Sermo XLIII.]
De inventione sanctae crucis II.
Sermo XLIII.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.[1]
I. Cor. I.
Ad gloriam inventae crucis haec verba rationabiliter dicuntur, quia praedestinatis ad vitam aeternam inventio sanctae crucis est Dei virtus. De qua dicitur Sap. XIV.: Benedictum lignum, per quod fit iustitia.[2] Per hanc namque omnis iustitiae perfectio facta est, in qua Dei Filius voluit mori, ut iustitia potius redimeret hominem, quam potentia. Ideo hoc crucis lignum est benedictum propter quattuor, scilicet:
- Primo propter nostram reconciliationem
- Secundo propter Christi honorationem
- Tertio propter generalem benedictionem
- Quarto propter ianuae caelestis reserationem.
Primo dixi, quod lignum crucis est benedictus propter nostram reconciliationem. Per hanc enim pius Christus nos reconciliavit Deo Patri: Col. I.: Pacificans per sanguinem crucis, quae in caelis et in terris sunt.[3] In cuius signum ambas manus extendit in cruce ad reconciliandum ambas partes inimicas. De quo Rom. V.: Cum inimici essemus, reconciliati sumus per sanguinem Filii eius.[4] Ideo Augustinus in sermone de Domini passione dicit: Crux Christi nobis est causa totius beatitudinis. Haec de caecitate liberavit erroris, haec de tenebris reduxit ad lucem, haec debellatos quieti sociavit, haec alienatos Deo iunxit, longe constitutos proximos repraesentavit. Haec peregrinantes cives effecit, haec discordiam amputavit, haec est pacis firmamentum. Haec est largitio omnium bonorum.
Secundo itaque lignum crucis est benedictum propter Christi honorationem. In ea siquidem meruit suam exaltationem, ac sui nominis per universum mundum diffusionem. Sic quoque in hac cruce Christus meruit sibi honorem et gloriam, nobis autem vitam aeternam. Ideo dicitur Phil. II.: Christus factus est obediens usque ad mortem autem crucis.[5] Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genus flectatur. Hinc dicit magister in III. di. XVIII., ut Christus clarificaretur in sua resurrectione, humilitatus est in crucis passione. Nam humilitas crucis est meritum claritatis resurrectionis, et claritas resurrectionis est praemium humilitatis suae passionis.
Tertio lignum crucis est benedictum propter generalem benedictorum. Nam per illud omnis benedictio perficitur, ut habetur De conse. des. V. numquid, ubi dicitur: Sacerdotalis gradus aliaque sacramenta ligno crucis perficiuntur. Ideo dicit Rabanus De laude crucis: Tu, crux, sancta es, quae aegrotos curas, maestos laetificas, tribulatos consolas. Tu status credentium, tu firmitas operantium, tu beatitudo in te sperantium.
Quarto crucis lignum est benedictum propter ianuae caelestis reserationem, nam per illud caelum apertum est. Unde Damascenus: Crux Christi est clavis Paradisi. Et beatus Gregorius in homel.: Crux Christi Paradisum patefecit, quod per quinque milia annorum et amplius clausum fuit. De hac apertione dicit Salvator latroni Luc. XXIII.: Hodie mecum eris in Paradiso.[6] Ad hoc dicit Rabanus super Gene.: Dominus in meridie crucem ascendit, et promissa latroni habitatione Paradisi post meridiem hora nona spiritum tradidit. Ut videlicet hora eadem, qua primus hoc lignum praevaricationis tetigerat, secundus hoc lignum redemptionis ascenderet, et qua hora diei praevaricatorem Adam de Paradiso expulerit, ea hora latronem eum confitentem in Paradisum induceret. Beatus igitur hoc ille est, qui hoc crucis lignum invenire meretur. Quia dicitur Proverb. VIII. in persona crucis: Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.[7] Et hoc est, quod dicit apostolus: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. His autem, qui salvi fiunt, virtus Dei est.[8] In quibus quidem verbis ad gloriam inventae crucis duo insinuantur salutaria documenta, scilicet:
- Primum crucem quaerere negligentium periculum, ibi: Verbum enim crucis pereuntibus stultitia etc.
- Secundum crucem sollicite invenientium adminiculum, ibi: His autem, qui salvi fiunt etc.
