[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XL.]
De sanctis Philippo et Iacobo apostolis
Sermo XL.
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.[1]
Ioh. XIV.
Ad honorem beati Philippi apostoli, qui ex tempestiva conversione ad Christum et conversatione cum eo magno amore afficiebatur ad eum. Unde multos invitabat ad eius notitiam, nam beatum Nathanaelem ipse adduxit ad Christum. Dicit ei Ioh. I.: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Messiam etc.[2] Item gentiles petierunt ab eo videre Iesum Ioh. XII. Qui cum Andrea eos duxit ad Iesum. Quia ardebat caritate nimia erga Iesum, ideo omnes volebat ad eius notitiam pervenire. Eius autem charitatis tria signa fuerunt praecipua, scilicet:
- Quia grandia postulavit fiducialiter
- Quia petitionem formavit prudenter
- Quia in simili cathedra triumphavit feliciter.
Primum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quia grandia postulavit fiducialiter. Nam signum magnae familiaritatis fuit, quando Iohannes in cena petiit sibi revelari proditorem. Item signum magnae charitatis, quando Petrus, Iacobus et Iohannes petierunt sibi revelari adventum suum ad iudicium. Matth. XXIV.: Dic, aiunt, nobis, quando haec erunt, et quid signum adventus tui et consummationis saeculi.[3] Sed profecto signum magnae charitatis fuit, quando Philippus petiit sibi ostendi patrem, in quem desiderant angeli prospicere, et in quo est omne bonum. Exo. XXXIII.: Dixit Dominus ad Moysen petenti videre faciem Dei: „Ego ostendam tibi omnem bonum.”[4] Et hoc bonum, quantum licet scire in hac vita, declaravit sibi Salvator dicens: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. An non credis, quia ego in Patre sum, et Pater in me? [5] Videre vero Patrem facie ad faciem non est praesentis vitae, sed futurae gloriae. Iuxta illud Exo. XXXIII.: Non videbit me hoc et vivet.
Secundum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod suam petitionem formavit prudenter. Nam in sua petitione excellere videtur alios apostolos, quia quidam ex apostolis petierunt singularem potentiam, ut filii Zebedei Marc. X.: Da, inquiunt, nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeat in gloria tua.[6] Quidam petierunt futurorum scientiam: Marc. XXIII.: Dic nobis, quando haec erunt.[7] Quidam inimicorum vindictam, quando Christum Dominum in civitatem intrare non permiserunt: Luc. IX.: Dixerunt: Vis, dicimus, ut ignis descendat de caelo, et comsummat illos? [8] Sed beatus Philippus non petiit saecularem potentiam, quia brevis est. Ecci. X.: Omnis potentatus brevis vita.[9] Nec petiit futurorum scientiam, quia curiosa est. Ro. XII.: Non plus sapere, quam oportet sapere.[10] Neque inimicorum vindicta, quia prohibita est: Matth. V.: Diligite inimicos vestros.[11] Scilicet petiit visionem paternam, quae est perfecta beatitudo: Ioh. XVII.: Dicit Salvator: „Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum Patrem, et quem misisti Iesum Christum etc.[12]
Tertium signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod in simili cathedra triumphavit. Nam sicut Salvator noster in cruce mori voluit, sic beatus Philippus. Isti enim tres apostoli, scilicet Petrus, Andreas et Philippus fuerunt de Bethsayda, et in cruce triumphaverunt, in qua cathedra Dominus eorum et noster Christus vitam terminavit, diabolum superavit, et humanum genus redimendo Paradisum aperuit. Ubi nunc clare a beatis Deus Pater videtur, quae sibi beatus Philippus ostendi petebat dicens: Domine, ostende nobis Patrem etc. In quibus verbis ad honorem beati Philippi et nostrae salutis utilitatem tria insinuantur salutaria documenta, scilicet:
- Primum difficultatis decens quaestio, ibi: Domine, ostende nobis
- Secundum divinitatis evidens cognitio, ibi: Patrem
- Tertium Sanctae Trinitatis sufficiens confessio, ibi: et sufficit nobis.
