Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XIII.]

De sancto Stephano protomartyre II.
Sermo XIII.

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.[1] Actuum VI.c.

Ad gloriam beati Stephani protomartyris, qui Graece interpretatur 'corona', Hebraice vero 'vitae norma', quia fuit principium et corona martyrum. Fuit denique Stephanus sequentibus se forma factus; pro Christo primo passus et gratia ac fortitudine plenus. [os 013 c 01] Unde differentia plenitudinis gratiae est quadruplex, scilicet:

Prima namque differentia plenitudinis gratiae divinae dicitur plenitudo supereffluentiae, et illa fuit in Christo, qui est caput Ecclesiae Catholicae. Et effluit super alios omnes, sicut fons scaturiens, de quo Ioh. I. dicitur: Vidimus eum plenum gratia et vita.[2] Et iterum: De cuius plenitudine nos omnes accepimus.[3] Habuit tantam gratiam anima Christi, quantam creatura capere non potuit. Iuxta illud Ioh. III.: Non ad mensuram datus est ei Spiritus Sanctus.[4] Et talem plenitudinem non habuit Beata Virgo Maria, ad quam dixit angelus: Ave gratia plena![5], nec beatus Stephanus, de quo dicitur: Stephanus plenus gratia et fortitudine.[6], nec apostoli in die Penthecostes, de quibus dicitur Actuum II.: Repleti sunt Spiritu Sancto.[7]

Secunda igitur differentia gratiae plenitudinis est specialis praerogativae, quando aliqua pura creatura dono Dei sic privilegatur, ut habeat omnes virtutes, quae non solum ipsam custodiant a mortali peccato, sed etiam a veniali. Et haec gratia erat in Maria, ad quam angelus ait: Ave gratia plena![8] Hieronymus: Ceteris gratia prestatur per partes Mariae, vero se totam infudit plenitudo gratiae, ideo mater gratiae dicitur.

Tertia differentia plenitudinis gratiae est notabilis abundantiae, et illa fuerunt pleni apostoli in die Penthecostes, cuius effectus est, quod nullum peccatum mortale admittit, et magnum habet ardorem ad bona opera. Ista quoque gratia fuit plenus beatus Stephanus. Act. VII.: Iudaei non poterant resistere Spiritui et sapientiae, qui loquebatur in eo.[9] Ita, quod impleretur in ipso, quod dixerat Salvator Lucae XXI: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.[10] Et Math. X.: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.[11]

Quarta [os 013. c. 02] differentia plenitudinis gratiae est totalis sufficientiae. Et hanc unusquisque habet electorum intantum, quod sibi sufficit ad salutem. Et sic Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel.[12] Lu. I. Similiter Elisabeth repleta est Spiritu Sancto, et exclamavit dicens: Benedicta tu in mulieribus et benedictus etc.[13] Beatus autem Stephanus fuit plenus Spiritu Sancto, de quo dicitur: Stephanus autem plenus gratia et fotitudine etc.[14] In quibus quidem verbis sanctus martyr Stephanus a tribus specialiter commendatur, scilicet:

Primo dixi, quod beatus Stephanus commendatur a gratiae nobili plenitudine, cum dicitur Stephanus autem plenus gratia. Quae quidem est tam praetiosa res, quod omnes thesauros mundi excellit in sui comparatione.

Quattuor enim sunt genera bonorum pretiosorum. Primum corporalium, inter quae praecipuum est vita, quae tam pretiosa est, quod homo propter ipsam redimendam vel prolongandam omnia bona sua daret. Iuxta illud Iob II.: Omnia, quae habet homo dat pro anima sua.[15] Secundum bonum invisibilium, inter quae praecipuum est sapientia. Prover. VIII.: Infinitus enim thesaurus est.[16] Tertium bonum spiritualium, inter quae praecipuum est natura angelica. Sed profecto maior est pretiositas gratiae divinae corporalium bonorum, immo est ipsa pretiosa vita hominis. Cuius ratio est, quia sancti martyres magis voluerunt amittere omnia bona terrena ac propriam vitam, quam divinam gratiam. Et hoc est, quod docet Christus Mat. X.: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.[17] Item melius est esse in gratia, quam habere magnam sapientiam, sicut Aristoteles. Similiter melius est habere gratiam, quam esse angelus sine gratia, sicut [os 013 c. 03] daemones. Postremo melius est desiderare fore in gratia, quam desiderare fore aequalem Deo. Melius siquidem fuisset Lucifero appetere gratiam, quam Dei aequalitatem. Unde tanti doni Dei pretiositatem ut melius intelligamus, perscrutemur eius quidditatem. Quam quidem tripliciter declarare possumus:

Primo dixi, quod divinae gratiae quidditatem possumus declarare diffinitione. Nam secundum Bonaventuram super II. dist XXVI. ad litteram gratia secundum quadruplicem respectum quadrupliciter diffinitur. Primo gratia consideratur, quo ad suum principium, scilicet Deum. Et sic gratia est divinae misericordiae donum, per quod bonae voluntatis est exitus. Secundo quo ad suum subiectum consideratur, et sic secundum Augustinum: Gratia est lux animae faciens hominem peccatum suum agnoscere, et Deum super omnia diligere, et illi firmiter adhaerere. Tertio quo ad suum oppositum considerata: gratia est animae iustificatio et peccatorum remissio. Quarto quantum ad suum effectum considerata: gratia est titulus victoriae, robur perseverantiae, dispositio profectus, et aeterni regni unica causa.

Ex quibus omnibus elicitur una communis ipsius gratiae diffinitio, quae est ista: Gratia est quidam animae nitor a Deo immediate creatus, et creaturae rationali infusus, dignum faciens vita aeterna.

Dicitur primo nitor seu splendor animae, qui ipsam illuminat et dirigit in suis actibus, sine quo anima non potest cognoscere suam fragilitatem; Domini maiestatem, poenae acerbitatem et caelestis patriae iocunditatem. Sicut enim hominis oculus sine lumine non videt, sic anima sine gratia. Hic vero splendor sic illuminat eam, quod mille soles ita illuminare non possent.

Dicitur secundo a Deo immediate creatus, quia si tota caelestis curia angelorum ac etiam Beata Virgo vellent creare unam gratiam alicui, non possent. Tamen a Deo impetrare possunt, quia gratiam et gloriam [os 013. c. 04] dabit Dominus et non alius.

Dicitur tertio creaturae rationali infusus, quia gratia nusquam habet locum, nisi in creatura rationali; puta angelo et homine. Unde nec in vestibus consecratis, nec in calicibus materialibus, vel in in lapidibus Ecclesiae; immo nec in aqua baptismatis realiter gratia continetur, licet per illud sacramentum infundatur gratia.

Dicitur quarto dignum faciens vita aeterna. Nam sine hoc Dei dono nec carnis maceratio, nec elemosynarum largitio, nec martyrii perpessio est Deo accepta, ut concludit Apostolus I. ad Cor. XIII.: Magnas igitur gratias agamus Deo nostro, qui tali dono dignatus est nos dotare ex sua bonitate.[18] II. Petri I. Maxima et pretiosa donavit nobis, ut per hoc efficiamur divinae consortes naturae.[19]

Secundo quoque quidditatem gratiae possumus declarare divisione. Nam gratia dicitur tripliciter. Uno modo generaliter, et sic gratia est adiutorium divinum creaturae gratis impensum. Sine hac gratia nihil possumus facere, nec in esse durare, iuxta illud I. Cor. XV.: Gratia Dei sum id, quod sum.[20] Igitur omne bonum sive temporale, sive corporale, sive spirituale dicitur gratia, quia gratis datum a Deo. Apostolus: Quid habes, quod non accepisti.[21]

Secundo modo dicitur gratia specialiter et sic dicitur gratia 'gratis data', qua se vel alios praeparat homo ad suspiciendum Spiritus Sancti donum. Huius gratiae proprietas est revocare liberum arbitrium a malo et excitare ad bonum, sine qua nullus praeparat se ad salutem. Iuxta illud Ps.: Misericordia eius praeveniet me.[22] Et II. ad Corinth. III.: Non quod sufficientes sumus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed nostra sufficientia ex Deo est.[23] Nam sicut artifex primo solus instrumentum operatur, postea non solus, sed per instrumentum operatur. Sic Deus primo bonam voluntatem in homine solus operatur, sed postea per voluntatem et gratiam operatur salutem. Unde Bernardus: [os 013 c. 05] Deus tria haec, scilicet bonum cogitare, velle et perficere operatur in nobis. Primum sine nobis, secundum nobiscum, tertium vero per nos facit.

