Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXV.]

De Sancto Adalberto episcopo sermo

Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime. Ps. XLIIII.1

Quae quidem verba ad litteram licet dicantur de potentissimo christianitatis duce Iesu benedicto, qui fortem inimicum humani generis, diabolum fortiter atrium custodientem devicit et spolia abstuli, in quibus considebat, tamen rationabiliter dicere potuit haec verba eadem beatus Adalbertus episcopus, qui gladio oris sui interficere voluit impietatem in Bohemia, in Hungaria, in Pruscia tanquam potentissimus miles Christi. [os 035. c. 01.] ...s beatus Adalbertus fortiter pugnavit cum tribus accinctus, quibus quilibet Christi miles accingi debet, scilicet

Primo dixi, quod beatus Adalbertus fortiter pugnavit cum decenti armatura accinctus, sine qua nemo potest resistere. Ideo hortatur Apotolus ad Eph VI dicens: Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.2 Quae autem sint ista arma, ostendit dicens primo, quod debemus armari castitate dicens: State ergo succinti lumbos vestros in virtute. Unde Gregorius Omeliis XXXIIII: Lumbos enim praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coartamus.3 Et notanter dicit Apostolus in veritate, quia non tamen apparenter est servanda castitas, sed etiam immundis cogitationibus est vigilanter obviandum.4

Secundo dicit: induite loricam iustitiae. Nam sicut lorica ex multis circulis ferreis, sic iustitia est servanda in omnibus artibus, quia iustitia est reddere unicuique, quod suum est.

Tertio debemus calciare pedes, quia dicit Apostolus: calciati pedes in praeparationem evangelii pacis.5 Per pedes intelliguntur affectiones nimiae, quos debemus calciare exemplis sanctorum patrum. Calciamentum enim fit de pellibus animalium mortuorum, praecipue exemplo Christi, qui est mortuus pro nobis.

Quarto debemus sumere scutum fidei. Nam dicit Apostolus: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.6 Tunc enim sumimus scutum fidei, cum firmiter credimus, quod pro omnibus operibus nostris ducemur ad iudicium divinum recepturi praemium, vel pro eis poenam.

Quinto debemus sumere gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Nam iste gladius est bis acutus procedens de ore ChristiApoc. I,7 quo resecantur vitia et custodiuntur Virtutes. Sic erat accinctus beatus Adalbertus. Lumbos enim praecinxerat virginali castitate, induerat loricam [os 033. c. 02.] iustitiae, reddens omnibus, quod suum erat, videlicet praelatis reverentiam, subditis correctionem et disciplinam, aequalibus dilectionem. Item calciatus era exemplis sanctorum, praesertim Christi Domini, pro quo mori optabat assidue, quod et factum est. Demum habebat gladium verbi divini, quo penetrabat corda devotorum, increpabat obstinatorum.

Secundo accinctus erat sollerti vigilantia. Nam si miles est armatus, sed negligens in pugna, cito succumbit, sed vigilans vincit. Unde beatus Petrus dicebat: Fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quaerens, quem devoret.8 Sed beatus Adalbertus vigilabat. Ideo diversa regna circumibat ex fervoris diligentia.

Tertio beatus adalbertus erat accinctus finali perseverantia. Nam animus eius non quietavit, donec pro Christo martyrium sustinuit. Optime igitur de eo dicunt praefata verba: Accingere gladio tuo super femur etc. In quibus quidem verbis ad ipsius honorem tres eius excellentiae exprimuntur, scilicet

Primo exprimitur in praemissis verbis specialis ornatus beati Adalberti, cum dicitur accingere. Item ipse accinctus erat post sese quintuplici amictu, scilicet

