[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXIX.]

De sancta Magdalena
Sermo II., videlicet de ipsius ad Christum Iesum amorosa attractione

In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans tui. Hiere. XXXI. 1 (A)

Haec verba dicit Dominus Deus ad peccantem populum, et praecipue poterat dicere Iesus ad Magdalenam. Quibus ostenditur mirabilis ipsius Dei charitas et misericordia erga peccatores, qui redeunt ad poenitentiam, quia ab aeterno praeordinavit illos salvari per poenitentiam, ne pereant per sua peccata. Unde Apostolus Ro. VIII. dicit: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum (Lyra: id est praedestinationem) vocati sunt sancti
2 in praesenti per gratiam sanctificantem. Istis enim et peccata in bonum proveniunt, quia fortiores et cautiores resurgunt, et etiam in gloria ad bonum eorum facit peccatorum memoria, sicut et cicatrices ad gloriam militis, qui finaliter in bello triumphavit. Unde et subditur: Nam quos praescivit, id est praecognovit, hos et praedestinavit, quos autem praedestinavit, hos et vocavit, scilicet ad fidem vel peccatorum conversionem, et quos vocavit, hos et iustificavit per gratiam, hos et magnificavit per gloriam. Haec Lyra. Et haec omnia Christus clare ostendit in Magdalena, quam ab aeterno elegit, ut esset omnibus peccatoribus poenitentiae exemplum. Idcirco dicit ei in persona omnium poenitentium exsistenti: In charitate perpetua dilexi te, scilicet praedestinando salvari per poenitentiam, ideo attraxi te, convertendo a peccatis, miserans tui, ex mera mea clementia vel bonitate, et non ex tuis meritis. Itaque ex istis verbis ad honorem beatae Magdalenae tria mysteria accipiamus pro hoc sermone, secundum quod de tribus commendari videtur in ipsis verbis thematis:
· Primo de Dei dilectione, ibi: In charitate perpetua dilexi te
· Secundo de Christi attractione, ibi: ideo attraxi te
· Tertio de exempli instructione, scilicet miserationis divinae, ideo dicitur: miserans tui (B)
Circa primum de dilectione divina ipsius Magdalenae accipiamus pro documento conclusionis et trimembris considerationis, videlicet quod Magdalena prius Christum graviter offendit. Secundo ferventer postea dilexit. Tertio Christus ipsam poenitentem amasse patenter ostendit.
Primo inquam graviter offendit, quod sacrum evangelium ostendit dicens, quod erat ipsa mulier peccatrix in civitate, Luc. VII. et VIII. dicitur, quod eam Christus curaverit a daemonibus septem. Idem etiam dicitur Marci ultimo, quae exponens Gregorius in homilia dicit, quod in Magdalena septem daemonia habuit, quia universis vitiis plena fuit. Nam universitas septenario numero designatur, quia septem diebus omne tempus comprehenditur. Haec ille. Et sic patet eius gravis offensio contra Christum. (C)

Quaeritur hic: Unde vel quomodo reputantur peccata Magdalenae fuisse gravissima, cum ipsa non legatur tam enormia crimina commisisse, praeterquam quod dicitur lasciva et superba fuisse. Non enim fuit idolatra, aut incantatrix, nec periurans, nec homines necans aut sanguinem fundens, nec aliena rapiens. Sed nec creditur fuisse publica meretrix, etiam si dicatur, quod carnali peccato peccaverit. Quod sic potest probari, quia Deut. XXIII.: Non sit – inquit – meretrix de filiabus Israel,
