[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo I.]
Sermones perutiles de sanctis per circulum anni Biga Salutis intitulati feliciter incipiunt.
De sancto Andrea
Sermo primus
Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum.[1] Math. IV. ca.
Charissimi, haec verba dicebat Christus, Filius Dei vivi pius, omnium Redemptor, dum de captura piscium vocabat beatos Petrum et Andream ad se imitandum, qui etiam nunc vocat peccatores ad poenitentiam. Pro quo sciendum, quod divina vocatio est triplex:
- Prima generalis
- Secunda specialis
- Tertia singularis.
Prima inquam vocatio divina est generalis, quae indifferentur tam Iudaeos gentiles, quam Catholicos ab Occasu usque ad Orientem vocat ad aeternam salutem.Quae quidem vocatio dicitur naturae instinctus, naturalis enim instinctus semper bonum appetit. Hinc. I. Ethicorum dicitur: Omnia bonum appetunt. Et ideo nemo potest se excusare dicendo illud Ps.: Quis ostendit nobis bona,[2] quia primus respondet eis ipse dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.[3] Et non per naturae instinctum vocat Deus generaliter omnes, sed et per generalem gratiam. Nam sicut res materiales movet per instinctum naturalem ad suum finem, sic spirituales per influxum spiritualem ad ipsorum finem. Et talis movens a doctoribus dicitur instinctus divinus. Unde Alexander de Hales libro De errore gentilium dicit, quod si paganus facit, quod in se est, puta, cavet se a peccato, supplicat Deo et exeret se in opere pio. Tunc Deus ei revelat salutem aut per inspirationem, [os 001. c. 01.] aut per angelum, aut per hominem, sicut Actuum X. Cornelio, qui tali vocationi conferat.[4]
Sic vocaverat beatam Andream generaliter ad sui notitiam, sicut habetur Ioh. I. Quando duo disciplui Iohannis Baptistae audierunt ipsum dicentem de Christo: Ecce agnus Dei,[5] statim secuti sunt Iesum. Et ibidem dicitur: Andreas, frater Simonis Petri erat unus et duobus,[6] qui secuti fuerant Iesum et mansuerunt apud Iesum die illo. Inveniens tandem Andreas fratrem suum, Simonem adduxit ad Iesum.
Secunda vocatio divina est specialis, quae specialiter vocat aliquem aut per gratiam, aut per angelum, aut per praedicationem ad fidem. De qua I. Pe. II.: De tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus Dei. Nunc autem populus Dei.[7] Unde etiam beatum Andream Christus Dominus in huius signum secundo vocavit Lu. V., quando Christus propter turbas irruentes ascendit in navem Petri ad praedicandum, et finita praedicatione iussit laxare rete in capturam piscium etc.[8] Petrus visa multitudine piscium captivorum procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me, Domine, quia peccator sum.[9] Et sequitur: Relictis omnibus secuti sunt eum,[10] scilicet familiariter secum conversando, tamen postea iterum ad propria redierunt.
Tertia Dei vocatio est, qua singulariter vocat aliquos ad viam perfectionis. Taliter vocavit beatum Andream, quando ambulante Iesu secus litus Galileae vidit duos fratres, Petrum et Andream retia mittentes in mare, et vocavit eos dicens: Venite post me et faciam etc., qui relictis omnibus secuti sunt eum, deinceps etiam in crucis patibulum etc.
Unde ex praemissis thematis verbis tria ad honorem beati Andreae apostoli insinuantur salutis documenta gratia Dei declaranda, scilicet:
- Primum Christi vocatio benigna, ibi: Venite
- Secundum apostoli imitatio condigna, ibi: post me [os 001. c. 02.]
- Tertium officii ipsius conditio pia, ibi: faciam vos.
Primum dixi salutis documentum, quod insinuatur verbis thematis est Christi vocatio benigna, cum dicitur: Venite. Vocat namque peccatores ad se elemens Christus, sed plerique terga vertunt, alii aurem declinant, alii alienorum vocantium vocem attendunt et ideo ad ipsum non transeunt. Nam quattuor sunt voces vocantium, ut dicit Hugo De claustro animae: Quattuor – ait - sunt voces: mundi, carnis, diaboli et Dei. Vox carnis voluptas, vox mundi vanitas, vox diaboli iniquitas, vox Dei bonitas.