Primo nanque ornatus erat ornatu saeculari secundum decentiam sui status humilioribus ornamentis intantum, ut etiam ipsius vestimenta saecularia futuram eius perfectionem acclamarent. Ecclesiastici XIX: Amictus inquit hominis annunciat de illo.9 Tunc enim, sicut nunc, indicabant multi cum suis vestibus [os 035. c. 03.] inconstantiam animi mutantes vestimena sua nunc more paganorum, nunc more ioculatorum, nunc more peregrinorum. Contra quos dicit Dominus per Sophoniam c. I: Visitabo super omnes, qui induti sunt veste peregrina.10 Alii provocabant iram Dei superfluitate vestium recludendo. Contra quos dicit Ambrosius di. XLVII: Nudorum indumentum est, quod tu recludis.11 Alii pretiositate vestium gloriando, contra quos beatus Gregorius Omeliis XXIIII: Nemo quippe vestimenta praecipua, nisi ob inanem gloriam quaerit, ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam in campo vel silva, ubi nullus videret, non se quisquam studeret induere sic curiose, sicut in civitate vel alibi, ubi multitudo intuentium convenit.12 Certe non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur, quod in Bohemia nobilibus ortus parentibus, qui dum puer vi febrium teneretur, parentes mortem eius timentes, ad basilicam Dei Genitricis eum detulerunt et ibidem ad clericatus ordinem devoverunt, moxque per divinum auxilium perfectam sanitatem adeptus est. Transactis autem infantiae annis liberalibus disciplis imbuendus traditur, qui divina gratia illustratus ad plenum in brevi instructus est.13 Tanta namque morum gravitate in puerili adhuc positus aetate pollebat, ut iam non miles futurus, sed monachus a curiensibus et fratribus dicernetur propter ipsius humilem habitum. Fratribus enim suis, qui bonis paternis inserviebant, dicebat: Vos, fratres mei, de his curam habete. Ego vero de anima mea curam habebo. Et ipsis relictis Deo sedule serviebat.14

Secundo beatus Adalbertus accinctus fuit ornatu pontificali, qui quidem duplici ornamento, scilicet interiori et exteriori debet decorari. Interius ornamentum consistit in virtutibus, quibus debent esse ornati clerici et praecipue sacerdotes et praelati, ne alias male sedentes in cathedra, cathedrae iniuriam faciant, ut dicitur XL dis. multi. Hinc et Hieronymus et habetur di. XL: Non est facile stare in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regnantium [os 035. c. 04.] cum Christo, non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.15 Et idem super Micheam: Si in apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem et abstinentiam,16 et sic secundum sententiam Salvatoris Joh VIII: Si filii Abrae estis, opera Abrae facite.17 Debent igitur episcopi ornari vitae sanctitate, et sic exemplo gregem pascere, ut dicit beatus Petrus in cano. c. V: Pascite eum, qui in vobis est, gregem non turpis lucri gratia, neque quasi dominantes in clero, sed forma facto gregis ex animo.18 Sed heu modo nil vel parum curant de sancta vita vel gregis salute, sed curant de lana et lacte. De quibus dicit Augustinus et habetur di. XL: Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nil esse in hac vita et maxime in hoc tempore facilius, laetius et acceptabilius hominibus episcopi, presbyteri aut diaconi officio. Sed si perfunctorie, id est negligenter atque adulatorie res agatur, nihil apud Deum miserius, tristius et damnabilius.

Secundo episcoi et alii clerici debent exteriori ornatu decorari gressu maturo, in cibo et potu parco, in habitu honesto, et secundum Raymundum non debent deferre vestes incisas, id est lingulatas ad modum ioculatorum, neque varii coloris, nec rubeas, nec virides, nec nimis longas neque breves. Sed modo vide vestes sacerdotum, contra quos clamat canon XXI, q. I c. Episcopi: Episcopi, inquit, presbiteri et diaconi saecularibus indumentis non utantur, nisi - ut condecet - tunicae sacerdotali, quod si temere praesumpserint contra statuta agere, communione priventur, donec quae statuta sunt adimplere, maturent.19 Haec nimirum adimplevit beatus Adalbertus, quia sic de eo legitur, quod sententia ducis et seniorum in antistitem est electus ad Albertum, id est post Albertum Pragensem episcopum praeficiendus. Imo Adalbertus dicitur, quia ad Albertum electus et divino nutu factum est. In quo quidem pastorali officio humiliter et sobrie gregi intendebat, pravos ad caulam inducere intendebat. Nam consecrationis ipsius die per exorcismum malignus spiritus exire cogeretur a quodam homine. Ille exclamans [os 035. c. 05.] dixit se propter Adalbertum electum episcopum diutius manere non posse, sicque exiit, et homo per beati viri meritum sanus permansit.

