Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XLVI]

De nativitate sancti Iohannis Baptistae
Sermo XLVI

Erit magnus coram Domino. [1] Lu. I.

Haec verba protulit archangelus Gabriel Zachariae prophetae, patri Iohannis Baptistae ad commendationem beati Iohannis, qui secundum Ambrosium magnus fuit coram Domino non corpore, sed animi virtute. Magnus certe hic sanctus extitit, qui tot testimonii commendari dignus fuit, videlicet:

Primo namque beatus Iohannes commendatur testimoniis divinis, et hoc a tota Trinitate supra homines alios post Christum et eius genitricem. Deus enim pater in Veteri Lege hos tres specialiter commendaverat. Primo Noe [os 046. c.01] Gen. VII.: Te enim vidi iustum coram me in generatione hac.[2] Secundo Iob ca. I.: Dixit Dominus ad Sathan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis int erre homo simplex et rectus ac recedens a malo.[3] Tertio Moysen a fidelitate Num. XII. Et servus – ait – meus Moyses fidelissimus est in omni domo mea.[4] Sed profecto super hos commendatur a Deo Patre, qui beatum Iohannem vocat angelum Malach. III.: Ecce ego mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem meam,[5] id est Christum.

Secundo in Nova Lege a Deo filio Dei specialiter commendatur Nathanael Iohan. I.: Ecce vere Israelita, in quo non est dolus.[6] Sed certe supra eum Deus Dei filius commendavit beatum Iohannem a quattuor[7] Math. XI., videlicet:

Primo inquam commendavit Christus Dominus beatum Iohannem a soliditate constantiae dicens: Quid existis videre in desertum: arundinem vento agitatam?[8] Quasi diceret: non, quia Iohannes ita constans erat, quod nec timore, nec amore, nec favore a veritate declinabat. Unde arguebat Herodem constanter de scelere. Secundo commendavit Christus beatum Iohannem ab austeritate poenitentiae cum dixit: Existis videre hominem mollibus undutum?[9]  Quasi diceret: non, quia Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum, unde subdidit Salvator: Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.[10] Tertio beatum Iohannem commendavit Salvator a claritate notitiae, cum dixit: Existis videre prophetam? Et subdit: et plus quam prophetam.[11] Qui vere fuit plus quam propheta, quia non solum Christum praevidit et praedixit sicut alii prophetae, sed etiam digito ostendit dicens: Ecce Agnus Dei.[12] Quarto Christus commendavit beatum Iohannem ab autoritate doctrinae, sicut Deus omni commendaverat dicens: Hic est, de quo scriptum est: Ecce, mitto angelum [os 046. c. 02] – id est Ioannem, qui angelicam vitam duxit – ante faciem meam – id est Christum, quia filius Dei dicitur figura Patris et per consequens facies eius –, qui praeparabit viam ante faciem meam[13] – id est corda audientium per suam praedicationem et baptisma suum. Et summam commendationis Salvator ibi concludit dicens: Amen dico vobis, quod inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne.[14]

Tertio commendatur Iohannes a Spiritu Sancto Lu. I.: Et Zacharias pater eius repletus Spiritu Sanctoet ait: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis![15]

Secundo beatus Iohannes commendatur testimoniis angelicis Lu. I.: Erit magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc in utero matris suae.[16]

Tertio commendatur sanctus Iohannes testimoniis humanis dicentibus Lu. I.: Quis putas, puer iste erit.[17] Unde merito et rationabiliter de eo dicit angelus praemissa verba: Erit magnus coram Domino. In quibus quidem verbis a tribus subtiliter ab angelo beatus Iohannes commendatur:

Primo enim dixi, quod beatus Iohannes ab angelo commendatur a gaudiosa sua nativitate, quia dicit, quod erit, videlicet per nativitatem. Nam horum duorum virorum solummodo nativitatem gaudiose celebramus, scilicet Christi Domini et Iohannis Baptistae. Ut dicit Beda, quia pastoribus nato Domino angelus ait: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est Salvator mundi.[18] Ita etiam nasciturum angelus praedicens Zachariae Iohannem: Et erit tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt.[19] Iure ergo utriusque nativitas commode celebratur, quia illius omni populo, scilicet Iudaeo et gentili gaudium. Istius autem multis denunciatur, qui corda patrum convertit in filios. Iam enim pro patribus filii nasci coeperunt. Haec autem beati Iohannis nativitas [os 045, c.03] fuit gaudiosa propter quatuor, scilicet

