Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXVII.]

De Innocentibus II.
Sermo XVII.

Ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum. [1] Math. II.

Hodie sancta mater Ecclesia recolit festum sanctorum Innocentium, qui per impium Herodem occisi sunt propter Christum non isto die, sed postmodum elapsis multis diebus. Sed Ecclesia hodie, qui est quartus dies post Christi nativitatem, festivat de eis ad designandum triplex martyrium. Primum voluntate et opere, sicut martyrium beati Stephani. Secundum voluntate tantum, sicut martyrium beati Iohannis evangelistae. Tertium opere tantum, sicut martyrium Innocentium, quod inter ista martyria tenet infimum gradum, ex quo voluntarie non fuerunt passi, quia usum liberi arbitrii non habuerunt. Attamen Ecclesia festivat de eis propter multas praerogativas illis collatas, specialiter propter tres, scilicet:

Prima eorum praerogativa sumitur ex parte temporis, quia primi fuerunt, qui sanguinem suum pro [os 017 c. 01.] Christo fuderunt. Ideo Augustinus vocat eos flores Ecclesiae. Unde canitur de eis illud Apocal. XIV.: Hi empti sunt ex omnibus, primitiae Deo et Agno,[2] immo non tantum in se passi sunt, sed etiam in persona Christi, quia quodammodo in quolibet eorum occisus fuit Christus. Unde voluntarium sacrificium requiritur in adultis, non autem in infantibus.

Secunda praerogativa capitur ex parte eorum conditionis, quia in sua virginitate sine macula vixerunt, prius tamen circumcisi. Hinc Apoc. XIV. dicitur de eis: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt,[3] sclicet mente et corpore, quia nihil prodest virginitas corporis sine virginitate mentis.

Tertia Innocentium praerogativa capitur ex parte nati regis Christi. Sicut enim cum rex coronatur, multos milites secum facit, sic iste rex caelestis, coronatus corona carnea a matre per piam incarnationem, hos milites innocentes eligit sibi innocens rex, ideo Ecclesia eos festivat. Et licet ipsi occisi mox ad limbum descenderunt, et etiam liberum arbitrium merendi non habuerunt, tamen quicquid in eis minus fuit, gratia novi regis adimplevit. Unde dicit Thomas Secunda secundae q. CXXIV. art. I., quod martyrii gloriam, quam in aliis libera voluntas meretur, illi parvuli occisi per Dei gratiam sunt assecuti, nam effusio sanguinis propter Christum vicem gerit baptismi. Ideo sicut pueris baptizatis per gratiam Christi meritum operatur ad gloriam, ita occisis propter Christum meritum martyrii operatur ad palmam martyrii consequendam. De quibus Augustinus in sermone de epiphania: Licet parvuli non haberent aetatem, ut in Christum crederent, habebant tamen carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustinerent. Idem in sermone quarto de Innocentibus: Occiduntur pro Christo parvulo parvuli, pro iustitia moritur innocentia. O quam beata aetas: necdum Christus potuit loqui, et iam pro Christo merentur occidi; nondum opportuni confessioni, et iam idonei passioni. O quam feliciter nati: vix degustaverunt praesentem vitam, et statim transierunt [os 017. c. 02.] ad futuram; necdum egressi infantiae cunas, et iam perveniunt ad coronas; rapiuntur de sinibus matrum, et recipiuntur in gremiis angelorum. Haec ille.

