Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo LXIII.]

De eadem sermo LXIII.

Ora pro nobis, quia mulier sancta es.[1] Iudith VIII. c.

Haec verba ad litteram dicebat Iudaei in Bethulia habitantes ad sanctam Iudith, ut per ipsius orationem de misericors eriperet eos a periculo Holfernis. Quae quidem nos dicamus hodie ad sanctam Annam, ut per eius orationem liberemur a periculo aeternae mortis. Si autem volumus, ut per eam obtincamus, quod petimus quattuor modis debemus rogare, scilcet:

Primo inquam, ut per beatam Annam obtincamus, quod petimus, tunc fideliter petamus. Ut videlicet credamus, quod ipsa erga Deum potest nobis succurrere, cuius nepotum unus est rex gloriae, alius summi regis, quinque demum iudices totius mundi, cuius filiarum una est regina, alia mater duorum [os 063. c.01.] apostolorum, tertia quattuor apostolorum Christi mater est. Ideo tam sancta radix ab exordio mundi non exstitit in suis nepotibus, quae facilius exaudiatur. Magna igitur fiducia invocemus eam, quia dicitur Iac. I.: Postulet in fide, nihil hesitas![2] Qui autem hesitat, non aestimet, quod aliquid accipiat. Nam ut dicit Astesanus in Summa libro III., quod sancti in caelo duobus modis dicuntur orare pro nobis. Uno modo suis meritis, quae hic acquiserunt, et sic quot bona opera fecerunt vel passi sunt, cum tantis dicuntur pro nobis orare. Et sic vulnera Christi dicuntur orare pro nobis. Isto modo beata Anna exaudiri digna est, cuius merita multa et magna sunt, exquo reginam caeli genuit et nutrivit matrem Summi Domini. Alio modo sancti dicuntur orare pro peccatoribus in caelo votis suis, quando scilicet affectum suum exponunt divinae voluntati. Et hac oratione numquam orant, nisi quando vident Deum velle dare aliquid alicui intercedentibus tamen sanctis. Et etiam isto modo exaudiri digna est beata Anna, quia Deus Noster misericors vult nos omnes salvos facere, dummodo nos velimus. Sed quia nis etiam volumus, ideo beata Anna suis votis apud Deum obtinere poterit omnibus volentibus salvari. Si dicas: tamen dicitur Ioh. V.: Est peccatum ad mortem,[3] non pro illo dico, ut roget quis. Ergo videtur, quod non intercedat pro mortaliter peccantibus. Dicendum, quod ibi intelligitur finaliter impoenitens vel praescitus, pro quibus sancti non orant, exquo numquam corriguntur. Unde Eccs. VII.: Nemo potest corrigere, quem Deus despexerit.[4] Sed quia nos nescimus aliquos finaliter damnandos quamdiu sunt in praesenti vita, orabimus pro ominbus. Hinc Augustinus: De quocumque pessimo in gac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur pro quo non desperatur.

Secundo ut per beata Anna impetremus, quod petimus, tunc humiliter petamus, quia dicitur Ecci XXXV.: Oratio humilitantis se nubes, [os 063. c. 02.] id est sanctos penetrat.

Tertio ut a beata Anna exaudiamur, tunc utiliter petamus, id est secundum desiderium rationis, non sensualitatis petendo vindictam inimicorum aut propriam et inordinatam delecationem, seu temporalium multiplicationem, quia in talibus Deus vix, aut non exaudit. Unde Augustinus: Novit enim medicus, quid pro sua, quid contra sua sanitatem poscat aegrotus. Et ideo contraria petentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem, et aliquando dat, non hoc ex misericordia, sed ex usa vindicta. Ut dicit idem Augustinus dicens: Deus quaedam negat proprius, quae concedit iuratus.

