[Osvaldus de Lasko, Sermones de sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XI. De nativitate Domini]
De eadem festivitate et nativitate Domini nostri Iesu Christi
Sermo XI.
Parvulus natus est nobis et filius datis est nobis et factus est principatus super humerum eius[1] Haec verba originaliter scribuntur Esa. IX. cap.
Ad gloriam nati regis Christi, de cuius hodie pia nativitate ecclesia solemnizat rationabiliter dicuntur praemissa verba. Nam sanctus propheta Esaias divina illustratione praevidit Dominum maiestatis nasciturum in forma puerili. Cui congratulans dicit: Parvulus natus est nobis etc. Cui congaudendum est etiam nobis triplici ratione scilicet:
- Primo ratione prolis
- Secundo ratione matris
- Tertio ratione utilitatis.
Primo itaque congaudendum est nobis prophetae in hac die ratione prolis, quia ille Altissimus Dei Filius aeternaliter et ineffabiliter a Patre Aeterno genitus, hodie nobis ex Matre temporaliter est natus, quem praedicaverunt prophete, desideraverunt patriarche. De Abraham namque dicit Salvator, Iohannis VIII..: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem[os 011. c. 01.] meum vidit,[2] scilicet in ipsum et gavisus est. De Esaia vero quid dicam, ipse suum desiderium sic de hac pia nativitate exclamat, scilicet LXIV. ca.: Utinam driumperes caelos et discenderes[3]. Hunc profecto diem ideo eundum expectabat miser Adam cum sua posteritate teste Domino Lu. X: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis exaudire que vos auditis etc.[4]
Cuius ratio est quia ex Christi nativitate honor maximus subsecutus est humanae naturae. Homo autem de honore naturaliter gauder sic legitur de Tito, quod cum audisset fratrem suum Vespasianum in obsidione Hierusalem electum in imperatorem, incidit prae gaudio in infirmitatem. Sic nos quoque debemus gaudere, quia non in imperatorem terrenum sumus per hanc Christi nativitatem electi, sed in filios Dei. Iuxta illud Ioh. I.: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius.[5] Augustinus super Ioh.: Deus factus est homo ut homo fieret Deus. Idem super Ps: Factus est particeps suae mortalitatis, ut homo fieret particeps suae divinitatis. Hinc etiam Anselmus libro Cur Deus homo: Homo in creatione ad imaginem maior honor in incarnatione, ut ipse suscepit imaginem nostram, iam sumus heredes Dei et coheredes Christi. Gaudeamus igitur et exsultemus et demus gloriam Deo, quia venerunt nuptie agni.[6] Apoc. XIX.
Secundo gaudendum est nobis hodie ratione piae Matris. Dicit enim Thomas III. parte Summae XXXI. ar. IV. q. ’Filius Dei’: Nasci voluit de femina propter tria. Primo propter nobilitatem conditionis nostrae, unde Augustinus libro LXXXIII. ’Quaestionum’: Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere, nam quia sexus masculinus nobilior, quam femineus, ideo humanam naturam in masculino sexu assumpsit. Quia vero sexus femineus liberandus erat, hinc apparet, quod vir ille de femina natus, ne igitur sexus femineus tanquam vilior contemneretur, de femina natus est. Augustinus De agone Christiano dicit: Nolite vosipsos contemnere [os 011. c. 02]
viri filius Dei virum suscepit. Nolite vosipsas contemnere feminae, Filius Dei natus est de femina. Secundo nasci voluit de femina propter incarnationis veritatem. Hinc Augustinus in epistula contra Volusianum: Si Omnipotens Deus hominem utcumque formatum non ex materno utero crearet: sed repentinum inferret aspectibus, nonne opinionem confirmaret erroris, ut hominem verum nullo modo crederetur assumpsisse, ut cum omnia mirabiliter facit, auferret, quod misericorditer fecit. Tertio Dei Filius de Virgine nasci voluit ptopter humanae generationis perfectionem. Nam primus homo productus est ex limo terrae sine viro et femina. Eva de viro sine femina, alii ex viro et femina, Christo vero quasi proprium relinquitur, ut nascatur ex femina sine viro et sine dolore, iuxta illud Lu. II.: Peperit filium suum primogenitum[7] sine dolore, quin immo cum ingenti gaudio.