3 ipsa autem fuit de tribu Iuda e genere regio secundum historias. Si ergo ipsa fuisset publica meretrix, sequitur, quod Iudaei in odium Christi non pepercissent sibi, sicut nec Christo pepercerunt, sed legis poena, scilicet lapidatione, quae habetur Deut. XXII., eam punivissent. Mirum ergo, unde iudicantur eius peccata tam gravia, ut etiam septem daemonia habuisse dicatur. Ad haec respondetur, quod Magdalenae peccata non immerito iudicantur in Sacra Scriptura gravia triplici ratione. Primo ratione peccati carnalis et eius foedationis, quod valde grave peccatum merito reputatur apud spirituales, tum quia reddit hominem brutalem, iuxta illud Ps.: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. 4 Lyra: id est: nolite fieri sequentes appetitum concupiscentiae, ut bruta, tum quia ut dicit Chrysostomus super Matt.: Castitas est virtus angelica, per quam homines angelis assimilantur, ergo per contrarium carnis peccatum est turpissimum et foedissimum cum daemonibus cruciandum. Tum denique quia vitium carnis est contagiosum omnes inficiens, adeo quod sicut scribitur dist. L. „Quia sanctitas” dicente Gregorio: Sine vitio carnis pauci inveniuntur. Magdalena autem et si publica meretrix non fuerit, ut probatum est, tamen ut Scriptura dicit, et communiter Ecclesia tenet, fuit peccatrix publica. Secundo ergo reputantur gravia ratione publicae infamationis, quia licet non publica meretrix, tamen publica peccatrix fuit. Nam publica meretrix dicitur secundum Hieronymum XXXIV. dist. c. „Vidua” illa, quae multorum libidini patet, et hoc negant de Magdalena doctores. Sed publica peccatrix dicitur, quae aliquibus vel alicui amasio familiaris est et consentiens, non curando, ut publice sciatur vel fametur. Et hoc modo dicitur Magdalena peccatrix infamata. De hoc causa brevitatis hic pertranseo, quia alio sermone speciali quaestione, scilicet „utrum ipsa fuerit carnaliter corrupta”, latius agemus. Tertio ratione infectionis et periclitationis, quia suo vano ornatu multos ad concupiscentiam provocans gravissime offendit inficiendo et perdendo animas, sicut heu et modernae mulieres solent facere ornando se, ut pulchriores appareant, et concupiscantur ad libidinem. (D)
Tales mulieres quippe gravissime peccant multipliciter. Primo quia offendunt Deum se ornando et faciem fucando ad lasciviam. Nam Cyprianus li. De habitu virginum dicit sic: Manus Deo inferunt mulieres, quando quod Deus formavit, reformare contendunt, Deum videre non poteris, quando oculi vel facies aut crines tibi non sunt, quod Deus fecit, sed diabolus infecit. Haec ille. Secundo offendunt Christum, Dei Filium occidendo animas, quas ipse sua passione et morte redemit. Tertio offendunt Beatam Virginem, quae castitatem diligit. Quarto offendunt angelos, qui nos custodire volunt ab omni concupiscentia et peccato. Quinto offendunt se ipsas occidendo et perdendo proprias animas. Augustinus: Concupiscere et concupisci velle - utrumque aeque est damnabile. Sexto offendunt proximos ad concupiscentiam alliciendo. Nam ut Gregorius XI. q. III. „Praecipue”: Tot mortibus digni sunt, quot perditionis exempla praebuerunt. Ratio, quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur, extra de iniuriis et damno dato, „Si culpa”. Sed tales dant occasionem pereundi aliis per concupiscentiam, ideo Matt. XVIII.: Vae illi, per quem scandalum venit.
