[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXX.]

De sancta Magdalena
Sermo III., scilicet de beneficiis divinae pietatis sibi collatis

Glorificabo nomen tuum, Domine, in aeternum, quia misericordia tua magna est super me, eruisti animam meam ex inferno. Ps. LXXXV. 1 (A)

Haec verba optime potuit dicere Magdalena gratias agens Deo pro sua liberatione a peccatis damnabilibus, et nos ergo docemur, ut eius ac Psalmistae exemplo gratias agamus Deo pro beneficio revocationis a peccatis et verae poenitentiae. Nam ut Cassiodorus super Ps. ait: Nimis improbum constat esse delictum beneficiis Dei gratias non referre. Ideoque Anselmus in oratione dicit: Laudes et gratias tibi ago, Domine, quod me immeritum praeveniendo benigne desiderium tui mihi inspirasti, quod tua bonitas me creavit, quod tua misericordia creatum a peccato originali mundavit, quod tua patientia post baptismum in aliis peccatorum sordibus involutum hactenus toleravit, nutrivit et exspectavit meam correctionem ad poenitentiam. Sic etiam Sapiens Ecci. LI. gratias agens ait: Confitebor tibi, Domine, rex, et collaudabo te verum salvatorem meum, liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui,
2 quod potest esse aliud thema pro sermone. Itaque Magdalena potest dicere verba praescripta: Glorificabo etc. Iuxta quae tria mysteria notemus, secundum quod de tribus beneficiis Magdalenae praestitis ipsa gratias agit in ipsis verbis.
· Primo de beneficio permaximae miserationis, ibi: misericordia tua magna super me
· Secundo de beneficio piissimae liberationis, ibi: eruisti ex inferno etc.
· Tertio de beneficio gratissimae acceptationis, ibi: animam meam scilicet acceptando (B)
Circa primum de magnitudine misericordiae divinae erga Magdalenam et in eius exemplo erga omnes peccatores. Quaeritur, unde probatur maximum beneficium Dei in conversione peccatorum, et praecipue in Magdalenae revocatione. Respondetur secundum doctores, quod potissime ex triplici ratione. Primo ratione iustificationis. Secundo ratione contrariationis. Tertio ratione gratiae infusionis.
Primo ratione iustificationis, quia ut Augustinus super illud Ioh. XIV. „Maiora horum faciet”
3 dicit: Maius est unum iustificare impium, quam de nihilo creasse mundum, ergo magnum est beneficium. Si petas, quia hoc iudicatur maius, respondetur secundum doctores: Primo quia in creando mundum Deus nullum requisivit adiutorium. Dixit enim, et facta sunt, mandavit, et creata sunt, ut ait Ps. 4 Sed in iustificando impium Deus requirit adiutorium, scilicet liberi arbitrii hominis consensum, propter quod I. Cor. III. Apostolus ait: Dei adiutores sumus, 5 scilicet per liberum arbitrium consentiendo Deum. Nam ut dicit Augustinus in Glossa Phil. III.: Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. O ergo homo, consenti divinae inspirationi, si vis iustificari. Secundo quia in creando mundum Deus nullum laborem habuit, sed ipse mandavit, et qui voluit, fecit. Sed pro iustificatione impiorum Deum incarnari oportuit, et usque ad sudores laborare, esurire, sitire, insuper et verbera ac mortem acerbissimam pati et sanguinem fundere, ut ex meritis suae passionis deleantur hominum peccata in poenitentia. Patet ergo, quod Deus maximum beneficium misericorditer impendit homini, cum ipsum a peccatis convertit ad poenitentiam, et per consequens maximas gratias ei homo pro hoc tenetur, plus quam si a morte corporali suscitasset, et plus quam caelum et terram pro te crearet ac innumerabiles angelos. Hinc Augustinus super Ioh. ubi supra dicit sic: Iudicet, qui potest, utrum maius sit iustos angelos creare, quam impios iustificare, certe et si aequaliter utrumque Deo est possibile, hoc est maioris misericordiae. Haec ille. O homo, nonne si quis te de faucibus draconis erueret et salvaret, illi gratias ageres, et eius offensum caveres, quanto magis cum Christus te a peccatis eruit, per quae Infernum demeruisti. Sic fecit Magdalena, ergo etc. (C)
