Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXXXIX.]

De sancto Michaele et omnibus angelis I.
Sermo LXXXIX.

Angelis eorum semper vident faciem patris mei, qui in caelis est.[1] Mat. XVIII.

 

Haec verba, charissimi, dicebat amator animarum, Christus, in quibus dignitatem hominis extollebat ex eo, quod nullus quantumcunque pauper debet irrideri et contemni, quia excelsus Deus sic dignificavit, quod ei in custodiam angelum suum deputavit. [os 089. c. 01.] Propterea angeli sunt ab ispis hominibus valde honorandi, potissime triplici de causa, scilicet:

Primo dixi, quod angeli Dei sunt ab hominibus valde honorandi ratione custoditionis. Cuilibet enim homini datus est a Deo angelus bonus in custodem, ut in mundo inter milia pericula dirigat et ab incursu daemonum defendat, alias nullus ex se posset salvari. Unde Hieronymus in homilia ait: Non enim posset tuta esse humana infirmitas inter tot et tantas hostis illius insidias, nisi sanctorum angelorum muniretur auxilio. Hinc Ps. ait: Angelus suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.[2]

Secundo quoque angeli Dei sunt ab hominibus valde honorandi ratione ministrationis, nam angeli sunt ministri regis gloriae scientes eius voluntatem, servientes ei in fervore bonae voluntatis, cuius et nos servi sumus, licet fragiles, qui videntes nostram insufficientiam in divino servitio adiuvant nos, et quando oramus orationes nostras de ore nostro rapiunt et Deo praesentant ac efficacius ibi proponunt, si vident Deum velle fieri per orationes huiusmodi. Faciunt enim sicut advocati, qui recipiunt verba simplicia ab ore indocti et subtilius et efficacius proponunt coram iudice. Unde angelus dixit Thob XII.: Quando tu orabas et mortuos sepeliebas, ego orationem tuam obtuli Domino Deo.[3]

Tertio angeli sunt valde honorandi ab hominibus ratione civilis associationis. In futura enim vita erimus aeternaliter cives eorum. Iuxta illud Mat. XXII.: Erunt homines sicut angeli Dei,[4] et ideo ipsi angeli gaudent de nostra bona conversatione, prout dicebat Salvator, Lu. XV.: Gaudium – inquit – est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente,[5] qui non solum ideo nobis deserviunt, sed etiam, ut eorum augeatur occidentalem praemium, quorum essentiale praemium augeri aut minui non potest, qui semper vident faciem patris, qui in caelis est. In quibus quidem [os 089. c. 02.]  verbis tria insinuatur salutis documenta de angelis dei declaranda, scilicet:

Primum namque docmentum ex praemissis thematis verbis insinuatur de angelica dignitate, cum dicitur: angeli, qui sunt creaturae intellectuales, subtiles, virtuosi et dignitate maximi, quorum dignitas nobis manifestatur ex quattuor, scilicet:

Primo itaque angelorum dignitas nobis manifestatur ex creationis nobilitate. Videmus enim, quod omnis artifex in principio suae operationis se manifestare satagit, sic Deus volens se ostendere creaturis suis nobilissimum artificem suae bonitatis sapientiam tamquam in speculo in natura angelica ostendit. Unde ut opposita iuxta se posita magis elucescant, Deus creavit nobilissimam naturam et vilissimam summam et infimam angelicam et informem materiam. Gen I.: In principio Deus creavit caelum et terram,[6] per caelum intellige angelicam naturam, per terram informem materiam, quam tandem distinxit. Quod etiam beatus Gregorius videtur insinuare dicens quarto Dialogorum: Deus – inquit – creavit tres spiritus vitales: unum, qui carne tegitur et carne moritur; alium, qui carne tegitur, sed cum carne non moritur; tertium, qui carne non tegitur, nec moritur.

