Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

Osvaldus: De Sanctis Bigae salitus
Sermo XCIIII.
De Sancto Francisco

De eodem
Sermo XCIIII.

Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei.Gal. ult. c.1

Ad gloriam Seraphici patris Francisci verba praemissa rationabiliter dicuntur, qui in regula evangelica Christum secutus est, ideo pervenit ad aeternam pacem et misericordiam, quam se sequentibus promittit evangelium. Unde hanc regulam evangelicam sequi tres homines conati sunt, scilicet:

Primo dixi, quod quidam sponte obtulit se sequi regulam evangelicam, et reprobatur propter intentionem malam, unde dixit Christo: "Sequar te, quocumque ieris." Verbum quidem fuit bonum, sed intentio mala, quare volebat sequi propter quaestum et honorem temporalem. Ideo Christus non verbo, sed intentioni eius respondit dicens: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet." Quod exponens Chrysostomus dicit: Duo enim intendebat iste in sequela Christi propter miracula, quae credebat discere et facere, scilicet lucrum, et sic erat vulpis, et vanam gloriam, et sic erat avis, et ideo dicitur ei: Vulpes foveas habent, quod dicit: Quid me quaeris propter divitias, cum nec diversorium, nec mensam, nec candelabrum, nec etiam ubi caput reclinem in mundo habeam, quo non carent volucres et vulpes. Et certe multi sunt hodie tales, qui ideo faciunt orationes, ut Deus eis det honores et res temporales, quod intelligentes etiam pauperes mendici sic petunt elemosynam: "Date " inquiunt " elemosynam, ut Deus det vobis bonam fortunam, prosperitatem et honorem." Non dicunt, "ut Deus det vobis gratiam et gloriam", quare sic dicendo non possent tantum habere.

Secundo quidam regulam evangelicam tardavit sequi et invitatur. Unde subditur Lucae IX.: Et ait Dominus: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. Dixitque ei Iesus: Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos.2 Ubi Cyrillus dicit: Erat autem pater senectute gravatus, et ideo putabat debitum esse servare legem, honorare patrem sustentare senem usque ad mortem et sepelire, sed profecto maior Pater, qui vocabatur Dei Filius, excusabat a mandato legis Moysiacae, et maius opus misericordiae, quod est evangelizare et animas salvare, excusabat a minori, quod est putridum corpus sepelire, ideo subdidit Salvator: Tu autem vade et annuncia regnum Dei. Praeferenda est pietas, qua Deo tenemur, amori parentum, Deus enim cum non essemus, ad esse nos conduxit, parentes autem sunt ministri introitus ad esse. Hinc Augustinus: Amandus genitor, sed praeponendus est Creator.

Tertio quidam se saecularibus negotiis implicavit, ideo tardans increpatur. Unde subditur Luc. IX.: Sequar te, Domine, sed primum permitte me renunciare his, qui domi sunt. Et ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei.3 Per aratrum inteligitur poenitentia, qua per contritionem quasi quodam vomere scinditur cor, et quod subtus fuerat, per confessionem aperitur, et Glossa lateralis dicit: Omnis arans si retro respicit, aut inutilem, aut tortuosum facit sulcum. Nam secundum litteram arans si retro respicit, potest salvari, sed spiritualiter loquebatur Salvator de illo, qui coepit sequi eum, et occasiones quaerit redeundi. Hinc Cyrillus: Bene promisit iste, sed quaerere renunciando his, qui domi sunt, licentiando se ab eis ostendit, quod utcumque divisus sit. Et Bernardus: Qui amicis consulit, legat, quoniam inimici hominis domestici eius, et talis aversus non est aptus regno Dei. Cuius figura habetur Gen. XIX., quare uxor Loth respiciens retro versa est in statuam salis,4 ubi Glossa: Uxor Loth eorum genus figurat, qui gratia vocati retro mente aspiciunt, et ad ea, quae reliquerant, redire contendunt. Contra quos dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum etc. Et beatus Hieronymus: Uxor Loth in salem conversa est exemplum facta, unde alii salientur. Unde Christus ait: Mementote uxoris Loth,5 ut nos quasi sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus. Statua enim quasi homo liniamenta corporis habet, sed sensu caret, similiter qui retro respiciendo ad carnalia desideria aspirat, quasi formam hominis habet, sed sensu mentis caret. Denique sapor salis cibos condit, sic casus malorum bonos erudit. Uxori enim Loth expresse non fuerat praeceptum, ne retro respiceret, sed ipsi Loth, in quo etiam uxori fuit praeceptum, ut per virum transiret ad mulierem praeceptum. Respexit enim uxor Loth retro mala intentione, ut Sodomorum malitiam approbaret, ac divinam iustitiam blasphemaret. Abraham etiam respexit incendium Sodomorum, sed bona intentione, quare ipse non fuit mutatus, sic qui mala intentione sunt in regula Christianitatis, sunt quasi statuae nequientes sequi Christum, quos Apostolus admonet dicens: Quicumque hanc regulam etc.6 Unde ex praemissis verbis ad honorem beati Francisci ac utilitatem salutis nostrae tria notemus documenta gratia Domini Christi declaranda, scilicet:

Primum documentum ex praemissis verbis declarandum dixi religionis distinctionem pro eo, quare dicitur: Quicumque hanc regulam. Ex quo dicit hanc regulam, innuit, quod etiam sit alia regula, quam homines sequuntur, super quos non erit pax et misericordia, sed ira et tribulatio, et talis regula est omnium infidelium, haereticorum, schismaticorum, malorum Christianorum in peccatis suis delectantium ac daemonum invidorum, de quorum regula nunc non est ad propositum, sed de regula salvandorum, de qua loquitur Apostolus dicens: Quicumque hanc secuti fuerint etc. Unde religio capitur tripliciter, scilicet:

Primo inquam religio capitur generaliter pro quolibet Christiano seu baptizato, ut habetur extra de homi. c. pro humani li. VI., ubi dicitur Christiana religio. Et sic dicitur religio a religando, quare Christiana religio nos obligat Deo tamquam indeficienti principio ad praecepta, ad credenda et facienda. Primo dixi, quod Christiana religio obligat omnes, tam mares, quam feminas, tam saeculares, quam regulares ad praecepta Decalogi, iuxta illud Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.10 Mandata vero licet sint multa, tamen ad duo reducta sunt, secundum quod dicitur Matth. XXII.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum, sicut teipsum.11 Quomodo autem te diligas, docet sic Augustinus de disciplina Christiana: Attende, quomodo te diligis. Profecto enim si te interrogem, utrum diligis te, respondes, quare diligis, quis se odit, ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico, audi Ps.: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.12 Quid dicam de carne, quae pars vilior est hominis. Si animam odit, carnem quoque diligit. Iam ergo qui diligis iniquitatem, quomodo tibi volebas proximum committi, ut diligas eum, tamquam te, homo, qui perdis te? O ergo Christiane, dilige vere fratrem tuum, et odi odio perfecto iuxta illud Ps.: Perfecto odio oderam illos.13 Ubi Glossa: Perfectum odium est odire culpam et diligere naturam, omnes enim sumus fratres ex uno patre et matre, scilicet Adam et Eva procreati quo ad naturalem fraternitatem, et etiam quo ad spiritualem nati sumus ab uno patre, Deo, ab una matre, Ecclesia, et omnes habemus unum baptisma, unam fidem, unam hereditatem in caelo. Unde Augustinus: Omnes fratres sumus, secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod Christiani sumus.Idem: Voluit Deus unicum hominem formare in principio, a quo omnes homines procederent, ut tamquam fratres omnes se amarent, nec sic factum legimus in angelis vel animalibus brutis. Hinc Salvator, qui non venit legem solvere, sed adimplere, dicit Ioh. XV.: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos,14 propter quod non solum debemus amicos et bonos diligere, sed etiam inimicos. Mat. V.: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.15 Super quo Augustinus: De diligendis inimicis nullus umquam se excusare poterit, quare sunt membra sibi invicem Christiani, quorum caput Christus est, Eph. I.: Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam,16sed proprietas membrorum est, quod nobilius non despicit ignobilius, sicut oculus pedem etc. Sic debent et Christiani. Item quodlibet membrum pro sua possibilitate alteri subvenit, sicut oculus non solum sibi videt, neque manus solum sibi laborat, sed omnibus membris, immo unum membrum alteri impensum sive bonum, sive malum sibi reputat. Unde si laeditur pes, os dicit, cur me laesisti, si manui aliquid datur, os dicit, regratior tibi, si corpus affligitur, os dicit, cur me affligis. Sic etiam membrum nostrum et caput Christus dicit Mat. XXV.: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.17 Ideo religio Christiana obligat ad diligendum Deum super omnia, proximum sicut seipsum, quare dicitur I. Ioh. III.: Qui non diligit fratrem suum, manet in morte.18