Primo nativitas beati Iohannis fuit gaudiosa propter figuralem praeostensionem. Nam Dominus Deus praecipuos sanctos praenunciari per ora prophetarum consuevit, ut dicit ca. III. Amos: Non faciet Dominus verbum, quin prius loquetur ad prophetas suos.[20] Ex quo patet argumentum, quod praecipui sancti fuerunt praenunciati mundo affuturi, ut Isaac Gen. XVIII.,[21] Samson (Iudicum XIII.),[22] Samuel Regum I.[23] Maxime beatus Iohannes, maior horum fuit praenunciatus per Malachiae prophetiam, ut exponit Salvator Mat. XI. dicens: Hic est, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto angelum meum etc.,[24] ac per figurae evidentiam Exo. III., ut exponit Lyra moralizando dictum capitulum: Moyses autem pascebat oves Yetro sacerdotis, cognati sui. Nunc per Moysen – inquit – significatur Iohannes Baptista pascens fideles Christi, cognati sui. Lu. I.: Ecce Elizabeth cognata sua.[25]

Iohannes enim fideles Christi pavit pabulo praedicationis. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, id est ad asperitatem poenitentiae, quam praedicavit verbo et opere: venit ad Montem Dei, id est ad Christum, qui dicitur mons. Dan. II.: Lapis, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.[26] Ad hunc montem venit Iohannes Christum personaliter cognoscendo ac eum baptizando. Apparuit enim Dominus in flamma ignis, id est in plenitudine Spiritus Sancti in columbae specie, de medio rubi. Per spinosum rubum intelligitur similitudo carnis peccati, qui fuit in homine Christo, et vidit, quod rubus ardebat et non comburebatur.[27] Per quod designatur, quod mortalita carnis non abscribebatur in Christo ex praesentia divinitatis. Et ait Moyses, id est Iohannes: Vadam et videbo visionem hanc.[28] Volebat enim plenius cognosceer mysterium incarnationis, [os 046. c.005] et ait Dominus: Non appropinques huc,[29] quod dicit: talis cognitio, quam tu quaeris, in vita praesenti non habetur. Et imo sequitur: Solve calciamentum tuum,[30] ac si dicat: prius oportet te deponere casnem mortalem, sed veni mittante ad Pharaonem, id est ad lymbum patrum, qui est in parte inferni ad denunciandum patribus eorum liberationem propinquam, ut dicit Gregorius in homilia: Quem praecurrens nascendo nunciaverat, hunc moriendo et ad inferos praecurrebat. Non amen praecurrebat ascendendo coelum, sed Christus Dominus praeibat, qui est primogenitus in multis fratribus.Unde sicut Moyses per Mare Rubrum populum Israeliticum transduxit, non tamen ad terram promissionis Transiordanem ipse introduxit, sed Iesus sive Iosue, sic beatus Iohannes induxit populum ad desertum poenitentiae post suum baptismum, sed Iesus ducit per Iordanem, id est baptismum suum in Iordane factum ad terram promissionis coeli. Ecce patet gaudiosa nativitas tam solenniter praenunciati viri.

Secundo nativitas beati Iohannis fuit gaudiosa propter mirabilem conceptionem, quae conceptio fuit mirabilis propter quatuor, videlicet

Primo enim nativitas beati Iohannis fuit mirabilis propter nunciantis angeli apparitionem, quia idem angelus Gabriel fuit nuncius conceptus Iohannis, qui et Salvatoris. Unde Augustinus in sermone: Iam inquit id quantae gloriae est, quod Zachariae seni et Elizabeth sterili a Gabriele, id est a illo angelo, filius promittitur, quo Mariae nativitas Dominis nunciatur. Et infra: Salva igitur reverentia Salvatoris (quia non derogamus regi, si militem sibi dilectum honoramus) digniori praemonstratione Iohannes nunciatur, quam Christus. Ab eodem enim angelo in loco digniori, quia Christus in thalamo, Iohannes vero in templo, et nin solum in templo, sed et in sancta sanctoru,, ubi non licebat nisi soli pontifici stare, in quo erat arca Testamenti, tabulae, [os 046. c.05] manna et Cherubin et propitiatorium, in quo Dominus Moysi apparuerat. Verumtamen ille Virginis Mariae thalamus, in quo Dei filius incarnari dignatus est, dignitate et operis novitate excellebat. Non solum sancta sanctorum, sed etiam illud coelum empyreum, quia quem coeli capere non poterant, virgo suo gremio contulit. Ubi erat arca, quam praefigurabat uterus, scilicet virginalis, in quo erat manna divinitatis, tabulae, id est sapientissima Christi anima, propitiatorium, id est corpus Christi verum, in quo nobis visibilis apparuit.

Modum vero, quo angelus Gabriel nativitatem Iohannis nunciavit, ipsum commendavit, patrem propter incredulitatem punivit, ac Elyzabeth fecunda extitit. Optime beatus Lucas evangelio ca. I. describit: Sic fuit – inquit – in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abya,[31] quia David volens ampliare cultum divinum statuerat XXIV sacerdotes de XXIV familiis, qui descenderant ab Aaron, ut vicissim ministrantes per hebdomadam a Sabbato usque in Sabbatum ipsi vicis suae singuli castimoniae Studerent manendo in domunculis iuxta templum aedificatis. Et forum omnium erat unus supremus sacerdos, qui princeps sacerdotum dicebatur, et sic patet secundum Lyram, quod Zacharias non fuit supremus sacerdos. Uxor eius erat de filiabus Aaron, et nomen eius Elyzabeth. Erant autem ambo iusti ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius, eo quod Elyzabeth esset sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Ex quo apparet conceptio praecursoris miraculosa, quia non fuit tamen per naturam, sed per naturam gratia divina adiutam, quia ambo senes erant, insuper Elyzabeth sterilis.

