Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXXI.]

De sancto Gregorio
Sermo XXXI.

Antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam omnium bonorum mater est, quam sine fictione didici et sine invidia communico.[1] Sapientiae VII.

Licet haec verba sapientissimus Salomon ad litteram de se dixerit, tamen rationabiliter eadem verba dicere potuit beatus Gregorius, quem divinae clementiae sapientia, quae est omnium bonorum origo praevenit, cum didicit celeriter, docuit ferventer, et opere implevit diligenter. Nam communiter, ut ad apud omnes homines dicuntur quidam versus sic:

"Tres infelices in mundo dicimus esse. Infelix, qui pauca sapit spernitque doceri, infelix, qui multa spernitque docere, infelix, qui recta docet, operatur inique."

Et quia beatus Gregorius fuit felix, ideo ipse contra dictas tres infelicitates tria opera felicitatis exercuit, scilicet:

Primo namque multa ardenter studit, quia in ipsa sua pueritia philosophiae apicem adeptus fuit. Qui igitur indocti nolunt discere quasi contra naturam agunt, quia dicitur I. Metaphisicae, quod omnes homines natura scire desiderant. Cuius ratio est, quia unumquodque appetit naturaliter suam perfectionem, sicut ignis tendit sursum, lapis deorsum, ut quiescat in loco sibi convenienti et perficiatur. Et quia cognitio veritatis perficit intellectum, quod est principium in homine, ideo appetit homo scire, ut perficiatur. Unde autem ait Augustinus, quod sunt quaedam, quae melius est nescire, quam scire, dist. XXXVIII., quamvis non ideo hoc dicit quasi sit aliqua scientia mala de se, sed propter abusum eius, inquantum quis male utitur. Aliqua scientia videlicet ad ostentationem suam vel ad cupiditatem, [os 031. c. 01.] aut curiositatem. Iuxta illud scientia inflat, unde Bernardus: Sunt quidam, qui scire volunt, ut sciant, et curiositas est. Sunt, quidam, qui scire volunt, ut sciantur, et vanitas est. Sunt quidam, qui scire volunt, ut lucrentur, et cupiditas est, quando lucrum quaerunt per fas et nefas. Sunt, qui scire volunt, ut aedificent alios et aedificentur in se, et prudentia vel charitas est. De qua dicitur Sap. X.: Dedit, scilicet Deus illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus suis.[2] Haec autem scientia consistit specialiter in duobus. Ut videlicet cognoscant Deum et seipsum, et finaliter omnia referant ad Deum. Alias idem Sap. XIII. dicit: Vani sunt sensus hominis, in quibus non subest Dei scientia.[3] Certe vani, qui frequenter superbiunt et irascuntur. In multa scientia multa est indignatio.

Secundo beatus Gregorius felix fuit, quia necessaria saluti libenter docuit secundum verbo exemplo et subsidio. Primo beatus Gregorius docuit populum verbo sanctae praedicationis, ut merito de eo Dominus dicat illud Hiere. III.: Dabo vobis pastorem iuxta cor meum, qui pascet vos scientia et doctrina.[4] Secundo docuit exemplo, ideo ipse dicebat in Pastoralibus: Non debet hominum ducabat in pastorali. Non debet hominum ducatum suscipere, qui nescit eos bene vivendo perire. Tertio docuit temporali subsidio per elemosynarum largitionem. Hinc ipse dicebat: Qui non dat superbiam suam pro ovibus, quomodo pro his daturus erit animam suam? Et beatus Augustinus: Talis - inquit - debet esse rector, quod proponat verbum doctrinae ignorantibus et ad mensam coningat de indigentibus. Libenter enim audit eius linguam loquentem, cuius exspectat dexteram porrigentem.