Secundo religio Christiana obligat ad credenda, ut sciat fidei articulos, scilicet: Confiteatur unum Deum in essentia et trinum in personis, et quod Dei Filius incarnatus sit de Virgine Maria, crucifixus, mortuus, et resurrexit ascendens in caelum, inde venturus iudicare vivos et mortuos, et omnes malos ad aeternum ignem deputabit, iuxta illud Athanasii: Qui bona egerunr, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisquam fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. O Christi sanguine redempta anima, o omnes fideles exsistentes in religione Christiana, attendite et credite, quomodo Dei Filius, rex angelorum et gloriae crudeli morti se pro animabus vestris exposuit, unicam animam habetis, custodite, ne pereat aeternaliter. Bernardus in meditationibus: Totus siquidem mundus ad unius animae pretium aestimari non potest. Non enim pro toto mundo Deus Christus animam suam dare voluit, quam tamen pro anima humana dedit, quam ergo commutationem dabit homo pro anima sua, qui pro nobis dat illam. Nonne Dei Filius cum esset in sinu Patris, a regalibus sedibus pro ea descendit, ut eam a potestate diaboli liberaret. Agnosce homo, quam nobilis est haec anima tua, et quam gravia fuerunt vulnera tua, pro quibus fuit Christum Dominum vulnerari necesse. Si non essent haec ad mortem sempiternam, numquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Noli ergo vilipendere animae tuae passionem, cui a tanta maiestate tantam vides adhiberi compassionem. Fudit Christus lacrimas pro te, lava et tu per singulas noctes lectum tuum cordis contritione. Haec ille.