Et ideo ne cum illis necaretur Salvator, antequam conderet evangelium praedicando, exemplum vitae dando, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, ut patet in evangelio. In quo quidem tria salutis tanguntur documenta gratia nati regis Christi ad honorem sanctorum Infantium declaranda, scilicet:

Dixi, quod primum documentum ad honorem horum Infantium declarandum tangitur in evangelio: fuge Salvatoris occasio, quae fuit, ne occideretur ab Herode in infantili aetate, et ideo angelus apparuit Ioseph in somnis dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum; futurum est enim, ut quaerat Herodes puerum ad perdendum eum.[6] Qui consurgens nocte secessit in Aegyptum.[7] Unde fugit propter tria, scilicet:

Primo enim dixi, quod mundi fabricator fugit in Aegyptum propter angelicam revelationem, ut dicitur in evangelio. Si quaeras, cur angelus apparuit Ioseph in somnis et non in vigilia, respondet Chrysostomus in homilia dicens: Ideo non apparuit manifeste sicut pastoribus, quia valde fidelis erat. Pastores autem indigebant quasi rudes, Virgo indiguit quasi de maximis instruenda. Similiter Zacharias indiguit ante prolis conceptionem visione mirabili. Unde Remigius: Per hoc, quod in somnis apparuit angelus Ioseph, designatur, quod [os 017. c. 03.] illi, qui a curis terrenis et saecularibus negotiis requiescunt, perfrui angelica visione merentur. Pro quo sciendum, quod in somnis apparent multae visiones et apparitiones aliquando delectabiles, aliquando tristes, et homines ex his praenosticare habent, vel illud puta bonum vel malum, consequendum, quod non est faciendum, quia dicit Augustinus De spiritu et anima: Somnium est figuris tectum, et sine interpretatione intelligi non potest.

Unde secundum Isidorum li. III. De summo bono multa sunt genera somniorum. Quaedam enim ex saturitate vel abstinentia occurrunt, sicut famelicus frequenter comedit in somnis. Secundo quaedam ex cogitatione praevia, sicut saepe quae in die cogitamus, in nocte cognoscimus, ut dicit Isidorus, propter sedationem motuum interiorum et exteriorum. Tertio ex diabolica illusione, qualis fuit visio uxoris Pilati Math. XXVII.: Multa passa sum per visum propter illum; nihil tibi et iusto illi,[8] ubi diabolus volebat impedire passionem Christi et per consequens nostram redemptionem. Quarto contingunt ex supernorum angelorum revelatione, ut Ioseph Gen. XLI., qui exposuit somnium Pharaoni, propter quod constitutus fuit praepositus totius Aegypti. Quinto oriuntur ex corporis seu naturae dispositione, ut quando quis somniat comedere dulcia, signum est, quod flegma dulce dominatur. Sanguineus somniat aerea et laeta; melancolicus terrea et tristia; colericus ignea; flegmaticus aquatica, puta pluvias, nives. Sexto somnia oriuntur ex impressione corporum caelestium, quando motuum virtus pervenit ad imaginationem, tunc imaginantur effectus illorum motuum. Et huiusmodi magis sciuntur in dormiendo, quando sensus quietatur ab exterioribus occupationibus. Per hunc modum quaedam animalia praecognoscunt futura, sicut pisces tempestates, vermes pluvias, [os 017. c. 04.] volucres ventos. Quae sunt signa non causa somniorum nec necessaria, quia multa possunt impedire. Septimo somnia oriuntur ex cerebri perturbatione vel sanguinis infectione. Qui enim corruptum habent sanguinem, somniant se ambulare per loca immunda, ut videre terribilia animalia, ut leonem, vel ambulare in ruinosis vel periculosis. Unde quorum naturalis causa nullo modo est in homine, talia somnia non debet attendere, quia Isidorus dicit, quod ex diversis imaginationum qualitatibus oriuntur. Tamen, unde veniant, raro considerantur. Ergo eis credere non est opus, ne forte angelus sathanae in angelum lucis se transformans fraude erroris decipiat.

