Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.
[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo II.]

De sancto Andrea apostolo
Sermo secundus

Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum.[1] Matth. IV.

Ad gloriam huius sancti Christi apostoli Andreae haec verba dicuntur, in quibus ipsum fratrem suum Petrum vocavit ad sequrndum se. Ubi est sciendum, quod

Primo itaque quidam Christum Dominum contendunt praeire, et sunt illi, qui ultra suas vires se in poenitentiae austeritate, puta ieiuniis, vigiliis et aliis omnibus bonis se exercent. Vel certe tales sunt, sicut qui ambitiose appetunt hominibus praeesse non vocati, de quibus Bernardus sic de se loquendo dicit: Quotiens hominibus praeesse volo, totiens Deum meum praeire contendo.

Secundo quidam cum Christo vadunt, et sunt illi, qui omnibus suis operibus volunt ipsum imitari, quae non possunt perficere, sicut Ioh. XI. dicebat Thomas: Eamus et moriamur cum eo![2] Et non fuit concessum, quia vult Christus Dominus, ut ipsum sequamur.

Tertio quidam contra Christum currunt et sunt superbi, obstinati et aliis modis criminosi, de quibus Iob XV.: Tetendit adversus Deum manum suam, et [os 002. c. 01.] contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est.[3]

Quarto quidam post Christum veniunt, et sunt illi, qui ipsum in humilitate et pietate et charitate student imitari, aut in operibus perfectionis, puta oboedientia, castitate et paupertate. Sicut apostoli isti sunt, quibus Christus Dominus dicebat: Venite post me et faciam vos fieri piscatores etc.

Unde ex his thematis verbis duo restant documenta salutaria Dei gratia declaranda, scilicet primum documentum ex praemissis thematis verbis apostoli istius imitatio condigna, ibi: Venite post me declarandum. Secundum officii ipsius conditio pia, ibi: et faciam vos fieri etc.

Dixi primo beati Andreae apostoli imitatio condigna, cum dicitur: Venite post me. Vere dignum et iustum est, ut Filium Dei regem gloriae ipsum pie vocantem imitaremur, quia dicitur Ecci XXI.: Gloria magna est sequi Dominum suum.[4] Et ideo circa Christi imitationem dignam tria consideremus, scilicet:

Primo itaque consideremus Christum imitandi necessitatem; cuilibet enim salvando a Deo est Christi Domini imitatio necessaria, quia sine ea salvari nemo adultorum potest, quod probemus tripliciter, videlicet:

Primo inquam, quod nullus adultorum hominum potest salvari sine Christi Domini imitatione, probemus auctoritatibus. Dicit namque ipsa veritas Math. X. sic: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.[5] Idem Math. XVI.: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.[6] Idem Lu. XIV.: Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus.[7] Idem: Si [os 002. c. 02.] quis mihi ministrat, me sequitur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit.[8] Et I. Pe. II. dicitur: In hoc enim vocati estis, quia Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius.[9] Et Eph. V. ait Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis.[10] Sed et beatus Hieronymus sic ait, quod habetur dist. LVI. c. "Dominus noster": Qualicumque modo nascamur, ideo nascimur, ut Christi vestigia imitemur et ab ispius corpore non separaremur, cuius per fidem membra effecti sumus.

Secundo denique, quod cuilibet salvando necessaria est Christi Domini imitatio probemus rationibus. Primo ratione coniunctionis, quia Christus Dominus sic est nobis coniunctus, quod ipse est caput omnium Christianorum. Iuxta illud Eph. I.: Ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam[11], qui est corpus et plenitudo eius. Et eiusdem V. ait: Sicut vir est caput mulieris, sic Christus est caput Ecclesiae et Salvator corporis eius.[12] Et Ro. XII. Sicut — inquit — in corpore uno multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo.[13]

