[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXV.]
De purificatione Beatissimae Virginis
sermo XXV.
Accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum, et dixit: "Nunc dimittis servum tuum, Domine secundum verbum tuum in pace."[1] Luc. II.
Quae quidem verba ad gloriam solemnitatis praesentis dici rite dicuntur, in qua sancta mater Ecclesia tria recolit, et secundum hoc haec festivitas tribus rationibus novibus nuncupatur, scilicet:
- Primo vocatur festum purificationis
- Secundo appellatur festum oblationis
- Tertio nuncupatur festum obviationis.
Primo inquam hoc festum vocatur festum purificationis ex eo, quod Mater Virgo, Dei genetrix Maria de Betlehem proficiens cum Filio Dei et Ioseph in Hierusalem ad Domini templum secundum legem Moysi purificanda, ad quam tamen non obligabatur, quia lex dicit Levit. XII.: Si mulier suscepto semine filium peperit, immunda erit septem diebus.[2] Ipsa vero a Spiritu Sancto conceperat, ideo dicit de ipsa Bernardus: O Virgo, non est tibi opus purificatione, sicut nec filio tuo circumcisione! Sed sicut Christus, qui secundum divinitatem legem Moysi dedit apparens in humanitate implere voluit, sic Maria Virgo, licet purificatione non indigeret, tamen implere voluit tum propter oboedientiae exemplum, tum propter Iudaeorum scandalum, tum etiam propter verae humilitatis suae indicium.
Secundo quoque hoc festum appellatur festum oblationis ex eo, quod obtulerunt hodie Christum Dominum cum oblatione, ad quam oblationem Deus non erat necessarius. Dicit tamen sanctus Thomas prima secundae q. CII., quod Deus voluit sibi offerri sacrificia propter tria, scilicet propter mentis ordinationem, propter idolatriae declinationem et propter figurationem.
Primo namque Deus voluit sibi offerri sacrificium in Lege Veteri propter mentis ordinationem, ut homo recognoscat [os 025. c 01.] omnia habere a Deo et ordinet in Deum tamquam in ultimum finem, quod represenatbat in oblationibus et sacrificiis. Hinc est, quod David dicebat I. Paralip. XXIX.: Tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.[3] Secundo voluit Deus sibi offerri sacrificium propter idolatriae declinationem, ut per honorem, qui exhibebatur Deo, retraheretur populus a cultu idolorum. Ideo multae fuerunt in Veteri Lege caerimoniae et diversa sacrificia, quibus populus se occuparet. Tertio Deus voluit sibi sacrificium offerri propter figurationem, omnia enim illa Veteris Legis sacrificia figurabant unam perfectam oblationem et mortem Christi Iesu, qua genus humanum redemit, Deum placavit et caelum aperuit. Iuxta illud Eph. V.: Tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.[4] Et Heb. X.: Christus unam semel pro peccatis hostiam obtulit in sempiternum.[5] Ergo Deus clemens voluit sibi offerri sacrificia pro nostra utilitate. Quod etiam praeceperat Leviti. I. dicens: Oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et in odorem suavissumum Domino.[6] Deus tamen his non indigebat, quia dicitur in persona eius in Ps.: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis etc.[7] Hodie igitur Virgo Maria accipiens Filium suum omnium sacrificiorum terminum obtulit a Deo Patri. Unde Bernardus in persona Virginis: O Pater caelestis, offero tibi filium tuum atque meum a me genitum temporaliter, a te aeternaliter. Offero tibi eum hodie in odore suavitatis, qui seipsum offerre venit pro totius mundi peccatis. Nam veniet tempus, quod non portabitur manibus virgineis, sed brachiis crucis.
Tertio etiam hoc festum nuncupatur festum obviationis pro eo, quod ille sanctus Symeon propheta in [os 025. c. 02.] spiritu cognoscens adesse Deum maiestatis, creatorem omnium, venit obviam ei, quem supplex adoravit, inspexit et manibus baiulavit. Et hoc est, quod dicit evangelista Lucas: Accipit eum Symeon in ulnas suas et benedixit etc. In quibus quidem verbis ad gloriam nostri Salvatoris ac eiusdem piae Matris tria insinuantur documenta declaranda, scilicet
- Primo Salvatoris devota baiulatio, ibi: Accipit eum Symeon in ulnas
- Secundo Symeonis gratiosa benedictio, ibi: et benedixit Deum etc.