Omnis igitur salus hominis a gratia est, et a libero arbitrio, principalius tamen a gratia, ut quicumque nostrum salvabitur Deo in aeternum, gratias agere non cesset. Sed quaerit Bernardus libro De gratia et libero arrbitrio: Quid agit liberum arbitrium? Breviter respondeo. Tolle liberum arbitrium, et non est, quod salvetur, tolle gratiam, et non est, quo salvetur, opus hoc sine duobus effici non potest. Uno, a quo fit, alio, cui fit, nec dare illam, nisi Deus, nec capere valet, nisi liberum arbitrium. Ideo dicit Augustinus: Cum coronat Deus merita nostra, nihil aliud remunerat, quam sua munera. Hinc Gregorius XI. libro Moralium: Superna pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut subsequente quoque nostro libero arbitrio bonum, quod iam appetimus agat nobiscum, quod tandem per impensam gratiam in extremo iudicio ita remunerat in nobis, ac si solum processisset ex nobis.

Tertio modo gratia dicitur proprie, scilicet donum datum divinitus ad merendum: sine qua nullus homo potest mereri nec in bono proficere, nec ad gloriam pervenire. Quam ut dicit glossa in Clementina extra De summa trinitate et fide catholica super illis verbis: "informans gratia" Multi theologi dicunt idem in re habitum gratiae et charitatis, tum quia charitas et gratia habent easdem operationes. Tum quia dicit Augustinus XV. De trinitate loquens de charitate, quod nullum est isto dono excellentius, sed omni dono distincto a gratia ipsa est excellentior, tum etiam, quia si distinguerentur, possent a Dei virtute separari, et sic aliquis esset Deo gratus et non carus, et econtrario. Alii vero dicunt, quod gratia est habitus, qui fundatur in essentia animae, charitas vero est alius habitus, qui fundatur in voluntate, et ita tenet Thomas prima secundae q. CX. art. IV. Et ideo magnas agamus gratias Clementissimo Deo, qui tale donum totiens, quotiens requirimus paratus est nobis dare sine ullis meritis. Dicamus igitur in omni opere nostro: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum [os 013. c. 06] et terram.

Tertio quidditatem gratiae possumus declarare similitudine, qua quidem licet multis rebus necessariis et utilibus assimiletur, tamen ad praesens de multis pauca referamus. Primo gratia assimilatur aquae vivae Ioh. IV.: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo, non sitiet in aeternum.[24] Unde Iesus in die magno festivitatis clamabat dicens: Si quis sitit, veniat et bibat, et de ventre eius fluent aquae vivae. [25] Sicut aqua satiat hominis sitim, sic gratia Dei appetitum terrenorum, quia appetitus hominis est insatiabilis temporalibus. Bene enim satiatus erat, qui dicebat: Habentes alimenta et quibus tegamur his contenti sumus.[26] Secundo assimilatur lumini, de quo Ioh. III.: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras.[27] Erant enim opera eorum mala. Sicut in lumine videntur alba et nigra, sic per gratiam cognoscuntur bona et mala. Tertio assimilatur igni gratia, de quo Lucae XII.: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat.[28]

O Deus piissime, quam copiose accendisti hunc ignem, effundisti hanc aquam, oriri fecisti hunc solem omnibus, et ecce non est, qui incalescat, qui bibat, qui videat! O fatuitas humana, o deceptio diabolica manifesta ad hoc donum Dei se non praeparare. Unde ipsa gratia conquaeri potest et dicere: Ecce praesto sum, et non est, qui me recipiat.[29] Dicit enim Anselmus: Homo non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia homo non accipit. Hic Augustinus libro De poenitentia: Semper praesto est gratia, si non fuerit repulsa. Deus quod suum est, semper inspirat, si est, qui recipiat. Apoca. III.: Ego sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, introibo scilicet per gratiam.[30] Sicut enim sol est communis omnibus, sic lumen gratiae. Iuxta illud Iob XXV.: Super quem non fulget lumen eius.[31] O quam copiose irradiaverat beatum Stephanum hoc lumen, qui omnibus ipsum intuentibus apparebat; ideo dicebatur plenus gratia. [os 013. c. 07]