5 Unde tales bene assimilantur serpenti, qui dicitur cerastes, de quo Isidorus Etymologiis, quod cerastes serpens habet cornua pulchra, corpus vero turpe. Volens igitur aviculas capere corpus abscondit sub arena cornibus extra prominentibus, quibus aviculae insident, quas capit et devorat. Sic mulieres animas suo ornatu capiunt et perdunt in gehennam. Istis modis multipliciter peccaverat Magdalena se ornando, ergo gravissime offendit. O ergo vos, pomposae mulieres, agite poenitentiam exemplo Magdalenae. (E)
Secundo postea Magdalena ferventer Christum dilexit, quod claret ex pluribus signis. Nam quaeri potest, scilicet hic: qualibus signis comprobatur quis Christum Iesum ferventi dilectione diligere. Ad quod respondetur secundum Franciscum de Mayronis aliosque simul recolligendo plura signa. Primum signum ab omni offensa dilecti Christi cavere. Ideo Christus dixit Magdalenae: Vade, et amplius noli peccare,
6 quod ipsa veraciter implevit. Secundum signum a Christo separari nolle, sed imitari ipsum in virtute, sicut dicebat Apostolus Rom. VIII.: Qui nos separabit a charitate Christi etc. 7 Beata Magdalena non potuit separari a Christo ambulante, sequebatur enim eum in via et ministrabat ei, Marc. XII. Nec ab ipsa Beata Virgine Maria Christum sequente, cuius societati adhaeserat. Nec a Christo comedente, quia fecit Christo cenam pluries hospitando, Ioh. XII. Nec a Christo docente, quia sedens secus pedes Iesu audiebat verbum illius, Luc. X. Nec a Christo exsistente in cruce et moriente, cui astitit, etc. Nec a Christi funere in sepulchro iacente, quia emit aromata, ut veniens ungeret Iesum, Marc. XVI. Nec a gloriose resurgente, quia stabat ad monumentum foris plorans, et vidit Christum sibi apparentem, Ioh. XX. Nec a Christo hinc in caelum ascendente, quia affuisse tunc creditur cum discipulis. Tertium signum ferventis dilectionis Christi est toto corde compati in eius passione ac liquefieri ex amore. Hoc fuit in Magdalena, quoniam tota fuit tempore passionis resoluta in lacrimas prae compassione Christi una cum matre Christi et sororibus, et tandem mortuo Christo recedere a sepulchro non poterat, nec a ploratu cessare. Unde Gregorius in homilia: Pensandum est, huius mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini etiam discipulis recedentibus non recedebat. Unde sicut dicit Bernardus: Quanto Christum plus diligit, tanto eius dolores magis sentit, et affectus passionis eius animum stringit. (F)
Tertio Christus Magdalenam poenitentem amavit, quod patet Ioh. XI., ubi scribitur, quod diligebat Iesus Martham et Mariam, sororem eius.
8 Nam quaeritur: Qualibus signis poenitens anima Christo Iesu fore probatur dilecta? Respondetur, quod primum est peccatorum remissio, Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit peccator etc. 9 Revera mirabilis dilectionis signum est, quod inimicum suum, videlicet peccatorem perire non permittit in suis peccatis, Ezech. XVIII.: Nolo mortem, scilicet aeternam peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. 10 Sic fecit Magdalena. Unde Bernardus: O quaecumque es, peccatrix anima, non tibi despicabile videatur, quod Magdalena peccatrix omnia peccata deposuit, et sanctitatem induit. Ideo beatae peccatricis exemplo prosternere et tu, misera, scilicet per poenitentiam ad pedes Iesu, ut desinas esse misera, sed sis Christo dilecta. Secundum signum lacrimarum acceptatio et exauditio. Chrysostomus enim dicit, quod Christus tantum amat lacrimas poenitentis, quod nemo flens ad eum accessit, qui non impetravit, quod postulavit. Hoc ostendit Christus Magdalenae, quia semper eius lacrimas pie exaudivit, vidit enim eam flentem pro peccatis, et mox omnia peccata sibi remisit. Vidit flentem pro morte fratris sui, et mox fratrem suum resuscitavit. Vidit eam flentem de hoc, quod Christus educebatur ad mortem, et mox lacrimas eius compescuit dicens: Filiae Ierusalem, nolite flere super me etc. 11 Vidit eam flentem pro sublatione sui corporis, et mox se sibi manifestavit. Tertium signum gratiae accumulatio et gloriae exaltatio, quae sunt dona Dei summa et maximi amoris. Augustinus: Gratia est excellentissimum donum Dei, quod solum dividit inter filios regni et perditionis. Christus autem Magdalenae hoc ostendit, quia gratiis et gloria maximae sanctitatis sublimavit, ergo eam vere dilexit. Unde Bernardus super Cantica dicit: Omnino propter mansuetudinem tuam, o bone Iesu, curremus post te in odorem unguentorum tuorum, audientes, quod non spernas peccatorem poenitentem. Non enim horruisti latronem sero poenitentem, non lacrimantem peccatricem. (G)
Circa secundum de attractione quaestio occurrit: Unde congruebat, quod Christus hanc famosam peccatricem ad se attraheret, eiusque facti occasione discipulum ante electum, scilicet Iudam perire permitteret? Ratio quaestionis est, quia ut Beda aliique doctores dicunt, cum Magdalena unguentum super caput Iesu fudisset pro refrigeratione, tunc Iudas indignatus dixit: Ut quid perditio unguenti haec facta est, poterit enim venumdari plus quam CCC denariis, et dari pauperibus.