Modo sicut membra vivida debent attendere ad caput, sic omnes salvandi ad Christum ipsum imitando. Dicitur autem Christus Dominus caput salvandorum secundum Thomam in III. parte q. VII. "Quia sic in materiali" capite tria consideratur videlicet ordo, quia membra ordinantur ad ipsum. Influentia, quia caput influit in omnes sensus exteriores et interiores, directio, quia dirigit omnia alia membra. Sic a simili in capite nostro Christus sunt haec tria spiritualiter. Primo quia omnes Christiani cum sint sub Christo, ordinantur per vitam ad ipsum. Secundo ipse Christus influit in Christianos gratias suas, ut dicant illud Ioh. I.: De plenitudine eius omnes accepimus.[14] Tertio ipse Christus dirigit totam Ecclesiam per viam virtutis et fidei. Quod si sic est, quia ita est, tunc necesse est, ut quomodo Christus ambulavit et nos debemus [os 002. c. 03.] ipsum sequi. Iuxta illud I. Cor. XII.: Si quid patitur unum membrorum, patiuntur omnia membra, sive gloriatur unum membrorum, gaudent omnia membra.[15]

Secundo hoc idem probemus ratione intentionis, quia ea intentione vixit Christus Dominus in paupertate, cum esset dives, in humilitate, cum esset gloriosus, ut ipsum sequamur dicens Ioh. XIII.: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita vos faciatis.[16] Cuius quidem rationem assignat Philosophus I. Politicorum dicens: Debemus simpliciter uti rebus ad id, propter quod datae sunt a sapientissimo datore.

Sed quaero, quare dedit tibi Christus Domnus exemplum sui, nonne ut ipsum imitareris? Quare dedit intellectum, nonne, ut ipsum intellegeres? Quare animam, quare corpus, quare vires, nonne omnia ideo, ut ipsum imitareris et ei servires? Ideo dicit Iohannes I. Can. II.: Quid dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.[17]

Tertio quilibet salvandus debet sequi Christum Dominum ratione dilectionis, quia dilectio efficit diligentem et dilectum amicos. Et ut dicit Philosophus IX. Ethicorum, quod amicus habet se ad amicum in omnibus tamquam ad seipsum eo, quod amicus est alter ego. Si autem non doleret cum dolente, nec gauderet cum gaudente, non vere diligeret ipsum et ideo non esset eius amicus verus, et per consequens nec conregnaret cum illo. Modo Christus Deus noster laboravit, se humiliavit, patientiam habuit, se pro nobis morti exposuit, ergo et nos debemus, quantum possumus, ipsum imitari. Quia dicit Apostolus II. Chror. I.: Si socii passionum estis et consolationis eritis,[18] ergo si compatimur, congregabimus.

Tertio, quod quilibet salvandus est, debet sequi Christum Dominum, probemus exemplis. Nam omnes sancti et electi quotquot salvi facti sunt, secuti fuerunt ipsum, et ideo nunc honoramus apostolos, martyres, confessores, quia secuti sunt ipsum Dominum Iesum in virtutibus variis et illuminati pervenerunt ad ipsum. Dicebat enim Salvator [os 002. c. 04.] Ioh. VIII.: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris.[19] O igitur Christiane, si non vis perire, necesse est, ut sequaris Dominum tuum Iesum Christum et pervenies ad vitam.

Secundo consideremus Christum imitandi modalitatem, audimus quippe, quod nullus salvabitur, nisi Christum imitatus fuerit. Restat iam scire modum, in quibus et quomodo ipsum sequi debeamus. Pro quo est nobis sciendum, quod sicut dicit seraphicus doctor Bonaventura in Apologia pauperum, quod in Christo tamquam totius salutis nostrae exemplari principio refulgent multiformes actus.

Nam quidam actus in Christo respiciunt sublimitatem, ut super aquas siccis pedibus ambulare, elementa convertere, panes multiplicare, seipsum transformare et cetera miracula facere; et in his Christum imitari impium et luciferianum est, nisi fuerit alcui singulari dono concessum facere miracula. Hinc Augsutinus in sermone de martyribus dicit: Nam et ipse Dominus non dixit: discete a me mortuos suscitare, siccis pedibus super aquas ambulare, non hoc dixit. Sed quid ait? Quia mitis sum et humilis corde. Verus enim medicus animarum Christus ad illa ideo non docuit, quia sine illis salvari poterimus, sed ad illa, puta humilitatem, pietatem etc., sine quibus salvari non poterimus. Quidam actus in Christo respiciunt sapientiae suae lucem, ut archana caelestia referre, secreta cordium scrutari et futura praedicere, et nec in hoc debemus ipsum imitari, sicut scienter nullus tenetur furem dispensatorem habere, sicut ipse habuit. Et illi sunt superbi, qui volunt et laborant futura praescire eundo ad Pitonissas, vel faciendo aliquae, puta funendo plumbum vel ceram, aut ex somnis vel garritu avium, aut visu animalium etc.