Ubi secundum quosdam - vel secundum alios quidam alius nomine Adalbertus de Alemania -, dum missam celebraret, post consecrationem tenens in manibus Domini corpus, pro devotione dixisse perhibetur: O Domine Deus verus de Deo, natus ex Virgine, non te prius dimittam neque levabo, nisi mihi revelaberis beneplacitum tuum! Qui audivit mox vocem sibi dicentem: Haec, inquit, sunt mihi placidiora et tibi utiliora: primum dare unum denarium pro amore meo in vita tua, plus est mihi gratum et tibi utilius, quam si haberes unum montem aureum attingentem a terra usque ad caelos, et post mortem tuam darent pro anima tua. Et hoc verum est, quia ex uno denario ex propria voluntate dato non solum liberaretur a poena purgatorii, sed etiam haberet tale praemium, quod quousque Deus vivit, id est aeternaliter, non deficiet. Non autem sic de elemosina post ipsum facta quantumcumque magna, quae solum valet pro liberatione purgatorii de poena, et sic effectus eius est temporalis, secus si in testamento legasse, quia tunc sive dent, sive retineant, quantum ad premium, non fraudabitur, quia ex propria voluntate dependet premium, ut colligitur ex dictis Richardi in IIII dist XLV et Thomae in Quodlibeto.

Secundo vox dixit beato Adalberto: Una sola lachryma in memoriam passionis meae et pro peccatis effusa plus mihi placet et tibi utilior est, quam pro temporalibus plorare, sicut est aqua maris, vel post mortem tuam alii pro te facerent balneum de lachrymis. Et hoc similiter verum est, quia ut dicit Isidorus: Una lachryma de puro corde prolata pro baptismo reputatur.

Tertio vox dixit beato Adalberto: Unum verbum iniuriosum tibi contrarium tolerare ob amorem mei, mihi est gratius et tibi utilius, quam si rumpes, omnes virgas silvarum super dorsum tuum te disciplinando. Quod verum est, quia sine patientia nullum placet Deo. Deus non respicit poenae [os 035. c. 06.] acerbitatem, sed cordis bonitatem, alias compateretur diabolo, qui maiores poenas patitur, quam omnes poenae mundi, ut dicit Augustinus.

Quarto vox dixit beato Adalberto: Vigilare, orare et gaudere in me, et auferre aliquantulum de somno ob amorem mei plus est mihi gratum et tibi utilius, quam si decem milites mitteres in terram Saracenorum pugnaturos contra ipsos omnibus diebus vitae ipsorum. Quod est verum, quia hoc etiam in mortali peccato existentes facere possent, illud autem non.

Quinto vox dixit beato Adalberto, quod pro teipso, inquit, orare, ut tibi tua peccata dimittam, gratius est mihi et utilius tibi, quam si dilecta mater mea, omnes archangeli et angeli sancti, quotquot ab Adam fuerunt, pro te orarent. Et hoc similiter verum, quia dicit Augustinus: Qui creavit te sine te, non salvabit te sine te. Idem: Deum nemo videt, scilicet adultus, nisi qui bene orat, bene studet et bene facit.

Sexto vox dixit beato Adalberto, quod habeas spem et fidem in solo Deo semper et ubique, quod gratius est mihi et tibi utilius, quam si erigeres unam columnam attingentem a terra usque ad caelos insertam gladiis, et eam nudus ascenderes, et sic corpus tuum dilaniares et sanguinem tuum effunderes. Quod etiam verum est, quia Heb XI dicitur, quod sine fide impossibile est placere Deo.20

Septimo vox dixit beato Adalberto, quod renunciare omnibus terrenis consolationibus et in me solo quaerere consolationem: hoc est charius et tibi utilius, quam si laborares tantum propriis manibus, quod omnes pauperes huius mundi inde reficeres.

O anima christiana, intellige ex his, quod omnis salus tua ex divina gratia et tua voluntate dependet! Attende quaeso, quantum nunc in tempore misericordiae mereri valeas, si velis haec beato Adalberto revelata observare!

