[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XVI.]
De innocentibus.
Sermo XVI.
Ittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra.[1] Math. II.
Hodie carissimi sancta mater Ecclesia solemnizat de illis infantibus, quos crudelis rex Herodes occidit. Nam Deus, Dei Filius Christus Dominus, quem Deus Pater coronavit corona divinitatis, et Mater Virgo corona humanitatis ostendere voluit suam maiestatem per angelos, qui cantaverunt: Gloria in excelsis suam charitatem, qui est candor lucis aeternae. [2] Sapien. VII. per radiantem stellam, suam potestatem per magos prostratos coram eo, suam humilitatem per pastores simplices, et suam innocentiam per pueros innocentes. Qui innocentes occisi innocentem regem suum sequuntur, quocunque ierit, induti albis stolis suis. Qui quidem commendantur a tribus:
- Primo a vitae innocentia
- Secundo a poenae sufferentia
- Tertio a gloriae refulgentia.
Primo inquam commendantur a vitae innocentia, quia dicitur Apoca. XIV.: Sine macula enim sunt ante thronum Dei.[3] Non enim nocuerunt Deo per inoboedientiam, nec proximo per iniustitiam, nec sibi ipsis per peccati malitiam, sed innocentes et recti adhaeserunt Domino.
Unde ex hoc intelligere possumus, quod triplex est innocentia. Prima est cordis, quando videlicet cor non foedatur malignis cogitationibus, sed omnia ad Dei honorem conatur facere, nulli iniuriam inferre, indigentibus libenter subvenire, Deum in omnibus laudare, qui dicere possunt illud Ps: Perambulabam [os 016. c. 01.] in innocentia cordis mei.[4] Secunda innocentia est oris, quando quis custodit os suum a locutione scurrilitatis, mendacii, detractationis, adulationis, exasperationis. De quibus Ps.: Custodi innocentiam et vide aequitatem.[5] Tertia innocentia est operis, quando quis non facit aliquod opus, unde Deus offendatur, proximus scandalizetur, et ipse maculetur. Talium certe est regnum caelorum. Ps.: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?[6] Respondet: Innocens manibus etc. Hinc et Hieronymus ad filiam Mauritii in epistula: Si - inquit - sanctorum cupis habere consortium a malitiae et nequitiae cogitatu, pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo te sermone seducat, non nisi sanctas et simplices et innocentes et pueros caelestis aula suscipit. Nullum apud Deum malicia habet locum. Ab omni malitia et dolo mundum necesse est esse, qui cupit regnare cum Christo.
Secundo isti beati innocentes commendantur a poenae sufferentia, quia sine contradictione mactabantur, et in omnibus Christus Dominus occidebatur, haec fuit mors eorum. Unde Augustinus in sermone: Numquam ait prophanus hostis parvulis istis tantum profuisset obsequio, quantum profuit odio, siquidem ante vitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis vitae acciperent.
Tertio commendantur a gloriae refulgentia, quia amicti stolis albis cantando sequuntur agnum, qui tollit peccata mundi. De quibus dicebatur, quod mittens Herodes rex occcidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem. In quibus quidem verbis specialiter duo ad eorum honorem insinuantur, scilicet
- Primum eorum passionis pia perpessio, ibi: Mittens occidit omnes pueros
- Secundum eorum passionis seriosa executio, ibi: qui erant in Bethlehem etc.
Primo dixi, quod insinuatur pia perpessio passionis horum sanctorum infantium, quia volens crudelis rex Herodes perdere Christum [os 016. c 02.] natum, ne auferret sibi regnum, qui fuit alienigena, cum didicisset a magis, qui adorare eum venerant, quod regem Iudaeorum vocarent. Et quia intelligens, quod deceptus fuisset a magis eo, quod non redierunt ad eum ex divina revelatione, sed per aliam viam redierunt, item audiens, quod in Hierusalem sanctus Symeon adorasset et laudasset, sancta Anna applavisset sibi, et quod redissent iterum inde, ob hoc mittens servos suos occidi mandavit omnes pueros duorum annorum et infra. Qui sanctos innocentes coram patribus et matribus iugulabant, confodiebant gladiis, amputabant capita, truncabant parvulas eorum manus, proiiciebant corpora. Ipsi vero fulgenti gladio potius arridebant, quam timebant. Ubi nobis sciendum est, quod triplex est genus martyrii, scilicet
- Primum est occisionis tantum corporalis
- Secundum est affectionis internalis
- Tertium est affectionis et operis.