Quidam denique actus in Christo respiciunt severitatem iudicii, sicut vendentes eiicere de templo, cathedras vendentium columbas evertere et dure increpare pontifices. Et nec in hoc debemus ipsum imitari, nisi illi, qui sunt praelati, sicut ipse fuit Dominus [os 002. c. 05.] omnium. Quidam actus in Christo respiciunt dignitatem officii, ut sacra conficere, manus imponere et peccata relaxare. Et nec in hoc debemus ipsum imitari, nisi illi, qui sunt in dignitate sacerdotali vel pontificali.

Quidam etiam actus in Christo respiciunt condescensionem miseriae, ut latere in persecutione, trepidare et contristari in morte et per amotione calicis patrem exorare. In hoc possumus ipsum imitari, ut si timeremus, mortem possumus fugere vel rogare Deum, ut eruat, sicut ipse fecit. Si vero optio detur, aut fidem abnegabis, aut mortem subibis secundum Augustinum: Melius est Deo dilecto mori, quam eo offenso vivere. Quidam quoque actus in Christo respiciunt informationem vitae perfectae, ut paupertatem servare, virginitatem custodire, Deo et hominibus seipsum subiicere, in oratione pernoctare, pro crucifixioribus orare et morti se ex charitate pro inimicis offerre. Et nec in his omnibus omnes indifferenter debemus ipsum sequi, sed solum illi, qui ad haec voto se astrixerunt, sicut religiosi.

Verumtamen omnes tenemur ipsum sequi in humilitate et pietate ac inimicorum dilectione. Unde Augustinus in sermone ait: Et licet sint multa, in quibus debeamus et Dominum et sanctos martyres imitari, ista tamen duo praecipua sunt, id est ut mites simus et humiles corde, et inimicos nostros corde toto et totis viribus diligamus. De diligendis inimicis fratres, charissimi nullus umquam in veritate poterit se excusare. Potest mihi aliquis dicere: non possum ieiuniare, non possum vigilare, numquid potest dicere: non possum amare. Potest mihi dicere: non possum res meas totas pauperibus dare et in monasterio Deo servire, numquid potest dicere: non possum diligere. Si dixeris, quia non possis a vino vel a carnibus abstinere, credimus tibi, si autem dixeris, quod nin possis in te peccantibus indulgere, omnino non credimus. Haec ille. Ergo charissimi, Christum Dominum nostrum [os 002. c. 06.] non gressu pedum, sed imitemur voluntate in humilitate, pietate, si volumus salvari. Istas enim duas dictiones, scilicet humilitatem et mititatem addiscamus et observemus, quia istas easdem Salvator noster pro lectione nobis dedit dicens, Math. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.[20] Et in his debemus imitari.

Circa modum verum ipsum sequendi est nobis notandum, quod quadrupliciter sequitur una res aliam.

Primo per violentiam, sicut rota rotam dum trahitur, alias non, sic liberum arbitrium nostrum numquam moveretur in Deum, nisi traheretur. Rotae enim liberi arbitrii sunt duae, scilicet ratio et voluntas. Boves trahentes iterum sunt duo, videlicet misericordia et iustitia, iuxta illud Ps.: Misericordia eius praeveniet me.[21] Et iterum: Iustitia ante eum ambulabit.[22] Deus enim ex sua magna misericordia trahit rationem et voluntatem hominis ad se, iuste tamen ut qui non vult venire ad eum, permittit in sua malicia.

Secundo una res sequitur aliam per sapientiam, sicut discipulus magistrum. Sic beatus Andreas sequebatur Christum audiens ab eo verba vitae aeternae.