Secundo beatus Stephanus ex thematis verbis commendatur a costanti fortitudine cum dicitur plenus fortitudine. Unde secundum sanctum Thomam super III. Ethicorum c. XVI. ad virtuosam fortitudinem tria requiruntur, scilicet

Primo namque ad virtuosam fortitudinem requiritur ratio, ut sciat, quid facit, vel quid patitur. Sicut enim qui operatur bonum per ignorantiam, licet appareat bonus vel virtuosus, non tamen est. Sic qui operatur opera fortitudinis per ignorantiam, non est vere fortis. Sicut insipiens vel fatuus quandoque operatur opus fortitudinis vel patitur aliquid arduum, non tamen est vere fortis. Duplex enim est actus fortitudinis, scilicet aggredi et sustinere, diversimode(?) tamen, quia ante actum fortitudinis est aggredi, in actu vero est sustinere. Et sustinere est perfectius, quam aggredi, quia difficilius est moveri a praesentibus, quam futuris, sed aggredi habet se respectu futuri, sustinere vero respectu praesentis.

Secundo ad veram fortitudinem requiritur electio, ut ex libera voluntate opus virtuosum aggrediatur vel sustineat. Nam si quis opus fortitudinis non ex electione faceret, sed ex passione, puta ex ira, non diceretur opus fortitudinis.

Tertio ad fortitudinem virtuosam requiritur finalis intentio. Unde si quis eligit actum fortitudinis propter honores mundi, vel propter poenam, quae proponitur ei a rectoribus civitatum, non dicitur vere fortis. Ideo vere fortis est ille, qui licet sit debilis viribus corporis, tamen fortiter et constanti proposito aggreditur bonum opus; et fortiter sustinet onus illius. Hinc Gregorius in VII. Moralium dicit: Iustorum quippe est fortitudo carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, delectationem praesentis vitae extinguere, huius mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, [os 013. c. 08] contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare. Haec ille.

De istis dicitur per prophetam: Vae, qui potentes estis ad potandum vinum, et viri fortes ad miscenda ebrietatem![32] Isti enim dicunt illud Iob VI.: Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patientis agam?[33] Sed sancti patres, ut dicit Augustinus, inspiratione divina fecerunt et sustinuerunt, quae naturaliter fuerunt impossibilia. Quod confirmat amplius Ro. VIII.: Ipse Spiritus coadiuvat infirmitatem nostram.[34] Et ad Phil. IV.: Omnia possum in eo, qui me confortat.[35] Et Proverb. XVIII.: Spiritus viri sustentat imbecillitatem eius.[36] Quod petebat Ps. dicens: Spiritu principali confirma me![37] Nam qui hoc spiritu confirmati fuerint (ut dicit Esa. Qui confidunt in Domino[38]), mutabunt fortitudinem. Sic beatus Stephanus hoc spiritu confortatus fuit, ideo viriliter certavit et superavit. Iuxta illud Sap. X.: Certamen forte dedit illi, ut vinceret.[39]

Unde legitur Act. VI. et VII. ca. eius fortitudo sic: Crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo, quod viduae eorum despiciebantur in ministerio quotidiano.[40] Quod dupliciter intelligitur: aut quia non admittebantur ad ministerium, aut nimis gravabantur. Quod audientes apostoli congregaverunt multitudinem discipulorum, et dixerunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis.[41] Glossa: Quia meliora sunt fercula mentis, quam dapes corporis. Considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem, plenos sapientia et Spiritu Sancto, quos constituamus super hoc opus.[42] Glossa: Ut ministrent et ministrantibus praesint, nos vero orationi et praedicationi inflantes erimus. Et placuit sermo omni multitudini, et elegerunt septem, quorum primus fuit beatus Stephanus. [os 013. c. 09] Et adduxerunt apostolos, et imposuerunt super eos manus. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.[43]

Invidentes enim perfidi Iudaei triplici modo eius fortitudinem agressi sunt, scilicet disputatione, testium adductione et tormentorum illatione. Et in qualibet pugna adiutorium sibi de caelo datum est. In prima datus est Spiritus Sanctus, qui facundiam ministraret. In secunda vultus angelicus, qui falsos testes terreret. In tertia visus Christi, qui martyrem confortaret.

Cum igitur beatus Stephanus multa signa faceret, et populo praedicaret, Iudaei primum bellum cum eo inierunt, ut eum per disputationem converterent. Surrexerunt quidam de synagoga libertinorum et Cyrenensium a Cyrene civitate, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano.[44] Ecce primum bellum. Deinde subiungit triumphum. Et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur.[45] Ecce adiutorium Dei.