Tertio quoque gaudendum est nobis hodie ratione humanae utilitatis. Nam sanctus angelus in praesentia divinitatis astando didicit hoc gaudium utilitatis, et nobis annunciavit dicens: Annuncio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator. Unde Bernardus in hodierno sermone: Quid tam necessarium perditis, quid tam optabile miseris, quid tam utile desparatis? Nihil ita necessarium est perditis sicut redenptio, nihil ita optabile miseris, sicut consolatio, nihilita necessarium desperatis, quam redemptio, liberatio et salvatio. Gaudeant hodie esurientes, quia manna de caelo descendit, gaudeant sitientes, quia de vinea caeli vitis vera erupit vinum gratie praestans, gaudeant aegrotantes, quia hodie oleum effusum est sanans vulnera aegrotantium, gaudeant morientes, quia hodie vita nata est in mundum. Hinc Leo papa in in sermone hodierno: Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis letitiae communis est ratio. Exsultet iustus, quia invitatur ad veniam, animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Unde haec intelligens canit Ecclesia sancta: Grates nunc omnes [os 011. c. 03.] reddamus Domino deo, qui sua nativitate nos liberavit de diabolica potertate. De cuius nativitate didicit propheta Esa.: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis.[8] In quibus quidem verbis tria insinuat salutis documenta ad honorem nati regis ipsius gratia declaranda, scilicet:
- Primum nati regis humilitatem imitandam, ibi: Parvulus natus est nobis
- Secundum Dei Patris charitatem stupendam, ibi: et filius datus est nobis
- Tertium nostri redemptoris potestatem mirandam, ibi: et factus est principatus super hu. etc.
Primum salutis documentum declarandum dixi, quod ad honorem regis Christi Esaias insinuat in praetactis verbis ipsius nati regis humilitatem, cum dicit: Parvulus natus est nobis. Non dicit, quod adultus sive adolescens, sed parvulus. Cuius quidem humilitas declaratur ex tribus, scilicet:
- Primo ex parva civitate
- Secundo ex angusta locatione
- Tertio ex parva formae dispositione.
Primo quidem humilitas Christi imitanda declarabitur ex parva civitate Betlehem, quam elegit ad nascendum. De cuius parvitate dicitur Micheae V.: Et tu Betlehem terra Iuda parva es in milibus Iuda.[9] Secundum Raynerium in Summa tit. De incarnatione, c. XXX.: Christus quattuor civitates elegit, scilicet Nazareth, Betlehem, Hierusalem et Romam. In Nazareth conceptus fuit, in Betlehem natus, in Hierusalme passus, in Roma capit ecclesiae statuit.
Primo Christus concipi voluit in Nazareth propter extripandam elationem, nam superbi homines de hoc specialiter gloriantur, quod de civitatibus et curiis nobilibus oriuntur. Christus vero ut suam huilitatem ostenderet et illorum inanem gloriam reprimeret, contrarium fecit, quia in parva civitate voluit concipi et nutriti, ut Nazarenus vocaretur. Ioh. I.: Dicebat Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse, quasi interrogative et despective loquentes secundum unum sensum. Quasi diceret mirum esset, quod a Nazareth [os 011. c. 04] aliquid boni possit oriri. In Hierusalem autem noluit nasci, quia civitas erat regalis et sacerdotalis. Similiter noluit nasci in Roma, quia sicut dicitur quodam sernone Ephesini concilii: Si maximam Romam elegisset, civitatem propter potentiam civium mutationem orbis terrarum putarent. Si filius fuisset imperatoris, potestati utilitatem ascriberent. Sed ut utilitas Christi ostenderetur et divinitas eius cognosceretur orbem transformasse terrarum, pauperculam elegit matrem, pauperiorem civitatem et ignobiliorem patriam. Nam ut dicit Apostolus I. Cor. I.: Quae infirma mundi sunt, elegit Deus, ut confundat fortia.