Tertio itaque religio Christiana obligat ad facienda, ut Christianus exerceat se in septem misericordiae operibus, in tribulatione et in devotione. Primo Christianus debet se exercere in operibus misericordiae, sicut Christus Dominus et Magister docet Mat. XI.: Discite a me, quare mitis sum et humilis.19 Ideo enim suum nomen nobis communicavit, ut nos ei conformemus, a Christo enim nominamur Christiani. Unde Augustinus de vita Christiana dicit: Nemo enim quodcumque nomen sine causa sortitur, si sutor dicatur, necesse est, ut calciamenta fiant ab eo, vocetur quis faber aut artifex, artis peritia facit, ut negotiator suo nomine nuncupetur, tu ergo quomodo Christianus diceris, in quo Christiani nullus apparet effectus, Christiani iustitiae, bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae, humilitatis, innocentiae, pietatis est nomen, et tu quomodo tibi illud usurpas, cui de tam plurimis pauca non subsistunt. Christianus ille est, qui non nomine tantum, sed etiam opere est Christianus, ille est, qui exemplo Christi nec inimicos novit odire, sed magis adversantibus sibi benefacere, et pro hostibus exorare. Nam et qui aliquem laedere paratus est, ille Christianum se esse mentitur, Christianus ille est, qui potest iustissima voce dicere: Neminem nocui hominem, iuste vixi cum omnibus. Haec ille. Sed neque ille putet se Christianum, qui nulla opera misericordiae exhibet alteri, iuxta illud I. Ioh. III.: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei Patris est in illo?20 Hinc Augustinus de disciplina Christiana: Christus ipse dedit tibi, ipse quaerit a te, qui dedit tibi, erubesce, Christiane, ille dives pauper esse voluit, ut haberes pauperes, quibus dares, da aliquid fratri tuo, da aliquid proximo tuo, tu dives es, ille pauper est, vita ista mala est, sed inquire futuram, simul ambulatis in mundo, et simul non vultis pati, ut in futuro etiam simul gauderetis? Sed forte dicis, ego dives, ille pauper, simul ambulatis, an non? Quid est, quod dicis: ego dives ille pauper, nisi ego oneratus, ille levis, sarcinam tuam commemoras, pondus tuum laudas. Et quod est gravius, constrinxisti ad te sarcinam tuam, ideo non potes porrigere manum. Onerate Christiane, ligate, quid te iactas, quid te laudas? Solve vincula tua, laudent te vicinorum labia, minue de sarcina tua, et illum adiuvas, et te relevas inter has voces laudantes, sarcinam tuam Christus petit, et non accipit, et offendis nomen pietatis crudelibus vocibus et dicis: Et quid servo, filiis meis et successoribus? Christum illi opponit, filios suos mihi praeponit. Ita vere magna iustitia, ut habeat, unde luxurietur filius tuus, egeat Dominus tuus. Non attendens, Christiane, quid Dominus dicit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Non legisti, non timuisti, ecce quis eget, et filios tuos numeras. Haec ille. Secundo religio Christiana obligat, ut Christianus se exerceat in patienti tribulationum perpessione, nec murmuret contra Deum in infirmitate vel paupertate, sed in omnibus Deo gratias agat, ac fiducialiter aeternam remunerationem exspectet. Quia dicit Augustinus super Ps.: Credidisti in Christum, quare credidisti? Quid tibi promisit? Si felicitatem huius saeculi tibi promisit Christus, murmura adversus eum, quando vides infidelem felicem. Quid tibi promisit felicitatis, nisi in resurrectione mortuorum. Quid autem in hac vita ipse promisit? An dedignaris, serve et discipule, quod Dominus et Magister, nonne ab ipso audis, non est servus maior domino suo. Ille pro te dolores, flagella, crucem, mortem, opprobria portavit, et quid iusto debetur, quod tibi peccatori non debetur? Hinc Beda super illud Iac. I.: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis,21 dicentes: Ne indigemini, fratres mei, si mali in mundo florent, vos vero patimini, quare non est Christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi, mali nihil habent in caelo, vos nihil in mundo, sed spe illius boni, ad quod tenditis, quicquid contigerit, gaudere debetis. Tertio religio Christiana obligat ad devotionem, quae secundum Thomamest magna voluntas serviendi et placendiDeo. Et secundum Bernardumdevotio est fervidus mentis affectus, ut bonum prompte faciat, et malo viriliterresistat. Non enim est parvum esse Christianum, qui interpretatur unctus, ut sicut uncta rota celerius currit, sic Christianus promptius operetur bonum. Dicit enim Augustinus de vita Christiana, quod olim prophetae, reges et sacerdotes inungebantur, et tam magnum fuit ipsius unctionis mysterium, ut in Iudaico populo non omnes illud, sed satis pauci de pluribus accipere mererentur, modo vero non sicut sub lege fuerat, sed omnes in prophetas, in sacerdotes unguntur et reges, quod magnae charitatis est indicium. Unde Augustinus de spiritu et littera dicit: Miser ego quantum deberem diligere Deum meum, qui fecit me, dum non eram, redemit, cum perieram, non enim eram et de nihilo me fecit, non lapidem, non arborem, non aliquod de animalibus, sed voluit me esse hominem, dedit vivere, sentire et discernere, reduxit me de exilio, redemit me de servitio, vocavit nomine suo, ut memoriale suum semper esset apud me, unxit me oleo laetitiae, quo ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo dicerer Christianus. O igitur Christiane, sanctae regulae religiose, non te reputes irreligiosum, quare tu es in sanctissima et immaculata regula Christianitatis, cuius regulae obligatio est servare decem praecepta, abrenunciare diabolo, mundo et pompis eius, ac exercere septem misericordiae opera. Haec est Deo cara regula, haec est saluti tam necessaria, ut extra eam nullus omnino salvatur. De qua Iaco. I. sic dicit: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo etc.22