Primus est iumentorum, secundus hominum, tertius angelorum, quam quidem angelorum naturam Deus omnium sex nobilitatibus dotavit protinus, ut creavit. Primo dotavit preciositate ita, quod excellit unius angeli claritas solis pulchritudinem. Unde Anselmus ait: Si unus angelus staret in caelo et ostenderet suam speciositatem, et essent tot soles, quot stellae, unius angeli speciositas extingueret sua [os 089. c. 03.]   claritate omnes tot soles, sicut modo solis claritas claritatem stellarum. Sed mali angeli de ista claritate in obscuritatem, de scientia in ignorantiam, de innocentia in culpam, de dilectione in odium Dei et suorum servorum ceciderunt. Secundo ex creatione angelus habet fortitudinem, unus enim angelus voluit totum firmamentum, in quo minima stella notabiliter maior est tota terra. Tertio ex creatione angeli habent dignitatem immortalitatis, non quidem ex propria natura, sed ex voluntate divina. Quarto angeli ex creatione habent intellectus acutiem ita, quod unus angelus plus intelligit, quam omnes mundi sapientes et doctores, praeserti boni angeli sunt tamquam specula opposita alteri speculo divinitatis, ut secundum suam capacitatem reluceat in eis, quae sunt in divina praescientia. Quinto angeli ex creatione habent libertatem arbitrii perfectius, quam homines, quia angeli sunt confirmati in eligendo bonum adeo, quod iam malum eligere non possunt, sed homines sunt peccabiles, quamdiu vivunt. Sexto angeli ex creatione habent dignitatem incorporeitatis ita, quod non gravantur mole corporis, sed habent velocitatem tantam, quod in ictu oculi possunt multa miliaria perlustrare ac in uno parvo grano mille angeli possunt esse. Magna igitur est angelorum dignitas, qui sic fortes, immortales, decori, sapientes vident Dei faciem.

Secundo quoque dignitas angelica manifestatur ex locationis sublimitate, quia ipsi creati et locati sunt in caelo empyreo, nos vero in hoc mundo, illi in monte gloriae, nos autem in valle miseriae, cuius rationem Thomas in II. dist. II. ar. II. assignat triplicem, scilicet:

Primo – inquit – angeli sunt creati in caelo ratione contemplationis divinae, ut Deum pulcherrimum omnium intueantur, in quo est omnis beatitudo et vita aeterna prout Dei Filius docuit, Ioh. XVII.: Haec est – inquit – vita aeterna, ut cognoscant te solum [os 089. c. 04.]  Deum patrem et Filium, quem misisti.[7] Et licet quicunque ierint angeli, semper in Deo sunt et deum vident, tamen caelum empyreum est eis deputatum propter loci decentiam, quod inter omnia corporalia est pulcherrimum, sicut enim oratio ubique est exaudibilis, tamen locus deputatus orationi est ecclesia.

Secundo angeli sunt creati in caelo ratione praesidentiae. Praesident enim et dominantur super omnia corporalia ideo decet, ut sint in loco superiori.

Tertio angeli sunt creati in caelo ratione virtualis influentiae, quia ipsi influunt ad ista inferiora, unde Gregorius in Moralibus ait: Terra namque aere fecundatur, aer vero ex caeli qualitate disponitur, sic iumentis homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt.[8] Sed dicens, quis est locus conventior daemonibus, respondet Thomas in II. dist. III. ar. III., quod in daemonibus tria possumus considerare, scilicet intellectualem naturam, mortalem culpam et utilitatem nostram. Primo secundum intellectualem naturam conveniret eis caelum empyreum, secundo mortalem culpam conveniret eis Infernus, tertio nostram utilitatem convenit eis aer iste caliginosus, non quidem ad partem superiorem, quae est valde lucida, nec ad partem inferiorem, quae est nobis valde propinqua, ne nobis sint multum infesti, sed in parte aeris media, quae est obscura, et inde luctantur nobiscum usque ad diem iudicii. Et est valde utile resistentibus illis, quia dicit Apostolus II. Timoth. II.: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.[9] Legitime autem non certat, qui non habet resistentes. Propterea dicit sanctus Bonaventura, quod daemones adhuc non cruciantur igne infernali. Sed ut dicit Magister in II.: Alternatis vicibus descendunt ad Infernum ad torquendas animas damnatorum.