Secundo Christus voluit in Betlehem nasci propter tres rationes. Primo propter implendam promissionem, ut scilicet prophetia Micheae impleretur, qui sic prophetavit: Et tu, Betlehem efferata ex te egredietur, qui sit dominator in Israel. Et similiter promissio facta David ex loco nativitatis Christi II. Reg. XXIII.: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei etc. Secundo propter verificandam interpretationem, quia dicit Gregorius: Betlehem domus panis interpretatur. Ipse autem ait Ioh. VI.: Ego sum panis vivus, qui de caelo desendi. Tertia ratio propter mysticam significationem, quia dicit Gregorius per humanitatem, quam assumpserat quasi in alieno nasceretur, non secundum potestatem, sed secundum naturam.
Tertio Christus elegit Hierusalem, ut ibi pateretur, et hoc duplici ratione. Prima est, ut ibi propter sui nobilitatem regni sedem constitueret, et templum Dei aedificaret, et sic Hierusalem esset simul civitas regalis et sacerdotalis. Sacerdotium autem et regnum Christi praecipue consumatum est in eius passione. Secundo elegit Hierusalem passioni propter nostram eruditionem, ne honorem in civitatibus nobilibus quaereremus.
Quarto Christus elegit Romam, ut ibi caput ecclesiae constitueret, ut inde fides per universummundum diffunderet. Et figura Danielis II.: Visionis Nabucodonosor in statua comminuta intelligeretur.[10] Et Christus Deus ab omnibus [os 011. c. 05.] cosagnosceretur. Iuxta illud Esa. XXVI.: Civitatem sublimem humiliabit et conculcabit eam pes pauperis, id est Christi, et gressus aegenorum,[11] id est Petri et Pauli. De quibus Leo papa in sermone de istis aostolis dicit: Isti enim sunt viri, per quos tibi Evangelium Christi Roma resplendunt. Et quae eras magistra erroris, facta es discipula veritatis. Hinc namque doctor veritatis in humilitate incipiens vitam continuavit, et se sequentibus imitandum ostendit, cum in ultima cena dixit: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Unde Augustinus libro De agone Christiano dicit: Quae superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur, et quae avaritia sanari potest, si paupertate Filii Dei non sanatur, quae iracundia sanari potest, si patientia Filii Dei non sanatur. Et infra: Erigat ergo spem suam genus humanum, et recognoscat naturam suam. Videat quantum bonum habeat in operibus Dei. Nolite vosipsas contemnere feminae, Filius Dei ex femina natus est. Nolite tamen amare carnalia, quia in Filio Dei nec masculusm nec femina sumus. Nolite amare temporalia, quia si bene amarentur, amaret ea homo, quem suscepit Filius Dei. Nolite timere contumelias et mortem et crucem, quia si nocerent homini, non ea pateretur, quem suscepit Filius Dei. Haec ille.