Tertio quoquam beatus Adalbertus est accinctus ornatu regulari, id est religioso. Episcopi enim [os 035. c. 07.] ex licentia papae possunt fieri religiosi et deferre habitum religiosum, quia quilibet religiosus tenetur habitum suae religionis deferre in signum, quod se Deo consecravit anima et corpore ad perpetuum et specialem cultum Dei. Si autem non observat suam professionem seu suam regulam, ut dicit Bonaventura libro De reformatione mentis est tanquamtesta sine nucleo, et sicut pila ante tabernam sinem vino. Und esi temere dimittere habitum religiosus, incurreret excommunicationem, ut habetur extra: Ne clerici vel monachi, ut periculosa li VI. O Deus meus, quam multi sunt istis temporibus sub religiosa veste peiores quam latrones, peiores quam fures, imo peiores quam daemones, quia daemones intus et foris sunt uniformes, illi autem foris ex habitu iusti denotantur, intus ex malicia et hypocrisi maligni et fallaces! De quibus dicit Augustinus ad Vincentium donatistam et habetur di XLVII Quantumlibet: Simpliciter fateor charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui est testis mihi super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quoniam sicut difficile sum expertus meliores, quam qui in monasterio profecerunt, ita non sum deteriores expertus, quam qui in monasterio defecerunt. Profecto non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur: Positus in episcopali officio cunctis bonis operibus intentus pastorali cura pravos ad recta vertere instanter laborabat, sed cum cervicis durae populum emendare minime potuisset, locum deservit, ubi piscatio sua nihil capere potuit. Veniens autem Romam monachalem habitum ibidem accepit, in quo cum summa oboedientia et patientia Domino militavit, et de virtute in virtutem processit.

Tempore quodam, dum praesente papa missam celebrare debereet Romae, cappam deposuit et cum non esset, qui eam reciperet, radius solaris ipsam recipiens more particae tenuit. Cum autem ventum fuisset ad illum locum, ubi memoria de mortuis solet fieri, an zelus Domini [os 035. c. 08.] eum admonuit, ut iret in Lubich et tres fratres germanos occisos sepeliret. Qui statim ivit vum angelo umbra stante ante altare. Sed cum papa et omnes astantes de tam prolixa mora mirarentur, ipsum dormire credentes excitaverunt. Qui dixit, quod ipsis excitantibus cyrothecam cum anulo in Lubich non recepit. De quo plurimum admirans papa misit nuncios ad haec scrutanda. Qui sicut beatus Adalbertus dixerat, invenerunt cyrothecam cum anulo. Igitur Romae dum in sacrae religionis amictu quinquennium complesset, populus Bohemiae satisfactionem suae maliciae pollicens per nuncium suum episcopum revocare coepit. Facto autem synodo coactus populi et sui abbatis imperio gregem, quem deserverat, recepit. Reverso itaque Adalberto episcopo populus primo christianitatis se cultorem simulaverat, sed citius ad consueta suae maliciae vitia revertitur. Videns episcopus vetera scelera non praecaveri, quinpotius nova adinvenire, atleta Christi quasi post pericula ad quietam contemplationem divinam revertitur, ut familiarius divina fruatur dulcedine. Non post multum per synodum statutum est, ut episcopus semel susceptum gregem non deserat. Unde beatus Adalbertus coactus redire, sed clam ab apostolico licentiam impetrat, ut liceat sibi ire ad nationes, quae nomen Dei ignorant, ut ex hiis animas Christo lucraretur.

Quarto namque beatus Adalbertus amictus extitit ornatu gentili induendo desuper eorum vestimentum. Unde licet non deberent clerici et monachi sine causa mutare habitum, tamen ex causa rationabili, outa peregrinationis, timoris vel alterius utilitatis licitum est clerico habitum transformare, ut habetur XXI q. III Episcopi. Sic fecit beatus Adalbertus inter Prussos videns, quod eum nollent audire, et sic proficere non posse mutavit habitum suum, ut mores gentis illius [os 035. c. 09.] familiarius exploraret et eorum salutem efficacius procuraret.