Primum documentum dixi, quod ex thematis verbis insinuatur crucem Christi quaerere negligentium periculum, cum dicitur: Verbum crucis pereuntibus stultitia, idest praedicatio crucis. Crux vero duobus modis accipitur, scilicet pro materiali ligno, quod hodie sancta Helena invenit. Alio modo pro spirituali cruce poenitentiae seu passionis, quam debemus totis viribus quaerere, quia non quaerentes magnum incurrunt periculum, quod probemus tripliciter, scilicet:
- Primo autoritatibus
- Secundo rationibus
- Tertio exemplis.
Primo siquidem crucem poenitentiae non quaerentibus, quod magnum sit periculum, probemus autoritatibus. Dicitur enim Luc. XIV.: Qui non baiulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.[9] Qui vero Christo dignus non est, aeternis poenis dignus erit. Et Matth. XVI.: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.[10] Super quo Chrysostomus dicit: „Si quis vult post me venire”- idest si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus.”Abneget semetipsum”- idest suum intellectum, suum affectum, suum sensum. Ut dicat illud Gal. II.: Vivo ego iam non ego, vivit autem in me Christus.[11] Et Gregorius super Ezech. dicit: Semetipsum abnegat, quicunque imitatur ad meliora, et incipit esse, quod non erat, et definit esse, quod erat. Et subdit: Tollat crucem suam. Gregorius in homel.: Crux dicitur a cruciatu. Duobus ergo modis crucem Domini baiulamus: aut cum per abstinentiam corpus affligimus, aut cum per compassionem proximi necessitatem illius nostram reputamus. Et subsequitur: Et sequatur me. Ubi Chrysostomus: Quia etiam latrones multa gravia patiuntur, ut non existimes, quod passio malorum sufficiat. Adiungit causam patiendi, cum dicit: Et sequatur me. Ut propter eum omnia sustineas, et alias omnes virtutes eius addiscas. Hoc enim est sequi Christum, ut oportet diligenter esse circa virtutes, et pati omnia propter ipsum. Unde dicit: Sequatur me. Non mea, sicut faciunt mundani, qui sequuntur propter temporalia. Ut imitator Christi, recte dicat illud Ps.: Propter te mortificamur tota die.[12] Multi enim portant crucem tribulationis et afflictionis, sed non sequuntur Christum. Hinc Gregorius in homel. dicit: Sed quia nonnulli carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent, et compassionem proximo non spiritualiter, sed carnaliter impendunt, recte dicitur: „et sequatur me”. Baiulare enim crucem et post Dominum ire est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Unde glossa etiam dicit super Gal. V.: Congruit nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem celebremus, reprimendarum carnalium voluptatum nobis crucem faciamus. In hac cruce super pendere debet christianus confixus clavis, idest praeceptis iustitiae. Dicit Maximus in sermone de martyribus: Vita omnis christiani, qui secundum euangelium vixerit, crux est atque martyrium. Ab hac quippe spirituali cruce non debemus descendere usque in finem. Hinc Bernardus: Neminem audiamus, nec carnem, neque sanguinem a cruce descendere suadentem, sed perseveremus quousque deponamur. Quia dicit Augustinus super Iohannem: Signum crucis a nobis expellit exterminatorem, si tamen cor nostrum habeat Deum inhabitatorem. Et Chrysostomus: Ubicunque daemones signum crucis dominicum viderint, fugiunt timentes baculum, quo plagam perceperunt. O Deus aeterne, o pie Christe! Quantam virtutem accepit afflictio et crux spiritualis de tua morte! Et tamen verbum crucis pereuntibus stultitia videtur. Ecce praedicamus virtutem crucis et afflictionis, et non curat mali, sed quasi somnia audiunt. Sed statim veniet tempus, quando intelligent, et signo crucis se signare incipient. Et 147. tif forte sine fructu, quia dicit Chrysostomus: Crux Christi non p(?i)ocinatur crimine, sed devotio, cum fide et dilectione Deum praecedere. Iuxta illud Ezechiel. IX.: Super quem videris signum thau, non nocebis.[13]
Secundo crucem poenitentiae non quaerentibus, quod sit magnum periculum, probemus rationibus potissime tribus, scilicet:
- Primo ratione divinae iustitiae
- Secundo ratione modicae permanentiae
- Tertio ratione stultae mercantiae,
Primo namque non quaerentibus crucem poenitentiae, quod sit periculum maximum, probemus ratione iustitiae. Deus enim operans(?) sicut est operans(?), ita et iustus, et iustitias diligit, qui ex ineffabili providentia sua hominem constituit inter caelum et infernum, ut iustitia exigente, qui merentur assumi ad caelum, assumentur, et qui ad infernum deponi, deponentur. Ita, quod si sibi eligerent hic crucem poenitentiae, assumerentur ad sempiternam laetitiam, iuxta illud Matth. V.: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.[14] Et rursus, qui hic delectarentur, aeternaliter punirentur, iuxta illud: Vae vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.[15] Sicut et epuloni dictum est ab Abraham. Luc. XVI.: Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc vero hic laetatur, tu vero cruciaris.[16] Scilicet secundum divinam iustitiam. Ideo dicit Hieronymus ad Iulianum: Difficile immo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis, et hic ventrem et illic mentem impleat, de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, et in caelo et in terra appareat gloriosus.