Primum enim dixi, quod in verbis thematis insinuatur documentum ad honorem beati Philippi difficilis quaestio de Trinitate, quia ipse difficilem rem quaerebat a Salvatore. Quam difficultatem apostolus in tertium caelum raptus non sufficit explicare, sed admirans ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! [13] Nihilo minus tamen, ut dicit Tho. II. II. q. ar. VIII.: Unusquisque modo possibili et congruo obligatur scire et intelligere mysterium Sanctae Trinitatis explicite. Id est non sub generalitate verborum dicendo: credo Sanctam Trinitatem, sed: credo in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Ergo cum beato Philippo apostolo cuilibet est necessaria investigatio eius. Quam quidem homines tripliciter investigaverunt, scilicet:
- Primo quidam naturali lumine
- Secundo quidam curiose
- Tertio quidam divina illustratione.
Primo quidam investigaverunt divinitatem naturali lumine, sicut philosophi, qui divinam illustrationem per gratiam non habuerunt, sicut prophetae, sed solum per naturale lumen ex creaturis tamquam effectibus devenerunt in cognitionem creatoris tamquam causae. Licet enim non cognoverunt personarum divinarum distinctionem, tamen aliquo modo devenerunt in cognitionem divinarum perfectionem. Nam videntes creaturarum magnitudinem, multitudinem, pulchritudinem, intellexerunt Deum esse potentissimum ex magnitudine creaturarum, sapientissimum ex diversitate earum, et optimum ex bonitate earum. Ideo de ipsis dicit apostolus Ro. I.: Invisibilia Dei a creatura mundi – idest homine – per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.[14] Sempiterna quoniam virtus eius et divinitas. Et sequitur: Quem cum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt, sed obscuratum est insipiens cor eorum.[15] Scilicet creaturas adorando. Unde dicitur gloria super hunc locum, quod licet philosophi cognoverunt appropriata trinitati, scilicet potentiam, quae appropriatur Patri, sapientiam, quae appropriatur Filio, bonitatem, quae appropriatur Spiritui Sancto. Nunquam tamen tres personas distincte intellexerunt in trinitate.
Secundo quidam divinitatis cognitionem investigaverunt curiose, idest ultra, quam deberent. Hoc autem modo investigare est:
- Primo vanum
- Secundo periculosum
- Tertio confusione dignum.
Primo vanum, quia intentum suum consequi non potest eo, quia Deus est incomprehensibilis. Ideo dicit Proverb. XXV.: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.[16] Ratio hius est secundum magnum Albertum, quod quaedam cognoscibilia sunt infra rationem, ut album, nigrum, rubeum etc. Quaedam iuxta rationem, ut verum, falsum, iustum, iniustum, bonum, malum. Quaedam supra rationem, ut divinitatis una essentia in tribus personis. Primum faciliter cognoscimus. Secundum cum magno labore et industria. Tertium sola revelatione divina, vel Sacra Scriptura. Hinc Ecci. III.: Altiora ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.[17] Propterea dicit Augustinus: Creator a creatura cognosci non potest ad plenum in via velut in patria, hic enim cognoscimus, quod est, ibi qualiter est. Scilicet nec hic, nec ibi quid est, quia sicut eius potentia est infinita, ita et essentia. Nam (salva grammatica) mille mundos creare posset sua potentia, quos omnes repleret sua essentia. Idem Augustinus: Demus Deo omnia posse, nos autem intelligere non posse. Et ideo curiose ipsum intelligere non possumus. Scilicet per fidem veram, charitate et humilitate formatam. Unde Esa. VII.: Nisi credideritis, non intelligetis.[18] Igitur ad idem dicit Augustinus: Quid mirum est, si non comprehendis, cum de Deo loquimur, quia quod comprehendis, Deus non est, velut tu Deus es. Sed secundum est impossibile ergo primum necessarie verum. Si dicas: Deus ubi fuit ante mundi principium? Respondet Augustinus et Anselmus: ubi nunc, ibi tunc. Si iterum dicas: Ubi est nunc? Respondet Albertus, quod Deus diversimode dicitur esse alibi. Nam in rebus creatis est per naturam, et sic est ubique potentialiter, praesentialiter et essentialiter. In bonis autem solum est per gratiam, iuxta illud Ioh. XV.: Qui manet in me, et ego in eo.