Tertio angelorum dignitas manifestatur ex suae multitudinis copiositate, quia angeli sunt multi, ideo eorum numerus est primo maximus, secundo incognitus, tertio excessivus.

Primo inquam angelorum numerus est maximus, quia dicit Dionysius XIV. c. Caelestis  [os 089. c. 05.] hierarchiae, quod angeli in quadam maxima multitudine sunt, omnem materialem multitudinem excedentes. Ex quo patet, quod numerus angelorum excedit multitudinem stellarum caeli, multitudinem herbarum et arborum ac foliorum earum. Huic concordat Lyra suoer illus Daniel VII.: Milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei.[10] Sicut videmus ad sensum, quod superiora excedunt inferiora in magnitudine. Sed quia in angelis materialis magnitudo non est, ideo ista inferiora excedunt secundum numerum.

Secundo dixi, quod numerus angelorum est nobis incognitus, quocunque eos numero numeremus non sufficimus numerare. Iuxta illus Iob XXV.: Numquid est numerus militum eius.[11] Ubi Glossa dicit: A nobis quidem est incognitus, sed a Deo cognitus. Hinc Ps.: Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat.[12] Nam dicit Hieronymus, quod unaquaeque anima habet angelum ad sui custodiam deputatum, et tamen nescimus numerum hominum in hoc mundo exsistentium, quibus ut dicit Gregorius: deputatur angelus de infimo choro, in quo plures sunt angeli, quam homines in mundo. In secundo choro erunt decies tantum, in tertio centies tantum, in quarto milies tantum etc.

Tertio denique numerus angelorum est excessivus ita, quod maior est numerus angelorum stantium sive beatorum , quam ruentium sive damnatorum, cuius rationem assignat Magister in II. dist. VI. dicens: Quia – inquit – angeli sunt naturae intellectuales, homines vero sensuales naturae, angeli magis sequuntur intellectum, quam homines, et homines sensum, quam intellectum. Ideo plures steterunt de angelis, quam ceciderunt, de hominibus vero plures damnabuntur, quam salventur, quia sensum magis sequuntur, quam intellectum. O Domine Iesu Christe, si homines sequerentur intellectum, intellegerent utique, quid prodesset momentanea peccati delectatio, quid superbiae elatio, quid inimici vindicatio. Insuper intellegerent quantum bonum sit Deo optimo servire, peccatam vitare, virtutes amplecti. O filii Adam, [os 089. c. 06.]  miseri, o proles Evae, insensata, pensa bene, quam verecundum erit in iudicio coram tam copiosa multitudine militum curiae caelestis exprobari pro peccato luxuriae, avaritiae, gulae etc. Dicet quippe tunc pius Salvator illis: O cadaver vile, o homo confusione digne, cur amisisti tot gaudia aeterna, cur tantum honorem, cur tantum decorem, cur talem societatem, cur te obligasti aeternis poenis, cur elegisti societatem daemonum, cur acquievisti carnis appetitui. Sciendum tamen, quo din iudicio plures erunt angeli et homines salvati, quam daemones et damnati, ut Deus laudetur in multitudine electorum, Ecci. XLIV.: In multitudine electorum habebit laudem,[13] et II. Paral. XXXII. dicitur: Nolite timere, multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illis.