Secundo quod non quaerentibus crucem poenitentiae si periculosum, probemus ratione modicae permanentiae. Quia quantumcunque quis delectatus sit tamen cum angustia finietur, et erit tamquam somnium. Unde Esa. XXIX.: Sic somniat sitiens, et bibit. Cum autem fuerit expergefactus, adhuc sitit, et anima eius vacua est.[17] Sic amatores voluptatum, qui dormiunt in somno peccati quaerentes satiari deliciis non intelligentes suam miseriam, sed postquam evigilaverint in poenis dicetur illud Sap.V.: Quid nobis profuit superbia aut divitiarum iactantia, quid contulit nobis? Transierunt omnia, velut umbra.[18] Quid enim prodesset homini, si a constitutione mundi semper in deliciis vixisset, et modo mori deberet? Certe nihil. Ideo dicit Iob: Breves dies hominis sunt.[19] Et de his, qui in istis brevibus diebus delectantur dicit XXI. ca.: Tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi.[20] Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Tertio quod non quaerentibus crucem poenitentiae sit periculosum probemus ratione stultae mercantiae. Stultus profecto est ille mercator, qui pro vili redat pretiosam rem, et pro modici valoris dat magnam. Sic stultissimus peccator est, qui animam pretiosam, quam Filius Dei suo sanguine appretiavit, dat daemonibus pro vili et brevi delectatione. Unde Gregorius: Momentaneum est, quod delectat, aeternum autem, quod cruciat. Et Augustinus in sermone: Qui dat pro modica delectatione illud, pro quo se tradidit Christus, stultum Christum reputat mercatorem. O filii Adam miseri! O peccatores deliciosi! O Redemptori vestro ingrati, attendite finem vitae vestrae! Ecce nihil tam avide quaeritis, quam delectationem praesentem. Quia cum damno rerum animae et famae detrimento qua tamen non poteritis fatigari. Videte, videte rogo, ad Christi sanguinem, quo redempti estis. Quod nihil in toto mundo tam care venditur, sicut noxia delectatio, quia per aeternum tormentum. O maledicta delectatio! O infelix voluptas! O insana mercantia, qua aeterna mors emitur. Sed heu quia haec audientes verba crucis pereuntes stultitiam reputant nolentes crucem poenitentiae.
Tertio crucem poenitentiae non quaerentibus probemus exemplis, quod sit periculosum. Nam omnes sancti et Dei amici, de quibus festa celebramus, et alii de cruce poenitentiae ierunt ad gloriam. De quibus canit ecclesia. Istorum enim regnum caelorum, qui contempserunt vitam mundi, et pervenerunt ad praemia regni. Sed veni, o pie Iesu in cruce moriens, qui es exemplum exemplorum, doceas voluptuosos verbo et exemplo! Certe scio, quod Matth. XVI. dixisti: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.[21] Et eiusdem VII.: Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam.[22] Exemplo quoniam tuo irreprehensibili sic docuisti, qui in te causam id faciendi non habuisti, ut veniens in mundum in stabulo natus, in praesaepio reclinatus, vilibus panniculis involutus flevisti. Demum in tota vita in paupertate et austeritate vixisti. Postremo in stricto lecto crucis nudus mori voluisti. Sic quoquam crucem baiulans, crucem praedicans, in cruce moriens nobis crucem quaerendam ostendisti. Hinc Bernardus: Christus utique, qui non fallitur, elegit, quod carni molestius est: illud melius, illud utilius, illud potius eligendum. Igitur charissimi ne aeternaliter pereamus, eligamus et gratiamus austeritatem crucis in istis paucis diebus, ut tandem aeternaliter gaudeamus cum Christo. Quia dicit Chrysostomus: Non sufficit crux sua sine tua.
