Osualdus de Lasko

OS

Index sermonum ››
Collaboratores ››

OD

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OQ, OQ.E

Index sermonum et exemplorum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Photographiae paginarum editionis ››

OG

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

A szövegkiadás az
OTKA K 77915
és az
OTKA K-104716
támogatásával készült.

[Oswaldus de Lasko, Sermones de Sanctis Biga Salutis intitulati
Sermo XXV.]

De sancto Iohanne evangelista
Sermo XIV.

Dilectus Deo et hominibus, cuius memoria in benedictione est.[1] Ecci. XLV.

Haec verba ad litteram Sapiens dicebat de Moyse, tamen rationabiliter competunt huic beato Iohanni evangelistae, cuius Sancta Mater Ecclesia hodie solemnizat diem, qui fuit Deo dilectus, hominibus carus et memoria dignus. Unde cuilibet fideli necesse est, quod habeat haec tria:

Primo dixi, quod cuilibet necesse est habere dilectionem Dei, quae secundum Magistrum in III. est, qua Deus diligitur propter se, et proximus propter Deum vel in Deo. Nam omnis Sacra Scriptura ad dilectionem Dei et proximi docet, ut dicit Salvator Matth. XXII.: In his [os 014. c. 01.] duobus - inquit - mandatis universa lex pendet et prophetae,[2] unde, homo, si profunda scripturarum penetrare non poteris, habe dilectionem Dei et proximi, et sufficit tibi ad salutem, quia dicit Augustinus: Ille tenet et quod latet, et quod patet in sacris codicibus, qui charitatem servat in moribus. Ideo dicit idem: Nihil dulcius praedicatur, nihil utilius auditur, quam sermo de charitate. Et hoc merito, quia dicit Prosper De vita contemplativa, quod dilectio est salus morum, finis caelestium praeceptorum, mors criminis, vita virtutum, virtus pugnantium, palma victorum, arma sanctarum mentium, praemium perfectorum, sine qua nemo Deo placuit, nec placere potest, cum qua nec potuit quis peccare. Et infra: Ex qua quicquid boni operis est, venit. Hinc et Hugo de laude charitatis: Nescio - ait - quid maius in tua laude dicere possum, quam ut Deum de caelo trahere posses, et hominem de terra ad caelum elevares, magna virtus tua, ut per te usque adhuc humiliaretur Deus, et usque adhuc exaltaretur homo. Praedicta brevibus confirmat Augustinus, quod sine dilectione nemo Deo placet, et cuilibet salvando est necessaria, dicens: Breve praeceptum tibi praecipitur: dilige, et fac, quod vis, sive taceas, dilectione taceas, sive clames, dilectione clames, sive emendes, dilectione emendes, sive pereas, dilectione pereas, radix sit in te dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum exire, habere omnia sacramenta et malus esse potest, habere autem charitatem [et] malus esse non potest.

Hac etenim dilectionis virtute beatus Iohannes plenus fuit, cuius quattuor sunt signa. Primum, quia nullus apostolorum vel evangelistarum tam luculenter locutus fuit et scripsit de dilectione, sicut beatus Iohannes, quia quod abundabat in corde, exibat de ore, teste Salvatore: Ex abundantia cordis os loquitur.[3] Nam etiam sanctus senex prope mortem ad hoc docebat discipulos suos dicens: "Filii, diligite alterutrum." Et cum quaererent, quare hoc saepius diceret, respondit, quia hoc solum sufficit. Secundum signum, quando diligens dilectum inseparabiliter [os 014. c. 02.] comitatur. Sic fecit beatus Iohannes, quia recedentibus apostolis et Christi discipulis solus iuxta crucem Domini matrem associavit. Tertium signum dilectionis est, quando dilectus a longe cognoscitur, sic beatus Iohannes cognovit Salvatorem, dum post resurrectionem cum Petro esset in piscatione, stantem in litore, dicens: "Dominus est." Ioh. XXI. Quartum signum dilectionis est, quando pro dilecto mors suscipitur. Iuxta illud Ioh. XV.: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.[4] Sic beatus Iohannes paratus fuit in fervens oleum et in exilium et in mortem ire pro suo dilecto Iesu, Deo vero et homine.

Secundo necesse est fideli, ut habeat dilectionem proximi, iuxta illud: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.[5] Hanc habuit beatus Iohannes, pro quibus continue laborabat.