Quinto quoniam beatus Adalbertus accinctus est ornatu caelesti gloria, scilicet animae, qui ornatus est ineffabiliter iocundus. Unde de ipso dici potest illud Ecclesiastici XV: Stolam iocunditatis induit eum et coronam pulchritudinis posuit super etc.21

Secundo in praemissis verbis exprimitur beati Adalberti spiritualis gladius, quia dicitur, quod se accingere debet suo gladio, non alieno. Episcopi autem gladius seu arma non sunt carnalia, sed spiritualia. Hic et beatus Ambrosius dicit et habetur XXIII q. VIII: Convenior, adversus milites et Gothos arma mea lachrymae meae sunt, scilicet sive ut tales infideles convertantur, sive ut christianos perturbare desistant, et sic lachryma talis est gladius amoris. Ubi est sciendum, quod beatus Adalbertus quadruplici gladio spirituali erat accinctus seu armatus, scilicet

Primo nanque gladio ultionis accinctus erat beatus Adalbertus, ideo non dissimulabat peccata obstinatorum Bohemorum, sed arguebat, increpabat, corrigebat et quosdam excommunicabat. Unde merito dicere poterat illud Deutero XXXII: Si acuero, ut fulgur, gladium meum et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis.22 Hostes enim praelati peccatores obstinati sunt, de quibus dicitur XXIIII q. III: Ecce quod qui diu portati et salubriter obiurgati corrigi noluerunt, tanquam putride corporis partes, debent ferro excommunicationis absidi, ne putredinis suae contagione reliquos corrumpant. De isto gladio etiam dicitur Esa XXVII: Visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi.23 O Deus piissime! O Christe iuste! Ecce isti Bohemi, specialiter Pragenses, qui noluerunt huius sancti et sui dilecti antistitis gladium punitionis tolerare, inciderunt in gladium malignum haeresis et falsitatis. O perversissimi Pragenses, quantum [os 035. c. 10.] malum fecistis et quantum damnum incurristis, dum beatum Adalbertum a vobis doctorem et pastorem repulistis. Nunc quasi sine pastore oves miserabiliter erratis.

Duplici enim ex causa secundum beatum Gregorium verbum veritatis seu gladius increpationis a populo subtrahitur. Saepe enim pro sua nequitia praedicantium restringitur lingua, saepe ex subiectorum culpa agitur, ut eis qui praesunt praedicationis sermo subtrahatur, ex sua quippe nequitia praedicantis lingua restringitur. Hinc Psalmus ait: Quare tu enarras iustitias meas? 24Et rursumex vitio subiectorum vox praedicantium prohibetur. Sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.25 Ac si aperte dicat. Idcirco tibi sermo praedicationis tollitur, quia dum me in suis actibus plebs exasperat, non est digna, cui exhortatio fiat.26 Haec ille. Tales siquidem fuerunt Pragenses.

Secundo beatus Adalbertus accinctus erat gladio spirituali supernae dilectionis. Nam hic gladius est aureus, quem in Spiritu vidit Iudas Machabeus sibi dari ab Onia summo sacerdote apparente et dicente: In hoc vinces, scilicet inimicos nominis Dei. Hunc gladium exemit beatus Adalbertus, dum omnium salutem affectavit. Unde legitur de eo, quod apparuit ei Dominus et dixit: Populus pergit per abrupta et tu stertis, qui statim transivit Poloniam per Moraviam, et cum duobus monachis tandem devenit in Hungariam. Dominus enim eius adventum in Hungariam praevenit, et Geyssae et uxori eius in visione praedixit, quod sanctus Adalbertus a Deo missus die crastina venturus esset, et eum in via Domini instructurus. Ideo dux praedictus Gyessa neophitus obviam ei processit et solemniter eum recepit ac eius consiliis salutaribus per omnia acquievit. O Bohemi, ablatum est regnum Dei a vobis et datum est genti Hungarorum facienti fructum, quia indignos vos iudicastis aeternae vitae. Ecce is antistes conversus est iam ad gentes, ubi tertio exemit gladium sermocinationis divinae, quo erat accinctus. De quo ait Apostolus [os 035. c. 11.] ad Ephe VI: Et gladium Spiritus assumite, quod est verbum Dei.27 Isto nimirum gladio coepit per audaciam Hungarorum vulnerare corda, qui paulo ante vulnerabat gentes, occidebat Christianos, spolia dividebat, depopulabatur ecclesias. Iam divini sermonis gladio vulnerati currunt ad baptismum, dividunt sua, construun monasteria, aedificant ecclesias, metropolitanam ecclesiam in civitate Strigoniensi erigunt in honorem beati Adalberti, quam dotant praediis et possessionibus.