Quarto ut a beata Anna exaudiamur, tunc petamus perseverabter. Nam perseverantia impetratur, quod peritur, sicut arbor non cadit primo ictu, et lapis frequenti aquae casu, ideo dicit Salvator Luc. XI.: Et ille, si perseverabit pulsans, et si non dabit illi eo, quod amicus eius, sit propter improbitatem eius, dabit ei, quotquot habet necessarios.[5] Ideo orantes fideliter, humiliter, utiliter perseveranter dicamus: Ora pro nobis, etc. In quibus quidem verbis ad honorem beatae Annae duo notemus salutis documenta in praesenti sermone exiliter declaranda, scilicet:

Primum documentum notandum dixi nostram multimodam inopiam in eo, quod dicitur in themate: Ora pro nobis. Quia scilicet multum indigemus suffragio ad salutem, et hoc propter tria potissime, scilicet:

Primo inquam indigemus auxilio ad salutem propter malae concupiscentiae inclanationem. Semper enim ipsa inclinat hominem ad malum naturaliter. Nam tripliciter potest intelligi, quod quis sit sine concupiscentia, aut ut est poena, aut ut est culpa, aut ut est inclinans ad mala.

Primo [os 063. c. 03.] modo homo non potest esse sine concupiscentia naturaliter, quia hoc derogaret divinae iustitiae, qui hanc poenam inflixit naturae propter peccatum primi hominis. Et ideo secundum Apostolum Ro. VII. dicitur lex, ubi dicit: Condelector Dei legi,[6] scilicet interiorem hominem. Video autem aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et capitum me ducentem in lege peccati, quae est ex membria meis, Dicitur autem secundum Augustinum concupiscentia lex, quia legitime factum est, ut qui non oboedit suo superiori, id est rationi, et Deo, quod non serviat ei suum inferius, sed corpus. Supra te est Dominus tuus, infra te est caro tua. Servit meliori vel superiori, ut serviat tibi utilior, et inferiorum contempsisti superiorem, torquaris ab inferiore. Ideo dicit repugnantem legi mentis meae. Haec ille. Hinc Ambrosius super VII. c. 'Ratio' dicit: Quicquid enim peccatoris est in dictis, in factis, in concupiscentiis, non oritur nisi ex mala concupiscentia, quae a peccato facta est.

Secundo modo homo non potest esse sine concupiscentia, quia dicitur I. Ioh. I.: Si dixerimus, quia peccatum non habemus nosipsos seducimus et veritas in nobis non est.[7] Et Eccs. VII.: Non est homo in terra, qui non peccet.[8] Et beatus Augustinus libro De baptismo parvulorum dicit: Non praestatur in baptismo, ut lex peccati, quae est in membris, exiguatur et prorsus non sit, nisi forte miraculo ineffabili creatoris. Et hoc fit per gratiam, ut sic extinguatur concupiscentia, quod non sit culpa. Sicut in Beata Virgine extinctam credimus. Inde Augustinus libro De lapsu mundi sic ait: Concupiscentia, de qua nati sumus, quamdiu vivimus, quotidie minui potest, finiri non potest. Minuitur aut per gratiam divinam, aut per resistentiae consuetudinem, sicut equus moderatius vadit cum freno, quam rupto freno, sic homo virtuosus minus minus infestatur a concupiscentia propter virtutum assuetudinem, quam vitiosus.

Tertio modo homo naturaliter non potest esse sine concupiscentia, quae est inclinans ad mala. Sicut enim naturaliter lapis tendit ad ima, ita concupiscentia hominis ad [os 063. c. 04.] viria. Et si concupiscentiae prohibitae in lege consentiat, si nullum verbum dicat vel faciat, mortalitetr peccavit, et propter consensum in peccatum aeternaliter damnabitur. Quia dicitur Iac. I.: Concupiscentia cum cionceperit, parit peccatum. Et Exo. XX.: Non concupisces.[9] Ubi glossa Augustini sic ait: Non concupiscere omnino perfecti ets. Non ire post concupiscentias luctatoris. Ideo dicitur Ecci V.: Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentias cordis tui.[10] Quidam namque praecedunt concupiscentias suas, sicut illi, qui provocant et procurant etiam cum suis damnis et expensis. Quidam vero concomitantur concupiscentias, sicut illi, qui in illicitis cogitationibus immorantur. Quidam autem sequuntur, sicut illi, qui consentiunt eis. O brutalis concupiscentia! O execrabilis delectationis complacentia, quam multos decipis et a suo vero Domino avertis! Non solum stultos, quorum infinitus est numerus, sed etiam sapientes et in lege doctissimos. Nam quosdam impellit impetus gulae, quosdam impetus irae, alios appetitus vanae gloriae, et plurimos praecipitat tempestas luxuriae. Et sic fallit opinio Socratis, ut dicit Philosophus I. Ethicorum, qui tenebat, quod scientia numquam possit superari a passione, quia – inquit – non vincitur a debiliore scientia, vero propter suam certitudinem est fortior passione.