Factum est autem dum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae sorte exiit, ut incensum poneret, ingressus in templum Domini et omnis multitudo populi erat foris orans hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi, et Zacharias turbatus est videns [os 046. c.06] angelum et timor irruit super eum, quia proprietas boni angelis est, quod primo terret hominem, cui apparuerit, et demum dulcedine replet. Sed proprietas mali angeli est per contrarium, scilicet quod primo demulcet, sed postea amaricat. Dixit autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua.[32] Orabat enim pro sobole, de qua iam non sperabat, cum de sua suaeque uxoris aetate diffideret, et angelo id promittenti non crederet, sed orabat pro peccatis populi et adventum Messiae. Potuit enim sic orasse: O clementissime Deus! Opiissime Domine! Mitte de alto solio tuae maiestatis manum tuam, quae liberet populum a peccatis. Ecce unusquisque eorum declinavit in viam suam pravam. Non est, qui erudiat, non est, qui adiuvet nisi tu, Domine, rex Israel.

Unde secundo mirabilis est conceptio beati Iohannis propter eius commendationem, quia mox subiunxit angelus: Uxor – inquit – tua Elyzabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem, et erit tibi gaudium et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. Et tandem prolem nascituram coepit mirabiliter extollere dicens: Erit magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multos filios Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet illum, scilicet Dei filium, pro quo oras in virtute et spiritu Helyae, id est sicut Helias ferventer praedicavit et dure indutus erat, sic iste, ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam.[33]

Tertio haec Iohannis conceptio est mirabilis propter Zachariae punitionem, cum dixit ad angelum: Unde haec sciam, ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis?[34] Et angelus: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, et missus sum ad te haec tibi evangelizare. Et ecce eris tacens usque in diem, quo hoc fiat pro eo, quod non credidisti verbis meis, quae implebunt tempore suo. Et erat plebs expectans Zachariam, et mirabantur, quod tardaret in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt, quod visionem vidisset, [os 046. c.07] et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Ecce patet punitio Zachariae. Unde Chrysostomus: Si is, qui erga nativitatem mortalem incredulus erat, punitur, qualiter, qui coelestem et ineffabilem nativitatem calumniatur, vitabit ultionem.

Quatro nativitas Iohannis fuit mirabilis propter sterilis fecundationem. Nam ut dicit Lu. I.: Postquam impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam, et post hos dies Elyzabeth uxor eius concepit. Et occultabat se mensibus quinque,[35] donec beata Maria conciperet et foetus eius exultans in utero prophetaret. Licet de conceptu tam sancto valde gauderet et de ablato sterilitatis obprobrio, tamen aliquantulum erubescebat, ne in senectute videretur libidini vacasse. Antiqui enim ubi non erat spes de prole, non conveniebatur inter se. Unde Beda: Quanta sanctis sit cura, ne quid turpe, de quo erubescere debeant, admittant, ostendit Elyzabeth, quae et de ipsis, quae accipere cupiebat, donis erubescit. Considera ergo hoc, quoniam Elyzabeth etiam de licitis erubescebat coram hominibus, stude et et tu de illicitis erubescere et abstinere non solum coram hominibus, sed coram Deo et angelis eius. Unde Anselmus: Ibi pecca, ubi Deum esse nescis. Inter proprietates enim hominis una est verecundari in turpi perpetrato, propter quod inverecundi dicuntur inemendabiles, quia in aliquo a rationis honore mutatis unt pecornam naturam assumentes. Et sic patet nativitas beati Iohannis gaudiosa propter eius mirablem conceptionem.