Primum genus martyrii est operis tantum, sicut fuit horum sanctorum innocentum martyrium, qui ut praedictum est, ab Herode sunt occisi, et in quibus quodammodo Christus occidebatur, sicque eorum martyrium est opere tantum. Non enim adhuc habebant usum rationis, cum essent circa duos annos a nativitate eorum. Sed quia pro Christo occisi sunt, merito coronam passionis Christi acceperunt. Unde dicitur Apoc. XIV.: Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno,[7] id est terra humani generis sublati sunt pretio sanguis Christi, pro quo passi sunt, coronati ut sint primi fructus martyrum Novi Testamenti ad honorem Dei et Christi incarnati. Hinc est, quod in Catalogo Sanctorum seu litaniis ante martyres locantur, et in oratione dicitur: Deus, cuius praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt. Nam et parentes infantium dolorem et timorem maiorem habuerunt, quam infantes. Pie siquidem credendum est, quod illuminati sunt [os 016. c. 03.] a Deo, ut consolationem acciperent propter spem remunerationis eorum, ex quo propter Messiam occidebantur.
Et hoc est, quod dicitur Matth. II. allegando Hieronymo: Vox in rama id est in excelsis audita est, quia magnus fuit clamor, ploratus et ululatus Rachel, [8] id est circa illa loca Bethlehem, ubi facta est talis congregatio et occisio parvulorum. Quia etenim ibi sepulta est Rachel, ideo ille locus Bethlehem vel prope eam dicebatur Rachel. Igitur matres et nutrices congregatae fuerunt ibi. Rachel deplorans filios suos, et noluit consolationem recipere, quia non sunt, id est ea ratione, quia mortui erant, et amplius in mundo non erant. Nam illud est comune motivum super consolatione mortui, ex quo inde non est reversurus tamquam de re irremediabili. Sed ipsae matres propter hanc rationem non recipiebant consolationem, sed ex ea ratione, quia sunt in loco quietis et salutis. Quamvis ad limbum descenderint, quia adhuc ianua Paradisi non fuit aperta, tamen modo sunt in magna gloria coronati. Unde de eis canitur illud Apoc. XIV.: Vidi agnum stantem super montem Syon, et cum eo CXLIV milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis etc.[9] Ibi enim numerus determinatus ponitur pro indeterminato, quia nescitur, quot fuerint, nec videtur verisimile, quod tot fuerint in parva civitate Bethlehem et finibus eius. Verumtamen multi fuerunt gloriosi martyres tamquam primi nascentis ecclesiae flores, qui dederunt odorem suum. Post hos tandem apparuit in sicca crucis arbore fructus ventris Virginis. Ac demum sunt multorum martyrum fructus meritorum repositi in promtuario ecclesie militantis.
Secundum genus martyrii est affectionis internalis, quando quis suum affectum disponit ad tolerandum passionem pro Christo Domino et ad proximi utilitatem, et sic pro amore Dei tempore pacis possumus fieri martyres. Primo per virtutem patientiae, si undecumque subortas tribulationes pro amore Dei patienter sustinemus, unde Gregorius Sine [os 016. c. 04.] ferro - inquit - martyres esse possumus, si patientiam in animo veraciter custodimus. Secundo martyres fieri possumus per virtutem castitatis, id est, si castitas servatur in iuventute. Quia dicit Gregorius, quod nequaquam continentes dicendi sunt, qui tempore senectutis incipiunt caste vivere, sed tempore iuventutis servata castitas est grata Deo, ut dicit Bernardus, hoc modo fuit martyr Ioseph. Tertio martyres fieri possumus per dilectionem inimicorum: quando vincimus nos et cum inimicis conversamur, diligimus, et eis benefacimus. Unde dicit Gregorius: Ferre contumelias et odientem diligere est martyrium in occulta cogitatione. Quarto martyres fieri possumus per afflictorum compassionem. Gregorius: Qui dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente, praesertim qui compatitur dulci Iesu Christo crucifixo. O Deus crucifixe, quot sunt martyres nunc, qui compassione doloris tui inebriantur, et quasi in te transformantur! Dicentes illud Apostoli: Vivo ego iam non ego, vivit vero in me Christus.[10] Quinto martyres fieri possumus, si fervidam voluntatem pro Christo patiendi habuerimus, sicut patet de sancto Francisco, qui tribus vicibus ierat versus partes infidelium pro morte sustinenda, pro amore crucifixi, sed fuit reservatus ad Christi vulnera baiulandum. Ideo canit de eo ecclesia: O martyr desiderio Francisce! Similiter de beato Martinio dicitur: O beata anima, quam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.