Secundo denique humlitas Christi imitanda declarabitur ex sui angusta locatione. Cum enim plenitudo temporis a Deo Patre diffiniti advenisset, ut suus unigenitus nasceretur ex Beata Virgine, tunc angustus faciebat describere universum mundum, ut sciret quot civitates, quot villae, quot homines sub Romano essent imperio. Ibat namque unusquisque ad principalem civitatem profitendum et censum reddendum. Ivit igitur etiam Ioseph cum Virgina Maria Dei Filium in utero baiulante. Et cum venissent ad Betlehem, quia pauperes erant, invenire hospitium non poterant. Tum, quia iam occupata earnt, tum quia inter inhonestos clamores et vitupera esse nolebant, ad diversorium domus intrabat Ioseph, [os 011. c. 06] ubi inhonesta videbat et audiebat, qui reversus dicebat Beatae Virgini: „Nobis aptum hospitium hic non est.” Et cum sanctus Ioseph malestaretur maxime propter Virginem Dei, scilicet thesaurum sibi commissum, consolatrix afflictorum Maria potuit sibi dicere: „O bone Ioseph, gaude in Domino et iocundare in Siritu, abiice tristitiam et praeparemur cu omni devotione ad videndum aculis nostris regem caeli, Dominum maiestatis, Salvatorem mundi! Ego novi ex prophetia Micheae, quod iste Dei Filius altissimi, quem baiulo in utero, qui caelum terramque regit in saecula, qui omnia creavit hoc, in Betlehem decet nasci. Et ex Spiritu Sancto intellexi, quod antequam oriatur Sol super terram, videbimus lumen verum, quod illuminat hominum corda. Ergo divertamur huc ad diversorium”, quod secundum Magistrum in Historia Scholastica erat inter duas domos aperimentum habens sub quo cives ad colloqendum conveniebant, vel secundum quosdam cum rustici ad forum veniebant, animalia ibidem ligabant.
Ubi sanctus Ioseph ligatis bove et asino secessit solito more ad orationem, praeparare se ad videndum Salvatorem. Cepit pia Virgo donum dulcedinis Spiritus Sancti cumulatius sentire elevata mente in Deum. Sicque usque as mediam noctem stante ecce Christus Dominus sine laesione matris exivit de utero Virginis. Quem cum vidiesset gloriosa Mater ante se iacentem et vagientem in terra, inenarrabili laetitia perfusa, mox prostrata adoravit humiliter iunctis manibus, capite inclinato dicens: Salve, mi dilecte nate, adoro te deum meum verum et vivum. O dilecte mi nate, o benedicte fili, gratias tibi ago, quia dignatus es ingredi in hanc vallem lachrimarum pro salute homineum. Te enim desiderabant reges, te exspectabant patriarchae, te praedicabant prophetae. Ad te suspirabat Adam cum sua omni posteritate”, ut patet in alterius anni sermone. Quem Virgo tandem cum reverentia recipiens et circumspiciens non [os 011. c. 07.] inveniens locum mundiorem, posuit in praesipium coram animalibus, quae statim cognoverunt suum dominum.
O humilitas stupenda! O paupertas admiranda! Filius pastoris nascitur et ei lectus praeparatur, filius caelestis imperatoris natus in praesepio collocatur. Et a mundanis et superbis ipsius humilitas et paupertas contemnitur. Unde Bernardus: Vide, quam pauper pro te factus est! Si rex, ubi aula, ubi thronus, ubi curia,ubi regalis familia? aula eius stabulum, thronus praesipium, familia bos et asinus! Idem: O homo, quod sollicitus es de regali aedificio, cum Deus tuus iacet in praesipio? Quid cogitas de precioso vestimento, cum Deus tuus indutus sit vili paniculo, quid laboras de clientum collegio, cum Salvator tuus iacet cum bove et asino? Unde sic sagittarii apponunt signum, et qui ad illud propius sagittat bravium ille reportat.
Sic Deus Pater salvandis apposuit humilitatem Filii sui, ut secundum suam humilitatem conformaremus nostram vitam. Ideo angelus pastoribus cum maxima claritate apparens hoc signum dedit dicens Lu. II.: Et hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum et positum in praesipio.[12] Est enim infans contra superbiam oris et locutionis, pannis insolutus contra superbiam in actu et habitu. De hoc signo dicit Ecci. XXXVI.: In nova signa immuta mirabilia.[13] Signa enim ostensa in nativitate immutata sunt in passione. Hic infans, ibi clamans, hic pannis insolutus, ibi vestibus spoliatus, hic reclinatus in praesipio, ibi affixus patibulo, hic ortus media nocte, ibi occisus in meridie, hic aeternus nascitur, ibi moritur.