Tertio beatus Gregorius fuit felix, quia utilia opera evidenter exercuit. Iuxta illud Titum V.: In omnibus temetipsum praebe exemplum bonorum.[5] Et quia beatus Gregorius fuit bene discens, utiliter dicens et salubriter operans, merito igitur dicere potuit verbum praemissum dicendo: Antecedebant me ista sapientia etc. In quibus quidem verbis tria ad honorem [os 031. c. 02.] beati Gregorii notemus salutaria documenta, scilicet:

Primo namque dixi, quod primum documentum notare possumus in praemissis verbis sapientiae excellentiae commendationem, quia dicitur, quod omnium bonorum ipsa sit mater et origo, sine qua ceterae virtutes Deo displicent. Unde sapientia divina commendatur specialietr propter tria, scilicet:

Primo siquidem sapeintia Dei est commendabilis propter ipsius magnam necessitatem, tanta est necessitas sapientiae divinae, quod sine ea nullus salvari poterit, cum qua nullus perire. Iuxta illud Sap. VII.: Quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei,[6] quod sic possumus probare. Nam perfectio hominis in hac vita consistit in imitatione Dei, quae est per dilectionem, scilicet dilectio praesupponit cognitionem. Cognitio autem vera de Deo est per Dei sapientiam sive Sapram Scripturam. Unde autem imitatio Dei, ad quam quilibet pro posse debet tendere, fit per dilectionem, probat apostolus Ephes. V. dicens: Imitatores Dei estote, sic filii charissimi,[7] et quasi modum dans huius protinus subdit: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.[8] Similiter cum Christus apostolis dixisset Math. V.: Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est,[9] subiunxti ei exemplum de dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum exemplo Dei dicens: Qui solem suum oriri, facit super bonos et malos materialiter,[10] scilicet et spiritualiter. Unde autem dilectio ex cognitione generatur patet, quia obiectum voluntatis, cuius est dilectio est bonum cognitum. Unde Augustinus: Invisa - inquit - diligere possumus, incognita nequaquam. Et sic patet, quod cognitio Dei vera est per divinam sapientiam, quae [os 031. c. 03.] innotescit per Scripturam Sacram. O igitur vani homines, o vivi et corporales daemones, o Dei odibiles, quare non audiunt verbum divinum, in quo est salus animarum? Quare se non conformant sensui Scripturae Sacrae, in quo est spiritus Dei? Quare non diligunt eum, cuius in Scriptura Sacra tantam dilectionem audiunt ad homines? Ioh. III.: Sic dilexit mundum etc.[11]

Secundo Sacra Scriptura seu sapientia divina commendatur propter eius utilitatem, Nil profecto utilius Dei sapientia, quae exprimitur per verbum Dei esse poterit, quo conversamur et beatificamur. Iuxta illud Esa. I.: Nisi Dominus reliquisset, semen suum sicut Sodoma essemus etc.[12] Bene equidem beatus Gregorius adverterat sapientiae divinae utilitatem, qui in Moralibus sic dicebat: Sacra - inquit - Scriptura omnes scientias locutionis suae more transcendit, quia in uno eodemque sermone dum narrat, gestum prodit mysterium. Et sicut sapientes mysteriis exercet, sic superficiae simplices refovet. Habet enim in publico, unde parvulos nutriat et servet, et in secreto, unde mentes sublimium admiratione suspendat. Omnia igitur ad salutem necessaria et utilia inveniuntur in Sacra Scriptura, quae edita est per Dei sapientiam. Hinc Chrysostomus super Math. ait: In Scripturis enim Sacris ingnorans invenit, qui discat, contumax, quid timeat, laborans praemia, pusillanimis mediocris iustitiae cibos. Qui et si pinguem non faciunt, animam mori tamen non permittunt. Qui autem magni animi est, invenit ibi spirituales escas, quae ducunt eum prope ad angelorum naturam. Qui vero est a diabolo, vulneratus invenit ibi cibos medicinales per poenitentiam.

Unde Empedocles ait: In tota rerum varietate tria sunt, scilicet affluentiae contemptus, futurae felicitatis appetitus et mentis illustratio. Quorum primo nihil honestius, secundo nil felicius, tertio ad amborum adeptionem nihil efficacius. Hae autem mentis illustratio fit per divinam sapientiam. Unde igitur Christiane, credis peccatorum tuorum remissionem, nonne quia audisti, [os 031. c. 04.] quod Deus benignus, pius et misericors est, qui non vult mortem aeternam peccatoris, sed ut convertatur per poenitentiam et vivat. Unde spiras aeternam felicitatem, nonne quia audisti, quod Deus est verus in promissione, largus in remunerando, qui est sua bonitate promisit aeternam felicitatem, qui secundum suam sapientiam se ei conformant. Quid igitur hac Dei sapientia utilius, quid suavius vel esse vel dici possit? Quam secundum carnem viventes contemnunt.