Secundo regula seu religio capitur specialiter, et sic religiosi dicuntur omnes clerici saeculares. Nam in eo, quod quis Deo impendit debitam religionem, potest dici religiosus, ut patet I. q. I. c. "nullus". Et tales ultra alios fideles debent habere novem, scilicet: Primo scientiam litterarum, ut patet di. XXXVI. Secundo debent habere hospitalitatem, XLII. di. per totum. Tertio debent habere honestatem in habitu, extra de vi. et ho. cle., ubi dicitur, quod coronam et tonsuram habeant congruentem. Quarto debent servare castitatem. Quinto debent laudes debitas exsolvere. Sexto debent in suis beneficiis residere. Septimo debent esse sine crimine, di. XXV. per totum. Dicit enim Thomas in IV. dis. XXIV., quod quotiens in mortali suum exercent officium, totiens mortaliter peccant, nisi in articulo necessitatis, in quo etiam laicis liceret, ut baptizare in necessitate. Octavo debent a negotiatione esse remoti. Nono debent esse sobrii et non vindicativi. Hinc Gregorius in quadam omel.: Cum clericum videmus, admonendus est, quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat, ne si quid in illo reprehenditur ex eius officio, ipsa religionis aestimatio contrarietur. Idem in pastorali: Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet, delinquentem namque hunc redarguere nemo praesumit, et in exemplum vehementer extenditur, quando per reverentiam ordinis peccator honoratur. Verumtamen propter peccatum aliquorum non est contemnenda religio clericalis, quare plures leguntur in Catalogo Sanctorum de ipsis, quam de laicis, exceptis martyribus.

Tertio regula seu religio accipitur singulariter seu proprie pro illis religionibus, quae sunt approbatae per sedem apostolicam, et sunt quattuor. Prima Basilii. Secunda Benedicti. Tertia Augustini. Quarta Francisci, sub quibus militant omnes proprie religiosi, exceptis Carthusiensibus, qui habent sua statuta, et hi proprie dicuntur religiosi, ut patet extra de voto c. "quod votum" li. VI. In prima enim religione, scilicet Christiana induuntur alba veste in baptismo ad designandum animae purificationem et virtutum infusionem. In secunda, scilicet clericali religione induuntur distincta veste a saecularibua populis, ad designandum honestam vitam et conversationem. In tertia, scilicet regulari induuntur distincta etiam a veste clericali secundum regulam, ad designandum, quod sunt deputati ad perpetuum Dei servitium, unde si religiosi non sunt in gratia, tunc sunt sicut testa sine nucleo, et pila ante tabernam sine vino. Prima igitur religio est necessaria ad salutem. Secunda ad salutis administrationem. Tertia ad devotionem.

Secundum documentum ex thematis verbis declarandum est religionis distinctae commendatio, quare dicitur: pax super illos et misericordia.23 Ubi enim copiosius invenitur pax et misericordia sive gratia inter illas praemissas tres religiones, illa est melior, sed in prima ut plurimum sunt activi, ergo circa multa turbantur. In secunda ad administratorii, ideo solliciti. In tertia vero contemplativi, ideo quietati, prima igitur est bona, secunda melior, tertia optima, quod probemus tripliciter, scilicet:

Primo itaque quod status regularis sit optimus, probemus auctoritatibus, quare est consilium Salvatoris Mat. XIX. dicentis: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere me.24 Et beatus Hieronymus ad Heliodorum: Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet in limine iaceat pater, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, percalcato perge patre, siccis oculis ad vexillum crucis evola, solum pietatis genus est in hac re fuisse crudelem. Idem ad Iulianum: Exstruis monasteria, multus a te per insulas Dalmatiae monachorum numerus sustentatur, sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos viveres. Hinc beatus Augustinus et habetur di. XLVII. "quantumlibet": Simpliciter fateor charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui est testis mihi super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quoniam sicut difficile sum expertus meliores, quam qui in monasterio profecerunt, ita non sum deteriores expertus, quam qui in monasterio defecerunt. Idem: Melius est in minori esse devotum, quam in maiori indevotum, multi tamen in saeculo devotiores sunt, quam aliqui in monasterio, ut ostendatur misericordia Dei diffusa in omnes contritos corde, quod valde mirum esset, si superbia ubique deesset, sed quare modo ubique regnat superbia vel avaritia, non est valde mirum, si ibi regnet indevotio.Nam de caelo angelum deiecit superbia. Iudam avaritia de Salvatoris schola. Unde Augustinus: Superbis angelis non profuit caelum, constat ergo, quare superbis hominibus non erit utile monasterium. Et Bernardus: Magna est confusio, magna valde, quod saeculares ardentiores pernitiosa desiderant, quam nos utilia, citius illi ad mortem properant, quam nos ad vitam.