Attendamus igitur finem harum vocum! Caro dicit: "Ego inficio et putrifio, quocumque me sequeris." Mundus dicit: "Ego deficio, quia scriptum est I. Ioh. II.: Transit mundus et concupiscentia eius.[11]" Diabolus dicit: "Ego interficio, ac si dicas, quocumque me sequeris, non contentabor, nisi aeterna morte occidam te." Deus autem dicit: "Ego reficio, quia scriptum est Math. XI.: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.[12]" Si igitur non vis in aeternum putrefieri, non perire, non occidi, sed refici, audi Dominum Iesum, cum in baptismo fidelitatem promisisti, et dic cum propheta: Audiam — inquit —, quid loquatur in me Dominus Deus.[13] Qui quidem specialiter vocat ad salutem tripliciter, scilicet:
- Primo per internam inspirationem
- Secundo per aeternam exhortationem
- Tertio per beneficii largitionem.
Primo itaque Deus vocat omnes ad salute per internam isnpirationem. Initium enim salutis hominis adulti est bona cogitatio, quam ex se homo non habet, sed a Deo inspiratur. Iuxta illud Iob XXXII.: Spiritus est in hominibus, sed inspiratio altissimi dat intelligentiam.[14] Et I. Cor. III.: Non sumus sufficientes aliquid cogitare a nobis, tamquam ex nobis, sed omnis nostra sufficientia ex Deo est.[15] Et ideo si Deus bonas cogitationes [os 001. c. 03.] in cor nostrum non miserit, non poterimus salvari. Iuxta illud Ioh. VI.: Nemo venit ad me, nisi Pater. Qui misit me, traxerit eum.[16] Nam gratia divina praevenit, ut homo velit bonum, concomitatur, ne frustra velit, sequitur, ut perficiat.
Ideo dicebat apostolus I. ad Chor. XV. propter haec tria: Gratia Dei sum id quod sum, quantum ad primum, et gratia eius in me vacua non fuit, quantum ad secundum, sed semper in me manet,[17] quantum ad tertium. Tamen ex hoc homo se excusare non poterit, si damnabitur, quia potest se disponere ad gratiam faciendo, quod in se est, et tunc Deus non negabit suam gratiam, quin potius gratia Dei posset conqueri de nobis dicendo: ecce omnibus praesto sum et non est, qui me suscipiat. Hinc Apoca. III. dicit Dominus: Ego sto ad ostium et pulso, si quis mihi aperuerit ianuam, intrabo ad eum et cenabo cum eo.[18]
O quam beata anima est illa, o quam dilectat Deo et angelis, quae hanc vocationem sollicita mente attendit et circa cor suum vigilando dicit illud Iob XIII.: Vocabis me et ego respondebo tibi,[19] id est: tu inspirans bona, et ego exsequor ea intelligens, quot homines me meliores sapientia, fortitudine, dimittis honoribus perierunt, qui hanc tuam vocationem non audierunt.
Secundo Deus vocat per aeternam exhortationem, et hoc tripliciter: generaliter, specialiter et singulariter. Primo generaliter; totus enim mundus cum sua quam habet lingua "Ne ametur- clamat -, sed ut ad Deum vivum peccatores convertantur!" — dicit. Infernus enim ait: "Nolite, miseri sequi carnem, mundum et diabloum, ne in aeternum devorem vos, quemadmodum hos, quos teneo." Sancti de caelis clamant dicentes: "Peccatores, venite ad Dominum Deum vestrum, et habebitur ineffabile gaudium, quale nos habemus, qui aliuqando fuimus peccatores." Similiter iste visibilis mundus loquitur, ut ad Deum convertamur. Unde Gregorius: Contemnendus hic esset mundus, etiam si [os 001. c. 04.] rebus prosperis abundaret, sed cum tot adversantibus pulsat, tot calamitatibus ingeminat, quid aliud, quam ut non ametur, clamat?
Quid vero in suo clamore dicat Hugo de Sancto Victore libro De arca Noe explicat dicens: Audiamus vocem creaturarum tribus vocibus nobis loquentium. Prima vox dicit: accipe! Secunda: redde! Tertia: fuge!, id est: accipe beneficium, redde servitium, fuge supplicium.