Tertio divina sapientia commendatur propter eius indubiam veritatem. Nam aliae doctrinae, quae per rationem humanam habentur, licet multas veritates de Deo et de creaturis contineant, tamen omnes habent admixtos errores, iuxta illud Ps.: Omnis homo mendax.[13] Ex eo, quod rationi naturali innituntur, quae deficit saepe, praecipue circa divina. Unde omnes philosophi inveniuntur errasse circa ea, quae sunt credenda necessario, nam inter philosophos verius sensit Aristoteles, tamen erravit in hoc, quod dixit mundum semper fuisse et non incepisse. Veritas igitur diviae sapientiae excellit alias scientias humanas, quae licet vera multa, ut dictum est, doceant, non tamen superno lumine animam ex se irradire possunt. Sed solum divina sapientia hoc efficit. Iuxta illud Math. XXIII.: Unus est magister vester, qui in caelis est,[14] qui scilicet movet intellectum, quia ut dicitur Ecci. I.: Omnis sapientia a Domino Deo est, qui est summa veritas.[15] Unde Ambrosius super epistolam ad Col. ait: Omnis ratio supernae scientiae vel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum et auctor. Et qui hunc novit, nil ultra quaerat, quia hic est perfecta virtus et sapientia. Quam quidem sapientiam beatus Gregorius perfecte invenerat.

Unde legitur de eo, quod patre orbatus sex monasteria in Sicilia construxit, et septimum intra moenia Urbis in honorem beati Andreae apostoli in propria domo fabricavit. In quo relictis vestibus sericis auro gemmisque radiantibus vili monastico habitu tegebatur. Tanta denique destructione corpus suum afflixit, ut videretur morti [os 031. c. 05.] appropinquare. Quadam die, dum in monasterio, ubi abbas fuerat, scriptitaret, angelus Domini in specie naufragi sibi affuit, qui elemosynam lacrimabiliter postulavit, cui sex argenteos dari fecit. Eodem die iterum rediit seque multa perdidisse et pauca recepisse asseruit, qui cum ab eo totidem argenteos recepisset, iterum tertio reversus est misereri sibi clamoribus postulabat. Sed cum beatus Gregorius didicisset, quod nihil haberet, quod daret praeter scutellam argenteam, quam mater sua cum leguminibus mittere solebat, illam statim dari praecepit, quam ille libenter accepit et abscessit. Et postmodum insinuavit alio tempore se angelum Dei fuisse addens, quod ab illo tempore Dominus Iesus elegit ipsum ad dignitatem apostolatus.

O anima Christiana, haec profecto est sapientia sanctorum, quam laudant populi videlicet carnem domare, misericordiae operibus insudare, adversa libenter portare, nullius bona usurpare, sed sua libenter dare. Veraciter certe dicit sapientia, quod stultorum infinitus est numerus,[16] qui sapientiam Dei non habent, nec quaerunt. Cur, Domine Iesu, Dei Patris sapientia, hanc sapientiam non quaerunt mortales homines, quae inferni aeterna evaderent tormenta, et sempiterna possidere valerent gaudia? Nimirum ideo, quia sunt avari, gulosi, voluptatum amatores, elati, incompositi, malivoli. Ideo in malivolam animam non introbit spiritus sapientiae, quia ut dicit Gregorius: Elatio mentis est obstaculum veritatis.

Ecce patet sapientiae divinae commendatio, quae est necessaria continens utilitatem et veritatem. Nam ut dicitur I. De anima duobus modis aliquae scientia est nobilior anima. Primo si habet obiectum nobilius, secundo si certiori modo procedit, et sic utroque modo sapientia Sacrae Scripturae est nobilissima. Quia eius obiectum est ens optimum, scilicet Deus, qui est totus dulcis, totus suavis, totus pius, tota laetitia, tota beatitudo etc. Item certissimo modo procedit, quia non facit errare, sed perducit ad aeterna gaudia [os 031. c. 06.] Ideo est mater omnium bonorum.