Secundo ratione contrariationis, quia quanto quis est in statu contrario gratiae et miserationis divinae, tanto si illi Deus beneficium praestitit misericordiae, reputatur maius propter illius indignitatem, sicut si quis benefacit inimico, maius est propter illius indignitatem et contrarietatem, quam si benefacit amico. Unde misericordia exhibita peccatori maioris est gratiae. Nam Ro. VI.: Stipendia peccati mors, gratia Dei vita aeterna in Christo Iesu,
6 ergo stipendia peccati maioris maior mors, et gratia tali praestita maior per regulam Topicam: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis. Hinc etiam Ro. V.: Ubi superabundavit delictum, superabundat et gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, Lyra: id est potestatem habuit deiciendi in aeternam mortem, ita et gratia regnet per iustitiam, 7 scilicet ducendo in vitam aeternam. Ad propositum ergo, ex quo Magdalena fuit in statu maxime contrario gratiae Dei, quoniam fuit assueta in peccato carnali et famosa et obcaecata adeo, ut non curaret nobilitatem generis et famae perdere et Deum offendere ac animas illaqueando scandalizare. Dicit namque Gregorius, quod peccata carnalia sunt maioris inquinamenti, scilicet quia non solam animam, sed et corpus inquinant, et sunt maioris infamiae et fortioris adhaerentiae atque durioris obcaecationis. Idcirco sunt magis contraria gratiae divinae, et per consequens misericordia magna Dei claret, cum talem revocaverit ad poenitentiam, sic in proposito. (D)
Sed quaeri potest hic, utrum gravius demereatur puniri in Inferno vir pro luxuriae vitio, quam femina ceteris paribus, vel econverso, ac consequenter cui eorum in convertendo fit maior misericordia a Deo, cum liberantur a tali graviori poena et peccato. Ratio namque una dicit, quod vir gravius peccat, et puniri demeretur amplius eo, quod plus habet de bono rationis et prudentiae, per quod magis potest et tenetur cavere peccatum. Alia autem ratio dicit in contrarium, quia adulterium mulieris magis laedit sacramentum matrimonii, inquantum non solum violat fidem et sacramentum, sed etiam causat prolis incertitudinem, ut patet. Ad haec respondetur secundum Richardum super IV. dist. XXXV. ar. I. q. IV. aliosque per plura scilicet puncta. Primum punctum, quod simplex fornicatio gravius peccatum est viro, quam mulieri ceteris paribus, eo quod vir plus viget usu rationis, quo efficacius potest frenari concupiscentia, mulier autem est magis fragilis, unde pro simplici fornicatione plus punitur vir in Inferno, quam mulier, et cum tales Deus convertit, maiorem misericordiam facit viro, ut sic. Proinde Augustinus XXXII. q. VI. „Indignatur” dicit, quod tanto gravius puniri oportet virum, quanto magis ad eum pertinet et virtute, scilicet rationis, vincere, et exemplo regere feminas. Haec ille. Secundum punctum est, quod adulterium omnibus pensatis gravius peccatum est in muliere, quam in viro, quia magis laedit sacramentum matrimonii, eo quod causat prolis incertitudinem, et magis confunditur vir per adulterium mulieris, quam econverso. Et haec simpliciter loquendo praeponderant in peccato mulieris adulterae, ut dicit etiam Holkot super li. Sapientiae. Tertium punctum est, quod quoad bonum fidei, quo uterque alteri obligatur aequaliter, uterque aequaliter peccat. Unde quilibet coniugum potest alterum accusare et dimittere propter adulterium. Unde Innocentius papa, ut allegatur in IV. Sententiarum dist. XXXV. c. I., dicit: Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. O ergo Iesu bone, da gratiam tuam et viris, et mulieribus ad continendum, ne damnentur. O pie Iesu, fac misericordiam peccatoribus, sicut Magdalenae fecisti.
Tertio ratione gratificationis magna fuit misericordia Dei in Magdalena, quia mox in Christo, principio conversionis suae maximam gratiam Spiritus Sancti Christus infudit illi, ut multum diligeret Christum, unde dicit Christus: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Lu. VII.