Quarto quia accinctus erat gladio plurimae passionis. De quo Deut XXXII: Gladius, inquit, meus devoravit carnes.28 Ideo corpus suum voluit devorari et consumo gladio tribulationis pro amore Chrsti Domini. O beate episcope! O beate Adalberte! O miles Christi inclite! Quo tendis ire, quo conaris declinare? Ecce filii tui Hungari, quos per Evangelium genuisti in Christo, ipsi subveniunt, te sequuntur, te amant, te libenter audiunt tanquam oves pastorem. O apostole Hungarorum! O norma praesulum! Nonne sufficiunt tibi Hungari suis potentiis et divitiis? Certe credo, quod non, quia et aliis civitatibus teste Salvatore oportet te evangelisare regnum Dei. Vade, ater salvandorum, et memor esto inter cruciatus Hungarorum!

Tertio in dictis verbis thematis exprimitur beati Adalberti victorialus cruciatus excellentia, quia magnis cruciatibus pervenit ad suum praelectum Dominum Iesum Christum, et ideo merito sibi dicitur potentissime, scilicet certa pro fide: Fortiter dimica gladio charitatis pro amore animarum, et sic pervenies ad me per martyrium. Tria enim de necessitate requiruntur a Deo acceptum martyrium, scilicet causa rationabilis, constantia infatigabilis et poena mortalis.

Quae tria habuit beatus Adalbertus, ideo Deo carus extitit martyr. Habuit causam bonam et rationabilem: zelum animarum Christi sanguine redemptarum. Unde dicit Augustinus: Non poena facit martyrem, sed causa.29

Item habuit infatigabilem constantiam et poenam mortalem, quia de eo legitur: [os 035. c. 12.] Beatus Adalbertus accensus igne charitatis, videns in Hungaria optatum pro Christo martyrium non posse adipisci, ad terram tunc gentilium Prussorum ire festinavit. Audita fama eius pagani, adveniunt, virum Dei atrociter feriunt. Ille autem solotenus prostratus suffragiis Dei benedicebat, circundantibus paganis sic loquebatur: De terra, inquiens, Christianorum pro vestra salute ad vos veni, illius servus, qui fecit caelum et terram, mare et cuncta animantia, ut vos de manu diaboli auferam, et ut vestrum creatorem cognoscatis et ritus sacrilegos deponatis. Talia eo dicente salutaria verba pagani derident, terram baculis percutiunt et ut citius de eorum finibus exeat, letum crudele minantur. Videns miles Christi fructum in eis animarum non posse sequi, prudenti consilio cogitavit habitum ad morem gentis mutare, clericalem tonsuram sinere, barbam crescere, ut sic familiarius inter eos cohabitaret et efficacius salutem eorum procuraret. Post haec relictis Prussis coepit ad feroces Lyvonum gentes ire, ut vel hos Christo lucrifaceret. In quo itinere alter duorum fratrum, qui secum comitabantur, Gaudentius nomine, quadam nocte vidit in somniis, quod de calice, qui erat in medio altaris, aureo sumere sibi custos altaris prohibuit, asserens solum apiscopum totum illum poculum sumere debere. Quod somnium dum ille viro Dei retulisset, ille tempus martyrii sibi imminere intellexit. Sexta die adveniente praedictus Gaudentius viro Dei missarum solennia celebravit. Cumque in quodam loco fatigata membra sopori dedisset, ecce idolatrae adveniunt, barbarico more sanctum Dei invadunt, ligant et ad cacumen montis cuiusdam perducunt, ibique sancti viri viscera septem lanceis confodiunt. Vir autem Dei inter ipsa vulnera sic affari coepit: En habes, quod semper volebas, mori pro desiderato Christo, sicut et ipse Christus pro te crucifixus est pro mundo. Septem donis dicavit [os 035. c. 13.] te Christus, et multa virtute fluxit tibi gratia Spiritus Sancti, nunc in eos honore septem lanceis fixus calca tartarum et dulcem comprehendes Salvatorem. Egregius autem martyr Christi Adalbertus, cum sub martyrii triumpho emisisset spiritum, continue vincula, quibus constrictus erat, nemine solvente soluta sunt. Ipse vero cadens in terram manus in modum crucis expandit. Corpus vero in loco dimittentes caput palo effixerunt et laeto clamore ad propria redierunt. In ipso die cuidam praesbytero missam celebranti devote Spiritus in aurem dixit, ut sancti viri corpus redimi faceret et inde deferri, quod tandem summo honore sepultum est. Qui quidem claruit miraculis in vita, in morte et post mortem. Nam in vita dum iret in via, quidam cum deriserunt, nec viam ostendere voluerunt, muti effecti sunt, qui poenitentia ducti ad sanctum accedentes officium linguae receperunt, et mox baptisati et in fide confirmati sunt. Item puellam quandam, quam febris durissima adurebat, tactu suae manus curavit. Similiter claruit miraculis in morte. Digitum enim suum in vandulum, id est in fluvium proiecerunt, quem piscis devoravit, qui in modum candelae ardentis in ventre piscis rutilabat. Quod videntes piscatores piscem capiunt et de ventriculo eius digitum in modum candelae accensae extrahunt. Similiter multis et nunc claret miraculis. O igitur fide fortes Hungari, intueamini patrem vestrum, qui per Evangelium vos genuit in Christo, septem lanceis accinctum potentissime! Videte ipsius benivolentiam et sequemini ipsius patientiam! Ne sitis degeneres a patris vestri divitiis, qui ditatus charitate, humilitate et indutus gladio verbi divini regnat martyrii dignitate. Amen.