Secundo quod status regularis sit optimus in vita praesenti, probemus triplici ratione, scilicet:

Primo quidem quod status regularis sit optimus, probatur ratione finis. Dicit enim Sanctus Thomas II. II. q. CLXXXVIII. ar. VI., quod comparatio unius religionis ad aliam attenditur ex parte finis. Et quare comparatio, quae attenditur ex parte finis, est absoluta, eo quod finis quaeritur propter se, ideo ille status, qui ordinatur ad finem nobiliorem, est melior aliis. Primum enim gradum tenet ille status, qui ordinatur ad docendum. Secundum gradum, qui ordinatur ad contemplandum. Tertium, qui ordinatur ad corporaliter operandum.

Secundo hoc idem probemus ratione satisfactionis, homo enim per elemosynam potest satisfacere pro omnibus peccatis, iuxta illud Dan. IV.: Elemosynis redime peccata tua, o rex.25 Sed tria bona offert religiosus Deo, scilicet temporale, id est: res exteriores, quod est bonum, corporale, id est: ipsum corpus, quod est melior, spirituale, quod est optimum. Primo res temporales religiosus offert Deo non solum, quae habet, sed totum mundum, quem concupiscere potuit. Unde Gregorius in ome.: Sed fortasse aliquis tacitis secum cogitationibus dicat ad vocem Domini, iste piscator, scilicet Sanctus Andreas quid aut quantum dimisit, qui paene nihil habuit? Sed hac in re, fratres carissimi, affectum potius debemus pensare, quam censum, multum dereliquit, qui sibi nihil retinuit. Et infra: A sequentibus tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt, nemo igitur, cum quosdam conspicit multa dereliquisse, dicat imitari volo huius mundi contemptores, sed quod relinquam, non habeo, multa, fratres, reliquistis, si desideriis terrenis renunciastis. Exteriora enim nostra Deo quantumlibet parva sufficiunt, cor namque, et non superbiam pensat, neque perpendit, quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantiam perpendimus, ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam datis retibus et navi mercati sunt, aestimationem quippe pretii non habet, sed regnum Dei tantum valet, quantum habes. Secundo religiosus Deo offert nobiliorem et maiorem elemosynam, scilicet ipsum corpus et ipsius corporis vitam, quae est maior omnibus bonis temporalibus, unus enim digitus praevalet totum mundi aurum, quid tunc una manus, et quid totum corpus, quod quis Deo offert. Iob II.: Pellem pro pelle, et omnia, quae habet, homo dat pro anima sua,26 id est: vita sua. Unde sequitur, quod qui totam vitam dat Deo per religionis ingressum, tam magnam elemosynam facit, quod nullus rex de rebus temporalibus facere potest. Tertio religiosus offert Deo adhuc ista maiorem elemosynam, scilicet animam per continentiam et oboedientiam, quae est atnta elemosyna, quod maior sub caelo dari non potest, iuxta illud Ecci. XXVI.: Non est digna ponderatio continentis animae.27 Et I. Reg. XV.: Melior est oboedientia, quam victima.28Gregorius super Ezech.: Quia per victimam aliena caro, per oboedientiam vero propria voluntas mactatur, quod est maxime Deo acceptum. Hinc VIII. q. I. "Sciendum": Voluntatem alteri subicere propter Deum est praecipuum sacrificium. Ideo dicit Augustinus li. de virginitate: Nemo quantum puto ausus fuit virginitatem praeferre monasterio. Ergo si quis per elemosynam temporalem remissionem peccatorum consequitur, multo magis per elemosynam temporalem, corporalem et spiritualem simul. Ideo religionis ingressus secundum Bernardum dicitur secundum baptisma li. de praecepto et dispensatione sic dicentem: Audire vultis a me, unde inter cetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina hanc meruit praerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur. Arbitror ob perfectam mundi renunciationem, et singularem excellentiam vitae spiritualis, quae praeeminet universis vitae humanae generibus, quia huiusmodi conversatio professores et amatores suos dissimiles hominibus, similes angelis facit, immo divinam in homine reformat imaginem, configurans Christo instar baptismi. Tertio quod status religiosus in vita sit optimus, probemus ratione absolutionis, nam ingressus religionis absolvit ab omni voto temporali, quod quis in saeculo implere posset, ut dicitur de voto et voti redem. c. "Scripturae".