Sed profecto verius dicit Aristoteles VII. Ethicorum, quod concupiscentia superat et obnubilat iudicium rationis contra scientiam. Quod probatur auctoritate et ratione. Primo auctoritate Salvatoris, Luc. XII. dicens: Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui et non fecit plagis, vapulabit multis.[11] Deinde Iac. IV.: Scienti bonum et non facienti peccatum est illi.[12] Secundo probatur ratione, quod concupiscentia ligat et obnubilat iudicium rationis, quia sicut somnus et ebrietas ligat, ita concupiscentia. Unde cum multum intenditur usum rationis totaliter superat, sicut experientia videmus ex vehementia irae, odii [os 063. c. 05.] vel concupiscentiae multos insanire.

O igitur Deus misericors, cur hanc pestem non tollis totaliter ab hominem baptismo? Ecce quam multi pereunt per ipsam concupiscentiam! Et respondet Thomas super IV. dist IV., quod poena aeternalis tollitur per baptismum, quae debebatur persone ex peccato originali, scilicet carentia divinae visionis. Sed poena temporalis ex peccato originali inflicta per baptismum, non tollitur triplici ratione. Primo propter aequitatem divini iudicii, quo sententiam mortis dictavit de morte Adae et posteriorum. Unde sicut a morte nullus evadet, sic nec a concupiscentia naturaliter, quia iosa concomitatur mortem. Secundo Deus concupiscentiam non tollit in baptismo propter passionis Christi utilitatem, quia si tolleret concupiscentiam ab humana natura, filius nasceretur immunis a culpa, nec indigeret regenerari a Christo Deo per baptismum, et sic non regratiaretur Christo de sua regeneratione. Tertio concupiscentia non tollitur per baptismum propter multiplicem utilitatem, quia licet non tollat ipsam, tamen baptismus sic debilitat, ut non dominetur hominibus, nisi volentibus. Sed potius per eam, quis meritum acquiritur ei resistendoac se humiliet in tanta miseria, et humiliter clamet et dicat: O sancta Anna, ora pro nobis quia etc!

Secundo indigemus ad salutem uxilio Dei et sanctorum propter pravae electionis approbationem. Nam seducti a concupiscentia liberum arbitrium distrahitur, ne secundum rationem eligat, sed erret. Unde peccatores quattuor modis errant, scilicet eligendo non eligenda, appetendo non appetenda, faciendo non facienda, omittendo non omittenda.

Primo enim peccatores errant eligendo non eligenda. Quia omnis homo ratione utens sua electione damnabitur vel salutabitur. Ideo dicitur Ecci XV.: Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui.[13] Adiecit praecepta et mandata sua, si volueris mandata conservare, [os 063. c. 06.] conservabunt te. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quoid volueris, porrige manum. Ante hominem mors et vita, bonum et malum, quod placuerit, dabitur illi. O quam multi coguntur dicere illud Sap. V.: Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non illuxit nobis,[14] sed concupiscentia excaecatis. Hinc Bernardus in quodam sermone: Quare – inquit – peccas, quia ne scis, quid facis? Absit, quia cogeris, ut facias. Absit, sed quia placet, ut sic facias. Secundo peccatores errant appetendo non appetenda, sicut illi, qui despectis aetzernis tot corde desiderant temporalia vana et transitoria. Unde I. Timoth. VI. dicit: Radix omnium malorum cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Et beatus Augustinus super Gen. ad litteram in glossa dicit sic: Qui enim pecuniam appetit, decipi et capere appetit. Et subdit: Tales erraverunt a fide omnino Christum deferentes. Tertio errant peccatores faciendo non facienda. Ideo dicitur Prover. XIV.: Errant omnes, qui mala optantur.[15] Et vere errant, quia si attenderent, quid solvitur pro malo nequaquam facerent. Quarto peccatores errant omittendo non omittenda. Multi namque negligunt bene facere dicentes: Deus non damnat pro quibus Christus crucifixus est. De quibus dicit Iob XV.: Non credat frustra errore deceptus,[16] quasi diceres non credat peccator, quod sine vera poenitentia salvabitur.