12 Et ex hoc statuit Iudas vendere Christum XXX denariis, ut recuperaret, quos furari potuisset ex pretio unguenti, si fuisset venditum, quia decimam partem consueverat furari, triginta autem sunt decima CCC denariorum. Hinc Leo papa in sermone de passione: Scio, qui dicit, quando Magdalena lupanar exivit, tunc discipulus Iudas gehennam intravit, pretium sanguinis Magistri postulans. Potuisset ergo primo sic obicere Iudas vel aliquis in eius persona et dicere: „Quibus est, Deus meus, quod sic mecum egisti, ego prior Christo adhaesi, ex duodecim electis apostolis unus fui. Haec autem mulier peccatrix filia fuit diaboli, ipsam attraxisti et salvasti, ego autem perii.” Sed ad hoc protinus sapientia Dei respondet dicens: „Scriptum est: Si averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in iniustitia sua, et omnes iustitiae, quas fecerat, non recordabuntur, Ezech. XVIII. 13 Iusto ergo iudicio tu, Iuda, periisti, quia iustitiam, quam ceperas, reliquisti.” Ibidem etiam scriptum est: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur, 14 ergo iuste et digne Magdalenae poenitenti misericordia Dei subvenit, quia poenituit et perseveravit. Secundo potuisset dicere Iudas: „Et mihi quoque misericordia Dei subvenire debebat, quia Filius Dei venit quaerere et salvum facere, quod perierat, Lucae XIX. 15” Ad quod sapientia Dei respondet: „Scriptum est Isa. LIX.: Ecce non est abbreviata, id est minorata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata auris eius, ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius, ne exaudiat”, 16 scilicet ad praestandam misericordiam. Haec ibi. Unde sicut dicit Cyprianus papa de consecratione dist. IV. „Nec quemquam”: Sicut sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, et dies omnibus aequaliter nascitur, sic Christus in Ecclesia sol et dies verus pari aequalitate lumen gratiae et vitae largitur omnibus, scilicet quantum ex se, nisi homo ponat obicem peccato suo, sicut fecit Iudas, ergo etc. Cum ergo tu, Iuda, peccaveras, omnia peccata per poenitentiam Christus tibi remiserat, sed tu ingratus eius beneficiis peccata tua aggravasti Christum tradendo et tandem desperando et te occidendo. Ex te ergo perditio tua. Magdalena vero grata perseveravit in Christi amore et poenitentia, ergo etc. Tertio adhuc potuisset dicere: „In hoc – inquit – mihi iniuria facta est, quia me peccantem vel recidivantem desperare, scilicet permisit et perire, cum tamen Petrum ter cum anathematizatione etiam eum negantem et Thomam dubitantem revocavit, et Magdalenam peccatis universis plenam desperare non permisit.” Ad quod sapientia Dei respondet: „Scriptum est per Ps.: Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis” 17, ergo et hoc iuste fecit, quoniam et Iudam Christus multipliciter revocare voluit per pietatem eius peccatum traditionis praedicendo, pedes lavando et osculando, sed ille obduratus permansit, sicut heu multi peccatores faciunt. (H)
Unde pro responsione ad quaesitum nota secundum doctores super I. dist. XLI., et praecipue Alexander de Hales II. parte Summae q. XXIII. tres veritates. Prima, quae causa indurationis et periclitationis in peccato est principaliter ex ipso libero arbitrio hominis impedimentum gratiae praestante, quia Deus omnibus paratus est gratiam dare, dummodo homo velit suscipere, ut patuit supra in exemplo per Cyprianum. Ideo Oseae XIII.: Perditio tua ex te, o Israel, ex me autem auxilium tuum.