Secundum salutare documentum, quod notatur in praemissis thematis verbis est diligens divinae sapientiae acquisitio, quia dicitur in persona beati Gregorii, quam sine fictione didici, manifestum siquidem est, quod nullus nascitur doctor vel magister, sed vacuus omni scientia. Ut dicitur II. De anima: Anima - inquit - nostra nascitur sicut tabula rasa, in qua nihil est depictum, sed apta depingi. Unde qulibet indiget doctore. Hinc Hieronymus ad Rusticum et habetur XV. q. I.: Si clericatus titillat, discas, quod possis docere, ne miles antequam Tyro, ne prius magister, quam sis discipulus. Beatus igitur Gregorius in quadruplici libro studuit libenter hanc divinam sapientiam, scilicet

Primo inquam beatus Gregorius sapientiam sine fictione didicit de libro scientiae, scilicet artium liberalium, ut de grammatica, rhetorica, logica, artimetica, geometria, musica et astronomia. Quae sunt quasi manducentes seu instrumenta ad intellectum Sacrae Scripturae. Ideo dicitur dist. XXXVIII.: Si in laicis videtur intolerabilis inscientia, quanto magis in sacerdotibus? Nec excusatione digna est, nec veniae. Dicit enim Dominus per prophetam Oseae IV.: Quia tu scientiam repulisti et ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi.[17] Hinc praedicta dist. Gratianus dicit: Non sufficit praelatis bona conversatio et honestas morum, nisi addatur et scientia, quae quidem per artes liberales ut per instrumenta facilius et perfectius quaeruntur. Nam Paulus doctus in lege et Petrus piscator uterque a Spiritu Sancto confirmatus. Petrus tamen in praesidentia praecellebat, Paulus autem scientia. Unde scribit ipse ad Gal. II.: Ab his - inquit -, qui videbantur aliquid esse, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest Deus personam hominis non recipit. Mihi enim, qui videbatur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra, etc.[18] Et infra: Cum - ait - venisset [os 031. c. 07.] Cephas Antiochiam in facie eius restiti, quia reprehensibilis erat.[19] Unde et Aristoteles dicit De somni et vigilia: Angeli et non homines, quibus aperiuntur secreta scientiar sine disputatione primarum propositionum, scilicet logicalium. De isto igitur libro scientiae beatus Gregorius instituit cantum ecclesiasticum, sulcavit divinum eloquium et imminuit abscuritates eius declarando et ordinando devotissimis verbis. Hinc communiter de istis quattuor doctoribus Ecclesiae dicitur, quod Hieronymus in Ecclesia fundamentum iecit, Augustinus parietes erexit, Ambrosius texit et Gregorius depinxit.

Secundo beatus Gregorius divinam sapientia didicit de libro natuare, nam ceratura huius mundi est quasi liber quidam, quem qui intuetur, videt in eo potentiam Dei infinitam, quae tam magna, multa et optima de nihilo potuit creare, videt eius clementiam, quae conservat omnia et demum ex his intelligit unum principium omnium, scilicet Deum. Ad Ro I.: Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque divinitas eius etc.[20] Taliter et philosophi intellexerunt esse unum Deum. Unde Aristoteles I. Caeli dicit: Sicut unicus est mundus, sic unus motor seu princeps, qui movet mundum. Et isto libro beatus Gregorius didicti proprietates rerum, quas moralizando interpretatus est praesertim in libro Moralium. Item ex naturae libro didicerat temporalia fore caduca et transitoria, ideo omnia arbitratus est cum apostolo, ut stercora ut Christum lucrarentur.