Tertio Christi humilitas declarabitur ex parva formae dispositione, unde dicitur: Parvulus natus est nobis. Nam statim ut Virgo Maria consensit in annunciatione Deus homo factus est secundu animam gratia et virtutibus perfectissimus. Corpus vero illud sic formatum adeo parvum fuit, ut dicit Magister, quod obiectum [os 011. c. 08.] oculis vix videri potuisset. Quantum igitur ad quantitatem molis non statim productum est, sed successive, tam in utero, quam extra. Quod secundum Bonaventuram conveniens fuit propter tria. Primo propter legis universalis conservationem, quia Deus non operatur miraculose, ubi natura potest operaro, et quia natura poterat illud corpus successive ad perfectam quantitatem adducere. Virtus enim divina operatur immediate suos effectus miraculose. Ideo subito formavit illud corpus, quia natura non poterat facere, ut Virgo concipiet. Secundo propter fidei confirmationem, ut ostenderet se habuisse veram carnem et non fantasticam. Unde Augustinus in epistula ad Volusianum: Si nullas ex parvulo in iuventutem mutarentur aetates, nullos cibos, nullos eriperet somnos. Nonne opinionem confirmaret erroris, sciicet quod non haberet veram carnem. Tertio in aetate parvuli nasci voluit propter commendationem humilitatis, qui pro nobis cum sit excelsus Deus tam parvulus nasci voluit. Quias nam non miretur videre vagientem infantem insolutum pannis incunabula, de quo canit ecclesia: Vagit infans inter arta,/ conditus paesepia,/ membra pannis involuta,/ Virgo Mater alligat. Et manus pedesque crura stricta stringit facia.
Eamus igitur, charissimi mente in Betlehem, et videamus hoc verbum caro factum, et addiscamus aius humilitatem, quia nobis natus, nobis datus in exemplum, in remedium et in praemium. Si enim ipsius humilitatem didicerimus et fecerimus, omnem iustitiam implebimus. Iuxta illud Math. III.: Sic enim decet nos implere omnem iustitiam,[14] id est omnem humilitatem. Ad quam ipse idem docuit praedicens et dicens Mat. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.[15] Et ad Phil. II.: Exinanivit semetipsum formam servi accipiens,[16] nos autem implebimur virtute, si formam Domini nostri accipiamus. Hoc est: [os 011. c.09.] innocentes et humiles erimus. Quicumque non recipit regnum Dei, velut parvulus, non intrat in illud.
Secundum documentum declarandumad nati regis Christi honorem propheta Esaias in thematis verbis insinuat Dei Patris charitatem stupendam. Cum dicit: Et filius datus nobis, id est ad nostram utilitatem. Magna prorsus charitas apparuit Dei Patris erga nos hodie in Filii sui unigeniti nativitate, dum ille excessus Deus nobilissimus, potentissimus, altissimus, rex regum, dominus dominantium, immortalis, incommutabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, fons et origo omnis boni, creator et gubernator omnium entium dedit filium suum consuperbialem ad fletum, ad paupertatem, ad humilitatem. Iuxta illud ad Ro. VIII.: Proprio filio suo non pepercit Deus, sed nobis omnibus tradidit illum.[17] Et hoc est, quod ipse Salvator noster dicebat Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.[18] Circa quam Dei Patris charitatem tria consideremus, scilicet:
- Primo ipsius charitatsi immensitatem
- Secudno Salvatoris Matris sedulitatem
- Tertio creaturarum omnium miraculositatem.