Quarto dignitas angelica manifestatur ex adhaesionis sagacitate. Nam post creationem statim se Lucifer super illud, quod sibi praefixum fuerat a divina regula erexit et seduxit multitudinem angelorum, bonis vero ei  fortiter resistentibus factum est proelium magnum in caelo. Si quaeras, quo peccato peccavit Luciper, ut corrueret, Deus enim fieri noluit, quia hoc esset impossibile, quia dicit Philosophus: Nihil volitum, nisi praecognitum, sed quia divinam essentiam non cognoscebat aperte, igitur fieri Deus non appetebat. Certe si Dei boni faciem vidisset, nunquam cecidisset, quia tam dulcis est, quod nihil contra illam appetere potuisset. Ad quod dicit sanctus Bonaventura in II. dist.II. ar. I., quod est loqui de peccato Luciperi quantum ad triplicem statum, scilicet quantum ad inchoationem, consummationem et confirmationem. Luciper enim peccatum suum inchoavit in praesumptione, quia videns suam pulchritudinem, fortitudinem, scientiae suae altitudinem praesumpsit, consummatum autem eius peccatum fuit in ambitione, quia appetiit omnino, quod supra se erat, ad quod pervenire non potuit, scilicet ut nullius dominio subderetur, quod est solius Dei. Confirmatum vero est eius peccatum in Dei odio. Videns enim non posse assequi, quod appetiit, ideo statim odire cepit bonitatem [os 089. c. 07.]  Dei, et hoc separavit ipsum a Deo, et in hoc odio stat obstinatus et tunc factum est proelium magnum in caelo. Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eiu, et non praevaluerunt, neque locus eorum inventus est amplius in caelo. Dicit enim sanctus Bonaventura in II., quod reale bellum fuit inter angelos, boni fortiter adhaerebant Deo, illi vero fortiter odiebant Deum et suos angelos, et ideo istud bellum fuit in voluntate. Nam omne bellum causatur ex dissensione voluntatis, propterea deiecti sunt de amoenissimo caelo. O Deus aequissime, o Domine iuste, quomodo tam nobilissimam creaturam tuam propter unum superbiae peccatum exclusisti a regno tuo aeternaliter, non curando eius fortitudinem, scientiae subtilitatem, decoris pulchritudinem. Hinc II. Pe. II.: Angelis peccantibus non pepercit.[14] O tu vilis superbe, o homo proterve, quid cogitas fiet de te, qui es pulvis et cinis, certe nisi in poenitentia humiliatus fueris, ac pia Christi passio succurrerit aeternaliter cum superbis daemonibus damnaberis, dico iterum, damnaberis, damnaberis.

Secundum salutis documentum ex praemissis thematis verbis insinuatur declarandum de humana necessitate cum dicitur: eorum angeli, tam fragilis quippe est humana conditio, quod indiget angelico suffragio, alias non posset de forti adversario triumphare, de quo Iob XLI.: Non est potestas super terram, quae possit ei comparari.[15] Ideo Deus misericors ordinavit angelicum subsidium. Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus propter eos, qui hereditatem accepturi sunt, missi in ministerium.[16] Unde secundum sanctum Thomam in II. dist. X. ar. I. triplex est angelorum bonorum officium, scilicet:

 

Primum angelorum officium est officium assistendi. Assistunt enim divinae contemplationi, sicut regi [os 089. c. 08.]  dicuntur assistere, qui immediate regis faciem vident et ipsius secreta cognscunt, ita regi gloriae illi angeli dicuntur assistere, qui immediate ab ipso illuminationes percipiunt et ad alios inferiores transfundunt, a quibus tandem ad nos derivantur. Et tales sunt in tribus choris superioribus exsistentes, qui secundum quosdam nunquam ad exteriora mittuntur.

Secundum bonorum angelorum officium est resistere diabolicae tentationi cohibendo, ne noceant. Nam secundum sanctum Thomam in II. dist. XI. q. II. ar. V. triplex pugna dicitur esse inter angelos, quia angelus bonus resistit malo et malus bono et bonus bono. Dico primo, quod angelus bonus resistit malo, ne tantum noceat, quantum cupit. Hinc Apoca. XX. dicitur, quod angelus bonus ligavit diabolum.[17] Secundo, quod angelus malus resistat bono, patet Apoca. XII., ubi dicitur: Draco pugnabat et angeli eius, et non praevaluerunt.[18] Tertio quoque angelus bonus resistit bono, quando non permittit ei aliquid facere quousque a Deo determinabitur. Nam ambo boni angeli coram Deo proponunt bona et mala opera regni vel exercitus, cuius custodes sunt, sive sint pagani, sive Christiani. Accepta tandem divina sententia unus cedit altius. Unde Dan. X.: angelus Michael princeps Iudaeorum loquens de alio angelo bono principe Persarum dicit: Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus.[19] Ex quibus intellige, quod nullum bellum devincitur, nisi prius in Dei consistorio diffiniatur vincendum propter sua demerita. O igitur Domine Deus meus, quam mirabilis es in tuis dispositionibus. O dulcissime Deus certe mirabilior et amabilior in te ipso.