Tertio beati Iohannis nativitas fuit gaudiosa propter eius singularem sanctificationem. Nam in utero matris suae fuit sanctificatus et sic ante sanctus, quam natus.Quia in sexto mense ab eius conceptione concepit et beata Virgo Salvatorem mundi, et mox inspirante Spiritu Sancto venit ad Elyzabeth suam cognatam, quam mox ut salutavit, Iohannem adventum Domini sui sensit et sanctificatus exultavit et mater prophetissa est effecta. Ubi sciendum, quod duplices sunt operationes Spiritus Sancti, scilicet generales et speciales. Generales operationes sunt culpam remittere, animam gratam [os 046. c.08] Deo facere et virtutibus adornare ac vita aeterna dignum facere. Haec bona inaestimabilia omnibus confert gratia Spiritus Sancti se ad eam disponentibus. Istas omnes operationes habuit beatus Iohannes, quia gratia Spiritus Sancti originalem culpa min eo purgavit et in hoc beatus Iohannes habuit similem gratiam pueris baptizatis, ut si in utero mortuus fuisset ad lymbum puerorum non fuisset ductus. Verum tamen secundum Doctorem caracterem, qui in baptismo inprimitur, non habuisset. Item Spiritus Sanctus eum virtutibus adornavit. Hinc Chrysostomus: Conversatio inquit Iohannis omnium vitam faciebat culpabilem apparere. Quemadmodum si videres albam vestem dicens: Candida est vestis, si vero proposueris eam circa nivem, incipit tibi sordida apparere.

Secundo quaedam operationes Spiritus Sancti sunt speciales, quas non dat omnibus, sed quibusdam, ut sic stabiliret cor in gratia, ut nunquam de cetero mortaliter peccaret revelationes immittere. Hanc enim dedit beato Iohanni, qui nunquam mortaliter peccavit ac Deum adhuc in utero existentem cognovit, et tandem digito demonstravit.

Immo merito eius nativitas extitit gaudiosa ex omni causa. Nam aliorum hominum nativitas communiter est flebilis propter tria. Primo quia quilibet de lege communi nascitur in peccato originali. Ps.: Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis etc.[36] Et propterea pro tunc quilibet est in ira Dei ad Eph. II.: Eramus natura filii irae.[37] Secundo quia quilibet ad miseria huius mundi nascitur subdendus. Iob. V.: Sicut avis ad volandum, sic homo nascitur ad laborem.[38] Tertio quia quilibet nascitur in timore aeternae damnationis. Eccli. IX.: Nescit homo utrum odio aut amore dignus sit.[39] Et propter haec duo sunt hominum cantilenae valde flebiles et terrabiles. Una in nativitate a, si fuerit mas, vel e, si fuerit femella. Alia in morte cantilena est ff.[40] O insipientes filii Adam! O delectabilibus mundi inebriati! Quo modo sunt obliti cantilenam suae nativitatis? Sed sciant, quod omittere non possunt cantilenam [os 046. c.09] mortis. Certe si has cantilenas frequenter revolverent, non sic caput suum vittis et peplis ornarent, non sic epularent, non denique vanitatibus illecti riderent, sed profecto flerent. Unde contra haec nativitas beati Iohannis extitit gaudiosa, quia natus est a peccato sanctificatus, in gratia confirmatus et de salute certificatus. Igitur merito multi gavisi sunt in eius nativitate.

Quarto nativitas beati Iohannis extitit gaudiosa propter specialem denominationem. Nam ut dicit Lu. I.: Elyzabeth impletum est tempus pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius et gratulabantur ei. Et in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et dixit mater eius: Nequaquam, sed vocabitur Iohannes. Et dixerunt ad illam, quia nemo in cognatione sua vocabatur hoc nomine. Immo innuebant patri, quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem in instrumentum scribendi scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. Et mirati sunt universi, quod tam mater, quam pater, qui a se invicem non didicerunt, pariter Iohannem vocaverunt. Et ilico apertum est os Zachariae et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum dicens: Quis, putas, puer iste erit? Et Zacharias impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et tandem nato puero ait: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis.[41]

Ubi est nobis sciendum, quod beatus Iohannes propter excellentem sanctitatem octo nominibus vocatus est ultra proprium nomen suum, et hoc propter illorum proprietates, quas in se habuit. Primo enim vocatur angelus a Deo Patre. Mal. III.: Ecce ego – inquit – mitto angelum meum ante faciem meam, qui praeparabit viam ante te.[42] Vox est Dei Patris ad filium, ubi Iohannes vocatur angelus propter angeli proprietatem, cuius proprietas est illuminare, inflammare et purgare. Sic beatus Iohannes populum doctrina illuminavit, exemplo inflammavit et baptismo purgavit. Unde Chrysostomus: Iohannes maior homine, par angelis. Felix, qui sic vivit, quod a Deo, [os 046. c.10] ab angelis et ab hominibus testimonium habeat.

Secundo beatus Iohannes vocatur Helyas. Unde Salvator dicit (Mat. XVII.): Helias iam venit[43] et si vultis scire, ipse est Iohannes. Et sic Iohannes venit in spiritu et virtute Helyae. Nam Iohannes dicitur Helyas non in persona. Immo Iudaeis quaerentibus, si Helyas esset, respondit: Non.[44] Sed dicitur ipse Iohannes Helyas ratione situs, quia sicut Helyas habitavit in deserto, sic beatus Iohannes; ratione victus, quia ambo parco victu contenti; ratione vestitus, quia ambo vestitu inculti; ratione officii, quia ambo praecursores, videlicet ille praecursor iudicis, iste Salvatoris; ratione zeli, quia utriusque verbum erat ignitum divino igne. Nam sicut Helyas arguebat reges, sic Iohannes Herodem dicens: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.[45]

Tertio beatus Iohannes vocatur vox. Ioh. I.: Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domino.[46] Nam sicut per vocem cognoscimus verbum in cprde positum, sic verbum Dei Patris cognovimus Christum in humanitate latentem. Unde Gregorius: Sicut vox praecedit verbum, sic Iohannes Dei filium.