Tertio memoriam sui optime habebat, cuius etiam Christus Dominus curam habebat dicens: Sic eum volo manere etc. Merito igitur dicitur dilectus Deo et hominibus, cuius etc. In quibus quidem verbis beatus Iohannes a tribus commendatur:

Primo dixi, quod beatus Iohannes commendatur a divinae familiaritatis charitate, quia dicitur, quod Deo, Dei Filio, Christo Domino fuit supra ceteros dilectus, ut dicit Hieronymus in Prologo. Et per se beatus Iohannes frequenter scribit de seipso: Hic est discipulus,[6] quem diligebat Iesus, et communiter tacito proprio nomine a Christo dilectus discipulus nominatur. Magna profecto dignitas est in regis regum, Christi dilectione esse et singulari familiaritate. Ubi est sciendum, quod diligitur aliquid propter tria:

Primo enim diligitur aliquid propter diligentis bonitatem, et sic ex quo nos Deus diligit absolute non propter ieiunia nostra, elemosynam vel orationes, sed propter suam immensam bonitatem, quia bonorum nostrorum non indiget, ideo ait beatus Iohannes: Carissimi, diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.[7] Unde ait Bonaventura libro de reformatione mentis, quod Deus dilexit nos ante mundi constitutionem, quando non fuimus, et quando fuimus, sed eius inimici fuimus, et magis quando eius amici erimus. Sed diceres, utrum Christus plus dilexerit Iohannem, quam Petrum. Respondet Bonaventura in III. dist. XXXII. art. VI., quod de hoc est multiplex modus loquendi, ita quod isti duo secundum dicersas considerationes se excedunt. Nam in aliquo Christus plus dilexit Iohannem, et in aliquo Petrum. Est autem quadruplex Christi dilectio. Prima, quae consistit in praecordiali amore affectus, et secundum hanc Christus utrumque, id est: Petrum et Iohannem aequaliter dilexit, quia Deus dilectione affectus non plus afficitur ad minorem sanctum, quam ad maximum. Secunda est, quae consistit in speciali praeservatione, et sic Christus plus dilexit Iohannem, quam Petrum, quia Iohannes est praeservatus in decore virginitatis, non autem Petrus. Similiter Petrus Christum negavit, a qua negatione Iohannes est praeservatus. Tertia dilectio est, quae consistit in familiaritatis ostensione, et sic magis dilexit Iohannem, quam Petrum, quia maiora ei familiaritatis signa ostendit, nam sibi proditorem revelavit, ac supra pectus eius recubuit. Insuper matrem suam ei commendavit. Quarta dilectio consistit in donorum exhibitione, et sic magis dilexit Petrum Christus, quam Iohannem, quia maiora dona sibi concessit, nam principem [os 014. c. 04.] apostolorum fecit ipsum, vicarium suum in terra constituit, ac oves pretio sanguinis sui redemptas ei recommisit, dicens: Pasce oves meas.[8] Et sic patet, quod gratuite et ex sua immensitate bonitatis diligit Deus omnes. Unde Apocal. I.: Dilexit nos, et lavit in sanguine suo.[9]

Secundo diligitur aliquid propter similitudinis proprietatem, sicut videmus, quod cervi in uno coetu conveniunt, similiter lupi et oves, propter suam proprietatem similitudinis, quam inter se habent, quia omne animal diligit sibi simile.[10] Et quia Christus fuit virgo purissimus, patiens, humilis, mitis et benignus, iuxta illud Math. XI.: Discite a me, quia mitis etc.,[11] similiter talis fuit beatus Iohannes. Primo humilis, nam quia ex quo divina secrata fuerunt ei revelata et per eum conscripta, nusquam nomen suum expressit, ut nos arrogantiam vitandam doceret. Secundo fuit virgo purissimus, ut dicit Gregorius, quod specialis praerogativa castitatis ampliori fecerat dilectione dignum, quia virgo est electus ab eo, et virgo in aevum permansit, ideo diligebat ipsum Christus Dominus, virgo virginum sponsus. Hinc Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum habebit amicum regem.[12] Tertio fuit beatus Iohannes benignus intantum, quod etiam gentiles afficiebantur ad eum, quia pie cum omnibus conversabatur. Merito igitur a Christo familiariter diligebatur, et cum eo conversabatur propter eius similitudinem proprietatis. Unde dicitur Ecci. XXVII.: Volatilia - inquit - ad sibi similia conveniunt,[13] et hoc videmus ad oculum.