Tertium quoque officium angelorum insistere nostrae salvationi. Beatitudo enim est supra facultatem hominum naturalem, ad quam pervenire non valet propria virtute, sed misericordia divina providit eis de angelica custodia, de qua dicit Hieronymus: Magna quippe dignitas animarum, ut unaquaeque ab exordio nativitatis habeat angelum sibi deputatum. Datur autem angelus ad custodiam in utero matris, ne fetus a diabolo suffocentur, [os 089. c. 09.]  egressis de utero ne a baptismi gratia impediantur, progressis ne peccatis maculentur, mortuis ut ad Deum deducantur. Ex quibus patet magna Dei pietas et misericordia erga homines. Unde Bernardus: Benignus es Domine Iesu, qui non es contentus nostrorum fragilitate carnis murorum, sed superaddis angelicam custodiam. Quod considerabat beatus ipse idem Bernardus et cum admiratione aiebat sic: Domine, quid est homo aut filius hominis, quia reputas eum denique mittis ei unigenitum Filium tuum, immittis ei Spiritum Sanctum, promittis etiam vultum tuum et illos beatos spiritus propter nos mittis in custodiam nostram. Hinc Ps.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.[20]Super quo dicit Bernardus: O quantam debet tibi inferre hoc verbum reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam, reverentiam pro poenitentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ergo ambula, ubi sunt angeli, sic eis mandavit Deus, ut custodiant te in omnibus viis tuis, in quovis diversorio, in quovis angulo habere reverentiam coram angelo tuo, nec facere audeas illo praesente, quod me praesente non auderes. Unde boni angeli circa tria genera hominum solent exercere suum officium, scilicet:

 

Primo namque angeli circa peccatores suum officium exercent in tribus actibus. Primus actus est prohibere, ne peccent. Nam videntes angeli humanam naturam inclinabilem et ad peccatum pronam aut ex naturali inclinatione, aut prava consuetudine, sive corrupta voluntate retrahunt a loco, ubi peccarent vel terrendo, aut peccati actum vilem ostendendo, aut alium negotium interponendo. Haec patent Nume. XXII. in Balaam, qui mercede corruptus ibat ad maledicendum Israeli, cui angelus occurrit evaginato gladio, deinde occurrit in loco angusto duarum maceriarum, postmodum in loco artissimo, ubi asina eius [os 089. c. 10.]  nec ad dextram, nec ad sinistram poterat declinare, quae dum urgebatur, locuta est ei.[21] Dic historiam. Secundus actus angelorum bonorum est arguere de peccato commisso ita, quod si homines non possunt cohibere, ne peccent, de perpetrato tamen peccato arguunt eos, aliquando terrendo in somnis. In his figura Iudicum II.: Angelus Domini descendit ad locum flentium et increpavit de tribus eos. Primo de ingratitudine liberationis de Aegypto, secundo de ingratitudine collati beneficii, tertio de praevaricatione mandati divini dicens: Eduxi vos de Aegypto et introduxi vos in terram, pro qua iuravi patribus vestris et praecepi, ne feriretis foedus cum habitatoribus terrae.[22] Tertium actum circa peccatores angeli exercent, quia eos excitant, sicut Petrum, Act. XII., dicens: Surge velociter,[23] et non solum excitant, sed quandoque retrahunt, sicut Gen. XIX., Loth cogebant exire de Sodomis.[24]

Secundo circa poenitentes boni angeli tres actus exercent. Primo illuminant ad poenitentiam, sicut Thobiam, eiusdem XII., angelus illuminavit de felle piscis,[25] sic peccatores de amaritudine poenitentiae. Secundo purgant labia ad pure confitendum, sicut Esa VI., angelus labia Esaiae purgavit calculo ignito sumpto de altari, qui postea clamabat dicens: Vae mihi, quia tacui.[26] Tertio gaudent ad satisfactionem peccatoris, Lu. XV.: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.[27]