Quarto beatus Iohannes vocatur propheta et plus quam propheta. Prophetae enim aliquando Spiritu Sancto inspirati sunt ad cognoscendum praeterita, sicut Moyses creationem mundi, quam descripsit, aliquando praesentia, sed occulta, sicut beatus Petrus praescivit occultam agri defraudationem Actus V..[47] Aliquando futura, sicut David de Christi morte dicens: Foderunt manus meas etc. Sed beatus Iohannes omnes praedictos modos prophetandi habuit. Nam in matris utero cognovit salvatorem, quem omnes prophetae ibi latentem ignorabant. De futuro dixit: Post me venit vir, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere.[48] De praeterito dixit: Ante me factus est.[49] Merito igitur plus quam propheta fuit, quia quem illi a longe clamaverunt, iste ex proximo digito demonstravit dicens: Ecce Agnus Dei.[50] Unde maior fuit spiritu, quam Helyas, quia in Helya spiritus [os 046. c. 11] fuit simplex, in discipulo duplex, sed in Iohanne triplex. Helyas fuit plenus spiritu prophetiae in vita, Heliseus in morte. IV. Reg. XIII.: Mortuum prophetavit corpus eius, quia mox ut in sepulchro tetigit cuiusdam mortui corpus, surrexit.[51] Iohannes vero fuit plenus spiritu prophetiae ante vitam, quia ut dictum est, in utero Dominum Christum cognovit, in vita, quia ipsum digito demonstravit, post vitam, quia sanctis patribus in lymbo denunciavit Dominum venisse.

Quinto beatus Iohannes vocatur praecursor. Lu. I.: Praeibis enim ante faciem Domini.[52] Cuius Chrysostomus ponit tres rationes, quare scilicet Christus voluit habere praecursorem. Primo propter Christi fignitatem, ut iste magnus sanctus praeiret et mundo ipsum in lege praemissum venisse demonstraret, cui non possent contradicere propter vitae suae sanctitatem er conceptus mirabilitatem. Hinc Augustinus: Iohannes praenunciat Salvatorem venturum, sicut et lex gratiam praecucurrit. Secundo voluit Christus praecursorem habere propter nostram inexcusabilitatem, ut dicit Augustinus: Per hunc Dominus adventum suum ne subito homines insperatum non agnoscerent, voluit esse testatum. Tertio Christus voluit habere praecursorem propter maiorem fidei firmitatem. Nam Iohannes attestatione sua de Christo fidem Christianam firmissime roboravit. Ioh. I.: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet veritati, ut omnes crederent per illum.[53]

Sexto dicitur Baptista, quia Christum Dominum baptisavit. Licet cum magni reverentiae timore et tremore dixit: Ego a te debeo baptisari.[54] Cui Dominus Matth. III.: Sic decet nos implere omnem iustitiam.[55] Quod dicit: Obone Iohannes! O dilecte Baptista mi! Tu consideras dignitatem meam et ex tua humilitate indignum te arbitraris ad tam excellens officiu,, et bene. Ego vero, qui sum Deus et homo, tibi et aeque me humilio, ut ex hoc homines abluens ad dignitatem [os 046. c.12] filiorum Dei exaltem. Baptiza igitur me aqua, quia sanguine proprio pro hominibus veni baptizari iuxta illud Lu. XII.: Baptismo habeo baptizari in morte et quomodo coartor, donec perficiam illud.[56]

Septimo beatus Iohannes vocatur lucerna ardens et lucens. Iohan. V.: Et vere erat lucerna, qui ardebat charitate.[57]

Octavo beatus Iohannes vocatur praeco, qui praedicavit ferventer, efficaciter et prudenter, ut postea patebit.

Unde merito gaudiosa fuit eius nativitas non solum vicinis et cognatis, sed etiam omnibus Christianis. Gaudeamus igitur et nos in natali ipsius tam excellentis Dei hominis, qui nobis aquam demonstravit suo digito, ne siti moriamur; viam coelestis patriae indicavit, ne ab ea deviemus; praetium mundi attrectavit, ut ei firmiter credamus; Trinitatem intellexit, ut in ea beatificemur dum Patrem in voce, Spiritum Sanctum in columbae specie et Filium in humanitate vidit.