- Tertio Matri Salvatoris ventura prophetatio, ibi: et dixit: nunc dimittis etc.
Primo itaque documentum declarandum dixi, quod in praefatis thematis verbis insinuatur Salvatoris devota baiulatio, cum dicitur: Accepit eum Symeon in ulnas suas. Nam hodie a tribus hominibus Salvator mundi baiulabatur, scilicet a Matre Virgine, a Ioseph et a sene Symeone ad significandum, quod solum homines in triplici statu exsistentes portant Christum ad ipsorum salutem, scilicet
- Primi incipientes
- Secundi proficientes
- Tertii contemplantes.
Primo dixi, quod homines ad suam salutem protant Christum incipientes, qui de statu culpae conversi sunt ad amaritudinem poenitentiae. Et isti significantur per Virginem Mariam, quae interpraetatur 'amarum mare' ad innuendum, quod poenitentia debet esse cum dolore, et sic purgantur in ipsa poenitentia peccata. Et hoc est, quod Maria voluit observare purificationem port partum, quae non indiguit, sed nobis exemplum dare voluit.
Hinc Ambrosius: Mariae vita est nobis exemplar et doctrina. Ideo debemus purgari a macula peccati, si Christum volumus portare in nobis. Debemus enim mundi esse in corde, ore et opere, quia Filius Dei cum sit candor lucis aeternae et speculum sine macula, requirit cor mundum. Iuxta illud Sap. I.: Non habitabit in corpore subdito peccatis.[8] Ideo [os 025. c. 03.] hortatur beatus Iacobus IV. c.dicens: Purificate corda vestra![9] Et Hieremias IV. c.: Lava a malitia cor tuum![10] Hinc Augustinus dicit, quod solis mundis purisque cordibus Deus haberi et teneri poterit. Propterea hoc David petebat dicens: Cor mundum crea in me, Deus![11] Et Matth. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.[12] Et Hugo libro De anima dicit: In omni namque creatura, quae sub Sole vanitatibus occupatur mundanis nihil humano corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo sublimius reperitur, quapropter nihil aliud requiritur a te, nisi cor tuum. Secundo debet poenitentes purificare os ab omni inhonesta locutione, iuxta illud Eph. IV.: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat,[13] quod dicitur Math. XII.: Ex verbis tuis condemnaberis.[14] Tertio debet vere poenitens purificare opus suum ab omni illicita actione, iuxta illud Iacobi IV.: Emundate manus peccatores![15] Et merito, quia in unoquoque verificabitur illud Ps.: Secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.[16] Et Apoc. XIV.: Opera enim illorum sequuntur illos.[17]
Secundi homines ad salutem suam portantes Christum sunt proficientes, qui de suis peccatis perpetratis dignam egerunt poenitentiam et eorum opera iam non tam sunt satisfactiora, quam apud Deum meritoria. Et hi significantur per Ioseph, qui 'accrescens' interpretatur, quia tales debent de virtute in virtutem proficere, sicut Ioseph ivit hodie de Betlehem in Hierusalem. Unde Augustinus super Ps.: Quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: "succifit mihi." "Iustus sum" - dixit, qui remansit in via. Non novit pervenire, ubi dixit: "sufficit mihi", ibi haesit. Secundum enim Bedam super Iohannem: Proficiens est ille, qui exteriorem hominem iustitiae laboribus occupat et seipsum immaculatum ab hoc saeculo continet, et mentem, manum, linguam ceteraque membra [os 025. c. 04.] corporis ab omni inquinamento culpae retraherit, ac divinis se subiugare servitiis studet. Deinde proximis iuxta vires suae currere esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestem praebere et talis vere portat, nutrit et reficit Christum, qui ait Math. XXV.: Quid uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.[18]
Tertii homines portantes Christum Dominum sunt contemplantes, qui a terrenis desideriis elongati circa Deum solum et caelestia intendunt dicendo cum Apostolo: Nostra conversatio in caelis est.[19] Et hi significatur per Symeone, cui Christi adventum Spiritus Sanctus suggessit, qui in dulci sua oratione responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Dominum oculis corporis, quem viderat oculis mentis. Et hodie vidit, adoravit et contrectavit in magna laetitia. De quo Ambrosius: O quam pium spectaculum, quo non nisi pii delectari probantur. Stat Virgo et Mater, Filius Dei suscipitur et de eo prophetizatur. O mira res vidit puerulum, et ex eius aspectu in tantum fuit consolatus, quod iam laetus mori volebat dicendo illud Gen. XLVI.: Iam laetus moriar,quia vidi faciem tuam.[20] Ideo dicebat: Nunc dimittis servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.[21] Hinc Augustinus in sermone hodierno: Symeon vidit et cognovit eum, intus est ei revelatus, qui foris est natus, cognovit illum in infantia, quem Iudaei crudeles occidebant facientem mirabilia. O quam saepe ei oscula impressit! O quam amantis eum inspexit! O quam multi filii nobilium oblati sunt, nullum advertebat, in illius autem intuitu totus in spiritu ardebat. Unde sicut Symeon viso Iesu magno gaudio spirituali perfundebatur, ita viri contemplativi in Dei meditatione magnam sentiunt consolationem.