Hinc Ecci. XXXIV.: Multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis;[9] et Levit. XIX.: Non observabitis somnia;[10] et Ecci. XXXIV.: Somnia extollunt imprudentes quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum;[11] et XXVI. q. V. "Episcopi", ubi dicitur: Quaedam mulieres post sathanam daemonum illusionibus seductae putant se horis quietis cum Diana, dea paganorum, cum innumera multitudine equitare etc. Et subditur, nam qui talia credit, fidem perdit. Qui autem rectam fidem non habet, hic non est eius, sed illius, in quem credit, id est diaboli. Ioseph vero certitudinaliter cognovit illum angelum fore, qui prius sibi apparuit ante Christi nativitatem, quando voluit dimittere Mariam occulte. Cui angelus dixit: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.[12] Beatus enim Ioseph retulit forte a somno excitatus gloriosae Virgini dicens: O gloriosa Mater et Virgo, fugiamus hinc cum Christo, salvatore mundi, quia primo cum me disposuissem ante somnium ad serviendum tibi et Domino nostro, et cum lacrimis peterem, ut dignus servus esse merear, ecce nunc Dei angelus mihi apparuit mirabiliter, et, ut fugiamus, [os 017. c. 05.] indicavit, quia Herodes quaerit hunc Dei filium, ut perdat. Cui Beata Virgo dicere poterat pavido corde: Festinemus carissime adhuc hac nocte, quia angelus Dei apparuit tribus regibus. Ideo eos non permisit ire ad Herodem, ne hunc carissimum notum meum, Dei filium et ipsos perderet. Hoc etiam est scriptum Osee. XI.: Ex Aegypto vocavi filium meum.[13] Necesse est enim , ut omnia scripta de eo impleantur. Qui consurgens eadem nocte.

O cum quanto pavore Beata Mater filium in brachiis gestabat in noctis tenebris! O cum quantis lacrimis portabat et dicebat: "O fili mi unice! Cui nocuisti? Quid Herodi abstulisti? Nonne omnes salvare venisti? Si tam tenera aetate te persequuntur, quid tunc erit in aetate adulta? Contemplare nunc anima, quot noctes duxerunt insomnes, quot vicibus sitim et famem patiebantur, tamen semper cum patientia." Unde Chrysostomus.: Potuisset Ioseph dicere: O angele Dei, nonne tu praedixisti mihi: Quia quod nascetur ex ea, de Spiritu Sancto est. Et quomodo iubes nunc fugere? Quomodo filius dei ante hominem fugit? Aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Haec non dixit, quia iam tot testimoniis fuit certificatus, quod firmiter credebat omnia circa ipsum ex divina dispositione fieri.

Secundo Salvator mundi voluit fugere propter naturae humanae comprobationem. Nam si se occultasset, vel divina virtute se invisibilem fecisset, de veritate humanae naturae aliquid dubitassent. Immo voluit fugere in Aegyptum, ut veram humanitatem se habere probaret. Nam post praesentationem in templum statim fugit, quia dicit Mattheus de Cracoviense?, quod eadem nocte Dominus Aegyptum intravit, quam populus Israel inde exivit. Et sicut tunc non fuit domus, in qua non iacebat primogenitum mortuum, ita tunc non fuit templum, in quo non corruisset idolum, iuxta illud Esa. XIX.: Ingredietur Dominus Aegyptum et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius.[14]

Tertio Salvator mundi fugit propter nostram instructionem. Nam postea dixit Ioh. XIII.: Exemplum [os 017. c. 06.] enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.[15] Futurum profecto scivit, quod ipse persequeretur in suis fidelibus. Nam dum sui sibi nati fuerint, id est servire ceperint, et eis tribulationes evenerint, non debent turbari, sed potius considerata fuga Christi consolari, quia dicit Augustinus: Magna consolatio est membris ex capite. Nam ipse dixit Ioh. XV.: Si me persecuti sunt, et vos persequentur,[16] et II. Thim. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur.[17] Hinc Actuum. XIV.: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.[18] Unde si aliqua tribulatio tibi iniuste suborta fuerit, recordare fugae innocentis Christi, et alleviabit, quia dicitur Apoca. III.: Ego, quos amo, arguo et castigo.[19] Sicut enim pater, dum filios castigat, amat, ita Deus Hebre. XII.: Quem enim diligit Deus, castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit.[20] Augustinus: Si exceptus es a passione flagellorum, non eris heres in regno caelorum. Ideo Christus exemplum nobis dando voluit fugere. Unde Augustinus: Non necessitate, sed dispensatione, qua pependit in ligno, latuit in Aegypto. Idem super Iohannem: Poterat non occidi, non laedi, si vellet. Fugit non timore, sed dispensatione, oportebat enim eum prius praedicare et mirabilia facere et fidem publicare. Postquam autem illa facta fuerant, voluntarie se ad passionem obtulerunt.