1Ps 44,4.

2Eph 6,11.

3Gregorius Magnus, Homeliae in Evangelia 1,13. (PL)

4Cf. Eph 2.

5Eph 6,15.

6Eph 6,16.

7Apoc 1,16.

81Pet 5,8.

9Eccl 19,27.

10Soph 1,8-9.

11Ambrosius, Sermo LXXXI (cf. Gratianus, Decretum, 1, d.47, c.8 [CIC 1, ed A. Friedberg, col. 171-172])

12Recte: Gregorius Magnus, Homeliae in Evangelia 2,40. (PL)

13Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in: Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae. Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.

14Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in: Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae. Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.

15Hieronymus, Epistola 14,9: Ad Heliodorum monachum. (PL)

16Hieronymus, Commentarii in Micheam 1,2 (PL).

17Joh 8,39.

181Petr 5,2.

19CIC Decreti secunda pars, c. XXI, q. IV, III.

20Heb 11,6.

21 A szöveg valódi forrása egy responsorium (http://www.uni-regensburg.de/Fakultaeten/phil_Fak_I/Musikwissenschaft/cantus/resp-txt/resp-txt.txt - 2012.09.30.):

Stolam jucunditatis induit eum Dominus, et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus.

V. A. (CVHDFL) Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapienitae salutaris potavit eum. - Et coronam.

V. B. (MR) Induit eum Dominus lorica fidei, et amavit eum. - Et coronam.

V. C. (S) Beatificavit illum in gloria, et circumcinxit eum zona justitiae. - Et coronam.

V. D. (E) Coronam auream (sic) super caput ejus, expressa signo sanctitatis, gloriae, honoris, et opus fortitudinis. - Et coronam.

22Deut 32,41.

23Is 27,1.

24Ps 49,16.

25Ezech 3,26.

26A -Quare tu? idézett?l idáig szó szerinti átvétel: Sancti Gregorii I Magni Romani Pontificis XL homiliarum in Evangelia libri duo: Homilia XVII habita ad episcopos in fontes Lateranensium. c. 3.

27Ef 6,17.

28Deut 32,42: Gladius meus devorabit carnes.

29Cf. Augustinus, Epistolae 89 ad Faustum et 204 ad Dulcitium.