Tertium genus martyrii est mors voluntaria pro Christo assumpta ab alio. Ad quod non pervenitur, nisi per contemptum sui et mundi, ac speciale donum Dei. Ad hoc autem genus martyrii quattuor requiruntur.
Primo requiritur causa iusta, ut scilicet moriatur pro iustitia divina, non pro culpa propria, sicut beatus Stephanus. I. Pet. III.: Si quid patimini propter iustitiam beati,[11] et Matth. V.: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.[12] Nam si quis pateretur propter culpam propriam, non esset martyrium, secundum [os 016. c. 05.] Augustinum in sermone de martyribus. Non poena - inquit - facit martyrem, sed causa. Nam si - inquit - attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Idem: Tu ostendis poenam, ego quaero causam. Nam etiam daemones secundum considerationem poenae possent dici martyres. Unde bonam causam martyrii habet, qui pro fidei veritate aut divina caritate vel sui immunitate aut proximi utilitate patitur. Primo est sustinendum martyrium pro fidei veritate Matth. X.: Qui me confessus fuerit coram hostibus, confitebor et ego eum coram patre meo.[13] Unde Saul non est martyr, qui ad evasionem illusionis Philistiim irruit in suum gladium. Item non est martyrium sustinendum propter retributionem gloriae tantum, sed principaliter propter divinam charitatem, quae excludit timorem servilem. Item est sustinendum martyrium propter sui immunitatem, ne peccato consentiat. Augustinus: Eligendum est magis Deo dilecto mori, quam Deo offenso vivere. Similiter sustinendum est martyrium pro utilitate proximi, scilicet ne fidem abneget vel peccatum aliquod committat, unde XI. q. III. aesimant Hieronymus: Christus sapientia est, iustitia est, veritas est, sanctitas, fortitudo.
Martyr vero prope est, non solum qui mortem sustinet violentam pro testificatione fidei Christianae, sed etiam pro aliis operibus virtutum, cum quis mortem sustineat magis, quam assentiat contra illa agere, corona martyrii decoratur. Nam et Iohannes Baptista martyr dicitur, qui mortem sustinuit, non pro confessione fidei, sed pro reprehensione adulterii, et illa mulier, de qua habetur II. Mach. VII.: Cum septem filiis passa est, ne comederet carnes porcinas in lege prohibitas, [14] cuius festum ecclesia solennizat. Et sic isti sancti innocentes vere dicuntur martyres, quia bonam causam habuerunt. Nam in singulis eorum Christus occidebatur, et sic Christus fuit causa mortis eorum. Hinc dicit Petrus de Palude super IV.: Quodsi mulier pregnans occideretur pro fide catholica, tunc etiam puer in utero martyr esset. Unde Bernardus dicit de Innocentibus: Si apud [os 016. c. 06.] Deum merita vis scire, ut coronentur, quaere apud Herodem crimina, ut trucidentur. An - inquit - forte minor est Christi pietas, quam Herodis impietas, ut ille potuerit innoxios trucidare, Christus non potuit pro se occisos coronare? Haec ille.
Secundo requiritur ad martyrium recta intentio, ut non patiatur quis propter aliquam rem temporalem principaliter, vel laudem humanam. Unde Iudas Machabeus non dicitur martyr, qui propter humanam verecundiam nolens divertere de bello ait: Absit, ut inferamus crimen gloriae nostrae.[15] I. Machab. IX. Tertio requiritur voluntas non coacta, ut sponte non invitus moriatur, quia ut dicit Apostolus: hilarem datorem diligit Deus.[16] Unde latro a dextris Salvatoris non dicitur martyr, quia coacte subiit poenam, et causam habuit latrocinii. Sed innocentes contradicere non poterant, qui usum rationis nondum habebant.