Hinc Bernardus: Multi - ait - vident nostras tribulationes, sed non vident nostras consolationes. Magna enim multitudo deulcedinis suae quam largitur Deus sequentibus se, et non invenitur in terra suaviter viventium. Absit hoc a nobis, ut maiores in spiritu [os 025. c. 05.] non inveniamus consolationes, quam in qualibet corporis foeditate. Et hoc est, quod dicit Gregorius: Dulce est esse in humanis rebus, sed eis tantum, qui spiritualia non gustant. Gustator enim spiritu desipit omnes caro. O quam beati sunt, qui Christum Dominum sic portant, quia hos diligit rex gloriae Christus, Virgo Mater eius et sancti angeli et electi. Nam poenitentes portant Christum in corpore cum dolore. Iuxta illud Apostoli: Glorificate et portate Deum in corpore vestro proficientes in corde cum dolore, contemplantes in corpore et anima cum mira suavitate.[22] Peccatores vero non portant Christum, sed conculcant pedibus suis, quidam vero non solum conculcant, sed et crucifigunt, qui secundum Apostolum sunt inimici crucis Christi.
Secundum salutis documentum declarandum insinuatur ex thematis verbis Symeonis gratiosa benedictio, cum dicitur: Et benedixit Deum, et infra subditur: Et benedixit eis Symeon, scilicet puero Mariae et Ioseph. Sed profecto mirum videtur, quomodo Symeon benedixit eis, cum dicat Apostolus, quod minor a maiore benedicitur,[23] et non econverso. Sed Christus, Maria et Ioseph fuerunt maiores, quam Symeon, ergo ipsi magis debebant benedicere. Respondetur, quod non est inconveniens aliquam personam minorem esse merito et maiorem officio. Et sic licet Symeon fuerit minor merito, quam Maria, tamen fuit officio maior, quia sacerdos, benedicere autem est officium sacerdotis. Nam dicitur I. q. I. "Dictum est a Domino in numeris": Vos poenite, id est invocate nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos, ut gratiam traditam per ministerium ordinati transfundant hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. O igitur quam stulte faciunt multi vitam propriam negligentes, vitam sacerdotum discutiunt, de quibus non interrogabuntur in iudicio. Ex hoc fit, ut divina propter eorum vitam contemnunt. De quibus dicit Gregorius et habetur I. q. I.: Multi saecularium hominum cum plus sacerdotum vitam, quam suam discutiunt in magnum conceptionis [os 025. c. 06.] divinorum sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe vulneratos habentes oculos eam negligentes festu eam tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute festinant evellere in foveam, dilabuntur erroris.
Sed diceres, quomodo Symeon benedixit Christum, qui fuit et est rex summus sacerdos. Respondetur, quod triplex est benedictio. Una gratiae donationis, secunda laudis et tertia gratiarum actionis.