Unum magnum volatile fuit Christus Dominus, qui de terra volavit ad crucem, de cruce limbum, et inde iterum ad terram. Postremo cunctis videntibus volavit in caelum supra choros angelorum. Ps.: Ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum,[14] id est: intelligentias angelicas. Secundum volatile fuit Beata Virgo, quae tamquam apis [os 014. c. 05.] mellificans et dulciter canens dum Dei Filium nobis genuit et cantico ipsum laudavit, de qua Eccli. XI.: Brevis apis in volatilibus,[15] quia Beata Virgo modicum volavit, scilicet de corpore, et statim brachiis Christi, filii sui innixa conquievit. Unde Can. VIII.: Quae est ista, quae ascendit de deserto deliciis affluens innixa super dilectum.[16] Tertium volatile fuit beatus Iohannes, qui in aquilae similitudine est demonstratus, Ezech. I.: Facies aquilae desuper ipsorum quattuor.[17] Ista tria volatilia convenerunt, quia familiaritatem adinvicem habuerunt. Convenerunt, inquam, in die Parasceue, dum primum volatile in arido crucis ligno residebat. Haec duo volatilia, scilicet Beata Virgo et beatus Iohannes de terra contemplabantur, quomodo tamquam pelicanus de sanguine suo vivificabat filios suos, cor maternum eius passio scindebat, dilectum discipulum amaricabat, sed consolator tribulatorum Christus consolatus est matrem et discipulum. Matrem, quia discipulum dereliquit sibi in solatium, in obsequium et in consortium, dicens: Mulier, ecce filius tuus.[18]

O Deus aeterne, non est aequalis permutatio, ut pro Filio Dei Patris fiat filius piscatoris. Similiter discipulum consolatus est dicens: Ecce mater tua. Unde canit Ecclesia: Cui in cruce Matrem Virginem virgini commendavit, non enim habuit Christus thesaurum pretiosiorem nec in caelo, nec in terra, nec sub terra, quem sibi commendavit, Beatam scilicet Virginem, Dei Genitricem. O igitur virgo, Dei dilecte, o Fili Virginis intemerate, o custos tantae reliquiae, beate discipule, custodi hunc thesaurum, et consolare cor maestum, quia gladius doloris pertransiit illud. Considera etiam, quam dignitatem consecutus es hodie ex Filii Dei testamento, quia antea fuisti filius mulieris, nunc filius virginis et Dei Genitricis, inde germanitatem contraxisti cum Patre et Filio et Spiritu Sancto, quia dicis in tuo Evangelio [os 014. c. 06.] cap. XIX.: Et accepit eam discipulus in suam.[19] Ecce patet, quomodo Christus dilexit eum propter similitudinis proprietatem, et quomodo volatilia convenerunt ad sibi similia. Unde proprietates volatilis aquilae quattuor sunt, propter quas in specie aquilae describitur beatus Iohannes, scilicet:

Prima proprietas aquilae est, quia celer et fortis est in volando. Iuxta illud Iob XXXIX.: Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila.[20] Aquila nostra, scilicet beatus Iohannes ad praeceptum Domini Iesu celeriter volavit omnibus relictis et patre sequendo ipsum. Et in isto sancto ostendit Salvator, quam gratum sit servitium iuvenum, quia familiarius conversatus est cum eo, quam cum aliis. Ideo dicitur Ecclesiastici II.: Fili, ne tardes, converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, quia subito veniet ira eius, et in die vindictae disperdet te.[21] Quia per pravam consuetudinem homo indurabitur et valde difficulter inclinabitur ad bene operandum, sicut beatus Hieronymus ad Laetam ponit exempla de lana intincta, quam ad priorem albedinem revocari difficile est. Item de testa diu saporem retinente. Hinc ad Demetriadem dicit idem Hieronymus: Nulla alia causa difficultatem bene faciendi facit, quam sola consuetudo vitiorum, facilius profecto est non assuescere, quam consueta dimittere. Ut dicit beatus Gregorius XI. Moralium: Saepe - inquit - nonnulli pravis actibus exire cupiunt, sed quia eorundem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi a semetipsis exire non possunt. Rationem huius dicit Philosophus in libro de [os 014. c. 07.] memoria et reminiscentia: Quia - inquit - consuetudo est quasi altera natura. Et idem I. Rhetoricae dicit: Consuetum fit velut innatum, quia - ait - natura est semper, et consuetudo saepe, saepe autem propinquum est ei, quod est semper. Inde dicitur Hiere. XIII.: Si Aethiops potest mutare pellem suam et pardus varietates suas, sic et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum,[22] scilicet ab adolescentia. Nam sicut qui proicit lapidem, non habet potestatem tandem retrahendi, sic est de mala consuetudine.