Quarto requiritur ad martyrium persona disctincta, ut se quis non interficiat, quia secundum Augustinum tales sunt sceleratiores homicidae. Propter hoc non est martyr Eleazarus, qui seipsum praecipitavit in persequentes legem, dicitur II. Mach. XIV. Nam et Samson licet connumeretur inter sanctos ad Heb. XI., et sit salvatus, non tamen absolute dicitur martyr, qui seipsum ex instinctu Spiritus Sancti occidit. Similiter quaedam mulieres ex instinctu Spiritus Sancti, ut dicit Augustinus De civitate Dei seipsas occiderunt, ne castitatem amitterent. Non tamen sine instinctu Spiritus Sancti debet quis occidere se, propterea ne a Thurcis captivus deducatur, sed potius gratiae divinae se committat, quae ubique potest salvare et liberare. Isti igitur sancti innocentes ab aliis crudelibus homicidis sunt necati.
O Deus iuste! O innocens Christe, o Salvator benigne! Quare hos innocentes secundum tuam iustitiam a crudelibus et bestialibus hominibus occidi permisisti? Quare non defendisti? Quare occisores eorum in infernum non praecipitasti? Sed certe mirum non est, quia veneras et teipsum pro redemptione humani generis passionem subire, trahi videlicet et flagellari, spinis coronari Fos 016. c. 07.] et demum miserabiliter occidi permittere. Nec tamen sine causa tuos martyres occidi permisisti, sapientissime Deus. Certe ideo, ut eorum gloria augeretur, et nobis exemplum patiendi tribueretur, ac ut eorum suffragiis adiuvaremur. Nam si tales delicatissimi occisi sunt pro te, vero Deo, quid nos barbati facere debemus? Nobis ita es, creator Deus, sicut et ipsis, ita nos redemisti, sicut martyres, ita caelum praeparasti, sicut et ipsis. Sed heu, quia contra tuam iustitiam sine meritis volumus coronari, de quibus Chrysostomus: Tu, Christiane delicatus es miles, si putas te sine pugna vincere, sine certamine triumphare, exerce vires fortiter, dimica atrociter! Nam secundum apostolum ad Hebr. XI. martyres crudelia passi sunt. Alii distenti sunt, alii ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, quibus dignus non erat mundus.[17] Necesse est igitur, ut eis conformis fias in voluntate patiendi patienter eorum exemplo, ut tibi subveniant, quia etiam tibi meruerunt. Unde Augustinus: O - inquit - immensa Dei pietas, quae martyrorum merita nostra vult esse suffragia. Illos examinat, ut nos erudiat, illorum cruciatus nostros vult esse profectus.
Secundum in praemissis verbis insinuatur sanctorum innocentium seriosa passionis executio, unde sccilicet ortum habuit occisio tantorum infantium, et quomodo occisi fuerunt, et quia Christus Dominus monitu angelico fuit in Aegyptum per Virginem Mariam et Ioseph delatus, et inde demum iterum deportatus. Circa quod sunt nobis valde diligenter consideranda tria, scilicet
- Innocentium occisionis occasio
- Christi infantis persecutio
- Nostra salubris instructio.
Primo inquam consideremus occasionem occisionis innocentium, cuius quidem fuit occasio crudelis Herodis malignitas orta ex Christi regis caelestis nativitate, quia nascente Domino caeli stella protinus apparuit [os 016. c. 08.] magis in parte orientali, declarans ipsis regem caeli iam natum. Qui continuo venerunt in Iudeam duce stella, et in Hierusalem civitate regia quaerentes in deauratis palatiis. Sed certe boni reges sciatis, quod Dei Filius non tali loco quiescit, sed in praesepio, aut in Virginis gremio. Dicebant igitur dicti reges Herodi: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Quo audito turbatus est valde, timens ne regnum Iudaeorum amitteret, in quo ipse verus heres non erat. Unde sciscitatus a legisperitis, ubi nasceretur Christus, qui in libris legis invenerunt, quod in Bethlehem deberet nasci. Herodes autem dolose cogitavit statim interficere Dei filium et reges cum eo.