8 In charitate autem quantitas uniuscuiusque animae sanctae consistit, ut quae magnam habet charitatem, magna sit, et quae parvam, parva, prout dicit Bernardus super Cantica sermone XXVIII.: Sequitur ergo, quod ipsa maximae sanctitatis gratiam tunc adepta est, in qua mirabiliter crevit adeo, ut mereretur per XXX annos singulis diebus septies ab angelis in aethera levari et caelesti cibo per totum illud tempus refici, nec terreno alimento indigere. O mirabilis gratia Dei de tali peccatrice tam sanctam facere. O Iesu dulcissime, quam magna est misericordia tua, tibi laus et gloria. (E)
Circa secundum principale de piissima liberatione scilicet Magdalenae per Christum sit pro conclusione dictum Bernardi et Augustini dicentium sic: O quanta vis est in lacrimis poenitentis, abluunt culpam, exstinguunt gehennam, restituunt ablata, et ascendunt ad caelos aperiendo caelestem ianuam. Et claret haec in exemplo Magdalenae, quam piissimus Iesus per lacrimas poenitentiae liberavit ab hoc triplici malo restituendo caelo:
· Primo a carnali culpa
· Secundo a gehennali ruina
· Tertio a mundiali infamia
Primo quidem liberavit a carnali culpa, quia cum carnalibus esset et omnibus peccatis plena, lacrimosam est per poenitentiam liberata et abluta, sic quod de cetero numquam peccaverit, quod est mirum, cum tamen peccata Magdalenae antea essent magna, consuetudinaria et publica in civitate secundum evangelium. (F)

Quaeritur hic: Utrum Magdalena peccaverit in carnalitate sola voluntate pravae concupiscentiae, aut etiam opere. Ad hoc tres sunt modi dicendi. Primo fuerunt quidam doctores, ut Chrysostomus et Origenes dicentes, quod Magdalena sola mente fuerit corrupta, sed carne praeservata est virgo. Unde et quidam famosus doctor comparat eam Paulo dicens, quod sicut Paulus propter nimiam superbiam castus permansit, sic etiam Magdalena, cui ex superbia nemo complacuit, et ad id habent rationes plures, quarum una est, quia non est probabile – inquiunt –, quod talis peccatrix cum Christo et matre eius mundissima habuisset tantam familiaritatem, si fuisset publica peccatrix opere. Alia ratio, quia pepulata fuisse non legitur, nam et Christo capillis tersit pedes, non peplo, ergo videtur, quod virginali habitu, capite non pepulato incesserit. Tertia, quia Iudaei ipsam magis honorabant, quam Martham, sororem eius virginem. Nam et sanctae mulieres cum ea, non cum Martha leguntur visitasse sepulchrum Christi. Quarta, quia ipsa fuit prima nuncia et testis resurrectionis Christi, sed infames repelluntur ut indigni a testimonio, III. q. IV. „Nulli” et q. V. „Omnes”, extra de testi. et attesta. c. „Testimonium”. Ex quibus videtur, quod ipsa non fuerit talis. Sed quoniam contra istos est auctoritas Ecclesiae, quae in festo eius non facit officium virginum, cum tamen secundum omnes doctores mentalis virginitas recuperetur per poenitentiam, ideo non tenetur haec opinio ab Ecclesia. Et ratio potissima, quia Scriptura Ecclesiae canonica nominat ipsam peccatricem in civitate notam, Lu. VII.
9 Ecclesia autem aliquem ex sola voluntate et eius occultis peccatis iudicare vel condemnare non debet, nec potest, sed de manifestis et opere perpetratis, quia peccatum, quod sola mente fit, a solo Deo punitur. Haec patent per Hieronymum XV. q. I. „Si quis non”. Ergo sequitur, quod evangelista de opere perpetratis peccatis Magdalenae locutus fuerit, et non de mentalibus secretis.
Secundo ergo fuerunt alii doctores dicentes, quod Magdalena fuit publica meretrix. Et hoc dicit Hieronymus ad Furiam et in prologo Oseae prophetae. Similiter Leo papa in sermone de passione Domini, qui incipit „Scio”, qui dicit sic: Quando prostituta lupanar exivit, tunc discipulus gehennam intravit, quando illa mercedem sui corporis abdicabat, tunc iste pretium sanguinis Magistri sui postulabat. Haec Leo papa. Sed sic dicere de Magdalena foret maxime durum, quod tam nobilis et dives pro pretio se prostituerit, et loca lupanaria inhabitaverit. Et ratio maxime facit praecepti illius Deut. XXIII. dicentis: Non sit meretrix de filiabus Israel. 10 Item quia cum ipsa Christo adhaesit post poenitentiam, Iudaei sibi non pepercissent, sicut nec Christo pepercerunt, sed legis damnationem ei intulissent, quae dicit tales lapidari debere, Deut. XXII. Non videtur ergo verisimile, quod ipsa fuerit talis meretrix publica. Sed doctores praedicti loquuntur per aggregationem de ea ubi supra ad denotandum, quod eius vita fuit multum dissoluta et lasciva et multum denotata fama eius, ut videretur quasi una ex prostitutis meretricibus, licet non esset talis in veritate.