[19] In beatis per gloriam. In Christo per unionem. In caelo per vestigiorum excellentem relucentiam. In Patre Filius, vel Pater in Filio, et Spiritus Sanctus in utroque per naturae identitatem, unde verbum: Dic ubi tunc esset, cum praeter eum nihil esset. Tunc ubi nunc in se quam sibi sufficit ipse. Bern.: Ubique regit, ubique imperat, ubique maiestas eius omnia replet. In angelis est ut decor, in ecclesia ut pater familias, in inferno ut aequitas. O igitur negligens tui et superbe, o divinae maiestatis perscrutator vane! Scias, quod quocunque te vertis, semper invenies eum immensum. Si consideratur in se, sic est infinitus. Si consideratur in comperatione ad intellectum, sic est incomprehensibilis: Ro. XI.: Quis cognovit sensum Domini? [20] Ideo dicitur ambulare super pennas ventorum, et super alas cherubin, idest super intelligentias angelicas. Si consideratur in comperatione ad locum, sic est incircumscriptibilis. Si in comperatione ad durationem, sic est aeternus, iuxta illud I. Tim. I.: Regi saeculorum immortali et invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum.[21] Ecce patet, quam vanum sit curiose investigare divinam naturam. Beatus enim Philippus non sic investigabat hanc difficultatem, sed cum humilitate et charitate volens dulcius intelligere de clementi et pio Deo dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ac sic dicat: O quam dulcis es, Domine Iesu, o quam suavis es in verbo: conversatione et exemplo. Certe dulcissimus est Pater tuus caelestis, qui te aeternaliter genuit, quem quaeso dulcissime Domine, ostende nobis, et sufficit, in quo est omnis dulcedo, tota refectio et ineffabilis charitatis degustatio. Ratio autem, quare altissimus Deus non potest comprehendi ab humano intellectu, quia cum sit maior intellectu creato, non potest intrare totaliter. Sic anima neque seipsam plene intelligit, quia anima tota maior est, quam intellectus eius.
Secundo curiose investigare deitatem est periculosum, quia ex nimia immensitate luminis quis posset incurrere caecitatem mentis, ut patet in Arrio Alexandrino episcopo, qui credidit, quod sicut Deus est trinus in personis, ita etiam in essentia. Similiter Sabellius erravit credendo, quod sicut Deus unus est in essentia, ita et in personis. Sed aliquando se nominat Patrem, aliquando Filium, aliquando Spiritum Sanctum. Ecce quam pericolose erraverunt tales sapientes curiosi! Quia modica mensura sui ingenii praesumpserit mensurare divinitatis immensitatem. Cuius tanta est dignitatis excellentia, quod mens cogitans de Deo deficit, cum sit incomprehensibilis, sensus non percipit, cum sit invisibilis, lingua non explicat, cum sit ineffabilis, tempus non mensurat, cum sit interminabilis, locus non capit, cum sit incircumscriptibilis, scriptura eam non explicat, cum sit inaestimabilis, virtus eam non attingit, cum sit inaccessibilis, desideria et vota transgreditur, cum sit incomperabilis. Ideo dicebat Augustinus li. I. De trinitate: De hac igitur re suprema et excellentissima cum modestia et timore agendum est. Ubi quaeritur unitas Patris et Filii et Spiritus Sancti, nusquam periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaerit, nec fructuosius aliquid invenitur. Unde legitur in apocryphis Esdrae, quod est liber tertius, ubi habetur IV. c., quod cum Esdras miraretur, quare Deus populum Israel tradidit in manus gentium, qui erant idolatrae pessimi et multis vitiis expositi. In populo vero Israel erant multi iusti. Apparuit ei angelus Domini, et dixit: „Vade Esdra, et pondera ignis pondus, aut mensura flatum venti, aut revoca diem, quae praeteriit.” Cui respondit Esdras: „Quis natorum poterit facere haec?” Cui angelus: „Si interrogassem te, quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae sunt venae super firmamentum, aut qui sunt exitus Paradisi, diceres mihi fortassis: „In abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in caelum unquam ascendi. Nunc autem interrogavi te de igne, vento et die, per quae transiisti, et a quibus separari non potes. Et non mihi respondisti de eis. Quomodo igitur poterit capere vas tuum altissimi viam?