Tertio indigemus ad salutem auxilio Dei et sanctorum propter praelationis variae insultationem, quia ut dicitur Iob XII.: Militia est vita hominis super terram.[17] Ideo contra multiplicem hostium insultum sic auxilium petebat in libro Meditationum Bernardus dicens: Adiuva me, Deus meus, quoniam inimici mei animam meam circumdederunt, corpus, scilicet mundus diabolus. Corpus fugere non possum, nec fugare, circumferre illud necesse est mihi, perimere non licet. Quoniam alligatum est mihi, cum vero illud inpinguo hostem [os 063. c. 07.] meum mihi nutrio. Ipsa de subversione mea foedus iniit cum diabolo, utpote de peccato nata, in peccato nutrita, nimis corrupta ab ipsa origine. Sed multo amplius vitata prava consuetudine. Hinc est, quod iugiter malum machinatur, immo non est unum momentum, quo decipere nolit. Ipsa suam inhabitat regionem, anima autem exul et peregrina, quam pulsare non cessat. Haec est, quae baculo nostro non cedit, et manus nostras cingulo ligat, ut caro, quae data est in adiutorum fiat nobis in ruinam. Gravis lucta et grave periculum adversus domesticum hostem pugnare, quod si oculis videremus, ad quantam maliciam nos movet, mirum esset toti mundo, quod vix salvaretur unus homo. Homo enim carnalis annos mecum vixit, cibum de manu mea sumpsit, in sinu meo dormivit. Cum voluit mecum colloquium, habuit, hoc iure heredario serus meus esset, Sed quia a iuventute deliciae nutrivi, virgae peperci contumax effectus est, quem informare nequeo. Caecus est, sed et surdus et mutus, rebellis virtuti et veritati, inimicus crucis Christi, vendet innocentem, viceversa vult crucifigere crucifixum. Ambulat in magnis et mirabilibus super se, ut vult arrogantia quoque eius plus, quam fortitudo audaret. Nullumque reveretur, irreverens est, dicit in insipientia sua, nihil est Deus, odit disciplinam et proiicit Dominum post dorsum.

Mundus vero circumcingit me undique et quinque partes corporis sagittis suis vulnerat, respicit oculus et mentis sensum avertit. Audit auris, et intentionem cordis inflectit. Odoratus cogitationem bonam impedit. Os loquitur et fallit, tactus tangit et male agit, ardor libidinis ex parva occasione nisi ilico respuatur et expuatur subito, ut fur totum corpus occupat, incendit et urit. Deinde de turpi animam anananidelectatione miseram animam [os 063. c. 08.] intus maculat. Ad extremum domum sibi