Videntes per hunc modum non posse ipsum superare ad secundum modum se callide converterunt, ut per falsos testes superarent. Submiserunt enim duos falsos testes, qui eundem de quadruplici blasphemia accusarent in concilio, scilicet de blasphemia in Deum, in Moysen, in legem et in templum. Ecce secundum proelium. Et intuentes in eum omnes, qui sedebant in concilio, videbant faciem eius tamquam faciem angeli.[46] Ecce auxilium Dei.

Et cum excusaret se de obiectis rationabiliter, ut patet in Actibus apostolorum, deinde assumunt tertiam pugnam contra eum, ut saltem tormentis superarent. Quod cum vidisset, beatus Stephanus, tripliciter voluit eos corrigendo revocare, scilicet pudore, timore et amore.

Primo ipsos corrigebat pudore dicens: "Dura cervice et incircumcisis cordibus vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri ita et vos, quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti, et occiderunt eos , qui annunciabant de adventu Iusti. Audientes haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant [os 013. c.10] dentibus in eum.[47]

Secundo ipsos corrigere voluit timore, quia dicitur: Cum esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et ait: Ecce video caelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei,[48] quasi paratus eos perdere. Ideo continuerunt aures suas et impetum fecerunt in eum.

Tertio correxerit eos amore, dum pro eis flexis genibus oravit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum.[49] O fortissime Christi miles, o innocentissime tiro, quem nec instantia, nec saevitia, nec mortis tolerantia a veritate avertere potuit! Hic est exemplum omnium Christum sequentium, qui primus per mortem secutus est Christum Dominum.

Tertio beatus Stephanus in praemissis thematis verbis commendatur a miraculorum multitudine, cum dicitur: Faciebat prodigia et signa magna in populo.[50] Quae autem fuerunt illa signa, scriptura in speciali non explicat, sed in generali. Credendum tamen, quod mundabat leprosos, illuminabat caecos, curabat infirmos, et suscitabat mortuos. Illa enim, quae praeter consuetum naturae ordinem fiunt, divinitus dicuntur 'miracula'. Quaedam enim sunt mira, sed non miracula, sicut admiramur aliquid, cum effectum videntes causam ignoramus. Et quia eadem causa, a quibusdam cognita est et a quibusdam non, ideo illi non mirantur, qui causam cognoscunt, sed illi, qui ignorant. Sicut astrologus non miratur eclypsim solis, quia cognoscit eius causam, ignorans autem illius causam miratur.

Vera autem miracula illa sunt, cuius effectus non natura, sed solus Deus est. Horum autem miraculorum diversi sunt gradus et ordines, ut dicit Thomas libro III. Contra gentiles c. CI. Nam summum gradum inter miracula tenent, in quibus aliquid fit a Deo, quod natura numquam facere potest, sicut quod duo corpora sint similia, et quod virgo pariat, aut quod sol retro cedat aut stet, et mare dividatur. Secundum autem gradus in miraculis tenent illa, in quibus Deus aliquid facit, quod natura facere potest, sed non per illum ordinem. Opus enim [os 013. c. 11] naturae est, quod aliquid animal vivat, videat et ambulet. Sed quod post mortem vivat, post caecitatem videat, post debilitatem claudus ambulet, hoc natura facere non potest, sed Deus miraculose operatur. Tertius vero gradus miraculorum est, cum Deus facit, quod consuetum est fieri operatione naturae, tamen absque principiis naturae operantibus, sicut cum a febre curabili per naturam curatur quis virtute divina.

Unde dicit idem sanctus Thomas prima parte q.CV. art. VII., quod ad miraculum tria requiruntur. Primo, quod excedat facultatem naturae. Secundo, quod fit rarum, quia quod est usitatum, nullus miratur, ut solem oriri, et segetes multiplicari de paucis granis. Sed multiplicatio quinque panum fuit miraculum[51] Ioh. VI., quia rarum. Tertio, quod habeat causam omnibus occultam. Sic fuit in visione beati Stephani, qui vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris virtutis Dei.