Secundo beatus Iohannes in praemissis verbis commendatur ab angelo a gratiosa suae vitae utilitate, quia dicebat, quod magnus erit coram Domino.[58] Sic enim fuit magnus, ut suae vitae austeritate secundum Chrysostomum omnium vitam faciebat culpabilem apparere. Excellere videbatur austera vita et ipsum angelorum regem Christum. Mat. XI.: Venit Iohannes non manducans neque bibens, et dicunt: demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax carniu, et potator vini.[59] Unde vita ipsius beati Iohannis gratiosa in tribus commendatur, scilicet

Primo dixi, quod vita beati Iohannis fuit gratiosa in mira vitae austeritate. Nullus enim hominum cum tanta innocentia tantam elegit poenitentiam. Nam septennio, ut communius dicitur, relictis parentibus senibus, prophetis et sanctis, demissa patria cognatisque pulcer puer non advertens [os 046. c.13] compassivum parentum fletum, nec tenera dubitavit membra tradere artissimae poenitentiae. Poterant enim parentes et vicini et cognati dicere ei: Quo vadis, sancte puer? Cur sancta adhuc in utero matris membra vis affligere? Non enim in tuo corpore regnare poterit peccatum, quia tu eris propheta Altissimi et precursor Christi. Ad haec ipse respondere potuit: Os meum, quod praedicaturum est regnum coeleste, quod allocuturum est Dei Patris verbum, Christum Dominum, non decet vanis colloquiis pollui. Manus, quae demonstrandae sunt Redemptorem mundi, Agnum Dei immaculatum et ipsum contrectandum, non expedit mundi scelestis operibus inquinari. Sique valefactus parentibus suis sanctis in ihabitabilis locum deserti, ubi pro consortio hominum societatem habuit ferarum, ubi lectum nudam humum, vestem de duris camelorum pilis. Unde Chrysostomus: Servis – dicit – non convenit habere vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tamen ad nuditatis tegumentum. Habebat enim Iohannes non mollem neque delicatam vestem, sed cilicinam gravem et asperam et conterentem potius corpus, quam foventem, ut de virtute animae eius ipsius habitus corporis loqueretur. Item habebat zonam pelliceam, id est de siccis et crudis animalium pellibus factam, circa lumbos.

Secundo eius vitae austeritas attenditur in cibo et potu. Cuius cibus erat locustae, id est herbae sic dictae, et potus aqua. Tamen et sic totum, quod erat in Iohannem, poenitentiam praedicabat: et nomen, quia Dei gratia; locus, quia desertum; et habitus, quia cilicinus; et cibus, quia locustarum; et sermo; quia poenitentiae Domini; et operatio, quia baptisma assuefaciens ad bonum.

O Deus Dei filius, Iesu bone! O amator et custos innocentiae! O praedicator vere poenitentiae! Quid nos debemus facere miseri, multiplicibus peccatorum fecibus involuti? Et quid exultationis in districto tuo iudicio respondere poterimus, qui carnis desideria sequimur, mundo instabili [os 046. c.14] conformamur, de te vix recordamur. Ecce omnes ab initio, qui tibi placuerint, carnem domare studuerunt, tua verba susceperunt, vanitates abiecerunt. Certe si secundum carnem vixerimus, moriemur morte aeterna. [60]  Ro. VIII. Sed ne sic moriamur, foetidam animam nostram peccatis poenitentiae operibus salsemus. Nam frater Egidius socius beati patris Francisci semel interrogatus, cur beatus Iohannes in tam puerili aetate coepit artam poenitentiam, qui mox quaestionem quaestione solvit dicens: Quare – ait – pisces salsantur antequam foetere incipiant? Respondit ille, ut a foetore et putredine conserventur. At ille: Sic beatus Iohannes ne foetore peccati inficiatur, arte poenitentiae se dedit.

Secundo vita beati Iohannis gratiosa erat in doctrinae fructuositate. Nam ipse praedicavit quadrupliciter, scilicet

Primo enim beatus Iohannes praedicavit ferventer, quia post viginti duos annos, ut dicitur Lu. III.: Factum est verbum Domini super Iohannem, et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum poenitentiae.[61] Et Matt. III. dicit, quod sic praedicabat: Poenitentiam agite, appropinquavit regnum coelorum.[62] Et Lu. III.: Parate viam Domino.[63] Haec autem ita ferventer dicebat, quod scindebat omnium corda, comburebat vicia et accendebat ad poenitentiae lamenta. Unde dicere poterat illud Esa. XLIX.: Posuit os meum Dominus ut gladium acutum.[64] O beate praedicator poenitentiae! Quam dulce eloquium emisisti praedicans poenitentiam per quam venimus peccatores ad coelestem patriam. Hinc Petrus Ravennas: A principio – inquit – mundi usque ad Iohannem universitatis humanae electionem recollige, nec in sermonem regni coelestis poteris invenire dulcedinem. Veni ergo ad Iohannem et audi vocem exultationis, vocem laetitiae, misericordiae verbum, sermonem gloriae, gratiae largitatem, quod celaverat Deus: tacuerat angelus, latuerat patriarchas, prophetae nescierant. Poenitentiam – inquit – agite, appropinquat [os 046. c.15] enim regnum coelorum. Verbum poenitentiae dulce et iocundum et gloriosum. Et addit: A diebus Adae usque ad Iohannem organum nostrum versum fuit in vocem flentium, quia ubi peccatorum frequentia, nec poenitentiae locus. Duplex erat deplorandi materia et infra. Immisit in os nostrum canticum movum, carmen Deo nostro et resonat in ore nostro gratiarum actio et vox laudis. Superexaltatur misericordia, peccatoribus parcitur, regnat pietas, iustitia dissimilat et miserendi, non feriendi quaerit occasionem misericors et mierator Dominus. Haec Petrus.