Secundum salutis documentum ex praemissis evangelii verbis tangitur more Christi in Aegypto pausatio, cum dicitur: Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Dicit enim Symon de Cassia: Iam incipiebat cudi gladius doloris, cum tenera proles cogeretur regum timore Aegyptias provincias incolere. Vadit peregre angelorum domina originali relicta patria. Et subdit: Ecce regina mundi Aegyptiacas ingreditur civitates. Nulla iuvencula, nulla pedisequa, nec famulorum copia legitur concomitata. Non curribus aut equis [os 017. c. 07.] subvecta, sed ut paupercula incedebat. Conducit carpentarius hospitium, introducit matrem cum prole, congregat modicam supellectilem ad fovendam et prolem. Artis carpentariae instrumenta producit, incipit inquirere, si ex illa modicam posset captare stipam. Denunciat se in arte peritum. Explorat, si quis conveniat pro mercede, ut sustentare Virginem Matrem et posset alere prolem. Necnon ob id etiam insinuat se huius artis magistrum, ne otiosus videretur ad illam provinciam accessisse. Mater et Virgo Maria laboribus insistit, et quaerit sic stipendia. Sic nota omnibus magis quam ingrederetur limina vicinorum. Admirantur omnes, quod in Aegypto similis mulier nunquam fuit. Trahit omnes in sui considerationem propter suam honestatem, velut magnes ad se ferrum secreto tractu naturae. Nam talem gratiam in Virgine Matre Deus posuit, ut nullus eam intueatur, quin eam diligeret; nec ita diligeret, quod aliqua concupiscentia mala insurgeret. Nec meditabatur de amoenitate patriae, nec stimulabat Ioseph, si tempus repatriandi adesset. Non attaediabatur peregrinationis sufferre incommoda. Non conturbat virum multa reficientia, sed in paucis contenta et supernis intenta, et quid pater aeternus decernat, expectat, ut iussionibus divinis oboediat. Haec ille. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, id est septem annis, ad significandum spiritualiter, quod Christus in hoc mundo septuplicem misericordiam communicat in Aegypto, id est in tenebris vitiorum existentibus, scilicet:

Prima inquam misericordia, quam exhibet peccatoribus in peccato quasi in Aegypto existentibus, est, quia a peccato praeservat. Quis enim [os 017. c. 08.] non videat, quod sicut in multa cecidisti, sic in plura potuisses cecidisse, nisi misericordia Dei praeservasset. Nam nullum est peccatum, quod perpetravit alter, quin tu facere potuisses, nisi Dominus ex speciali misericordia te conservasset, iuxta illud Psalmus: Nisi quia Dominus adiuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.[21] Et haec est magna misericordia, quia dicit sanctus Bonaventura, quod citra aeternam damnationem non est maior ira, quam quod non prohibet a peccato, scilicet libere peccare promittit.

Secunda misericordia peccatoribus communicata est, quia a peccandi occasione elongat, iuxta illud Osee. II.: Ego vias tuas sepiam spinis,[22] et in semitis eius non inveniaris.[23] Evenit plerumque, ut homo intendit malum facere, sed supervenit aliqua plaga impediens ex Dei misericordia, sicut Paulo Act. IX., qui intendebat fideles vinctos perducere in Hierusalem. Unde Hugo: Deus multos flagellat, ne peccent. Aufert aliquando potentias, divitias, sanitatem corporis, cum quibus impediuntur, ne voluntatem malam perficiant, ut impleatur illud Prover. XXVI.: Cum defecerint ligna, extinguetur ignis,[24] hoc est subtractis occasionibus prave concupiscentiae tunc deficiet et opus.