Prima igitur benedictione Deus Pater ipsum benedixit dando gratiam non ad mensuram. Secunda et tertia benedictione benedicimus et nos Christum Deum nostrum, dum laudantes et gratias agentes dicimus illud Dan. III.: Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum et laudabilius et gloriosus in saecula.[24] Et sic omnes creaturae dicuntur Deum benedicere, inquantum ipsum laudabilem ostendunt. Isto modo etiam Symeon benedixit Christum gratias agendo de adimpletione promissionis humanitate dignatus est. Et hoc est, quod dicebat: Nunc dimittis servum tuum, Domine secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium etc. Et licet Symeon benedixerit Mariam Virginem laudando, plus tamen eius filium, quia ipsa benedicta est propter filium, secundum quod canit ecclesia: Benedicta filia tu a Domino, quia per te fructum vitae communicamus.
Unde notandum, quod XII sunt benedictiones singulares, quibus Beata Virgo excellit omnem creaturam, Christus tamen in illis ipsam excellit. Prima enim benedictio Virginis est, quod ipsa numquam peccavit. Iuxta illud Can. IV.: Tota pulchra es, amica mea et macula non est in te, sed filius nec peccare potuit.[25] Unde Bernardus: O bone Iesu, peccatum non commisisti, nec contraxisti. Est enim tibi Pater ab aeterno, sed Deus est, in quem peccatum cadere non potest. Est et mater tibi ex tempore, sed virgo est et corruptelam parere non potuit incorruptio. [os 025. c. 07.] Et Damascenus: Impeccabilis erat Dominus Iesus.
Secunda Beatae Virginis benedictio singulariter est, quod in omni actu liberi arbitrii meruit, non tamen mox concepta usum liberi arbitrii habuit, quem filius ipsius ab instanti conceptionis habuit. Iuxta illud Hiere. XXI.: Femina circumdabit virum.[26] Dicit: virum propter perfectum usum liberi arbitrii.
Tertia Beatae Virginis benedictio est, quod habuit puritatem in summo gradu, receptivam tamen. Hinc Anselmus: Decebat, ut illius hominis conceptio fieret de purissima matre, quae ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed Christus habuit in summo gradu puritatem dativam. Sap. VII.: Candor est lucis aeternae et speculum sine macula.[27]
Quarta benedictio seu laus Beatae Mariae est, quia est Virgo Virginum, Christus vero filius virginis. Modo plus est esse filium virginis, quam esse virginem.
Quinta benedictio Mariae Virginis est, quia ipsa est mater et virgo per generatione, Christus vero est pater et virgo per creatione, modo plus est creare, quam generare, quia ad creare infinita potentia requiritur, et ideo nullus angelus creare potest, cum sit creatura et per consequens finitae potentiae, sed Christus dicitur creator omnium per creatorem. Ps.: Verbo Domini caeli firmati sunt.[28]
Sexta Virginis benedictio est, quia ipsa dicitur mater omnium, inquantum per eius partum omnia renovabitur. Hinc Anselmus: Haec est illa femina, per quam renovatur elementa, evacuantur inferna et homines salvantur. Sed Christus dicitur pater omnium, non solum ratione creationis, verum etiam ratione gubernationis et redemptioris, quia sicut omnia creavit, ita sungulis providet, modo plus est esse patrem, quam matrem.
Septima benedictio Virginis est caeli ostium et porta, iuxta illud Ioh. IV.: Ego sum ostium, per me si quis introerit, salvabitur.[29]
Octava Virginis benedictio estm, quia ipsa nullius habuit ignorantia,. quae decuit scire, verumtamen non omnia sciebat, quod patet, quia Luc. II.: Si [os 025. c. 08.] scivisset filium remansisse in triduo in templo Hierusalem, non quaesisset inter cognatos et notos, nec omnia intellexit,[30] quia ibidem dicitur a Christo: Quid est, quod me quaerebatis, an nesciebatis, quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse.[31] Et subditur: Et ipsi nihil horum intellexerunt.[32] Sed Christus omnium habuit scientiam in verbo, quia in eo reconditi sunt thesauri sapientiae et scientiae Domini.
Nona Virginis benedictio est, quod tempore filii passionis ipsa habuit matris compassionem, insuper pertulit in se sensibilem passionem. Esa. LIII.: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.[33]
Decima Virginis benedictio est, quod ipsa in gloria exaltata est super omnes angelorum choros, Christus vero super eam quia datum est ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomen eius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris.