Legitur enim, quod quidam heremita vir magnae virtutis omnia propter Deum derelinquat praeter unam cattam, quam crebro gremio fovebat tamquam conhabitatricem. Qui oravit ad Dominum, ut ostendere dignaretur sibi cum quo futuram remunerationem speraret, qui eius amore nihil possideret. Cui revelatur, ut cum Gregorio, Romano pontifice. At ille fortiter ingemiscens parum sibi voluntariam paupertatem putavit, si reciperet cum illo remunarationem, [os 031. c. 08.] qui tantis divitiis abundaret. Nocte igitur audivit vocem dicentem sibi: "Cum divitem non possessio divitiarum faciat, sed cupido. Cur audes paupertatem tuam divitiis Gregoriii comparare, cum illam cattam, quam habes, palpando plus diligis, quam ille cunctas divitias, quas non amando, sed contemnendo cunctis liberaliter dispergit?"

Tertio beatus Gregorius divinam sapientiam didicit de libro conscientiae, quia conscientia cuiuslibet hominis est liber, in quo debet quilibet inspicere et emendare. Quia omnes alii libri et sermones ad hunc librum corrigendum specialiter sunt inventi, unde Bernardus in tractatu de templo spirituali dicit: Unicuique enim nostrum liber est conscientia propria, et ad hunc librum discutiendum et emendandum alii omnes reperti sunt. Anima cum egredietur de corpore, nullum alium praeter conscientiae librum secum portare potest, atque in illo cognoscit, quo debeat ire et quid debeat recipere. Ex his enim, quae scripta erunt in libris nostris iudicabimur et ideo scribi debent secundum exemplar libri vitae, ut si quid aliter habuerint, corrigantur, ne in illa ultima collatione si quippiam inventi fuerint, aliter habentes abiiciantur.

O igitur anima Christi sanguine redempta, sed peccatis iterum deturpata, cur non emendas tuum librum conscientiae? Cur negligis ad quem confidis, cur procrastinas? Intra ergo in conscientiam tuam, quam diabolus occupavit et consoluit per peccatum, non dimittens inspicere et emenda, quia liber conscientiae est tamquam littera, quae continet possessionem caelestem virtualiter! Unde si hanc litteram conservare valeas, duo debes facere, ne perdas vel a tineis cordi permittas. Primo frequenter accipias et extergeas per poenitentiam et bonam voluntatem cum apostolo Paulo Act. XXIV.: Studeo - inquit - sine offendiculo conscientiam habere ad Deum.[21] Secundo perlinias gum cedri, quia dicit Isidorus X. Ethimologiarum libro, quod resina cedri et conservandis [os 031. c. 09.] libris adeo est utilis, ut perliniti ea nec tineam patiuntur, nec tempore senescunt. Perliniamus igitur librum conscientiae nostrae resina cedri, id est sanguinem Christi, cuius crux erat de credo, ut expurgetur et conservetur. Unde Hebre. IX.: Sanguis Iesu Christi emundabit conscientias vestras ab operibus mortuis.[22]

O Deus meus, quam bene didcerat de libro conscientiae beatus Gregorius humilitatem, charitatem, pietatem! Primo humilitatem, ideo primus ipse in littera apostolica apposuit haec verba: Gregorius episcopus, servus servorum Dei, quae postea omnes continuant. Dum Pelagius papa decessisset, Gregorium (licet totis viribus retinentem) plebs Romana papam elegit. Cum autem benedici deberet, pestilentia populum intantum devastabat, ut una hora LXXX homines sipritum exalarent. Sed ipse facto sermone monuit populum, ne humiliter imploraret, tandem facta processione fugere voluit. Sed nequit, quia propter ipsum portas civitatis habitu a quibusdam negotiatoribus obtinuit, ut in quodam dolio super quadrigam de urbe educeretur. Qui mox silvas petiit et ibi in quadam caverna latitabat tribus diebus, sed cum sollicite quaereretur, quidam reclusus vidit columnam descendere lucis, ubi ipse latebat et angelos ascedentes et descedentes. Moxque ab universo populo capitur et summus pontifex consecratur, et merito, quia dicit Sapiens: Qui se humiliat, erit in gloria.[23] O Deus aeterne, nunc fere omnes gloriam suam quaerunt, non fugiunt, sed usurpant vel emunt pretio favore vel servitio, quia non student de libro conscientiae.