Primo inquam circa Dei Patris charitatem Christi nativitate consideremus ipsius charitatis immensitatem. Nam si omnes homines ab initio mundi viverent, qui creati sunt et qui in futurum creandi erunt, et quilibet eorum haberet tantam charitatem, quantam habent omnes angeli et illam totam haberet homo, tam magna charitas, quasi nulla esset respectu charitatis Dei Patris, quam nobis ostendit in Christi nativitate. Item si caelum et terra esste pergamenum, et mare incaustum, et omnia arborum folia, herbae et stellae caeli et graemia segetum essent scriptores, qui incepissent scribere charitatem hanc Dei Patris ab initio mundi, essent quasi punctum minimum respectu caeli. Ideo exclamat Gregorius in praefatione quadam dicens: O inaestimabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres, filium tradidisti! Et I. Ioh. IV.: [os 011. c. 10.] In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit nobis.[19] Hinc etiam Bernardus: Nescivi, quomodo me Deus diligeret, nisi pro me mori eligeret, id est mortalem carnem susciperet. O igitur anima, anima Christi sanguine redempta, eleva te super te, et considera Dei charitatem, quae dilexit et reama ipsum! Si enim amas amicum, qui pro te lachrimas fundit, quanto magis amare debes Deum, Dei Filium hodie natum, qui pro te sanguinem fundit. Apoc. I.: Dilexit nos et lavit nos in sanguine suo a peccatis.[20]
Secundo circa Dei Patris charitatem consideremus Salvatoris Matris sedulitatem, quam sollicita circa filium suum exstitit. Cui ipso die quinque servitia in persona nostra exhibuit, scilicet:
- Primo cum gaudio adoravit
- Secundo cum timore alligavit
- Tertio cum honore reclinavit
- Quarto cum favore lactavit
- Quinto cum amore custodivit.
Primo dixi, quod gloriosa Virgo natum suum cum gaudio adoravit, videns enim Dei Filium suis oculis tria in eo cognovit et consideravit. Primum miseram voluntariae assumptam et insuper mortem futuram. Quod cognovit ex infantis vagatum. Secundum, quod cognovit, erat eius vera divinitas et hoc ex eius ortu et egressu iocundissimo. Tertium cognovit Trinitatis placationem et peccatorum nostrorum reconciliationem. Et hoc ex angelorum exsultatione. Ex primo fuit dolorose compassa ex secundo et tertio fuit valde gaudiosa. Et haec duo sacrificia iungiter Deo offerebat, gladium compassionis et amorem congratulationis. Ideo devotissime adorabat. Sic et nos hodie et deinceps debemus ipsum adorare, quia dicit Ambrosius libro II. De virginitate: Vita nostra est nostra vivendi forma, unde nos mutuo cohortantes dicamus illud, quod canit Ecclesia: Venite, adoremus, quia venit salvare nos.
Secundum servitium Virgo exhibuit suo nato, quia facta adoratione recipiens puerum cum timore Dei Patris [os 011. c. 11.] involvit et fascia circumligavit ipsa sola non Ioseph, quia dicit Chrysostomus, quod Ioseph mirabatur et gaudebat et attingere puerum non audebat, nec indigebat praetiose unibilici balnei lotione, quia mundissime natus est. Unde Bernardus: Qui totum mundum variis vestit ornamentis, sine decore vestium apparuit, sed et ligatus. Quod devota mente conemplans idem Bernardus dicit ad Mariam Matrem: O Maria, splendor mundi, gloria caeli, qualem nobis filium peperisti! Iste numquam principium habuit, qui cuncta principia fecit, hic est omnium deus, hic est vita, qui numquam moritur. Tu tantam excellentiam, creatorem omnium, dominum universorum, deum altissimum in stabulo posuisti et in praesepio conclusisti. Quid fecisti, quid praesumpsisti, nonne iste caelos extendit, et tam rutilantibus ornavit astris. Venturum in stabulo nascitur et a te, puellarum gloria vili fascia cingitur, et in praesepio collocavit. O Virgo gloriosa, sanctorum laetitia mnon habebas domum cedrinam, non erat tibi lectus eburneus, in quo redemptorem poneres. Haec ille. Sic tu, o Christiane, humila te ob amorem humiliter nati tui Domini.