Undecima benedictio Virginis est, quia ipsa est regina misericordiae, ideo canit ecclesia: Salve regina misericordiae, sed Christus Dominus est pater misericordiarum et Deus totius consolationis.
Duodecima Virginis et maxima benedictio est, quia ipsa obtinet omnium caelestium perfectionem, scilicet angelorum et hominum, et est veri Dei Mater. Sed Christus continet et dat omnes perfectiones, insuper est Deus in persona filii, ergo merito dicimus: et benedictus fructus ventris tui, quo in aeternum in caelo reficiuntur angeli et homines. O igitur Beata Virgo, felix es et omni laude a benedictione dignissima, ac huius Symeonis benedictione digna, de quo dicitur: et benedixit Deum.
Tertium salutare documentum ex thematis verbis insinuatur Matri Salvatoris ventura prophetia, cum dicitur: Et dixit: nunc dimittimus etc, et ecce positus est hic in ruinam et inresurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransibit gladius.[34] Ubi Symeon propheta tribus generibus hominum prophetavit de Christo, scilicet
- Primo Iudaeorum genti
- Secundo nationis omni [os 025. c. 09.]
- Tertio Matri Virgini.
Primo Symeon prophetavit specialiter genti Iudaeorum, cum dixit: Ecce positus est hic puer in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et certe positus est in resurrectionem humilium et ruinam superborum, quod declarat Maria in cantico Luc. I. dicens: Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.[35] Ipse enim Christus superbos Iudaeos, de quorum natione nasci elegit humiliavit et destruxit, humiles vero gentiles sublimavit. Hinc Ecci X.: Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.[36] In Dei enim prius sedebant in cathedra verae fidei et honore cultus veri Dei, sed modo destructi, ibi sedemus Christiani in fide gloriantes.
Secundo hodie Symeon prophetavit omni natio, cui dicit: Ecce iste filius tuus deus meus positus est in signum, cui contradicetur. Iesus enim hoc positus est omni nationi in triplex signum, scilicet
- Primo in signum paupertatis
- Secundum in signum veritatis
- Tertio uin signum charitatis.
Primo dixi, quod Iesus puer positus est in mundo in signum paupertatis, quia in nativitate in via et in stabulo natus est, et in vita sua non habuit, ubi caput reclinaret. Math. VIII.: Vulpes foveas habent et volucres etc.[37] Hinc dicit Augustinus, quod propter hoc Christus veniens docuit paupertatem voluntariam, castitatem et iustitiam, quibus res publica Christiana instauratur. Lyra etiam super XX. c. Act. apostolorum dicit super illo verbo: "Beatius est dare, quam accipere", quod tanta est differentia inter possidentium et relinquentium bona temporalia, quia relinquentes iudicabunt, possidentes iudicabuntur. Et beatus Augustinus in epistola ad Marcellinum dicit, quod aliqui libri plus deplorant Romanorum paupertatem, quam copiam perisse, quia statim sicut creverunt, divitiae creverunt libidines et discordiae. Hoc enim paupertatis signum dederat angelus pastoribus Lu. II. dicente: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus dominus. Et hoc vobis signum, invenietis eum pannis involutum et positum [os 025. c. 10.] in praesepio. [38] Ubi dicit Lyra, quod illud fuit proprium signum Salvatoris nati. Ad cuius intellectum considerandum, quod illa, quae fuerunt in Veteri Testamento fuerunt figurae Novi,[39] ut dicitur I. Cor. IV.