Secundo de isto libro conscientiae beatus Gregorius studuit charitatem, quia Anglicos voluit ad fidem convertere, ut patet in legenda. Sed cum iret licentia papae obtenta populus Romanus sic vociferabatur ad papam dicens: "Petrum offendisti, Romam destruisti, Gregorium dimisisti!" Sicque territus papa per nuntios eum revocavit.

Tertio beatus [os 031. c. 10.] Gregorius in libro conscientiae didicit pietatem. Nam legitur de eo, quod quotidie ad mensam suam omnes peregrinos invitabat, inter quod die quadam unus accessit, in cuius manibus dum ipse aquam ex humilitate funderet conservus, ut urceolum caperet, ipse disparuit. Cum autem hoc factum miraretur, eadem nocte per visionem Dominus dixit ei: "Ceteris diebus me in memetipso suscepisti." Alio quoque tempore praecepit cellerario, ut duodecim peregrinos ad prandium invitaret, qui cum iussa complesset et dum discumberent intuens papa tredecim numeravit. Et accersito cellerario cur contra iussionem tredecim invitasset, requisivit, quos ille numerans tantum duodecim inveniens ait: "Crede, pater, quia non sunt plures, quam duodecim." Advertit beatus Gregorius virum propius discumbentem vultum crebro mutantem, nunc adolescentiae, nunc canitiem simulare. Finito convivio eum ad cubiculum duxit vehementer adiurans, ut nomen suum ei pandaret. Qui ait: "Cur interrogas nomen meum, quod est mirabile? Verumtamen scito, quod ego sum naufragus ille, cui scutellam argenteam dedisti, et hoc pro certo scias, quod ab illo die destisti et hoc pro certo scias, quod ab illo die destinavit te Dominus praesulem Ecclesiae Romanae." Cui Gregorius: " Et unde hoc nosti?" At ille: "Quia ego angelus eius sum, et Dominus misit me, ut semper habeam te protegere, et quicquid petieris, per me apud eum valebiis impetrare." Ecce patet, quam bene didicerat sapientiam divinam de libro conscientiae beatus Gregorius.

Quarto beatus Gregorius didicit sapientiam divinam de libro vitae, de quo dicitur Apoca. V.: Vidi librum in dextra sedentis scriptum intus et foris.[24] In isto libro omnia sunt scripta, quot capillos quis habet, quot passus homo quilibet facit, quot buccellas comedit, quot horas vivet. Unde Psal.: Et in libro tuo omnes scribentur.[25] De isto libro docuerat Christus apostolos in dei Penthecostes repente eos replendo omni sapientia ad salutem necessaria. Hinc Gregorius: Solum tetigisse, docuisse est. [os 031. c. 11.] Et beatus Hieronymus dicit: Quod illis, scilicet apostolis suggerebat Spiritus Sanctus, hoc aliis confert quotidiana in lege Domini meditatio.

O quam beatus, quem tu, Domine erudieris, et de libro tuo docueris! Quia mox perfectam scientiam omnium artium liberalium intelliget, docet enim grammaticam, scilicet recte loquendi, recte scribendi! Linguam enim, quam ut dicit Iacobus apostolus nullus domare potuit,[26] sed ex se, quae est inquietum malum et plena mortifero veneno perverse loquentem et peius scribentem liber vitae docet, ut recte vera loquatur et in oratione velociter scribat. Iuxta illud Ps.: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.[27] Unde et Spiritus Sanctus in specie linguae apparuit apostolis, Act. I. Denique suggerit rhetoricam Deum humilibus orationibus demulcendo, et proximum pacificando, non in persuabilibus humanae sapientiae verbis, scilicet in ostensione spiritus et virtutis, ut et regem angelorum flectat suis orationibus. O quam utile logicam docet liber vitae, videlicet verum a falso discernere, quia scrutatur etiam intorita, et conclusit non solum perverso, sed etiam diabolo, quae logica humana facere non potest. Sillogizat namque diabolus huiusmodi taliter suggerens: omne bonum est prosequendum, scilicet delectatio est bona, ergo est prosequenda. Sed certe liber vitae docet intelligere, quod delectatio carnalis est bona secundum quid, id est sendualitati, non autem rationali, quia non est delectatio honesta. Item arguit contra potentes, opulentos et sapientes mundi eis suggerens: "Tu es dives vel potens vel sapiens, et habes magnam curam. Item es nimis delicatus, non potes ieiuniare, non potes vigilare, non licet tibi iniuriam pati, non licet tibi peregrinari, sed potius elemosynam facere, et hoc est tibi utilius." O Deus meus, quam multis sic arguendo conclusuit diabolus decipiendo! Repice, o clementissime Pater, ecce quasi omnes potentes et sapientes mundi student de libro mortis, non de libro vitae, dum sollicitantur de honore et voluptate et cupiditate. Haec docet liber mortis. Unde Gregorius: Temporalis [os 031. c. 12.] vita aeternae vitae comparata mors est potius dicenda, quam vita. Intelligebat profecto beatus Gregorius, quod impossibile esset de deliciis ad delicias ire, ideo hic poenalia opera elegerat. Nam de duobus diebus tantum cremaretur in purgatorio, toto tempore vitae suae magnam praeelegerat infirmitatem, exquo pro Traiano oraverat, dic si vis, legenda.