Tertio quod status religionis sit optimus in vita praesenti, probemus figuris, nam secundum Sanctum Bonaventuram in li. de reformatione mentis religiosi praefigurati sunt per tres familias Levitarum, qui prae ceteris filiis Israel deputati fuerant ad cultum sanctuarii, scilicet Gersonitae, Meraritae et Caathitae. Gersonitae in perfectione castrorum portabant cortinas et tectum tabernaculi et vela et quaeque tactu mollia. Meraritae vero portabant tabulas, columnas et vectes tabernaculi, et illa, quae dura erant. Caathitae autem portabant ipsum sanctuarium, id est: arcam Dei et altare et mensam propositionis cum vasis suis, involuta tamen et cooperta. Spiritualiter tabernaculum est vita Iesu Christi, quam plene nullus portare potest, quare non ad mensuram recepit spiritum sanctitatis, sed unus imitatur in hoc, alius in hoc. Per Gersonitas significantur illi religiosi, qui refugiunt austeram vitam sanctitatis, sed laxam vitam servant, qui solummodo cavent se a peccatis mortalibus, et talem vitam pro magnó habent, unde Gersonitae advenae interpretantur. In erectione tabernaculi isti ad occidentem castra metabantur post tabernaculum, quare isti in futuro in humiliori gloriae splendore collocabuntur. Per Meraritas significantur religiosi nimis dure affligentes se ieiuniis, vigiliis et aliis laboribus corporalibus, quod putant summum in religione, ignari caelestis consolationis. Meraritae enim interpretantur amaricantes, qui versus Aquilonem respectu tabernaculi collocabantur, ubi minor solis est ardor, quare et in gloria quantum defuit perfectio virtutum, tantum de gloriae fulgore deficiet. Caathitae significant virtuosos, qui in corde se student virtutibus ornare, in quo habitat Deus. Nam cor est sanctuarium, et portat Deum velatum, quamdiu per fidem ambulant, et hi in erectione castrorum versus Austrum collocabantur, ubi est maior fervor et lux diei, quare hi in gloria superexaltabuntur. Unde prioribus duabus familiis Dominus iussit dari plaustra, id est: currus ad subvehendum onera, sed filiis Caath non dedit, sed propriis humeris portabant, quare tam in humanis ordinationibus, quam corporis castigationibus promittitur aliqua remissio, immo iubemur, ut rationabile sit obsequium nostrum, sed in virtutum studiis nulla remissio datur, quare numquam indulgetur nobis, ut simus vitiosi, iracundi, avari, superbi etc. Vide igitur, o Christiana anima, de qua familia vis esse in praesenti, quare ita eris in futuro.

Tertium documentum declarandum ex verbis thematis insinuatur commendatae religionis expressio, cum dicitur: Et super Israel Dei sit pax et misericordia.29 Ubi specialiter exprimitur beati Francisci stigmatizatio, quem Christus Dominus suis sacris stigmatibus insignivit in manibus et pedibus ac latere, ut patet in legenda in multis miraculis, ideo dicitur: Quicumque hanc regulam secuti fuerint etc.30

1 Gal 6,16

2 Lc 9,59"60

3 Lc 9,61"62

4 Gen 19,26

5 Lc 17,32

6 Gal 6,16

7 Gal 6,16

8 Gal 6,16

9 Gal 6,16

10 Mt 19,17

11 Mt 22,37"39

12 Ps 10,6

13 Ps 138,22

14 Ioh 15,12

15 Mt 5,44

16 Eph 1,22

17 Cf. Mt 25,40

18 Cf. 1Io 3,14

19 Mt 11,29

20 1Io 3,17

21 Iac 1,2

22 Iac 1,27

23 Gal 6,16

24 Cf. Mt 19,21

25 Dan 4,24

26 Iob 2,4

27 Sir 26,20

28 I Rg 15,22

29 Gal 6,16

30 Gal 6,16