In Veteri autem Testamento duo salvatores Iudaeorum imperfecti tantum praecesserant tamquam figurae salvatoris perfecti Iesu Christi. Primus fuit Moyses, qui liberavit eos de servitute Aegyptiaca, ut habetur in Exodo. Secundus fuit Cyrus, qui liberavit eos de captivitate Babilonica, ut habetur I. Esdrae I. Et uterque denuo natus fuit, repertus in magna paupertate, sicut patet de Moyse Exo. II., quem invenit filia Pharaonis in flumine positum in fiscella. Similiter de Cyro dicitur in scolasticis historiis, quod fuerat expositus iussu Astragis regis a filia sua, ne regeret. Ergo signum paupertatis est proprium signum salvatoris. Sed huic signo contradicunt avari, qui non sunt de familia pauperis regis Christi. Eph. V.: Scitote intelligentes, quod omnis avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.[40]
Secundo Iesus puer omnibus positus est in signum credulitatis, quod probavit multiplicibus miraculis. Unde dicebat Nicodemus legis doctor Ioh. III.: Rabbi scimus, quia a Deo venisti magister, nemo ei potest haec signa facere, quam tu facis, nisi esset Deus cum eo. Sed huic signo contradicunt increduli, de quibus dicitur Esa. XLV.: Vae, qui contradicunt factori suo![41]
Tertio puer Iesus positus est in signum charitatis, scilicet in cruce. Passio enim ipsius in cruce fuit signum pacis et charitatis, de quo Exo. XII.: Erit autem sanguis vobis in signum, nec erit vobis plaga disperdens.[42] Sic sanguis Christi pacificavit nos Deo Patri. Dicit enim Lyra, quod foedus dictum est ex eo, quod cum olim pacem ordinabant, tunc bovem vel aliquid tale in duo dividebant et inter illas partes pacati pertransibant ad innuendum, quod super ipsum fieret sanguis, qui foedus infringeret, sic Christus Dominus in duo divisus pacificavit. Sed huic signum contradixerunt Iudaei dicentes Lu. XXIII.: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere, si hoc est Christus Dei electus etc.[43] Sic hodie [os 025. c. 11.] multi sunt, per quos nomen Christi blasphematur.
Tertio Symeon propheta specialiter hodie prophetavit Mariae Virgini dicens: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Super quo dicit Origenes: Nulla historia dicit Virginem gladio occisam, alius diceretur: pertransibit corpus. Ideo dicit Bernardus, quod hoc est intelligendum de gladio spiritus, scilicet verbo Christi, dum dixit de cruce illud, Ioh. XIX.: Mulier, ecce filius tuus.[44] Ex illo enim verbo cognovit se separari a filio. Et Beda: Quamvis Maria crediderit ipsum mortem separaturum resurrecturumque, tamen non potuit filium videre crucufugu sine doloris materni.
Sed contra hoc quidam conantur probare, quod ipsa Dei genetrix Maria tempore Christi passionis non habuit dolorem, sed potius gaudium. Et probare volunt istis rationibus. Primo dicentes, quod Beata Virgo ad lacrimas prona non fuit, sicut ceterae mulieres, sed erat sapiens et in omnibus conformis divinae voluntati sciensque divinam voluntatem sic ordinasse, ut moriatur Christus in cruce. Iuxta illud propheticum: Morietur filius meus Iesus et convertetur populus. Propter quod non videtur, quod lacrimata fuerit vel doluerit, ne a divina voluntate discreparet. Secundo dicunt, quod Beata Virgo fuit plena charitate, ideo ex charitate liberationem generis humanae multum desiderabat. Sed sciebat hanc liberationem per mortem filii sui fiendam, ergo non dolebat, quin potius de morte filii gaudebat. Tertio sciebat mortem filii sui temporalem transituram et post triduum de morte resurrecturum ad vitam gloriosam. Et quadragesimo die in caelum gloriose ascensurum, in quibus omnibus potius gaudebat, quam dolebat.
Sed istae rationes quantum ad aliquid sunt vere, scilicet quod de his gaudebat. Quantum ad aliquid sunt nullae. Immo si quis pertinaciter teneret, haereticus putaretur, scilicet quod ipsa tempore Filii passionis dolorem non habuerit. Quia secundum sanctum Bonaventuram in III. dist. XVII. ar. I. q. I. iisdem rationibus possit probari Christum passionis dolorem. [os 025. c. 12.] Nam et Christus fuit sapientissimus et praedicta omnia cognovit, et tamen verissime in sensualitate dolorem sensit, ideo sanctus Bonaventura ubi supra in q. II. sic declarat dicens: Contingit acerbitatem esse in dolorem, quantum ad duo, scilicet quantum ad sensualitatem, quantum ad rationem. Fuerunt igitur praedicta conservata in parte rationali, unde ipsa gaudebat considerata utilitate passionis Filii, et ista consideratio praeservabat eam ab impatientia.