Tertia misericordia peccatoribus communicata a Deo est, quia eos ad paenitentiam expectat, iuxta illud Esa. XXX.: Expectat vos Deus, ut misereatur vestri,[25] immo non solum expectat, sed etiam clamat post tergum, ut revertamur ad ipsum, Hiere. III.: Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, et ego suscipiam te - dicit Dominus.[26] Quod exponens Gregorius dicit: Pensate fratres, conclusit Dei pietas duritiam nostram. Non est quid excusationis, quod homo non veniat. Deus despicitur, et expectat; contemni se videt, et revocat iniuriantes; iniuriam de contemptu suo suscipit, et tamen dissimulat, ac si nesciret. De quo etiam Bernardus: Ego peccabam, et tu dissimulabas. Ego non continebam a sceleribus, et tu continebas a verberibus. Ego prolongabam iniquitatem, et tu prolongabas pietatem. Cur hoc? [os 017. c. 09.] Certe propter paenitentiam. Ad Ro. II.: An ignoras, quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?[27] Ideo dicit Gregorius: Nemo longanimitatem eius negligat, quia quanto diutius expectat, tanto districtius iudicat.

Quarta misericordia impensa peccatoribus est, quia eis veram contritionem dat, iuxta illud Hiere. XXXI.: Postquam convertisti me, egi paenitentiam.[28] Vera enim conversio et contritio non est ab homine, sed a Deo. Treno. ult.: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.[29] Initium enim convertendi peccatoribus ad Deum est paenitentia, quam sine dubio spiritus operatur non noster, sed Dei. Ad idem ponitur exemplum. Quis algens ad ignem, et fuerit calefactus. Non dubitavit ab igne habuisse calorem, quem sine illo habere non poterat. Sic qui prius sine igne caritatis frigidus erat, et iam fervore paenitentiae ardet, ab igne gratiae Spiritus Sancti processisse credat, quia dicit Augustinus Libro de paenitentia: Vere paenitere non est hominis, sed Dei gratiae. Immo dicit Bernardus in sermone, qui incipit Misericordias Domini: Magnam misericordiam Dei cognosco in me in eo, quod visitavit cor meum, et immutavit illud, ut amara fierent, quae prius dulcia erant. Laetabar in rebus pessimis, quas nunc recogito in amaritudine animae meae.

Quinta misericordia peccatoribus communicata a Deo est, quia peccata relaxat. Frustra enim exhiberet priores misericordias, si paenitentibus non indulgeret. Unde Augustinus: Deus tam liberaliter indulget, ut iam non damnet ulciscendo, nec confudat improperando, nec minus diligat imputando. Sunt aliqui, qui sic condonant iniuriam, licet non ulciscant opere, sepius tamen improperant ore. Sunt et alii, licet sileant alta, tamen mente repositum habent in animo rancorem, quorum neutra plena est indulgentia. Sed de Deo dicitur illud Ezech. XVIII.: In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium peccatorum eius non recordabor amplius.[30]

Sexta misericordia data peccatoribus a Deo est, quia a recidivo conservat. Bernardus: Magna est misericordia tua, per quam[os 017. c. 10.] deinceps continendi et emendantius vivendi praestitisti virtutem, ne recidivum paterer, et esset novissimus error, peior priore. Et beatus Gregorius: Cito bonum amittitur, nisi a largiente custodiatur. Augustinus: Misericordiae tuae, Domine, deputo, quod bona ago, et mala refuto.

Septima misericordia data peccatoribus a Deo est, quia eos virtutibus dotat. An non est magna misericordia, quod pro vilibus meritis vult nobis dare aeternam vitam? Unde Bernardus: Non sunt talia merita, propter quae datur vita aeterna, nisi ex Dei gratia. Isti namque sunt septem anni Aegyptiis pie exhibiti, qui, ut dictum est, dantur peccatoribus quasi Aegyptiis.