Tertius ergo dicendi modus est medium tenens, et est mitior ac verisimilior, videlicet quod ipsa non sit virgo, ut tenet communiter Ecclesia, nec fuerit publica meretrix, sed quod fuit in sua domo deliciis otioque vacans, vanisque ornatibus lasciviosis in crinibus, facie et vestibus ac conversatione cum iuvenibus tam dissoluta, ut fuerit infamata per civitatem quasi una ex meretricibus, et sic quod ipsa dicitur peccatrix in evangelio, et per doctores hoc intelligendum est secundum communem famam suspicionis, sed mitius est interpretandum, maxima tamen Dei clementia fuit, quod eam indignam a peccatis liberavit. (G)
Secundo Christus pie liberavit per lacrimas poenitentiae Magdalenam a gehennali ruina eiciendo ab ea daemonia septem, ne periret, sed in caelesti regno magna fieret. Ideo Ambrosius li. praefa. dicit: O felix poenitentia, quae ad se trahit Dei clementiam, et ligat eius omnipotentiam, et invenit coram Deo gratiam, exstinguens scilicet gehennae flammam. Augustinus: Flammam poenarum exstinguit unda lacrimarum. Quaeri potest: Quae sunt occasiones vel causae gravis ruinae in muliere? Ad quod respondetur secundum doctores, quod praecipue tres sunt, quae et Magdalenam fecerunt in peccata ruere. Primum est pulchritudo seu formositas. Theophrastus: Mulier pulchra cito adamatur, difficile est custodire, quam multi amant habere. Heu quam multae mulieres sunt, quae suam pulchritudinem ornatu vano ampliant, sicut fecit et Magdalena, et tales dignae sunt profundissima gehenna, ruentes in multa vitia, et perdentes animas hominum in concupiscentia. Unde Matth. XVIII.: Vae illi, per quem scandalum venit, expedit, ut suspendatur in collo eius mola asinaria, et demergatur in profundum etc.
11 Hieronymus ad Furiam: Ornatus iste mulierum non Domini est velamen, sed Antichristi, lingua personat castitatem, et totum corpus ornatum praefert impudiciam. Idem: Hae non filiae regis Christi, sed regis Tyri, id est diaboli, quae vultu et capiunt animas, et capiuntur. Haec ille. Secunda occasio ruinae gravis in muliere est ubertas, qua satisfaciunt corpori in deliciis comedendo, bibendo, dormiendo, labores fugiendo. I. Ti. V.: Quae in deliciis est, vivens mortua est. 12 Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis. Patet hoc in Magdalena. Tertia est libertas, propter quod Ecci. XLII.: Super mulierem nequamLyra: id est lascivam – bonum est signum, id est clausura vel custodia, ne evagetur, super filiam constitue custodiam ne quando faciat te venire in opprobrium inimicis etc. 13 Magdalena libertatem habuit, et sic multipliciter ruit in peccata et gehennam, sed Christus liberavit. (H)
Tertio Christus liberavit Magdalenam per lacrimas poenitentiae eius a mundiali infamia, melioris multo nominis praestans sibi famam, ut videlicet diceretur amica et hospita Christi dilecta, eiusque sanctitatis et devotionis fama per orbem diffusa, ubique commendaretur, iuxta quod Salvator ait Matth. XXVI.: Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium, in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
14 O sancta poenitentia, o beatae lacrimae, quae delent culpam, exstinguunt gehennam, restituunt perditam famam, ut haec dicit Augustinus. Quaeri potest, quae sunt remedia valentia mulieribus pro animae et famae custodia et honesta vita. Ad hoc respondet Augustinus li. de decem chordis, quod primum est timor Dei, secundum est verecundia, qua pertimescit perdere famam et veretur agere inhonesta, tertium est timor poenae legis peccatrices punientis, quartum est societatis malae declinatio et cautio. Haec secundum Augustinum. Ista quidem defuerunt in Magdalena, et ideo fuit valde infamata, et quod peius, fuit Dei inimica et beatis angelis odiosa ac diaboli filia. O Magdalena, quam vilis fuit in illo statu conditio tua. O quam infelix et misera peccatorum virorum et peccatricum mulierum vita, manere in damnationis ruina. O felicissima poenitentia, qua abluitur anima, restituitur gratia et caelestis gloria. (I)
Circa tertium de grata acceptatione sit pro conclusione illud Gregorii in homilia dicentis, quod Magdalena quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta, scilicet Christo grata, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid Deum offenderat in culpa. Haec ille. Et hoc declaratur breviter. Nam Magdalena multum grata sacrificia seu holocausta sacrificavit Christo Iesu tripliciter:
· Primo ex anima vel corde
· Secundo ex corpore
· Tertio ex toto tempore vitae
Primo ex anima, quam sacrificavit cremando triplici incendio, scilicet dolorosae contritionis adeo, ut omnia crimina eius cremarentur et consumerentur. Heb. X.: Deus noster ignis consumens est,
15 scilicet criminum. Gregorius: Incendit plene peccati rubiginem, qui ardet valide per amoris ignem. Secundo sacrificavit animam incendio amoris, quoniam dilexit multum. Tertio incendio desiderii et devotionis, quia ardebat desiderio Christi, quo omnem erubescentiam vicit, et inter epulos lacrimas obtulit, ut ait Gregorius.