Tertio curiose investigare divinitatem est confusione dignum. Nam dicit rabbi Moyses, quod multi philosophi ista dixerunt, ut quicunque ingenium suum posuerit circa quattuor, recipiet confusionem. Scilicet quando vult scire, quid est in supremo, quid est in imo, quid fuit primo, et quid erit ultimo. Supremum et primum vocat Deum, in quantum est principium omnium. Imum et ultimum vocat ipsum, in quantum est finis omnium. Quantum autem ad ista Deus investigabilis est, unum. Esa. VI. dicit de seraphin, quod duabus alis velabant suam faciem, et duabus alis pedes velabant, ergo caput et pedes. Quia Deus prout est principium, et finis est nobis investigabilis. Media autem non sunt velata, quia ea, quae sunt a principio in finem Dei opera nobis sunt cognita. Ex quo igitur tam profundissima est ipsa deitas et tam incomprehensibilis, ideo nulli alteri de Deo credamus, nisi soli Deo, vel hominibus, quibus ipse sit, revelavit, ut dicit Hylarius: Soli Deo de se credendum est, qui se solus novit. Deus autem revelavit nobis per Filium suum, quod ipse sit trinus et unus, aequalis in potentia, sapientia et clementia. Unde dicebat beato Philippo ille aeternus Dei Filius Christus: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Non credis, quia ego in Patre sum, et Pater in me? [22] Scilicet per naturae identitatem. Haec autem nulla humana ratione capere valemus, nisi devota fide, ut dicit Esa. VII. c.: Nisi credideritis, non intelligetis.[23]
Tertio quidam investigant divinitatem divina illustratione, scilicet humiliter et devote. Hoc modo investigavit beatus Philippus et sancti doctores, ideo per Dei revelatione didicerunt. Sic enim dicit Augustinus li. De trinitate: Beata trinitas, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus est unus Deus et summum bonum, quod non nisi purgatissimis mentibus cernitur. O igitur anima christiana tenebris ignorantiae involuta! O mens peccatis foedata, habilita te expurgando, ut te illustret fidem dando, ut possis credere amare eum, servire ei, et tandem cum eo beatificari.
Secundum documentum ad honorem beati Philippi insinuatur divinitatis evidens cognitio, quia dicit in propositis verbis patrem. Debet namque quilibet christianus modo sibi congruo et possibili credere et scire Deum trinum in personis et unum in essentia, qui licet ita subtilis sit, quod naturaliter oculi nostri intellectus intuendo cognoscere non possunt, quia dicit Aristoteles II. Metaph., quod sicut se habet oculus nocticoracis ad lumen solis, sic se habet oculus nostrae mentis ad ea, quae sunt ma 138 tif nifesta naturae et multo minus ad ea, quae sunt super naturam, scilicet divina, quae omnes essentias superat secundum Dionysius li. De divinis nominibus c. I. Possumus enim divinam bonitatem cognoscere per infallibilem Scripturae Sacrae veritatem, quae per Spiritum Sanctum est inspirata, qui non potest esse testis falsitatis. II. Pe. I.: Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines.[24] Sacra autem Scriptura clamat de Deo, quod ipse sit
- Immensus
- Aeternus
- Incircumscriptus
- Incomprehensibilis
- Immortalis
- Immutabilis
- Ineffabilis.