Secundo beatus Iohannes praedicavit prudenter, quia malis comminabatur dicens (Mat. III.): Iam securis ad radicem arboris posita est.[65] Et sic terrebat brevitate vitae inducendo eos ad veram poenitentiam. Item iudicii severitate revocabat eos a malo, quia dicebat: Qui – inquit – post me venturus est  - id est Christus -  fortior me est.[66] Et infra: Cuius ventilabrum in manu et purgabit aream suam.[67] Glossa: ventilabrum purgans est districtio iudicii, per quod separantur boni a malis, sicut paleae a granis. Item indicebat eos ad poenitentiam aeterna felicitate. Immo dicit: Congregabit (scilicet Christus) triticum in horreum suum,[68] id est bonos, qui poenitentiam egerunt in regnum coelorum. Item inducebat ipsos ad poenitentiam aeternae poenae acerbitate dicens: Paleas autem comburet igni,[69] id est homines sine vera poenitentia damnabit igne cruciando.

Tertio beatus Iohannes praedicavit efficaciter. Nam audita eius praedicatione exibat ad eum omnis Hierosolyma et omni Iudaea et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur. Videns autem multos phariseorum et saduceorum non confitentes peccata sua venientes cum turbis ad baptismum, non bona intentione, sed fictae, dixit eis: Genimia viperarum, (id est venenati et venenatorum filii), quis ostendit vobis non poenitentibus fugere a ventura ira?[70] Quod dicit: Nullus nisi a vestra malicia recedatis et poenitentiam faciatis. Licet enim falsitas vestra lateat in conspectu populi, non tamen in conspectu Dei, quia tunc manifesta erunt abscondita cordis vestri. Et dicebat talibus: Nolite dicere, sed secundum falsam aestimationem: patrem habemus Abraam, de eius iustitia confidendo, credentes videlicet [os 046. c.16] salvari sine operibus poenitentiae. Potens est Deus de lapidibus istis filios Abrae suscitare,[71] id est de peccatoribus coda dura habentibus. Sic mofo multi confidunt alii in filiis suis, quia sunt sacerdotes, etc. Unde sanctus Iohannes tam efficaciter praedicabat, quod omnis conditionis homines ad se trahebat: veniebant milites, venibant mercatores, veniebant divites et populares homines dicentes: Quid faciemus, magister?[72] Scilicet ut vitam aeternam percipiamus. Quibus quadruplicem regulam dedit. Dixit enim stipendiariis Lu. III.: Neminem concutiatis, neminem vi opprimatis, scilicet si vultis salvari, nemini calumnia faciatis, sed iudicate et vontenti estote stipendiis vestris.[73] Per quod prohibet iniustam exactionem et extraordinariam dicam, quia ipsi ponuntur in infernum, ubi nullus irdi, sed sempiternus horror inhabitat. De talibus dicit Petrus Blesensis: Ex quo hodie militari cingulo decorantur, statim insurgunt in Christianos Domini, deseviunt in patrimonium crucifixi, spoliant et praedant sibi subiectos pauperes, et miserabiliter atque immisricorditer affligunt miseros, ut in doloribus alienis illicitos appetitus et extraordinarias impleant voluntates.

Secundam regulam dedit divitibus dicens: Qui habet duas tunicas, det unam non habenti, et qui habet escam, similiter faciat,[74] quod dicit: si salvari vultis, misericordiae opera facite. Una tunica est iustae necessitatis et alia superfluitatis, qum non est licitum retinere.

Tertiam regulam dedit mercatoribus publicanis, id est officialibus publicis, ut sunt thelonarii, dicatores, decimatores, dicens illis Lu. III.: Nihil amplius, quam constitutum est, faciatis.[75] Per quod interdicit omnem fraudem, usuram et iniustum lucrum.

Quartam regulam dedit generaliter omnibus hominibus dicens: Facite dignos fructus poenitentiae.[76] Rationabiliter dicebat dignos fructum poenitentiae, quia quicumque adultorum extra fructus poenitentiae in morte repertus fuerit, aeternaliter peribit iuxta illud Lu. XIII.: Nisi poenitentiam habueritis omnes, similiter peribitis.[77] Quilibet [os 046. c.17] igitur studeat suam regulam observare, si vult salvari.