Secundo ex corpore Magdalena gratissima holocausta sacrificavit Christo per singula membra. Primo namque capillos Christo sacrificavit eis pedes Christi extergendo. Secundo oculos lacrimas abundanter fundendo, ut lavaret pedes Christi. Tertio faciem, pudoris ruborem pro peccatis humiliter suscipiendo, unde Augustinus: Erubescentia maxima pars est satisfactionis, per vos peccastis, per vos ergo erubescatis, scilicet in confessione. Quarto sacrificavit aures verba Christi audiendo studiosissime. Quinto os et nares in pedum Christi devota osculatione. Sexto manus in ungendo et amplexando pedes Christi. Septimo totum corpus humiliter prosternendo et Christum adorando. Octavo totum sanguinem in abstinentia et castitate de cetero vivendo. Nono totum cor effundendo per devotam orationem pro venia. Ut enim Augustinus in sermone: Quamvis sermonem non promebat, tacita tamen loquebatur corde talia forte verba: O Iesu bone, o spes unica salutis meae, miserere mei, ego sum illa infelix ingrataque peccatrix, quae te multipliciter offendi, quae multas animas illaqueando perdidi, ego sum filia diaboli, quae te Deum contempsi. Heu me miseram, heu me infelicem et inique agentem, sed tu misericors indulge mihi, ecce pedes tuos osculor, qui venisti peccatores salvare. Scio, quia non despicis cor contritum et humiliatum secundum Scripturas, o dulcis Iesu, o benedicte Fili Dei, te lacrimose deprecor, sana animam meam, quia peccavi tibi, miserere mihi peccatrici, parata sum de cetero cavere, et oboediendo praeceptis tuis obtemperare. Talia quam plurima versabantur in corde Magdalenae. O et tu peccator, o peccatrix, fac similiter, et vives.
Tertio ex toto tempore vitae Magdalena se Christo sacrificavit in omni perfectione sanctitatis perseverando et crescendo mirabiliter in Dei gratia et caelesti contemplatione adeo, quod sibi angeli ministrarent quotidie ipsam in aethera elevando septies, et cibo divinae dulcedinis reficiendo. Tandem quoque portando ad communionem Eucharistiae et spiritum in caelum deducens, ut patet ex legenda. Ex quibus omnibus claret, quam grata, quam accepta sit Deo sacra poenitentia, quae non solum tollit crimina, sed et exaltat in gloria. O benedicte Deus, o Pater misericordiarum, o praedulcissime Iesu, ecce ostendisti, quoniam scilicet immensa est charitas tua erga poenitentes. Te ergo flentes rogamus, ut per beatae Magdalenae merita des nobis gratiam et gloriam.



1 Ps 85,12-13
2 Sir 51,1-4
3 Ioh 14,12
4 Ps 32,9; 148,5
5 I Cor 3,9
6 Rm 6,23
7 Rm 5,20-21
8 Lc 7,47
9 Lc 7,37
10 Dt 23,17
11 Mt 18,6-7
12 I Tim 5,6
13 Sir 42,6-11
14 Mt 26,13
15 Hbr 12,29