Primo inquam Deo et soli convenit, quod sit immensus potentia: ita, quod Deus solus est omnipotens, quia Deus potest omnia, quae sunt possibilia, ut dicit Bonaventura in I. di. XIII.: Haec autem Dei potentia est duplex, scilicet absoluta et ordinata. Potentia enim absoluta Dei se extendit ad omnia, quae bonitati divinae non obviant. Et sic ista potentia multa potest facere, quae non potest potentia ordinata, quia hac potestate posset damnatos salvare, et salvatos omnes damnare. Huius quidem potentiae immensitas apparet in rerum creatione de nihilo, in resurrectione mortuorum et aliis multis. Ideo dicimus in symbolo: credo in Deum patrem omnipotentem. Ea tamen, quae contradicunt proprietatibus divinis, Deus dicitur non posse facere, ut facere maiorem seipso, vel augeri aut minui, velut alterari vel corrumpi aut fatigari, eo, quod omnia talia insunt homini per defectum virtutis, et contradicunt divinae potentiae.
Secundo dicitur non posse facere ea, quae contradicunt eius veritati, ut facere similis esse et non esse, vel quod praeteritum sit futurum, vel peccare. Unde qui talia diceret Deum facere posse, talis blasphemaret eum.
Tertio dicitur facere non posse ea, quae contradicunt suae bonitati, ut salvare Iudam, et damnare sanctum Petrum, et sic Deus dicitur omnipotens secundum Raynerium titulo De essentia divina, non tamen omnivolens, quia non omnia vult, quod potest.
Secundo soli Deo convenit, quod sit aeternus. Unde Ps.: Dominus in aeternum permanet.[25] Et Athanasius in symbolo: Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Ubi sciendum, quod quaedam sunt, quae habent principium et finem, sicut tempus et omnia temporalia generationis subiecta. Quaedam vero, quae principium habent, sed non finem, ut subiectae spirituales, sicut angelus, anima. Et est aliquod ens, quod nec habet principium, nec finem, sicut Deus.
Tertio soli Deo convenit, quod sit incircumscriptus, quod nullo termino continetur, sed ipse continet omnia, quia ubique idem est. Unde Ps.: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades.[26] Ad idem beatus Augustinus: Deus est in mundo non inclusus, extra mundum non exclusus, super mundum non clausus, idest elevatus, infra mundum non depressus. Ideo dicit Hiere. III.: Numquid caelum et terram ego impleo? [27] Et sic omnia sunt in Deo, idest in Dei notitia et praesentia, tam boni, quam mali.
Quarto soli Deo convenit, quod sit incomprehensibilis. Nam intellectus humanus Deum bene potest videre, sicut est sua maiestas. I. Ioh. III.: Videbimus eum, sicuti est.[28] Tamen non potest comprehendere: Ioh. I.: Deum nemo vidit umquam.[29] Scilicet comprehensive secundum Lyram. Non igitur intellectus humanus aut angelicus potest comprehendere Deum, quia omne comprehendens est maius comprehenso, Deo autem in cognitione et in re nil est maius.