Tertio una res sequitur aliam per convenientiam, sicut simile attrahit simile, sicut videmus, quod bestiae et aves conformes in natura congregantur, Eccli. XXVII.: Volatilia ad sibi similia conveniunt.[23] Ita beatus Andreas sequebatur Christum, quia sicut Christus fuit pius, humilis, patiens, misericors, sic etiam ipse.

Quarto una res sequitur aliam per conplacientiam, sicut puer sequitur eum, qui ei ostendit pomum et capra sequitur viride lignum. Hinc Vergilius in Bucolicis: Trahit sua quemque voluptas. Sic beatus Andreas sequebatur Christum Dominum, quia ei promiserat vitam aeternam, ideo dicitur de eo: Secutus est aeternae vitae praemia largientem. Traxit quippe Christus ad se odorae suae bonae vitae. Qui figuratur in panthera, qui est animal secundum Isidorum XII Ethimologiarum. Omnium animalium amicus excepto dracone, de quo Plinius libro VIII. ait, quod cum saturatus fuerit, [os 002. c. 07.] per tres dies recondit se in spelunca et dormit continue. Tandem surgens emittit clamorem, a cuius ore exit odor aromaticus supra modum suavis, pro quo omnia animalia ipsum sequuntur. Sic Christus Deus noster, qui odit draconem, id est diabolum propter peccati venenum ab instanti conceptionis suae divina dilectione saturatus et divina visione in morte pro homine per triduum quievit in sepulchro, tandem resurgens emisit clamorem praedicatorum apostolorum dicens Mar. XVI.: Ite in mundum universum et praedicate evangelium omni creaturae![24] Et nunc odore pietatis et charitatis omnes traxit ad se, iuxta illud Ioh. XII.: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me.[25]

O Christe Deus, quot milia hominum traxisti ad te cum odore virtutis tuae! O Christi dilecti discipuli, curramus et nos post ipsum, ut dicamus illud Cant. I.: In odore unguentorum tuorum currimus.[26] Unde Bernardus super Cant.: Quis non libenter atque alacriter currat post ipsum, qui et ab errore liberat et errata dissimulat, qui praemia moriendo quaerit? Idem: Omnino propter mansuetudinem, quae de te praedicatur, curremus post te, bone Iesu audientes, quod pauperes non spernas, peccatorem non horreas, non horruisti latronem confitentem, non lachrimantem peccatricem, non sedentem in theloneo, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non ipsos crucifixores.

Tertio consideremus Christum imitantium utilitatem. Nam ipsum aliqui imitantur in via communium praeceptorum, puta in operibus misericordiae et Decem Praeceptis. Et horum utilitas est, quod salvabuntur, iuxta illud Math. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata![27] Aliqui vero imitantur Christum in via perfectionis seu consilii, sicut Christi discipuli tunc, et veri religiosi nunc. Et horum triplicem delaremus utilitatem, scilicet:

Prima utilitas imitantium Christum in via perfectionis est, quia mundi iudicem constituit. Illi enim, qui propter Christum omnia reliquerunt, castitatem et oboedientiam servaverunt ex voto, cum Christo in iudicio eminentius iudicabunt, tamquam qui melius sciunt leges et iura. Et hoc est, quod dicebat Salvator Mat. XIX.: Vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes, XII tribus Israel[28], id est universum mundum.

Secunda utilitas Christum imitantium est, quia omnia peccata remittit, quod probemus tripliciter, scilicet auctoritate, ratione et revelatione.

Primo, quod qui Christum sequuntur in suis consiliis, omnium peccatorum suorum remissionem percipiant, probemus auctoritate. Dicit enim Bernardus libro De praecepto et dispensatione: Audire vultis a me, unde inter cetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina hanc meruit praerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur. Arbitror ob perfectam mundi renuntiationem et singularem excellentiam vitae spiritualis, quae praeeminet universis vitae humanae generibus, huiusmodi conversatio professores et amatores suos dissimiles hominibus, similes angelis facit. Immo divinam in homine reformat imaginem configurans Christo instar baptismi. Et ideo illis, qui Christum in regulari vita imitantur, quando intrant religionem, non debet eis alia poenitentia imponi, sed postea pro illis, quae in monasterio delinquunt.

