam enim miles necessitate urgente argenteam scutellam suam, quam patri suo pius rex donaverat, cuidam comiti venalem exposuit, quam ille comes cupiditate illectus a se furtim sublatam esse confinxit. Per sententiam itaque iudiciariam dictum est, quod ipsa scutella poneretur super sepulchrum beati Ladislai, ut comprobaret Dominus, quis eorum iuste scutellam deberet habere. Comes igitur de se nimium praesumens, scutellam accepturus sepulchro appropinquavit, statimque cecidit quasi mortuus et vehementer attonitus nec scutellam accipere, nec de terra poterat surgere. Pauper vero miles ad sepulchrum humiliter accedens, Deo gratias agens, quod suum erat, accepit.[66] O inclyte rex Hungarorum, Ladislae, o iuste partis adiutor, utinam et nunc iudicares cupidos et eriperes iustos, quia iam quasi ubique regnat iniustitia, triumphat malitia.
Tertio beatus Ladislaus inter Christum confitentes aedificavit domos Spiritus Sancti, id est corda fidelium, dum de caelo stella emicuit. Eadem enim canonizationis die, hora quasi sexta stella praeclara stetit supra in directo monasterii, ubi sanctum ipsius corpus positum fuerat. Sic autem maxima multitudo congregatorum per spacium duarum horarum clare videntes gavisi sunt gaudio magno valde.[67] [os 048. c. 15.]
Quarto beatus Ladislaus inter Christum confitentes aedificavit domos cordis gratiam eius auxilium implorantibus obtinendo. In signum huius de corpore eius oleum misericordie manavit languidos curans, merito igitur de ipso dicitur, quod crevit in omnibus virtutibus et magnificatus sanctitate extitit, qui sic Christo Domino domos materiales et spirituales aedificavit, et nunc quotidianis beneficiis aedificat. Rogemus igitur Christum Dominum, ut meritis eiusdem regis piissimi abundare faciat bonis operibus, et magnificet spiritualiter donis, ut aedificatis domibus conscientiae eum digne suscipere mereamur hic, per gratiam tandem ipse nos in patria, ubi regnat cum Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen. [os 048. c. 16.]
[1] II Par 17,
[2] Decretum Gratiani, C. 11, q. 3, c. 66.
[3] SRH II, 518, 25–519, 1.
[4] Cf Deut. 10,17
[5] Decretum Gratiani, D. 83, c. 3.
[6] Is 1,23-24
[7] SRH II, 517, 9–13.
[8] Rm 2,1
[9] SRH II, 519, 2–6.
[10] Prov 29,14
[11] Bernardus, Epistolae, Ep. 385. – PL 182, 588A.
[12] Ps 83,8
[13] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 1, c. 25. – PL 75, 542D–543A.
[14] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 8, c. 10. – PL 75, 816A.
[15] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 8, c. 11. – PL 75, 817B.
[16] Cf. Pseudo-Augustinus, Sermones ad fratres in eremo commorantes, Sermo 49. – PL 40, 1332.
[17] SRH II, 516, 21–517, 3.
[18] Ps 115,12
[19] Lc 6,30
[20] Gregorius Magnus, Homiliae XL in Evangelia, lib. 2, Hom. 32. – PL 76, 1233A.
[21] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 10, c. 24. – PL 75, 944C.
[22] Hieronymus, Epistolae, Ep. 118. – PL 22, 965.
[23] SRH II, 519, 14–19.
[24] Bernardus, Sermones super Missus est, Hom. 4. – PL 183, 84C.
[25] SRH II, 517, 14–21.
[26] Mt 9,13
[27] Decretum Gratiani, D. 86, c. 22.
[28] Lc 6,36
[29] Iac 2,13
[30] Tb 4,7
[31] SRH II, 520, 5–17.
[32] SRH II, 519, 7–12.
[33] SRH II, 516, 9–10.
[34] Petrus Lombardus, Sententiarum libri quatuor, lib. III, dist. 27. – PL 192, 812.
[35] Citatur in: Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 24 a. 2.
[36] Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 24 a. 2.
[37] Rm 5,5
[38] Maximus Taurinensis (?), Sermones, Sermo 16. – PL 58, 875B.
[39] Thomas Aquinas, Quodlibet, II-II, q. 13, a.1 (non invenitur).
[40] SRH II, 519, 19–520, 4.
[41] Mt 6,20
[42] Ps 48,11
[43] Cf Sap 5,8-9
[44] Gregorius Magnus, Homiliae XL in Evangelia, lib. 1, Hom. 15. – PL 76, 1132A.
[45] I Cor 3,8
[46] Rm 8,13
[47] Ps 1,4
[48] Gregorius Magnus, Homiliae XL in Evangelia, lib. 2, Hom. 37. – PL 76, 1275B.
[49] Bonaventura, Commentarius in secundum librum Sententiarum Petri Lombardi.
[50] Apc 12,7
[51] Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 114 a. 1.
[52] Rm 8,17
[53] Ioh 8,44
[54] Mt 10,42
[55] Bernardus, De charitate, c. 3. – PL 184, 591C.
[56] Augustinus, In Iohannem tractatus CXXIV, Tract. 83. – PL 35, 1846.
[57] Hieronymus, Epistolae, Ep. 118. – PL 22, 965.
[58] Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 182 a. 2.
[59] SRH II, 521, 12–522, 20.
[60] Mt 18,10
[61] SRH II, 522, 21–523, 21.
[62] Ps 146,3
[63] SRH II, 523, 24–524, 3.
[64] SRH II, 525, 28–526, 14.
[65] SRH II, 526, 23–30.
[66] SRH II, 524, 30–525, 8.
[67] SRH II, 526, 14–20.