O malignitas humana! O perversitas cupida! Non arripit terrenum regnum, qui venit, ut det caeleste, et coronet corona gloriae. Et dolose ait regibus: Ite et scrutemini, et iterum revertimini ad me, et ego ibo et adorabo eum. Profecti igitur reges et invento Salvatore adoraverunt, et ei munera obtulerunt. Et tandem post piam conversationem cum Virgine Matre, praemoniti in somnis ne diverterent ad Herodem, per aliam viam, scilicet Tharsim reversi sunt in regionem suam. Et cum reges nil sibi nuntiassent, putavit eos per illam stellam illusos, et ad eum erubuisse redire, et ideo tunc cessavit a pueri inquisitione. Sed dum postea audisset, quod oblatus fuisset in templum, et a sancto Symeone amplexatus et laudatus, et quod Anna de eo prophetasset, iratus est valde, et cogitavit omnes pueros in Bethlehem perdere, ut cum illis occideretur et Christus. O infelix et insipiens consilium! Nesciens, quia non est consilium, non est sapientia, non est prudentia contra Dominum.
Dum autem de puerorum nece tractaret, a Caesare per epistolam Romanam est vocatus. Qui cum iter faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos transvexisse, iratus fecit omnes eorum naves comburi, et hoc est, quod dicitur in Psalmo: In spiritu [os 016. c. 09.] vehementi, id est ira conteres naves Tharsis.[18] De Roma autem reversus Hierosolymam misit spiculatores: iussit occidi omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et circumquaque infra duos annos, quia sic edoctus fuerat a regibus, quod tunc stella apparuit eis. Ipse autem Herodes Romae pausaverat. Unde illi spiculatores crudelissimi coeperunt mactare infantes, vulnerare, capita amputare, confodere rapientes de matrum ubere, alios trahentes de cunis. Et sic sanguine innocentium foedaverunt civitatem Behlehem, quam Christus sua nativitate sanctificavit. O quantus planctus matrum! O quantus horror omnium ex inaudita puerorum occisione.
Secundo consideremus Christi infantis persecutionem, quae fuit magna, quod patet ex quattuor. Primo ex altitudine, quia si consideratur, quis persequitur, dico, quod altissimus Dei Filius, Creator et Dominus angelorum. A quo persequitur, quia a sua creatura. Nam magna fuit persecutio David, dum Saul eius Dominus persequebatur, sed maior dum servus Semei. Certe maior, dum filius eius Absalon reppulit eum de Hierusalem, quod fuit figura persecutionis dulcis Iesu. Non solum Herodes, sed etiam Iudaei necem eius meditati sunt, quibus tanta bona fecerat, quod inter omnes hominum nationes illos specialiter ad suum cultum elegerat. Unde de eis dicit in Ps: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum etc.[19], qui debebat venerari, quia est rex magnus super omnes deos.
Secundo Christi persecutio est maxima ex fortitudine. Nam si consideretur, ipsius fortitudo est infinita, unde poterat eos annihilare, qui secundum Ps dominabatur a mari usque ad mare.[20] Sed Deus maiestatis voluit fugere ante vermiculos se infirmum ostendens. O virtuosum exemplar patientiae non resistere, cui resistere potuisti!
Tertio Christi persecutio est magna ex teneritudine, [os 016. c. 10.] quia vix erat aetatis duorum mensium tenerissimus infans, cui omnes debebant compati, et iam ad mortem persequebatur. Nam in somnis Ioseph per angelum fuit monitus, ut tolleret puerum et matrem, et portaret in Aegyptum, ut habetur Matth. II.: Qui in nocte consurgentes propter timorem Herodis fugerunt, quia dixerat angelus, quod Herodes vellet perdere puerum.[21] Et sic ibant per viam ignotam et in regionem alienam et longinquam. Caelestem thesaurum aliquando portabat Ioseph, aliquando beata Virgo, interdum inponebant super asinum, et sic per multos dies cum multis fatigationibus portaverunt. Pie credi potest, quod Virgo Mater blande alloquebatur eum dicens: "O caeli heres, nate mi, cui nocuisti? Tamen omnia bene ordinasti, et ad salvandum venisti. Ecce sumus inquam oves occisionis, et propter te mortificamur tota die in multis laboribus: exulatione, fame et siti et aestu et frigore." Et interim amplexabatur natum suum, et omnis labor nihil videbatur sibi prae amore. Puer vero aspiciebat matrem, et pulchritudine oculorum attrahebat eam.