Prima voce dicit tibi caelum: "Ministro tibi lumen in die, ut vigiles, tenebras in nocte, ut pauses." Sol dicit: "Ego ad utilitatem tuam facio aestatem, autumnum, hiemem et ver." Aer vero ait: "Vitalem tibi praebeo statum et omne genus avium ad tuum obsequium." Terra dicit: "Ego te nutrio et te porto, vino laetifico, fructum profero et mensam tuam diversis animalibus repleo, illa omnia accipe a nobis."
Secunda voce dicunt omnia: "Redde debitum servitium!" Mundus dicit: "Vide, o homo, quomodo amavit te, qui propter te fecit me servire tibi, ut tu servias illi, qui fecit me propter te et te propter se. Si sentis beneficium, redde debitum! Accipis benignitatem, redde charitatem! Aut si non vis diligere Deum, contemne eius, si potes beneficia!"
Tertia voce clamat omnis creatura valde comminando dicens: "Fuge mundum, fuge peccatum, fuge supplicium!" "Quod si non feceris — dicit ignis —, a me conbureris!" Aqua: "A me submergaris!" Terra: "A me absorberis!" Infernus: "A me deglutieris!" Hoc est, quod dicit Gregorius in homelia: Quia in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur, quod dicitur. Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Et infra: Cuncta, quae ad usum convertimus, pravae delectationis ad usum nobis vertuntur ultionis.
Secundo per aeternam exhortationem vocat nos Deus specialiter per praedicatores. Iuxta illud Math. XXII.: Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias Filio suo et misit servos suos vocare [os 001. c. 05.] invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos dicens: Dicite invitatis: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata, venite ad nuptias! [20] Nuptiae dicuntur Filii Dei incarnationis mysteria, ad quas vocandum per fidem primo prophetas, deinde apostolos et praedicatores, qui quandoque vocant peccatores per comminationem poenalem dicentes illa Salvatoris vera verba Lucae XIII.: Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis,[21] scilicet aeterna morte.
Et ego, qui licet indignus nuntius Dei altissimi confusus in verbis Dei mei Iesu Christi voco ad Deum meum et dico, quod quotquoque hic sumus, exceptis parvulis et innocentibus nisi per poenitentiam ad Deum eamus, omnes damnabimur. Si dicas: et quid est poenitentia, per quam debeamus ad Deum nostrum ire, dico, quod est dolore de omnibus peccatis mortalibus et proponere in futurum se praecavere ac habere spem remissionis de eis.
Aliquando vero praedicatores nuntii altissimi Dei (quibus dixit Christus Mat. X.: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.[22]) vocant promittendo talia gaudia, quae oculus non vidit, auris non audivit nec in cor hominis ascendit. Beati igitur, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.[23] Lu. XI. Haec namque Christi propositio est copulativa, ad cuius veritatem requiritur utramque partem esse veram. Non certe sufficit audire solummodo, sed etiam custodire.
Sed si dicas: Vere si Christus Dominus veniret et praedicaret, libenter ipsum audirem, ac etiam facerem audita? Ego tamen dico, quod non advertis, quid dicis, quia non est ita, sicut Deus, nam si Christus Dominus per se loqueretur, etiam non faceres. Quod probatur Lu. X. per ipsius verbum dicentis sic: Qui vos audit, me audit.[24] Oppositorum autem eadem est disciplina, id est: qui vos non audit, me non audit.