Tertio circa operantes boni angeli opera exercent tria. Primo eos consolantur, sicut Christum Dominum in oratione positum, Lu. XXII., angelus confortabat,[28] et Zach. I. respondit angelus, qui loquabatur in me verba consolatoria.[29] Secundo inflammant affectum hominis infrigidatum per torporem, unde Ps.: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.[30] Tertio boni angeli arcent diabolicas malitias. Dicit enim Augustinus libro De divinationibus daemonum: Daemones terrenorum amatoribus malefitia suadent se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria immiscendo sive vigilantibus, sive dormientibus, hoc modo deceptae sunt mulieres quaedam, [os 089. c. 11.]  quae putant in noctis silentio equitare et convivia facere etc., quarum solum phantasias movet diabolus ipsis in lecto iacentibus, et tales angeli boni non dimittunt, nisi illae prius errent in fide, quia tunc diabolus accipit potestatem super illas. Ex quibus omnibus recollige, quod excepto Christo Domino omnes homines habent angelum sibi deputatum ad custodiam, etiam ipse Antichristus, qui licet sit damnandus, tamen angelus ipsum a multis peccatis retrahet, quae faceret, si angelum non haberet, et ita maiorem sentiret in Inferno poenam. O igitur magni Dei magna misericordia, qui etiam cum suis inimicis tantam facit misericordiam, et certe plus iustis.

Tertium salutis documentum ex praemissis thematis verbis notemus declarandum de caelica iocunditate, cum dicitur: Semper vident faciem patris, qui in caelis est. Cuius facies est tam delectabilis videre, quod oculus non vidit, nec auris audivit, ne cin cor hominis ascendit.[31] Dicit Magister in II. dist. IX., quod tres sunt in caelo hierarchiae, scilicet superior, media et inferior et in singulis sunt tres ordines seu chori angelorum. In superiori sunt seraphin, cherubin et throni, in media sunt dominationes, potestates, virtutes, in inferiori sunt principatus, archangeli, angeli, de omnibus his praedictis choris aliqui corruerunt et facti sunt daemones. Sed qui perstiterunt,  sunt confirmati ex tribus, scilicet:

 

Primo dixi, quod confirmatio bonorum angelorum in bono est ex natura, quia spiritualis natura solum semel est vertibilis, non sic autem humana natura. Secundo confirmationem angeli habent ex gratia, quia Deus eis specialem dedit gratiam, quae eos conservavit. Tertio confirmationem angeli boni habent ex gloria, quia vident faciem Dei suavissimam totaliter, cui adhaeserunt, nihil enim vident extra illam bonitatem, quod melius, nobilius et dulcius esset, propterea ipsum Deum admirantes replentur omni gaudio, et ei gratias agentes benedicunt in saecula saeculorum. [os 089. c. 12.]

 

 

 



[1] Mt 18,10

[2] Ps 90,11

[3] Cf.: Tb 12,12

[4] Mt  22,30

[5] Cf.: Lc 15,7

[6] Gn 1,1

[7] Ioh  17,3

[8] Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXIX, 2. http://monumenta.ch/latein/text.php?tabelle=Gregorius_Magnus&rumpfid=Gregorius%20Magnus,%20Moralia%20in%20Iob,%2004,%20%20%2029&nf=1

[9] II Tim 2,5

[10] Dn 7,10

[11] Iob 25,3

[12] Ps 146,4

[13] Sir 24,4

[14] II Pt 2,4

[15] Iob 41,24

[16] Cf.: Hbr 1,14

[17] Cf.: Apc 20,2

[18] Cf.: Apc 12,7–8

[19] Dn 10,13

[20] Ps 90,11

[21] Nm 22,22–33

[22] Cf.: Idc 2,1–2

[23] Act 12,7

[24] Gn 19,1

[25] Cf.: Tb 11,13–15

[26] Is 6,5

[27] Cf.: Lc 15,7

[28] Lc 22,43

[29] Cf.: Za 1,13

[30] Ps 103,4

[31] I Cor 2,9