Quinto Deo soli convenit, quod sit immortalis, ita, quod mori aut annihilari non potest. Nam omnes aliae creaturae possunt mori sive annihilari: sive anima, sive angelus. Unde Gregorius li. Moral.: Omnes, inquit, creaturae in nihilum devenirent, sicut de nihilo factae sunt, nisi manus conditoris conservaret. De Deo autem dicit Isidorus li. I. De summo bono, quod solus Deus est immortalis, creaturae autem spirituales sunt immortales, quia non moriuntur. Ideo dicit apostolus: Regi saeculorum immortali etc.[30]
Sexto convenit soli Deo, quod sit immutabilis, nam sua divina bonitas est immutabilis, quia non potest de bono in malum mutari, nec de bono in melius proficere. Unde scientia eius non potest mutari in ignorantiam, ut videlicet quod prius scivit, nesciat modo. Dicitur tamen in scripturis Deus aliquid nescire, idest non approbare, non praemiare, non punire. Sicut dicitur Matth. XXV.: Amen dico vobis, nescio vos.[31] Idest non approbo. Similiter in voluntate mutari non potest, quia quod ab aeterno noluit, hoc per nullam supplicationem facit, sed secundum Ps.: Omnia, quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra.[32] Vult tamen nostram salutem sic, quod per servitia nostra quodammodo facit, et petitiones sanctorum et nostrorum. Item est immutabilis in iustitia, quia apud eum non est personarum acceptio, nec alicuius precibus flectitur a iustitia. Proverb. VI.: Non acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.[33] Similiter est immutabilis a misericordia, quia misericordiam suam nunquam continet ab eis, qui timent, et diligunt eum, et se disponunt ad misericordiam. Ideo dicit Malach. III.: Ego Dominus, et non immutor.[34] Et Nu. XXIII.: Non est Deus, ut mutetur, ut homo.[35] Hinc et Ps.: Mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.[36] Nam etiam angeli sunt mutabiles, quia quidam eorum mali facti sunt. Unde Gregorius in Moral.: Sola natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri.
Septimo soli Deo convenit, quod sit ineffabilis, quia nulla creatura eius potentiam, bonitatem, dulcedinem, sapientiam, essentiam, pulchritudinem, gloriam, iustitiam, misericordiam effari poterit. Legitur enim, quod quidam rex habuit subtilem magistrum in theologia, quem rogavit, ut quid esset Deus, sibi diceret. Et dum tempus multum prorogasset, tandem dixit, quod Deum effari nesciret, quia, inquit, „quanto plus de eo cogito, tanto magis deficio.” Ideo dicit Bernardus: Deus est, quo nihil melius cogitari potest. Non igitur debet Deus curiose investigari, sicut faciunt quidam quaerentes, quid faciebat Deus, quando nec caelum fuit, nec terra, nec angeli. Talibus curiosis secundum Augustinum respondere potes, quod „talibus curiosis, sicut tu es, infernum parabat,” quia et tunc sicut nunc in divina fuit voluntate elatos et superbos damnare, ac iustos et humiles exaltare, et sic patet divinitatis aliqualis cognitio.
Tertio ad honorem beati Philippi apostoli insinuatur in praemissis verbis Trinitatis Sanctae sufficiens confessio, quia dicebat beatus Philippus: Et sufficit nobis. Scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ad salutem. Quoniam vero sciendum sit et confitendum de hac sacratissima re habetur extra de summa trinitate, et fidei catholicae confessio: firmiter credimus, et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus aeternus, immensus, incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis Pater et Filius et Sanctus Spiritus, tres quidem personae, sed una essentia, seu natura simplex omnino. Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Sanctus Spiritus pariter ab utroque, ab initio semper, ac sine fine, haec ibi. Ergo debemus credere de necessitate salutis, quod Deus est unus in essentia, et trinus in personis. Ad hoc Salvator docuit beatum Philippum dicens: Pater in me est, et ego in Patre.[37] Quod probare et demonstrare possumus tripliciter, scilicet:
- Primo scripturarum testimonio
- Secundo creaturarum vestigio
- Tertio figurarum indicio.