Tertio Deus vocat homines ad salutem singulariter et [os 001. c.06.] suaviva voce. Iuxta illud Heb. I.: Multifariae multisque modis loquens olim patribus in prophetis.[25] Novissime vero diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit universorum, per quem fecit et saecula. Venit igitur altissimus Dei Filius per incarnationem vocare homines in propria persona, sic incipiens primam praedicatonem suam. Math. IV.: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.[26] Et eiusdem IX.: Non veni vocare iustos, sed peccatores.[27] O Domine pie Christe, si pro peccatoribus fatigaris et pro eis venisti, ecce hic sumus libenter te audituri. Voca igitur per tuam gratiam, quin immo attrahe, accende gelida corda nostra! O quis est tam infelix? O quis denique tam stultus, qui ad fontem vitae sitibundus non transeat, qui dulciter invitat dicens Math. XI.: Venite ad me omnes![28] Sed et pigros excitat cum clamore magno dicens sua praedicatione sub similitudine seminis Lu. VIII. haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat![29] Et Ioh. VII. dicit sic de eo: In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.[30] Insuper cum clamore magno finivit vitam suam Math. XXVII.: Iesus iterum clamans voce magna emisit spiritum.[31] Super quo dicit Bernardus sic: Ascendit in altum, ut ab omnibus videretur, voce magna clamavit, ut ab omnibus audiretur, clamori lachrimas addidit, ut homo ei compateretur. Qui ad eius clamorem non excitatur, ad eius vocem non compungitur, gravior est terra, durior petra, foetidior sepulchro. Haec ille. Propterea merito dicere poterit in iudicio illud Proverb. I.: Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis id, quod timebatis, evenerit.[32]
Tertio Deus pius [os 001. c. 07.] vocat omnes homines ad salutem per beneficii largitionem. Tot certe et tanta beneficia Deus ipse omnibus est largitus, ut merito omnibus illis ad se non solum vocat, sed et trahit, de quibus referamus tria bona, scilicet:
- Primum donum creationis
- Secundum donum sustentationis
- Tertium donum redemptionis.
Primum donum, quod nobis omnibus Deus optimus[33] largitus est et quo vocat et trahit ad se est donum creationis. Nam si quis daret alicui mille ducatos gratis, cum illis traheret ipsum ad sui dilectionem, sed Deus plus nobis singulis dedit, quam mille milia ducatorum. Dedit namque corpus et animam, intellectum, honorem et totum mundum. Unde Bernardus: Parvum ne tibi videtur, homo cogita, qualem fecit, nempe secundum corpus egregiam creaturam, secundum animam magis imagine Creatoris insignem, rationis participem, aeternae beatitudinis capacem. Porro ambo sibi cohaerere fecit artificio incomprehensibili et sapientia investigabili. Nec ante promeruit, qui ante non fuit, nec spes retributionis fuit, quoniam bonorum nostrorum non eget. Haec ille.
Insuper omnia propter hominem creavit et dedit ei potestatem super bestias terrae, pisces maris et volucre caeli. Ps.: Omnia subiecisti sub pedibus eius.[34] Et Genesis I.: Dominamini piscibus maris, bestiis terrae etc.[35] Hinc Magister in II. dist. I. ait: Sicut factus est homo propter Deum, ut ei serviret, ita factus mundus propter hominem, ut ei serviret. Positus est ergo in medio, ut ei serviretur et ipse serviret, ut acciperet utrumque et refunderet totum ad bonum hominis, et quod accepit, obsequium et quod impendit. Ita enim voluit sibi Deus ab homine serviri, ut ea servitute non Deus ispe, sed homo serviens invaretur. Totum igitur bonum hominis erat, quod factum est propter ipsum et propter quod factus est ipse. O homo, nobilis creatura, intellige bene, quod non dedit Deus tuus pedes, ut contra suam [os 001. c. 08.] voluntatem ad malum curras, nec manus, ut male facias, nec intelligentiam, ut malum manicheris, sed ut Deo tuo eisdem obsequeris.
Secundum donum Dei, quo vocat nos ad se est donum sustentationis, nam iussit terrae et sustentabit, praecepit Soli, Lunae et stellis, ut suos motus exercerent ad hominis utilitatem, praecepit angelis suis, ut a nequitia daemonum custodirent. Iuxta Ps.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.[36] Deinde die et nocte sustentat, ne homo pereat, quia dicit Gregorius: Omnia in nihilum tenderent, nisi manu Dei sustentarentur. In mortalibus peccatis iacentes supportat per annum vel per duos aut quinque, decem vel viginti, qui mox post perpetratam culpam mererentur aeternaliter damnari.