Tertium documentum ex evangelio insinuatur nequitiae Herodis executio, cum dicitur: Tunc videns Herodes, quia illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.[31] Iratus itaque erat valde propter zelum regni, quod timebat, ne amitteret. Unde Chrysostomus: Reges et principes, si ex aliqua causa irascuntur, faciliter placantur. Illa autem ira inextinguibilis est, quam regni zelus accendit, quia propter regnum reges non parcunt patri, fratri, amico et etiam filio. Unde Herodes, licet audita nativitate Christi a magis statim cogitavit occidere, tamen distulit propter tria. Primo quia putavit magos falsa apparitione fuisse illusos, ex quo ad ipsum non redierunt. Secundo ideo distulit, ut sic subaudiendo puer in medium produceretur, et sic facilius perdere posset. Tertio quia fuit citatus ad curiam Romanam ad instantiam filiorum suorum, scilicet Aristoboli et Alexandri, quia ipsum accusaverunt apud caesarem. Et ideo non fuit ausus tunc pueros occidere, ne vinceretur de crudelitate. Unde eundo et redeundo pausavit annum aut plus. Et rediens accepta fiducia a Romanis auditisque miraculis de Christi nativitate - quomodo angelus pastoribus apparuit, et quomodo Simeon commendavit et benedixit [os 017. c. 11.] in Hierusalem, ac Anna sancta vidua laudavit - iratus est valde, non intelligens miser illud Prover. XXI.: Non est prudentia, non est sapientia, neque fortitudo contra Dominum,[32] et eiusdem III.: Illusores ipse deludit.[33] Chrysostomus.: Herodes debuit amicari, et coepit irasci, et in ira mittens occidit omnes pueros, id est, occidi fecit per milites. Unde nequitiosa iussionis Herodis executio apparet ex tribus, scilicet:

Primo dixi, quod saevissima executio praecepti Herodis patet ex numero magno occisorum, quia nullum excipiens praecepit omnes occidi pueros. Unde Chrysostomus: Herodes forsitan dicebat intra se: Quis puer ille? Antequam nascatur in terra, iam apparet in caelo. Nondum ipse se ostendit, et iam omnes illum quaerunt, et adhuc terrenum populum non habet, et quaerunt eum iam incliti caelestes, id est stellae, quae sibi ministrant. Quis est ille, qui antequam mecum pugnet, iam vincit; antequam vincat, iam regnat. Quid putas, facturus est ille in regno meo, si creverit? Ego et bona hominibus porrigo, et gladium porto. Qui non diligit, saltem timeat. Sic misit et interfecit omnes pueros, ut inveniret unum in omnibus. Sic nec unum invenit in omnibus, et vitam aeternam praestitit omnibus, ut impleretur illud Psalmus: Effuderunt sanguinem innocentem,[34] tamquam aquam in circumitu Hierusalem.

Secundo apparet Herodis crudelitas ex loco lato, quia iussit occidere non solum in Bethleem, sed etiam in omnibus finibus eius. Rabanus: Herodes non contentus vastare Bethleem, sed adiacentia loca vastavit. O Herodes, non vis eum regnare in Iudea; velis, nolis, regnabit in caelo et in terra. Sed sunt plerique, qui dicunt Herodem pessime egisse in occisione puerorum, et verum dicunt in hoc. Tamen crudeliores sunt quidam, quam Herodes, qui non alienum [os 017. c. 12.] puerum, ut Herodes, sed proprium quandoque occidunt adhuc in utero, in corpore et anima. Quidam in anima non corrigendo de malis, nec instruendo in bonis. Quidam vero occidunt in corpore tantum, sicut Herodes, qui iam baptizatos filios incaute ponunt iuxta se in lecto, et opprimunt eos. O coniugatae, o matres genetrices, considerate officia vestra! Custodite infantulos vestros! Educate eos ad replendum caelum, quia hoc est bonum matrimonii vestri, haec utilitas.