Similiter liber vitae docet aritmeticam, omnia peccata numerare et singulos dies et horas computare, et vitae brevitatem intelligere. Et dicere illud Iob XLIV.: Breves dies hominis sunt, et numerus mensius eius apud te est.[28] Ceterum docet musicam dulciter in auribus Dei resonare, ut Christus dicat illud Cant. III.: Sonet vox tua in auribus meis.[29] Vox enim tua dulcis, scilicet in devota oratione. Item liber vitae docet geometriam ponderando amorem divinum erga homines, considerando longitudinem aeternitatis, latitudinem charitatis, altitudinem potestatis illius, qui pro hominibus nasci et pati dignatus estm, et terrena omnia quasi nihil ponderand. Postremo liber vitae docet astrologiam circumeundo girum caeli contemplando divinam maiestatem angelicam iocunditatem et sanctorum felicitatem. Et intelliget, quod stella differt a stella in claritate. Haec omnia beatus Gregorius didicerat de libro vitae. Insuper fidem, spem et charitatem, quae omnia largiuntur de libro vitae, iuxta illud Ecci. XXIV.: Haec omnia liber vitae.[30] Optime fidem beatus Gregorius de isto didicerat, qui fide sua panem coram multis in carnem conversum in specie carnis suis orationibus ostenderat, charitatem similiter, qui omnium salutem cupiebat et sic patet, quod sine fictione didicit Dei sapientiam.

Tertio in praemissis verbis insinuatur documentum, quod beatus Gregorius hanc Dei sapientiam decenter administravit, quia dicitur: Et sine invidia communico. In persona ipsius communicavit siquidem verbo facto et [os 031. c. 13.] scripto, et nunc communicat omnibus salvari volentibus de suis libris, ut patet in notabili Pastorali et Dialogorum. Rogemus Dominum Deum, ut per merita beati Gregorii doceat nos de libro vitae cognoscere librum nostrae conscientiae, et tandem utilitatem suae gratiae et gloriae, qui vivit et regnat etc. [os 031. c. 14.]


[1] Sap 7,12-13

[2] Sap 10,10

[3] Cf Sap 13,1

[4] Ier 3,15

[5] Tit 2,7

[6] Sap 7,14

[7] Eph 5,1

[8] Eph 5,2

[9] Mt 5,48

[10] Mt 5,45

[11] Ioh 3,16

[12] Cf Is 1,9

[13] Ps 115,2

[14] Mt 23,8

[15] Sir 1,1

[16] Ecl 1,15

[17] Os 4,6

[18] Gal 2,6

[19] Gal 2,11

[20] Rm 1,20

[21] Act 24,16

[22] Cf Hbr 9,14

[23] Iob 22,29

[24] Cf Apc 5,1

[25] Ps 138,16

[26] Iac3,8

[27] Ps 44,2

[28] Iob 14,5

[29] Ct 2,14

[30] Sir 24,32