O magne Deus, o misericors Deus, o Deus deorum, cur haec facis, cum tu sis iustus? Cur tuos inimicos statim non tradis daemonibus? An ignoras, quid ipsi faciunt? Vel forte tibi peccata non displicent, aut non potes illa punire? Absit, ut ista cogitemus de te, Domine Deus noster, qui omnia nosti, omnia potes, qui omne malum abominaris, sed certe ideo, quod neminem vis perire, sed omnes ad te vocare. Hinc II. Pe. III.: Dominus patienter agit nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.[37] Et Sap. XI.: Misereris omnium, Domine, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam.[38]
Tertium quoque Dei donum, quo peccatores vocat ad se est donum redemptionis, nam peccante Adam cum omnibus posteris merebatur aeternam mortem, sed Deus noster onus peccati nostri dedit ad Filium suum, ut sua pia morte liberaret nos ab aeterna morte. Iuxta illud I. Pe. II.: Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae vivamus, cuius livore sanati sumus.[39] Fecit enim Deus in revocando peccatores, sicut faciunt aucupes, qui errati eos falcones tripliciter revocant, videlicet de alto carnis currente frusto et sibilo. Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut [os 001. c. 9.] unigenitum suum daret,[40] qui ascendit in altum crucis, et ostendit cruentum vulnus carnis, et sibilavit fletu amaritudinis. Et dicit illud Esa. XLIX.: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui?[41] Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscor tui. Ecce in manibus meis descripsi te.
O Domine Deus, quomodo descripsisti, certe ut non deleremur, inde incaustum fuit pretiosus sanguis tuus. Penna vero duri clavi et pergamenum pia caro tua. Verumtamen ista parvipendunt obstinati peccatores, nec revertuntur ad te, Deum factorem et redemptorem suum potissime tria genera peccatorum, sicut avis tribus de causis non revertitur ad se vocantem, videlicet primo illa, quae est nimis repleta, secundo quae est in praeda capta, tertio illa, quae est bene domestica.
Sic primo non revertuntur ad Deum peccatores divitiis repleti, de quibus dicitur Deuter. XXXII.: Incrassatus dilatatus recalcitravit, Deum factorem suum dereliquit, et recessit a Domino salutari suo.[42] Secundo delitiis dediti peccatores non revertuntur dicentes illud Lu. XIV.: Uxorem duxi, ideo non possum venire.[43] Tertio obstinati et crudeles peccatores, quos nec beneficia Domini, nec horror poenae inferni, nec gaudium Paradisi mansuefacere et revocare possunt.
Et tamen non sic fecit iste gloriosus Christi apostolus Andreas, de quo dicit beatus Gregorius in homelia: Ad unius iussionis vocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt Redemptorem. Nulla hunc facere adhuc miracula videant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum Domini praeceptum hoc, quod possidere videbantur, obliti sunt. Quanta nos eius miracula videmus! Quot flagellis affligimur, quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus! In caelo iam sedet, qui de conversione nos admonet, iam iugo fidei colla genitum subdidit, iam mundi gloriam stratuit, iam ruinis mundi [os 001. c. 10.] crebrescentibus districti sui iudicii propinquum denuntiat diem, et tamen superbia mens nostra non vult sponte deserere, quod quotidie perdit in vita. Quid ergo, fratres charissimi in eius iudicio dicturi simus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur? Haec ille.
Audiamus igitur dilectissimi vocem Domini nostri vocantis per internam inspirationem, per externam exhortationem ac per beneficii exhibitionem, ut convertamur ad ipsum. Ipse vero hic dabit gratiam et in futuro, ad quam nos etc. [os 001. c. 11.]
[1] Mt 4,19
[2] Ps 4,6
[3] Ps 4,7
[4] Cf Act 10,1
[5] Ioh 1,29
[6] Ioh 1,40
[7] I Pt 2,9
[8] Cf. Lc 5,4-5
[9] Lc 5,8
[10] Lc 5,11
[11] I Io 2,17
[12] Mt 11,28
[13] Ps 84,9
[14] Iob 32,8
[15] II Cor 3,5
[16] Ioh 6,44
[17] I Cor 15,10
[18] Apc 3,20
[19] Iob 14,15
[20] Mt 22,2-4
[21] Lc 13,3
[22] Mt 10,20
[23] Lc 11,28
[24] Lc 10,16
[25] Hbr 1,1
[26] Mt 4,17
[27] Mt 9,13
[28] Mt 11,28
[29] Lc 8,8
[30] Ioh 7,37
[31] Mt 27,50
[32] Prv 1,24-26
[33] [editio: potimus]
[34] Ps 8,8
[35] Gn 1,28
[36] Ps 90,11
[37] II Pt 3,9
[38] Sap 11,24
[39] I Pt 2,24
[40] Ioh 3,16
[41] Is 49,15
[42] Dt 32,15
[43] Lc 14,20