Tertio saevitia Herodis apparet ex tempore modico, cum dicitur in evangelio a bimatu et infra, id est, occidit pueros duorum annorum usque ad pueros unius noctis vel diei. Secundum Haymonem 'infra' dicit ordinem temporis, sed secundum Chrysostomum Infra - dicit - ordinem numeri, et est sensus: a bimatu et infra, id est a pueris duorum annorum usque ad pueros quinque annorum. Et videtur ex hoc, quod quaedam ossa Innocentium habentur ita grandia, quod duorum vel trium annorum esse non possunt. Prima tamen expositio est usitatior. Et potest dici, quod longe maioris quantitatis erant tunc homines, quam nunc sunt. Ideo non est mirum, si maiora videantur ossa puerorum. Unde satellites Herodis diffusi in Bethleem, et circumquaque in villis et castellis rapiebant innocentes tamquam lupi agnos. Quosdam decapitabant, quosdam per medium dividebant, nonnulos transfigebant, plerosque suffocabant, alios ad parietem vel lapides allidebant, quorum corpora proiciebant in plateis, vel flentibus matribus dabant. Ipsi vero aspersi sanguine innocente.

O quantus erat vagitus infantium, quia a dilecta matre separabantur! O quantus clamor matrum! O quanta maledictio tortorum et Herodis! O quanta amaritudine discerptabant se evellendo crines, cruentando facies, scindendo vestimenta! O quantus fletus patrum in plateis! O ululatus virginum et puerorum decem annorum! Unde [os 017. c. 13.] Augustinus in sermone III. de Innocentibus: Cum parvuli victimabantur, matres misere lamentabantur. Ululabant matres, quia agnos perdunt. Sed voce balantes matres crines dissipabant, et ornamenta capitis amittebant. Quantis modis volebant infantes abscondere, ipsi se publicabant, nesciebant tacere, nondum didicerant formidare. Mater pugnabat, et carnifex trahebat, illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quod genui ex me? Uterus meus genuit, ubera mea lacte nutrierunt, et tu crudelis interimis. Modo fuderunt viscera mea, et tu illidis in terram. Alia dicebat mater: Occide matrem cum puero, ut quid me mittis manere, si culpa est mea. Sed si non est crimen, iunge mihi mortem. Alia dicebat: Quid apud me quaeritis? Unum quaeritis, et omnes occiditis. Haec ille. Ideo dicebat Evangelista: Ut impleretur, quod dictum est per Hieremiam prophetam.[35] Vox in ramis audita est: ploratus et ululatus multus - Rachel plorans filios. Propter hanc saevitiam Herodis fugit Salvator in Aegyptum. O pie Christe! Quali compassione de Aegypto conspiciebas sanguinem innocentium martyrum tuorum, in quibus omnibus tu occidebaris. Ipsa illa compassione per merita eorum miserere nostri dando hic gratiam et tandem gloriam tuam, in qua cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per aeterna saecula. Amen. [os. 017. c. 14.]


[1] Mt 2,13

[2] Cf. Apc 14,4

[3] Apc 14,4

[4] Mt 2,15

[5] Mt 2,16

[6] Mt 2,13

[7] Cf. Mt 2,14

[8] Cf. Mt 27,19

[9] Sir 34,7

[10] Lv 19,26

[11] Sir 34,1-2

[12] Mt 1,20-21

[13] Os 11,1

[14] Is 19,1

[15] Ioh 13,15

[16] Io 15,20

[17] II Tim 3,12

[18] Act 14,21

[19] Apc 3,19

[20] Hbr 12,6

[21] Ps 93,17

[22] Cf. Os 2,6

[23] Cf. Os 2,6

[24] Prv 26,20

[25] Is 30,18

[26] Cf. Ier 3,1

[27] Rm 2,4

[28] Ier 31,19

[29] Lam 5,21

[30] Cf. Ez 18,22: Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor.

[31] Mt 2,16

[32] Cf. Prv 21,30

[33] Prv 3,34

[34] Cf. Ps 105,38

[35] Cf. Mt 4,14; 8,17; 12,17