Tertio Virgo gloriosa cum honorem in praesipium reclinavit, cuius rationem Evangelista subdit, quia - inquit - non erat ei locus, scilicet mundior in diversorio. Bernardus: Ad dexteram Dei Patris sedet, qui in dicersorio eget. Idem in sermone hodierno: Arbitretur, quis Filio Dei sublimia palatia esse quaerenda, ut gloriae cum gloria susciperetur, scilicet propterea de regalibus sedibus ipse non venit. In dextera enim divitiae et gloria in sinistra longiturnitas dierum aeterna omnium bonorum in caelo suppetebat affluentia. Sed paupertas non inveniebatur, porro in terra abundabat et sueprabundabat et homo nesciebat pretium eius. Venit filius Dei et sibi sociavit, ut sua Filius Dei et sibi sociavit, ut sua aestimatione nobis quoque pretiosam redderet.
Quarto Virgo gloriosa suum pium natum cum favore éactavit, ex miraculoso quippe factum est, ut Virginis ubera [os 011. c. 12.] lacte, quo infantulum lactaret, replerentur, ob hoc canit Ecclesia: Iacentem praesepio sola Virgo lactabat ubere de caelo pleno. Bernardus in quodam sermone de assumptione dicit: Lacta, Maria Salvatorem, lacta Creatorem, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mamillam, qui percutienti se dabit maxillam. Ideo Augustinus dicit: Magna debitores sumus huius beatissimae Virginis genetricis, multasque gratias agere post Deum debemus, quae Salvatorem mundi nobis concepit, Virgo peperit, aluit, in gremio fovit, fascia materna sollertia curavit.
Quinto Virgo gloriosa suum natum cum amore custodivit, semper super ipsum habens mentem et oculos. Iuxta illud Math. VI.: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum,[21] et quando audiebat plorantem, dulcissime alloquabatur. Unde Bernardus in persona Virginis sic dicit: Fili dulcissime, noli flere, si exterius frigescit tua infantia corporalis. in charitate tamen calefacit tua mens et anima, unde et tu, fili mi, noli flere! Quia angelus Gabriel promisit mihi te regnaturum in domo Iacob in aeternum. Noli ergo flere, an forte ploras miseriam humanae conditionis, an forte tuam futuram mortem tuae amarissimae passionis, an forte dolorem et planctum mihi annuncias meae a te per mortem separationis et glaudium doloris, qui tunc animam meam pertransibit? Sustine modicum, quia nondum venit hora. Credendum siquidem est, quod ipsa amorose intuens in lucidos oculos filii lachrimantes et oculum matris pariter lachrimabantur. Et demum amore eius succensa osculabatur nunc faciens, nunc manus, nunc pectus ineffabili suavitate.
O Deus aeterne, quam, suave est Christum cogitare, certe suavius tangere, nam si propter ipsius amorem dulce est etiam leprosum balneare.Quid tunc fuit ipsius Deo osculatio, unde Bernardus in sermone, qui incipit: Signum magnum dicit, quod gaudium Virginis de Filio fuit tam amoenum, quod [os 011. c. 13.] maiorem est iblactationem ex intuitu illius, pueri habebant primi parentes ex amoenitate Paradisi, quia frucutus huius Virginis omnes fructus Paradisi excessit. Ideo ipsa Virgo dicere poterat illud Can. V.: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo,[22] id est: delacta sum in cius divinitate et huminitate. Interim autum veniunt pastores respitientes elegantem puerum et adorantes laudant Deum devote. Forte dicebant, tu Puer est filius altissimi, tu est Rex angelorum, tu est redemptor Isräel, et cum quaereret virgo cur sic adorarent et laudarent coeperunt dicere.