O Virgo virginum Maria, certe non solebas tu tantum spatiari prius, quae de templo non discedebas! Sed puto, quod magnum thesaurum invenisti, quem times amittere. O Christe, compatere matri tuae piae, et releva laborem! O Christiane, huius pueri sanguine redempte, perge cum Maria, associa eam, et pete Christum tuum Dominum brachiis eius amplexari, et disce patientiam Filii et matris, quae inter tot labores unicum asperum verbum non legitur dixisse, sed tota suavis, tota pia et misericors patiens et benigna: portando nutriebat pretium animarum nostrarum. Quae autem in Aegypto egerit Christus, dum loqui coepit, quod dixerit Beatae matri in septem annis, quibus ibi fuit, evangelistae tacuerunt. Sed ecce ego [os 0146. c. 11.] fascia ligatum Dei Filium do in ulnas tuas, ut te super hoc doceat. Tu vero pone eum super cor tuum, sicut Virgo Beata ferebat super cor suum. Non recedat ab ore, non a corde, nec ab opere, sed in omnibus operibus praesentem aspicias, et omnis labor levis erit tibi.
Quarto Christi persecutio fuit magna propter suam gratitudinem, quia ipse erat puer gratiosus, totus suavis et dulcis, pius et mansuetus, ut dicere poterat Ioh. XXXI.: Ab infantia mecum crevit miseratio, [22] propterea portabatur Deo duce per desertum, per viam asperam gaudenter. Ps: Propter mansuetudinem et iustitiam deducet te mirabiliter dextera tua.[23] Certe mirabiliter, qui non solum ex ista fuga mortem evasit, sed et Scripturam implevit dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.[24] Ecce patet, quod sine causa rex Herodes persequebatur Iesum et innocentes. Nam temporales reges solent persequi eos, qui invadunt regnum eius. Sed de Christo dicit Leo papa in sermone: Quid turbaris Herodes in adventu Christi? Non enim quaerit temporale regnum, qui praestat aeternum. Secundo reges persequuntur eos, qui contra eorum voluntatem eliguntur ad regiam dignitatem, sic Saul persequebatur David, sed hoc Christus noluit, ut habetur Ioh. VI., cum populus vellet eum regem facere viso miraculo de quinque panibus, ipse fugit regium honorem.[25] Tertio reges persequuntur eos, qui dant consilium, auxilium, vel favorem contra regiam dignitatem, sed nec hoc fecit Christus, quia quaerentibus Iudaeis, utrum darent caesum Caesari, respondit: Reddite etc.[26] Sic igitur habetur, quod solus Herodes malitia persequebatur Christum.
Tertio considerandum est nostra salutaris instructio ex innocentium passionis executione, nam si Deus Pater non pepercit proprio Filio, sed in tenera aetate persequi permisit, nec eius matri, sed peregrinari voluit, nec pueris innocentibus, sed occidi permisit, putas, quod tibi parcit peccatis pleno. Multi solent dicere, quando infamantur se non tribulari, si, inquiunt, peccatum haberem, non dolerem talia [os 016. c. 12.] pati. Sed male dicunt, quia tunc potius deberent dolere. Considerent tales, quid nocuerat benedictus Christus, quid Beata Virgo, quid innocentes. Unde si sine causa tribularis sive a proximo, sive a filio, sive a viro, scias, quod ille est Herodes tuus, qui misit, ut occiderentur innocentes. Si non in persona, saltem in figura. Qui quia occidit infantes, modo torquetur. Innocentes autem sequuntur agnum cantantes canticum novum ante thronum Dei, qui pro nobis intercedant apud Christum, pro quo occisi sunt. Amen. [os 016. c 13.]
[1] Mt 2,16
[2] Sap 7,26
[3] Apc 14,5
[4] Ps 100,2
[5] Ps 36,37
[6] Ps 23,3
[7] Apc 14,4
[8] Mt 2,18
[9] Apc 14,1
[10] Gal 2,20
[11] I Pt 3,14
[12] Mt 5,10
[13] Mt 10,32
[14] Cf II Mcc 7,1
[15] I Mcc 9,10
[16] II Cor 9,7
[17] Hbr 11,36-37
[18] Ps 47,8
[19] Ps 2,2
[20] Ps 71,8
[21] Mt 2,14-15
[22] Iob 31,18
[23] Ps 44,5
[24] Mt 2,15
[25] Cf Ioh 6,1-15
[26] Lc 20,25