Secundum salutis documentum ex praefatis thematis verbis insinuatur crucem sollicite quaerentium amminiculum, cum dicitur verbum crucis his, qui salvi fiunt, virtus Dei est. Ex praedicatione enim crucis praedestinati inveniunt virtutem misericordiae Dei in vera poenitentia, qua crux dicitur, quia cruciat. Unde sive salvandus, sive damnandus necesse est, ut crucem portent, velint, nolint. Ideo tempore passionis Christi tres cruces fuerunt ad significandum, quod quilibet in aliqua harum pendet in hac vita, scilicet:
- Prima mali latronis
- Secunda boni latronis
- Tertia Domini Salvatoris.
Prima etenim crux fuit mali latronis a sinistris Salvatoris erecta, de qua latro ipso die ad inferni tormentum ivit. Sic sunt peccatores in mortali, qui affligunt contra legem Dei. In omni enim culpa est poena etiam adhuc in praesenti. Unde Augustinus: Unaquaquam culpa sibi ipsi poena est. Et Eccl. XII.: Non est ei bene, qui est affidus in malis, quia ad minus conscientia die noctuque stimulat.[23] Ps.: Peccatum meum contra me est super(?).[24] Ad idem Isidorus: Nulla poena gravior conscientia mala. De hac cruce etiam Bernardus sic dicit: Sunt, qui labores sustinent, non tamen est per(?)s eis in Domino, ut raptores, adulteri. Et sicut crucis huius latronis mali tria fuerunt cornua, sic spiritualiter peccatores in mortali tripliciter cruciantur. Nam cornu a dextris est poena ante peccatum: sic iracundi, superbi, fures puniunt se cogitationibus, quomodo perveniant ad peccatum, ita, ut nec in mensa, nec in ecclesia quiescere permittunt tales cogitatus. Ut impleat illud Ps.: Multa flagella peccatoris.[25] Sic enim aranea se involuit multis laboribus, ut capiat muscas. Esa. LIX.: Telas araneae texuerunt, veniet parvum ventus mortis, et destruet telam.[26] Sic dives multa sollicitudine adquirit, et una hora amittit, iuxta illud Ps.: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus.[27] Secundum cornu crucis mali latronis a sinistris significat poenam et confusionem coram hominibus, quia mali homines semper suspiciantur, ut homines de ipsis loquuntur, iuxta illud Sap. XVII.: Semper praesumit saeva conturbata conscientia.[28] Et sic velit, nolit peccator, non erit ei requies. Esaiae LVII.: Cor ipsi quasi mare fervens, quod non potest quiescere.[29] Terium cornu inferius significat aeternum tormentum, quia sicut de hac cruce latronis descendit latro ad infernum, ita de cruce culpae pervenitur ad aeternam mortem: Ro. VI.: Stipendia peccati mors.[30] Quia dicitur in Ps.: Abyssus abyssum invocat.[31] Quia abyssus criminis invocat abyssum condemnationis. Et Ezech. XVIII.: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur.[32] Scilicet morte aeterna, nisi sanetur cruce poenitentiae.
Secunda crux fuit boni latronis, quae sollicite quaeri et inveniri debet, quia sicut in hac cruce pendenti dictum est a Christo: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.[33] Ita dicetur illi, qui in cruce verae poenitentiae in morte inventus fuerit. Haec autem crux est poena voluntarie pro peccatis assum 148. tif pta, vel si a Deo inflicta, puta damnum: infirmitas etc. Tamen patienter tolerata etc. Et haec crux similiter habet tria cornua. Primum cornu a dextris est contritio et dolor de peccatis, quem habuit David post peccatum, qui dicebat: Dolor meus in conspectu meo semper.[34] Et iste dolor secundum sanctus Tho. In IV.: Non potest esse nimius in voluntate, sed bene(?) in sensualitate. Ita, quod tantum potest plangere, et se affligere in sensualitate, quod se destruat. Sed in voluntate dolor talis debet esse pro mortali, quod potius voluisset mori, et omnibus bonis temporalibus privari, quam mortaliter peccasse velut de cetero peccare. O Deus aeterne, quam paucorum est vera contritio, qui solummodo secundum quid poenitent! Qui non proponunt firmiter se cavere in futurum. Secundum cornu a sinistris est promptitudo ad ignoscendum proximis, quia dicit Chrysostomus: Haec est virtus, quae hominem assimilat Deo: qui non solum inimicis indulsit, sed etiam intercessit. Luc. XXIII. cum dixit: Pater dimitte illis.[35] Sine hac invanum quis dolet de peccatis, et frustra confitetur, et invanum satisfacit, quia ei peccatum non dimittetur, secundum quod dicit Matth. VI.: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.[36] Augustinus: Unusquisque talem indulgentiam merebitur, qualem ipse dederit. Hinc Eccl. XXVIII.: Relinque proximo nocenti tibi.