Primo enim probemus unitatem divinae essentiae et trinitatem personarum scripturarum testimonio. Omnis scriptura sacra aut est divina, aut angelica, aut humana. Primo divina scriptura probemus praedicta. Nam dicitur Deut. VI.: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est.[38] Et Deut. XXXII.: Videte, quia ego sim solus et non est alius Deus praeter me.[39] Similiter personarum trinitatem docet Dominus Dei Filius Christus Matth. ulti. dicens: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.[40]
Secundo angelica scriptura probare poterimus unitatem divinae essentiae in tribus personis. Nam dixit angelus beatae Mariae Lu. I.: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.[41] Ecce angelus exprimit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
Tertio probare poterimus unitatem 139. tif divinae essentiae in tribus personis scriptura humana, quia dicitur Ad Ephes. IV.: Unus Deus, una fides, unum baptisma.[42] Et I. Ioh. V.: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt.[43]
Secundo probare valemus unitatem divinae essentiae in tribus personis creaturarum vestigio, nam omnes creaturae sunt in triplici differentia, quia aut sunt superiores, aut mediae, aut inferiores. Et sic percurrendo omnem Dei creaturam ubique invenies vestigium Creatoris, quod sit unus in essentia, et trinus in personis. Nam in caelo empyreo relucet sigillum creationis in tribus hierarchis. Item in sole, quem videmus currentem, fulgentem et calentem. Et sicut sol est unus, tria tamen in se habet, scilicet superbiam, radium et calorem. Radius a sole nascitur, quia Filius de Patre generatur. Calor ab utroque provenit, quia Spiritus Sanctus ab utroque procedit. Superbia vero solis a nulla creatura causatur, quia Pater a nullo derivatur.
Secundo vestigium trinitatis relucet in creatura media et in omni, specialiter tamen in homine intus et foris. Nam cum sit una anima hominis, habet tres potentias, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem. Memoria a nulla illarum, sed ab ea intelligentia, et ab utraque voluntas causatur. Quia si de aliqua re vis meditari, primo memoraris, deinde intelligis, tandem concludis, si vis, aut non. Similiter relucet Trinitas Sancta in hominis facie foris, in qua sunt tria, scilicet caro, color et figura. Nam caro a nullo illorum duorum procedit, sed color a carne, et figura a carne et colore. Similiter relucet in artibus liberalibus. Nam grammatica tractat specialiter de littera, syllaba et dictione, et ponit tres personas, scilicet primam ut ego, secundam ut tu, tertiam ut ille. Item logica procedit per propositiones, qua fiunt ex subiecto, copula(?) et praedicato. Et similiter syllogismus per tres terminos, scilicet maiorem, minorem, medium etc.
Tertio vestigium creatoris relucet in creatura infima, scilicet in inferno, ubi est purgator iudex, limbus puerorum et infernus damnatorum. O igitur beatissima Trinitas! O sanctissima et unica essentia, quam subtiliter creasti omnia et prudenter sigillo Trinitatis universa, ut nulla omnino creatura remaneat, in qua non reluceat imago Trinitatis deificae.
Tertio hoc idem possumus probare figurarum indicio. Nam in figura huius Esa. VI.: Angeli cantabant ter „sanctus” dicentes. „Sanctus, sanctus, sanctus”, et in singulari dicebant „Dominus Deus Sabaoth”.[44] Sic enim beatus Philippus moriendo confitebatur divinitatem veram, quae sibi suffecit. Rogemus igitur Dominum etc.
[1] Ioh 14,8
[2] Ioh 1,45
[3] Mt 24,3
[4] Ex 33,19
[5] Ioh 14,9
[6] Mc 10,37
[7] Mt 24,3
[8] Lc 9,54
[9] Sir 10,11
[10] Rm 12,3
[11] Mt 5,44
[12] Ioh 17,3
[13] Rm 11,33
[14] Rm 1,20
[15] Rm 1,21
[16] Prv 25,27
[17] Sir 3,22
[18] Is 7,9
[19] Ioh 15,5
[20] Rm 11, 34
[21] I Tim 1,17
[22] Ioh 14,9
[23] Is 7,9
[24] II Pt 1,21
[25] Ps 9,8
[26] Ps 138,7
[27] Ier 23,24
[28] I Io 3,2
[29] Ioh 1,18
[30] I Tim 1,17
[31] Mt 25,12
[32] Ps 134,6
[33] Prv 6,35
[34] Mal 3,6
[35] Nm 23,19
[36] Ps 101,27
[37] Ioh 14,10
[38] Mc 12,29; Dt 6,4
[39] Dt 32,39
[40] Mt 28,19
[41] Lc 1,35
[42] Eph 4,5
[43] I Io 5,7
[44] Is 6,3