18 Et ideo nullus peccator, sicut nec Iudas excusatur, quia voluntarie se perdit. Secunda veritas, quod liberationis a peccato vel attractionis ad Deum principalis causa est divinae voluntatis complacentia et benignitatis abundantia. Ideo Ro. IX.: Cuius vult, Deus miseretur. 19 Lyra: dando ei gratiam et finaliter gloriam, et hoc convenit Deo per se et principaliter. Et quem vult, indurat, non immittendo quidem malitiam, sed permittendo indurari per ipsius hominis malitiam, ut Ambrosius dicit in Glossa. Et hoc convenit Deo per accidens et iuste, ut dicit Lyra, quia iustum est, ut homo permittatur libere uti arbitrio suo. Tertia veritas, quod ad misericordiam et gratiam Dei assequenda requiritur liberi arbitrii cooperatio, quoniam ut ait Augustinus super Ioh.: Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Unde de poenitentia dist. II. § „Cui”: Cur Deus hominem condidit liberi arbitrii, ut non trahatur ad vitia invitus, vel etiam ad praemia. Ideo secundum Richardum et Augustinum: Gratia se habet ad liberum arbitrium, sicut sessor ad equum, nam licet pungat eum calcaribus, tamen si non vult ire equus, cadit sub ipso. Sic homo si non vult liberum arbitrium conformare Deo consentiendo, potest manere in peccato et perire. Si autem consentiat inspirationi divinae, sicut Magdalena, liberabitur. (I)
Circa tertium de exemplari instructione, scilicet miserationis divinae sit pro conclusione, quod pius Iesus voluit docere in exemplo Magdalenae, qualiter soleat scilicet peccatores misericorditer convertere. Et declaratur: nam Magdalena conversa est ad Christum praecipue per tria. Primo per faciei Christi splendorem. Hieronymus super Matth.: Certe fulgor ipse et maiestas divinitatis, qui in humana facie Christi relucebat, ex primo ad se videntes poterat trahere aspectu peccatores, quos volebat. Si enim in magnete lapide haec virtus esse dicitur, ut festucas et anulos sibi copulet ferreos, quanto magis Dominus omnium poterat peccatores ad se trahere. Haec ille. Hoc modo Christus multos convertit illuminando corda eorum ad recognoscendum peccata et eorum pericula damnationis, ac Christi pietatem promittentem veniam poenitentibus. Secundo conversa est Magdalena per divinam inspirationem, quia dicit Gregorius in homilia: Quid miramur, fratres, Mariam venientem ad Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? Dicam melius trahentem et suscipientem, quia nimirum ipse eam per misericordiam intus traxit, qui per mansuetudinem foris suscepit. Haec ille. Ad quod narratur insuper secundum fratrem Iohannem Gritsch in suo sermone, quod cum Magdalena audisset plura de Domino Iesu bona a Martha et Marcilla, eius ancilla, et suggereretur in eius corde, ut accederet ad Christi praedicationem, ecce quadam nocte dormienti sibi apparuit quaedam virgo pulcherrima in ulnis puerum speciosissimum baiulans, quae ait illi: „Visne, Magdalena, hunc ditissimum super omnes et pulcherrimum habere tibi in sponsum?” Et Magdalena accensa eius amore mirae pulchritudinis respondit: „Volo.” Et domina: „Non poteris habere, nisi vitam tuam in melius mutes, et quod praedicat Iesus, sequaris.” Evigilans mane ad praedicationem Iesu mox cucurrit. Sic multos Christus convertit in anima movendo. (K)

Tertio conversa est Magdalena per verbi Dei praedicationem, et sic innumerabiles Christus convertit peccatores per verbi Dei auditionem in praedicatione. Heb. IV.: Vivus est sermo Dei et efficax etc.