delectatione miseram animam [os 06 3. c. 08.] intus maculat ad extremum domum sibi consensum occupat, de qua vix eiicitur, nisi misericordia subveniat redemptoris. Laqueso enim paravit in auro et argento et in personarum pulchritudine, et in omnibus illis, quibus abutitur. Nec solum paravit laqueum, sed et viscum. Viscus est amor possessionis, affectus cognationis, cupiditas honoris, coluptas carnis, quibus anima iniuscatur et irretitur, ne poena evidere non possum, et ideo minus caveo, quia mente vaga sic cum circumstare hesito, tetendit arcum suum et in eo paravit sagittas suas, ut sagittet me. Sagittae diaboli scilicet ira, gula, invidia, luxuria etc, quibus anima vulneratur, sicut corpus per ferrum sauciatur. Heu mihi, vae mihi, quia undique bella, undique tela assunt mihi, undique tentamenta, undique pericula. Non habeo quocumque vertam me huc, illuc, nulla securitas. O igitur peccator perverse! O homo decepte! O miser captive! Clama ad Dominum Deum et ispius sanctos et omnes angelos, et pete devotissime, ut custodiant et defendant a tam multimodis insidiantibus et quaerentibus animam. Quia si neglexeris, peribis. Si vero clamabis ad Dominum, dicet: Clamabit ad me, et ego exaudiam eum, eripiam eum et glorificabo eum. Eripiet profecto, quia fidelis est ipse, et non patitur nos tentari supra id, quod possumus. Sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus resistere,[18] ut dicit Apostolus I. Cor. X.. Unde Bernardus : Daemonum est suggestiones malas ingerere, nostrum est consentire. Humanum est peccare, diabolicum in peccatis perseverare, salvificum emedare, angelicum est se custodire. nam quotiens – inquit – peccato resistimus, diabolum superamus. Angelos laetificmus [os 063. c. 09.] Deum honoramus, imaginem suam in nobis ornamus. Ipse enim Deus nos hortatur, ut pugnemus, adiuvat, ut vincamus. Certantes spectat, deficientes suplevat er vincentes coronat. Haec ille. Ecce charissimi, multiformis inopia nostra ad salutem.

Secundum documentum notandum dixi sanctae Annae ad nostram salutem procurandam omnimodam sufficientiam pro eo, quod dicitur in themate, quia mulier sancta es. Exquo enim sancta est et Deo dilecta facile adiuvare potest nos apud Deum, ut et nos sancti efficiamur. Quia quicumque hic in mundo isto sanctus non efficitur, in futuro numquam efficietur. Unde tribus virtutibus possumus sancti effici, scilicet:

Primo namque sancti effici possumus per charitatem veram Dei et hominis. Quia charitas vera tria in nobis efficit, scilicet exclusionem mortalis culpae, collationem gloriae et ostensionem perfectionis vitae.

Primo inquam divina charitas efficit in nobis exclusionem culpae mortalis, quia nulla virtus sine charitate potest facere, quia ceterae virtutes possunt similis esse cum peccato mortali praeter charitatem. Sicut fides informis potest esse in corde peccatoris. Iuxta illud Iac. II.: Fides sine operibus mortua.[19] Similiter spes potest esse cum peccato mortali, alius omnis mortaliter peccans esse desperatus. Similiter vigilans, ieiunians et peregrinans potest esse cum peccato mortali, quod corruptio sanctitatis est, sed charitas, quae sanctum facit esse cum peccato mortali non potest.

Cuius ratio est, quia haec quattuor similes esse non possunt. Videlicet ut in eodem tempore in aliqua Spiritus Sanctus maneat et recedat. Manet enim per charitatem, et recedit per peccatum mortale, ergo charitas et peccatum mortale numquam similes stare possunt.

Secundo haec duo similes esse non possunt, sed esse dignum vita aeterna, et esse dignum morte aeterna. Sed per charitatem homo est [os 063. c. 10.] dignus vita aeterna et per peccatum mortale aeterna morte. Ergo similes stare non possunt.Tertio haec duo similess esse non possunt, scilicet averti Domino et converti ad Deum, sed per charitatem mens coniungitur Deo. Per peccatum vero mortale avertitur a Deo, ergo etc. Quarto haec duo similes esse non possunt, scilicet vivere spiritualiter et mori spiritualiter, sed per charitatem vivit homo spiritualiter. Per peccatum vero mortale moritur spiritualiter, ergo similes esse non possunt. Ideo qui habet charitatem, sanctus est. Unde Augustinus De laude charitatis: Habere omnia sacramenta et malus esse potest. Habere autem charitatem malus esse non potest. Haec Thomas in Quaestionibus disputatis de virtutibus.