O Domina nostra vidimus haec nocte Dei mirabilia. Nam in media nocte dum hic infans natus fuisset et nos circa gregem vigilaremus, ecce angelus ineffabili lumine nobis apparuit et timentibus nobis dixit. Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus et hoc vobis signum. Ite in Bethlehem ad diversorium et invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Et mox facta est cum illo angelo multitudo caelestis exercitus laudantium Deum et dicentium. Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et ecce venimus et secundum dictum angeli invenimus, ideo benedicta est tu gratiosa virgo qui talem parere meruisti filium, ora igitur pro nobis filium. Ecce patet, quod humilibus et simplicibus reveleat Deus suum secretum. Iuxta illud Mat.XI.: Confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etc.[23]
Tertio circa charitatem Dei Patris in nativitate Christi consideremus creaturarum omnium miraculositatem. In hac enim nativitate omnium mutabilium mutabilius factum est Bernardus in sermone de vigilia nativitatis Domini. A seculo non est auditum, quod sublimitas et vilitas convenerunt in unum nihil Deo sublimius, nec limo vilius et tamen Deus descenditi [os 011. c. 14.] limum. Hoc etiam miratur Esa. ca. ultimo dicens: Quis audivit umquam tale, et quis vidit huic simile.[24] O quam mirabile opus Deus fecit hodie! O quam stupendum, de quo dicit Cyprianus: In Christi benedicta nativitate dum Dei Filius de Virgine nascitur, caelum in terra concluditur, Sol tenebris involvitur, invisibilis cernitur, immortalis, aeternus temporalis Dominus ferus nascitur, natura portatur, quae portat omnem creaturam, verbum fit infans et tacetam summis stat in imis tacet, qui in nubibus tonat in praesipio plorat. Ideo hanc mirabilem nativitatem Deus Pater ex charitate mirabilibus invaditis testatur. Nam de caelo omnes adoraverant ipsum hodie angeli. Iuxta illud Apostolus: Et cum introduceret primogenitum in orbem terrae dicens et adorent eum omnes angeli eius. Similiter caeli miraculose novam stellam miserunt, pagani in tribus regibus consurrexerunt, item templum Romae construetum, in quo erat idolum Romuli nato Christo corruit, ut patet in legenda. Et alia miracula facta fuerunt hac nocte Deum venisse testantia, quae longum esset edicere.
Tertium documentum ad honorem nati regis propheta Esaias insinuat in thematis verbis nostri Salvatoris potestatem mirandam cum dicit: Cuius principatus super humerum eius.[25] Secundum Lyram id est sancta crux, cum quae debellavit ac reas potestates, quod fuit post trigintatres annos, quando sibi imposuerit crucem super humeros eius, ut portaret ad locum passionis, in quo moriens redemit nos ab aeterna morte. Caelum insuper aperuit. Gaudeamus igitur et exsultemus et grates omnes reddamus Domino Deo, qui sua nativitate nos liberavit de diabolica potestate, de quo dicit propheta Esaias: Puer natus est nobis et filius datus est nobis, qui per merita suae nativitatis et passionis nos perducat ad gloriam aeterni Patris, cum quo et Spiritu Sancto vivit et regit in saecula saeculorum. [os 011. c. 15.]
[1]Is 9,8
[2]Ioh 8,56
[3]Is 63,19
[4]Lc 10,24
[5]Io 1,12
[6]Apc 19,7
[7] Lc 2,7
[8] Is 9,6
[9] Mi 5,2
[10] Cf Dn 2,28 sqq
[11] Is 26,5-6
[12] Lc 2,12
[13] Sir 36,6
[14] Mt 3,15
[15] Mt 11,29
[16] Phil 2,7
[17] Rm 8,32
[18] Ioh 3,16
[19] I Io 4,9
[20] Apc 1,5
[21] Mt 6,21
[22] Ct 5,1
[23] Mt 11,25
[24] Is 66,8
[25] Is 9,6