20 Nimirum cum Magdalena venisset ad praedicationem Iesu, coepit mox Dominus suae faciei splendore illius cor commovere in admirationem. Coepit et sermonem taliter formare, ut cor illius molliret ad poenitentiam. Ausculta, o anima Christiana, haec, quia et tibi spiritualiter talia loquitur Christus in corde tuo dicens: „O anima peccatrix, cuius amore descendi de caelis, factus sum homo, ut liberarem te ab inferis. Cur ergo me, Deum tuum contemnis, et mundum, carnem ac diabolum in perditionem tui sequeris? O infelix et misera anima, cur tui non misereris, cur tanto studio diabolo deserviens aeterno igni tradis teipsam, nec advertis, o stulta, quia in morte vermes et putredinem hereditabis, et pro momentanea delectatione aeterna tormenta sustinebis. O immunda anima, recognosce te et tua pericula, quam ineffabilia bona caelestia amittis pro his caducis voluptatibus carnis, quantos cruciatus incurris, quantum luctum perpetuae mortis tibi adquiris. O anima dilecta, revertere nunc Sulamitis, revertere a peccatis. 21 En omnia peccata tibi poenitenti remitto. O pretiosa anima, noli te perdere. En dulciter te invito, ulcisci dissimulo, te in gratiam suscipio, et caelesti gloria remunerabo.” Tunc Magdalena compuncta coepit flere, et domum suam reversa proicit a se omnia vanitatis ornamenta, plorans quoque dicit talia: „Heu me miseram, heu me perditam, heu me diaboli filiam, peccavi super numerum arenae maris. Et nunc, Deus meus, quid faciam? Audivi, quia Christus, Dei Filius fecit misericordiam Matthaeo, Zachaeo et aliis multis publicanis, spero, quod et mei peccatricis miserebitur. Sed quid illi offeram pro devotione, scio, quia pedibus nudis incedit, quos asperitas petrosae viae plurimum laniavit et fatigavit. Offeram ergo illi pretiosum unguentum doloris lenitivum.” Et surgens cum fletu ac interrogans didicit Christum in domo Pharisaei recubuisse, et ingressa domum accessit retro secus pedes Domini Iesu coepit lacrimis rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur et unguento ungebat, taliter in corde suo dicens: „O Iesu Christe dulcissime, o salus animarum, propitius esto mihi peccatrici. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam, sana animam meam, quia peccavi tibi etc.” Tunc piissimus Iesus ait ei: „Remittuntur tibi peccata tua etc.” Ut claret in evangelio. O ergo et tu, peccator homo, accede ad pedes Iesu, deplora peccata tua vere poenitendo, osculare devote orando, unge contritionis unguento, exterge capillis satisfaciendo, et sic Christus dicet tibi, sicut et Magdalenae: Remittuntur tibi peccata tua. Quod nobis ipsius Magdalenae meritis praestare dignetur Christus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



1 Ier 31,3
2 Rm 8,28
3 Dt 23,17
4 Ps 31,9
5 Mt 18,7
6 Ioh 8,11
7 Rm 8,35
8 Ioh 11,5
9 Ez 18,21-22
10 Ez 18,32
11 Lc 23,28
12 Mc 14,4-5
13 Ez 18,24
14 Ez 18,21
15 Lc 19,10
16 Is 59,1-2
17 Ps 144,17
18 Os 13,9
19 Rm 9,18
20 Hbr 4,12
21 Ct 6,12