Circa quam visionem diversae sunt doctorum opiniones. Quidam enim dicunt, quod illa visio fuit mentalis tantum et non corporalis, ita quod ex gratia speciali fuit concessum Stephano videre non solum Christi humanitatem, sed etiam divinitatem. Sicut et Paulo apostolo, de quo dicit Augustinus: Ad paulam de videndo Deum, quod Paulo fuit concessum videre divinam essentiam eo, quod erat doctor gentium, et Moysi, qui fuit doctor Iudaeorum. Et hoc videtur dicere quaedam glossa super locum istum, quae talis est: Quidam electorum adhuc in hac vita detenti mundato cordis oculo videre meruerunt gloriam Dei, ut hic Stephanus et Paulus ad tertium caelum raptus.

Sed hoc dictum non videtur sufficiens, quoniam, ut dicunt doctores visio divinae essentiae non est concessa alicui in vita praesenti utenti sensibus exterioribus, nisi huiusmodi Christo. Unde et Paulus non dicitur Deum sic vidisse, nisi in raptu ab istis sensibus exterioribus, Stephanus autem non fuit tunc raptus a sensibus, sed magis utens eisdem, quia loquebatur Iudaeis audientibus.

Alii igitur opinantur, quod visio Stephani fuit imaginaria, ita quod in eius imaginatione fuerunt effigies divinitus formatae ad repraesentandum [os 013. c. 12] Deum, et hominem Christum, sicut loquitur de Esa. c. VI., quod vidit Dominum sedentem super solium excelsum, [52] et mente cognovit significatum illius. Ita et Stephanus habuit visionem imaginariam, et agnovit significatum illius repraesentationis. Et sic quantum ad hoc fuit illa visio non solum imaginaria, sed etiam mentalis, et non est dubium, quin potuierit sic fieri. Sed ex modo loquendi Scripturae videtur, quod fuerit visio corporalis, quia dicitur: Intendens in caelum vidit gloriam Dei.[53]

Alii ergo dixerunt, quod visus Stephani fuit a Deo intantum fortificatus, quia vidit Iesum existentem in caelo empyreo caelos acutie visus penetrando. Sed istud non videtur verum, quia sic visus fuisset extra mittendo et non intus suspiciendo ab obiecto, quod improbat Philosophus. libro De sensu et sensato. Propter quod secundum Lyram super hunc locum videtur dicendum, quod a corpore Christi existentis in caelo fuit immutatus oculus Stephani ad visionem humanitatis Christi. Nam in potestate eius est, quod corpus sic videtur a longe, sicut de prope, et sic forte est, de quolibet alio glorioso corpore. Sicut in potestate eius est, ut immutet visum, et videatur in propria vel in aliena effigie, deitatem vero videre non potuit isto modo, sed in visione imaginaria in aliqua effigie, quam cognovit, quod non erat ipsa deitas, nisi tantum repraesentative. Et huic modo videndi concordat Littera, cum dicit: Ecce video caelos apertos.[54]

Si igitur visio Stephani fuit corporalis, tunc tria ibi fuerunt miracula. Primum quia vidit caelos apertos, quod secundum Lyram intelligendum est non, quod caeli fuerunt divisi, cum sint incorruptibiles, sed quia sic clare vidit ac si nullum esset obstaculum intermedium. Secundum miraculum fuit, quia vidit Iesum in gloria Patris, cum secundum naturam impossibile sit, ut corpus glorificatus in sua gloria ab oculo corporali non glorificato videri possit. Tertium miraculum fuit, quia cum corpus Christi sit in caelo empyreo videndo, ipsum vidit ultra caelum sidereum, aereum et crystallinum, impossibile est autem ad tantam distantiam videre corporaliter.

O quam dulce, o quam iocundum fuit gloriosum [os 013. c. 13] Christum cum mortali oculo et ad horam pro ipso morituro videre! O quam beati oculi, qui Christum meruerunt videre in mortali corpore! Sed profecto beatiores, qui viderunt in immortali. Unde Iudaei audientes dicentem, quod Iesum videret stare ad dextram Dei, impetum fecerunt in eum, et proicientes eum extra civitatem lapidabant, quasi secundum legem agere arbitrantes, quae blasphemum extra castra mandabat lapidari. Et illi duo falsi testes, qui in eum primo lapidem debebant mittere secundum legem deposuerunt vestimenta sua, ne illius tactu inquinarentur. Et ut expeditio res essent ad lapidandum, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, postea vocatus est Paulus, qui etiam sententiam capitalem portaverat super ipsum, ut ipse dicit in Actibus apostolorum. Cum autem eos nec pudore, nec timore posset beatus Stephanus revocare, coepit eos amore revocare. An non eximius amor fuit, quem eis ostendit, quando pro se et ipsis oravit? Pro se, ne eius passio prolongaretur et ipsi maiori culpa involverentur, pro ipsis vero, ne peccatum imputaretur.