Secundo hoc idem probemus ratione. Homo potest elemosynis suis peccata redimere, iuxta illud Daniel IV.: Elemosynis redime peccata tua, rex![29] Et Prover. XIII.: Redemptio animae viri divitiae suae.[30] Sed qui sequitur Christum in suis consiliis seu in regulari observantia tantam elemosynam facit, quod nullus rex, nullus princeps tantam potest facere, quia talis tria bona affert Domino summe accepta, puta bona fortunae, bona corporis, bona animae. Nam qui religionem [os 002. c. 09.] amore Christi ingreditur, totum mundum istum cum suis divitiis et deliciis offert Deo, qualiscumque pauper fuerit in mundo isto.

Quod probans Gergorius in homelia dicit: Sed fortasse aliquis tacitis secum cogitationibus dicat ad vocem dominicam: Uterque iste piscator, scilicet Petrus et Andreas quid aut quantum dimisit, qui poenae nihil habuit, dum in hac re, fratres charissimi potius affectum debemus pensare, quam censum, multum dereliquit, qui sibi nil retinuit. Et infra: Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi reliquit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Sed quia a non sequentibus totus mundus concupisci potest, ergo totum mundum Deo in elemosynam dimittendo dederunt. Secundo viri religiosi in elemosynam dederunt bona corporis, dum se a Dei servitutum applicuerunt. Et ista elemosyna est maior et melior, quam prima, quia sicut corpus est melius, quam temporalia, sic ista elemosyna. Hinc Iob II. dicit: Pellem pro pelle et omnia, quae habet homo, dabit pro anima sua.[31] Et beatus Augsutinus De bono coniugali ait: Bene faciebant, qui Christo ac discipulis eius ministrabant necessaria de sua substantia, sed melius, qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eundem Dominum sequarentur. Tertio Christum imitantes in suis consiliis offerunt adhuc maiorem elemosynam, puta bona animae, quae sunt oboedientia, castitas etc. Unde I. Reg. XV. dicitur: Melior est oboedientia, quam victimae,[32] et Eccli VI.: Non est digna ponderatio[33] continentis animae; ergo merito propter tantam elemosynam consequentur suorum remissionem peccatorum.

Tertio hoc idem probemus revelatione, legitur enim in Vitas Patrum, quod quidam patrum vidt in spiritu, quod religiosi viri eandem gratiam consequantur, sicut baptizati.

Tertia utilitas Christum imitantium est, quia praemia magna acquirit. Quibus ipsa veritas aeterna Mat. XIX. dixit: Omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut [os 002. c. 10.] matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, cenumplum accipiet et vitam aeternam possidebit etc.[34]

Secundum ex praemissis thematis verbis declarandum consideremus beati Andreae apostoli officii piam conditionem, cum dicitur: Faciam vos fieri piscatores hominum. Magna siquidem est dignitas officii praedicandi, quod ipse Creator et Redemptor exercuit, de quo Lucae VIII. dicitur: Ita faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei.[35] Hanc officii conditionem commisit huic suo dilecto et primo discipulo, qui id quomodo executus fuit, luce clarius patet in eius legenda. Rogemus igitur Dominum Deum etc.


[1] Mt 4,19

[2] Ioh 11,16

[3] Iob 15,25-26

[4] Sir 23,28

[5] Mt 10,38

[6] Mt 16,24

[7] Lc 14,27

[8] Ioh 12,26

[9] I. Pt 2,21

[10] Eph 5,1-2

[11] Eph 1,22

[12] Eph 5,23

[13] Rm 12,4-5

[14] Ioh 1,16

[15] I. Cor 12,26

[16] Ioh 13,15

[17] I. Io 2,6

[18] II. Cor 1,7

[19] Ioh 8,12

[20] Mt 11,29

[21] Ps 58,11

[22] Ps 84,14

[23] Sir 27,10

[24] Mc 16,15

[25] Ioh 12,32

[26] Ct 1,3

[27] Mt 19,17

[28] Mt 19,284,24

[29] Dn 4,24

[30] Prv 13,8

[31] Iob 2,4

[32] 1 Rg 15,22

[33] Sir 6,15

[34] Mt 19,29

[35] Lc 8,1