Quarto beatus Iohannes praedicavit perseveranter. Nam propter suae praedicationis veritatem vitam amisit. O Christe mundi Salvator! O Iesu patrini tui verus amator! Cur tam magnum sanctum et tuum dilectum sic occidi permisisti? Certe immo, ut sciant homines ad magna praemia non posse pervenire, nisi per multa et magna virtutis opera, ac peccatores contremiscant ex hoc, qui sunt Christi inimici, quantum pati debeant in futuro, si sic dilectus tantum passus est in praesenti. Unde Gregorius in III. libro Moralia ait: Dum beati Ion vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Iohannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum repletus, atque ut ita dixerim antequam nasceretur renatus ille amicus sponsi. Ille quo inter natos mulierum maior, non surrexit. Ille sic propheta et plus quam propheta ab iniquis in carcerem mittitur et sic pro puellae saltu capite truncatur. Et vir tantae sobrietatis pro risu turpium moritur. Nunquid credimus aliquid fuisse in eius vita, quod illa sic despecta mors tegeret. Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre comedit. Quod Deo vel de qualitate sui teguminis deliquit, qui camelorum pili corpus operuit. Quid de conservatione sua offender potuit, qui de heremo non recessit.

Tertio vita beati Iohannis fuit gratiosa in status ecclesiastici dignitate. Nam ipse cum patriarchis est patriarcha, cum prophetis propheta, cum apostolis apostolus, cum martyribus martyr, cum virginibus virgo, cum doctoribus doctor, cum praedicatoribus praedicator, cum heremitis heremita, cum confessoribus confessor, et sic omnium salvadorum dignitatem habet.

Tertio beatus Iohannes commendatur a gloriosa patriae felicitate, quia dicitur: coram Dominia. Ex quo post beatam Virginem omnium hominum maior fuit teste Salvatore Mathei XI..[78] Immo merito in coelo coram Domino maioris est praemii, quia praemium correspondet merito. [os 046. c.018] Hinc est, quod in letaniis ante omnes apostolos invocamus dicentes: Sancte Iohanne Baptista, ora pro nobis. Rogemus et nunc, ut suis gloriosis meritis intercedat pro nobis apud eum, quem digito demonstravit et tandem baptizavit: Dominum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat etc.



[1] Lc 1,15.

[2] Gn 7,1

[3] Iob 2,3.

[4] Nm 12,7.

[5] Mal 3,1.

[6] Ioh 1,47.

[7] Mt 11,7–14.

[8] Mt 11,7.

[9] Mt 11,8.

[10] Mt 11,8.

[11] Mt 11,9.

[12] Ioh 1,29.

[13] Lc 7,27.

[14] Lc 7,28.

[15] Lc 1,67, 76.

[16] Lc 1,15.

[17] Lc 1,66.

[18] Lc 2,10–11.

[19] Lc 1,14.

[20] Am 3,7.

[21] Gn 18,10.

[22] Idc 13,3–7.

[23] I Sm 1

[24] Mt 11,10.

[25] Lc 1,36.

[26] Dn 2,35.

[27] Ex 3,2.

[28] Ex 3,3.

[29] Ex 3,5.

[30] Ex 3,5.

[31] Lc 1,5.

[32] Lc 1,13.

[33] Lc 1,13–17.

[34] Lc 1,18.

[35] Lc 1,23–24.

[36] Ps 50,7.

[37] Eph 2,3.

[38] Iob 5,7.

[39] Sir 9,1.

[40] Id est: F.

[41] Lc 1,57–76.

[42] Mal 3,1.

[43] Mt 17,12.

[44] Cf. Ioh 1,21.

[45] Mc 6,18.

[46] Ioh 1,23.

[47] Act 5,1–10.

[48] Cf. Io 1,27.

[49] Io 1,27.

[50] Io 1,29.

[51] II Sm 13,20–21.

[52] Lc 1,76.

[53] Io 1,7.

[54] Mt 3,14.

[55] Mt 3,15.

[56] Lc 12,50.

[57] Ioh 5,35.

[58] Lc 1,15.

[59] Mt 11,18–19.

[60] Cf. Rm 8,1–8.

[61] Lc 3,2–3.

[62] Mt 3,2.

[63] Lc 3,4.

[64] Is 49,2.

[65] Mt 3,10 (cf. et Lc 3,9).

[66] Mt 3,11.

[67] Mt 3,12.

[68] Mt 3,12.

[69] Mt 3,12.

[70] Mt 3,7.

[71] Mt 3,9.

[72] Lc 3,12.

[73] Lc 3,14.

[74] Lc 3,11.

[75] Lc 3,13.

[76] Lc 3,8.

[77] Lc 13,3.

[78] Mt 11,11.