Lapidabant ergo Stephanum invocantem et dicentem: Domine Iesu, suscipe spiritum meum![55] Pro se stando oravit, in hoc imitatus magistrum, qui oratione commendavit Patri spiritum, et pro inimicis flexis genibus dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum![56] O beate Christi discipule, quam bene didiceras a magistro lectionem orationis, qui dicebat: Precor, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt![57] Tu enim, sancte diacone, lapidatus, vulneratus, cruentatus non dicebas: "Heu morior sine causa mortis, heu morior tam sapiens, heu quomodo amitto iuventutem meam, amicos et bona mea." Sed quid? Domine, accipe spiritum meum![58] Et: Ne statuas illis hoc peccatum![59] Cur sic orabas, et mortem amaram tam patienter tolerabas? Profecto ideo, quia mercedem tuae passionis Christum Dominum iam videbas, propter quem lapides torrentes tibi dulces fuerunt. Unde dicitur: Et haec cum dixisset, obdormivit [os 013. c. 14] in Domino.[60]

Facta est autem lapidatio beati Stephani eodem anno, quo Dominus ascendit in caelum, tertia die proximi mensis Augusti. Sanctus Gamaliel et Nicodemus, qui erant pro Christianis in omnibus conciliis Iudaeorum, sepelierunt eum in agro Gamalielis, et fecerunt planctum magnum super eum. Et facta est magna persecutio in Hierusalem intantum, quod omnes Christiani praeter apostolos, qui erant fortiores per totam Iudeam dispersi sunt. Iuxta quod Dominus praeceperat eis dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.[61] Post cuius mortem (ut refert Augustinus), meritis ipsius septem mortui sunt resuscitati, et alii a diversis infirmatibus curati. Bene ergo de eo dicitur: Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.[62]

Rogemus igitur ipsum, ut per merita suae innocentis passionis intercedat pro nobis apud dilectum Dominum suum et nostrum Iesum Christum, pro cuius amore mori elegit, quem et vidit regnantem cum Patre et Spiritu Sancto in saecula.


[1] Act 6,8

[2] Ioh 1,14

[3] Ioh 1,16

[4] Ioh 3,34

[5] Lc 1,28

[6] Act 6,8

[7] Act 2,4; Act 4,31

[8] Lc 1,28

[9] Act 6,10

[10] Lc 21,15

[11] Mt 10,20

[12] Lc 1,68

[13] Lc 1,28

[14] Act 6,8

[15] Iob 2.4

[16] Sap 7,14

[17] Mt 10,28

[18] Cf I Cor 14,14

[19] II Pt 1,4

[20] I Cor 15,10

[21] I Cor 4,7

[22] Ps 58,11

[23] II. Cor 3,5

[24] Ioh 4,13

[25] Cf Ioh 4,14

[26] I Tim 6,8

[27] Ioh 3,19

[28] Lc 12,49

[29] Cf Lc 18,30

[30] Apc 3,20

[31] Iob 25,3

[32] Is 5,22

[33] Iob 6,11

[34] Rm 8,26

[35] Phil 4,13

[36] Prv 18,14

[37] Ps 50,14

[38] Ps 124,1; II Mcc 8,18

[39] Sap 10,12

[40] Act 6,1

[41] Act 6,2

[42] Act 6,3

[43] Act 6,8

[44] Act 6,9

[45] Act 6,10

[46] Cf Act 6,11-15

[47] Cf Act 7,51-54

[48] Cf Act 7,55

[49] Act 7,59

[50] Act 6,8

[51] Cf Ioh 6,11

[52] Cf Is 6,1

[53] Act 7,55

[54] Act 7,55

[55] Act 7,58

[56] Act 7,59

[57] Cf Lc 23,34

[58] Act 7,58

[59] Act 7,59

[60] Act 7,59

[61] Mt 10,23

[62] Act 6,8