Sed propter hoc non tollitur, quin ipsa et Filius passi sint in parte sensuali, id est in portione inferiore, quod probatur tripliciter, scilicet:
- Primo rationibus
- Secundo auctoritatibus
- Tertio exemplis.
Primo, quod Beata Virgo tempore passionis Christi habuit dolorem probemus rationibus. Prima est respectu sui, sic sententia et philosophi in thopicis dicentis: Quod minus videtur inesse et inest, ergo illud, quod magis. Sed Virgo doluit temore, quo non videbatur multum dolendum, quando scilicet amiserat filium in Hierusalem in triduo, quem ut dicitur Luc. II. post triduum invenit in templo, in medio doctorum, cui et dixit: Fili, quid fecisti nobis sic? Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te![45] Si ergo Beata Vitrgo tunc doluit, quando non fuit tanta causa doloris, ergo quanto magis, quando audiebat filium blasphematum a Iudaeis, audiebat filium dilectum flentem et de cruce ei loquentem, ac videbat sanctissimam ipsius carnem nudam flagellis laniatam in crucem confixam ac recentem sanguinem ipsius defluentem in terram?
Secunda ratio, quod Beata Virgo doluit est respectu nostri. Ait enim Bernardus, quod paucis mortalium constat esse collatum fas, non est certe dicere tantae Virgini fuisse negatum. Haec ille. Immo Beata Virgo habuit omnes gratias et privilegia, quae fuerunt in sanctis perfectissimae. Si igitur alicui mortalium concessa est gratia dolendi de passione filii, nam frater Iohannes de alverna ordinis minorum tantam gratiam habuit, quod dum videret Christum [os 025. c. 13.] in cruce lacrimas continere non poterat. Similiter frater Iacob de Tuderto audiens legere Evangelium de passione Christi non solum lacrimas, sed nec clamores valuit continere, immo clamans et dicens: "Vae mihi mosero peccatori, peccatori, pro quo Filius Dei tanta passus est!" Et extra ecclesiam ad cellam cucurrit. Similiter de beato Francisco scribit sanctus Bonaventura, quod passionem Christi alia voce plangebat et iungiter ante oculos mentis cernebat, et anima eius liquefacta oculi lacrimas fundebant intantum, ut caecus efficeretur et stigmata Christi Domini portare mereretur. Sed et multi ex nobis miseris peccatoribus audita pia Christi passione vix lacrimas possunt continere, multo amplius credendum est ipsam Virginem intensius doluisse, quae maiorem omnium gratiam habuit.
Tertia ratio, quod ipsa dolorem habuit de Christi passione est respectu ipsius Christi. Amor enim debet esse reciprocus, quia unit amatum cum amato secundum Dionysium in IV. De divina nomina et Philosophus Ethicorum dicentes, quod amantium est idem velle et idem nolle. Unde inter Christum et matrem Virginem sic erat amor reciprocus, ut essent unum cor et una anima. Si igitur filius in cruce doluit et flevit, sicut fides tenet Catholica, non est verisimilem, quod tanti amoris mater tunc gauderet, quando filium doleret, vel rideret, quando filius fleret, quinpotius tanta mente intenta fuit filio passo considerabat crucem et dicere poterat: "O dilecte fili, quam strictum et durum lectum in morte habes!" Considerabat caput cum spinea corona dicens: "O rex gloriae, fili mi, quam pungitiva corona es coronatus!" Considerabat denique clavos in pedibus et manibus dicens: "O fili mi moriture, quomodo te giras inter clavos! O quam felix mater ego modo essem, si super brachia mea mosi posses!"
Secundo, quod Beata Virgo in Christi passione habuit dolorem probemus auctoritatibus. Dixit Symeon propheta Lu. II. Beatae Mariae, cum eam benediceret: Ecce postius est hic in ruinam et in resurrectione [os 025. c. 14.] multorum in Israel et in signum, cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius.[46] Et Damascenus super Lucam ait: Dolores, quos Virgo effugit, parens hos in passione ipsi sustinuit. Haec ille. Ergo in sua morte sine amaritudine decessit, quia quodammodo cum mortuo filio mortua fuit. Et Augustinus in sermone VIII. de Domini passione dicit: Iuxta crucem stabat Maria vultu benigno considerans Christum pendentem in crucis patibulo, pedibus innitens, manus levabat amplxans crucem, ruens in oscula eius, quae parte sanguis Christi nuda rigabat, ut Christum valeret amplecti, cum non poterat, sursum volebat ascendere. Sperat amor nonnumquam, quae raro fieri possunt, volebat amplecti Christum in alto pendentem, sed manus frustra in se copiose redibant et saepe ad terram prostrata iacebat etc.