Secundo charitas efficit in nobis collationem gloriae, quae in manifesta Dei cognitione consistit, iuxta illud Ioh. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.[20] Sed Dei manifesta cognitio habetur per charitatem, iuxta illud Ioh. XIV.: Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et diligam eum et manifestabo meipsum etc.[21]

Tertio charitas efficit ostensione perfectionis vitae. Vitae perfectio enim vitae Christianae est ex unione ad Deum. Quia unumquodque dicitur perfectum, inquantum ultimum finem attingit, et maxime Deum, sed per charitatem homo coniugitur Deo, ut dicitur I. Ioh. IV.: Qui manet in charitate, in Domino manet et Deus in eo.[22] Hinc ad Col. III.: Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.[23] Et dicitur vinculum perfectionis per eo, quod charitas quodammodo omnes virtutes connectit, vel ligati in unitatem perfectam. Quo quidem vinculo tam perfecto suavit, et utili trahunt quicumque salvatur. Iuxta illud Oseae XI.: Traham eos in vinculo charitatis,[24] ergo quamdiu quicumque habet charitatem, taedium sanctus est.

Secundo sancti effici possumuss per voluntatem bonam, quae quidem tunc dicitur esse bona, quando conformatur divinae voluntati. Quia sicut Dominus non potest esse malus, sic nec ille, qui ei debitae conformatur, ideo sanctus erit. iuxta illud Mat. VII.: Qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.[25] Certum autem est, quod nullum coinquinatum [os 063. c. 11.] intrat in illud.[26] Apoc. ultimo, sed tantummodo sanctum. Ideo si sancti volumus esse, debemus voluntatem Dei in omnibus facere, quia ipse fecit, et non faciet nostram. Primo enim fecit nostra voluntatem et desiderium, desiderabamus enim suam incarnationem, vitam, passionem et resurrectionem. Esa. LIII.: Nos desideravimus eum despectum et novissimum virorum.[27] Virum dolorum et scientem infirmitatem. O Deus aeterne, o pie Christe, cum quanta paupertate, labore et morte fecisti nostram voluntatem! Et adhuc vis facere aeternaliter reminerando. Quid igitur a nobis affectas? Certe, ut tuam voluntatem inpleamus. Ecce parati sumus, ut nostram voluntatem conformemus, sed ex Sacra Scriptura intelligimus tuam voluntatem, ut caucamus nos a peccatis. Iuxta illud Apostoli: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra.[28] Ista est voluntas tua in hoc, ut cor nostrum igne charitatis exardescat. Iuxta illud Lu. XII.: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat etc.[29] Item est voluntas tua in hoc, ut misericordes simus secundum quod per te dicis, Mat. IX.: Euntes discite, quid est, misericordiam volo et non sacrificium. [30] In quibus omnibus beata Anna voluntatem suam conformavit voluntati divinae. Unde legitur de ea in legenda de nativitate Gloriosae Virginis, quod bona sua in tres partes dividebat, unam ministris templi. Secundam pauperibus et peregrinis, et tertiam ad usum retinebat, ut patet ibidem. Ergo sancta mulier est et erat semper.

Tertio sancti effecti possumus per patientiam perfectam.Nam dicit Salvator Mat. V.:Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.[31] Omnes autem, qui filii Dei vocantur,per gratiam sancti sunt, ideo quando aliquis canonizatur, tunc inquiri debet, si persecutiones sustinuerit. VII. q. I. ’omnis, qui gemebat’, et illa cum charitate sustinuerit I. q. I. vide ’quantum’. Talis enim fuit beata Anna, quae habuit bonam voluntatem, patientiam ac Dei charitatem, ideo sancta veraciter fuit et est. Quae nobis impetret gratiam, et tandem gloriam. Ad quam nos perducat etc. [os 063. c. 12.]

[1] Idt 8,29

[2] Iac 1,6

[3] I Io 5,17

[4] Ecl 7,14

[5] Lc 11,8

[6] Rm 7,22

[7] I io 1,8

[8] Ecl 7,21

[9] Ex 20,17

[10] Sir 5,2

[11] Lc 12,47

[12] Iac 4,17

[13] Sir 15,14

[14] Sap 5,6

[15] Cf Prv 14,22

[16] Iob 15,31

[17] Iob 7,1

[18] I Cor 10,13

[19] Iac 2,20; 2,26

[20] Ioh 17,3

[21] Ioh 14,21

[22] I io 4,16

[23] Col 3,14

[24] Os 11,4

[25] Mt 7,21

[26] Apc 21,27

[27] Is 53,2

[28] I Th 4,3

[29] Lc 12,49

[30] Mt 9.13

[31] Mt 5,9