Tertium cornu inferius significat dignam satisfactionem, iuxta illud Luc. III.: Facite dignos fructus poenitentiae.[37] Et Roma. VI.: Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc iustitiae in iustificationem.[38] Et Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.[39]
Tertia crux Domini Salvatoris debet quaeri et inveniri, quae fuit maior duarum praemissarum, et significat vitae perfectionem, quae quidem habuit cornua quattuor: ita vitae perfectio debet habere quattuor virtutes. Cornu superius secundum Bernardum super Can. significat charitatem veram, quae sicut Christum coegit ad incarnandum et moriendum, ita perfectum cogit ad omnia virtutum opera. Unde Augustinus: Radix sit in te charitatis, et non potest de ista radice nisi bonum exire.
Secundum cornu a sinistris est vera obedientia, ut sicut Christus in re tam difficili, scilicet morte obediens fuit Patri, ita perfectus Dei servus debet obedire non solum Deo, sed etiam vice Dei hominibus. Et haec est valde acceptabilis Deo. Iuxta illud I. Regum XV.: Melior est obedientia, quam victimae.[40] Tertium cornu a sinistris est vera patientia in adversis, ut sicut Christus, cum malediceretur, non maledicebat, sed potius pro crucifigentibus orabat. Ita debet facere perfectus. Unde Gregorius: Crux Christi tollitur, cum adversitas patienter toleratur. Quartum cornu crucis Christi inferius est profunda humilitas. Magna omnino humilitas fuit Christi, quando se humiliavit usque ad nos carnem assumendo, maior, quando se humiliavit usque ad mortem, sed maxima, quando rex angelorum se humiliavit usque ad patibulum latronum. Hoc est, quod dicit apostolus Phil. II.: Exinanivit semetipsum formam servi accipiens: factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Unde Augustinus de verbis Domini: Quae superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanetur. Ideo Hieronymus: Quantumcunque te humiliaveris Christo humilior non eris. Qui seipsum omnibus in exemplar humilitatis praebuit dicens Matth. XI.: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.[41] Unde de prima cruce blasphematur Dei Filius, de secunda defensatur, de tertia pro inimicis oratur. Igitur qui hanc invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino. Sicque verbum crucis, qui salvi fiunt, virtus Dei est, qua vincunt se mundum et diabolum et perveniunt ad gloriam. Ad quam nos perducat Christus crucifixus. Amen.
[1] I Cor 1,18
[2] Sap 14,7
[3] Col 1,20
[4] Rm 5,10
[5] Phil 2,8
[6] Lc 23,43
[7] Prv 8,35
[8] I Cor 1,18
[9] Lc 14,27
[10] Mt 16,24
[11] Gal 2,20
[12] Ps 43,22
[13] Ioh 1,33
[14] Mt 5,5
[15] Lc 6,24
[16] Lc 16, 25
[17] Is 29,8
[18] Sap 5,8
[19] Iob 14,5
[20] Iob 21,12
[21] Mt 16,24
[22] Mt 7,13
[23] Sir 12,3
[24] Ps 50,5
[25] Ps 31,10
[26] Is 59,5
[27] Ps 75,6
[28] Sap 17,10
[29] Is 57,20
[30] Rm 6,23
[31] Ps 41,8
[32] Ez 18,4
[33] Lc 23,43
[34] Ps 37,18
[35] Lc 23,34
[36] Mt 6,12
[37] Lc 3,8
[38] Rm 6,19
[39] Gal 5,24
[40] I Sm 15,22
[41] Mt 11,29