Tertio quoque quod Beata Virgo in Christi passione magnum dolorem habuit probemus exemplis. Primo exemplo omnium matrum naturalium, numquam certe reperta est mater tam crudelis, quae non plangeret mortem filii sui. Sed Virgo Maria fuit dilecta et naturalis mater Christi, quae cum concepit, peperit et nutrivit tam pium filium, quod numquam unico verbo sibi invicem contradixerunt usque ad XXXIII. annum. Ergo de morte tanti filii Virgo multum doluit. Secundo hoc idem probemus exemplo singulari beati Augustini, qui cum post conversionem suam et mortem matris suae disputaret de conceptu mundi, recordatus matris suae non valens se continere a lacrimis dimissa disputatione cameram intravit, ut ipse dicit in IX. Confessionibus. Quanto magis dolere debebat Beata Virgo de tam dulci filio, qui est Deus et homo, cum secundum Philosophum VIII. Ethicorum: Amor parentum maior est ad filios, quam filiorum ad parentes. Hinc Hieronymus ad Eustochium: Inter hostium manus et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a filiis separari. Tertio hoc idem probemus exemplo particulari unius virginis, quae desiderabat certificari de dolore Mariae, quam habuit [os 025. c. 15.] tempore Christi passionis. At ubi dormiendo videretur sibi peperisse unum filium, et post partum, quod ab ea ablatus fuisset cum illa imaginatione excitata quaerens filium per lectum et non inveniens coepit plorare filium. Et isto modo Virgo Maria communicavit dolorem suum de morte filii sui.
Unde ipsa Virgo Maria super alias matres doluit de filio, ideo ipsius martyrium maius fuit, quam aliorum. Primo quia ipsius martyrium fuit amoris, aliorum vero martyrium fidei. Modo maior est charitas, quam fides, I. Cor. XIII: Maior horum est charitas.[47] Secundo ideo, quia alii vulnerati sunt in corpore in anima. Tertio quia alii aliis instrumentis, quam crucifixus Christus fuit, sed ipsam eadem crux et idem clavi confodiebant. Quarto quia alii martyres post Christum passi, ipsa cum Christo. Rogemus igitur ipsam per dolores sanctissimos, quos habuit sub Domini cruce, ut obtincat hic gratiam etc. [os 025. c. 16.]
[1] Lc 2,28-29
[2] Lv 12,2
[3] I Par 29,14
[4] Eph 5,2
[5] Hbr 10,5
[6] Lv 1,13
[7] Ps 49,13-14
[8] Sap 1,4
[9] Iac 4,8
[10] Ier 4,14
[11] Ps 50,12
[12] Mt 5,10
[13] Eph 4,29
[14] Mt 12,37
[15] Iac 4,8
[16] Ps 17,21
[17] Apc 14,13
[18] Mt 25,40
[19] Phlm 3,20
[20] Gn 46,30
[21] Lc 2,29
[22] I Cor 6,20-21
[23] Hbr 7,7
[24] Dn 3,26
[25] Ct 4,7
[26] Ier
[27] Sap 7,26
[28] Ps 32,6
[29] Ioh 10,9
[30] Cf Lc 2,44
[31] Lc 2,49
[32] Lc 2,50
[33] Is 53,4
[34] Lc 2,34
[35] Lc 1,52
[36] Sir 10,17
[37] Mt 8,20
[38] Lc 2,10-13
[39] Cf I Cor 4,14 sqq
[40] Eph 5,5
[41] Cf Is 45,9
[42] Ex 12,13
[43] Lc 23,25
[44] Ioh 19,26
[45] Lc 2,48
[46] Lc 2,34-35
[47] I Cor 13,13