O igitur vos, ebriosi, o vos, usurarii, o vos, periuri, quare non dimittitis peccata vestra, pro quibus aeternaliter damnabimini? Certe ideo, quia consuevistis, et vobis videtur quasi nihil. Unde Augustinus in Enchiridio ca. XLIV.: Peccata quamvis magna et horrenda cum in consuetudinem veniunt, aut parva, aut nulla esse creduntur usque adeo, ut non solum occultanda, sed etiam praedicanda et diffamanda videantur, quoniam scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae. Haec ille. Tren. III.: Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua.[23] Rationem assignat Cyprianus dicens: Matura conversio in iuventute est grata et sanctificata tamquam primitiae aetatis et vitae nostrae Domino. Nam conversus in senectute potest dicere Domino illud Ps.: Ne proicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea.[24] Et quia beatus Iohannes non solum bona fortunae, sicut beatus Petrus, sed etiam bona naturae propter dilectum Dominum Iesum dereliquit, ideo Salvator eum plus ceteris dilexit, quia ad omnia consilia sua eum admisit, ut patet in puellae resuscitatione, et transfiguratione. Unde Christus Dominus si volebat honorem facere duodecim, ipse erat unus, si tribus, ipse erat unus, ut patet in transfiguratione. Si duobus, ipse erat unus, quia de apostolis tantum duo sunt evangelistae, scilicet Iohannes et Matthaeus. Si uni gratiam volebat facere, ipse erat ille, cui proditorem suum manifestavit, in suum pectus reclinavit, ac dilectam matrem ei commendavit.

Secundo aquila est alta in [os 014. c. 08.] nidificando, de qua Iob XXXIX.: Aquila in arduis ponet nidum suum.[25] Nidus enim aquilae est, ubi quiescere solet. Certe nimis alte posuit nidum iste beatus Iohannes, dum supra pectus Domini in cena recubuit, dum Petrus innuit, ut interrogaret Dominum, quid eum esset traditurus. Cui (Iesus inquit) buccellam panis porrexero, hic me traditurus est.[26] Et intinctum panem dedit Iudae. Quem volens Iohannes revelare Petro, benignus Iesus noluit, ut revelaret, sed attraxit convivam et praedictum discipulum ad pectus suum, et ibi statim obdormivit. O felix somnus, ubi pectus Christi divinitate plenum est cervical. O beata mensa ultimae cenae, in qua sunt deliciae angelorum! O desideratus fons divinus, ubi sunt omnia dona gratiae! O beata aquila, quam alte posuisti nidum tuum, quia volasti super Cherubin. Nam quando famelicus sedet ad mensam deliciarum, valde saturatur, et quando pauper intrat in promptuarium, valde ditatur, et dum sitibundus venit ad aquam, valde repletur. Sic beatus Iohannes ita saturatus et ditatus ac repletus, ut etiam nos omnes ditavit et salutari doctrina inebriavit. Pro his dicitur de eo Ecci. XV.: Cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus, aqua sapientiae salutaris potavit illum, iocunditatem et exsultationem thesaurizavit super eum.[27]

Tertio aquila est limpida in intuendo, quia solem irreverberato oculo respicit. Ideo de ea dicitur Iob XXXIX. c.: Oculi eius de longe respiciunt.[28] Sic valde longe prospexit beatus Iohannes, quia exsistenti in terra ei sunt revelata caelestia mysteria, ideo subtilius, quam alii evangelistae scripsit suum evangelium. Propter quod alii tres figurantur per animalia in terra gradientia, scilicet hominem, leonem et vitulum, Iohannes autem per aquilam, qui Ezechielis I. dicitur desuper ipsorum, quia longe in divinitatis contemplatione vidit, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. [os 014. c. 09.] Unde secundum Lyram: In principio, id est: in ipso Deo, qui ab omnibus conceditur primum principium, et Verbum, id est: Filius erat apud Deum, id est: in Patre, et Verbum erat Deus. Et tandem conspexit eius incarnationem, cum subdidit dicens: Et Verbum caro factum est, id est: incarnatum est. Sed si diceres: Quomodo Filius a Patre gignitur, vel in Patre esse dicitur - noli hoc quaerere, ad quod nullus perfecte potest respondere, quia in patria reservatur ista quaestio declaranda. Nam quantamcumque scientiam habeas, hic sufficit tibi tantum videre contemplando de divinitate, quantum nostra aquila vidit et cecinit. Quia dicit Augistinus: Si - inquit - Iohannes altius intonuisset, totus mundus capere non potuisset. Quod certe non est mirum, quia intravit in causam causarum, ut dicit Origenes. Item sedit ad fontem divinum. Gregorius: Fluenta evangelii de ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit. Item habuit intellectum angelicum, unde Augustinus: Sapientia Dei, ut ait Apostolus, in cor hominis non ascendit, quomodo in cor Iohannis ascendit, sed intantum in cor eius ascendit, inquantum ipse non homo erat, sed angelus esse coepit.

Quarto aquila est larga in convivendo. Nam capta praeda non quaerit latebras, sicut lupus, sed palam comedit praedam, et ipsam sequuntur ceterae aves, quibus dividit, ut dicitur libro De proprietatibus rerum. Sed lupus non dividit, nisi prius fuerit saturatus. Sic beatus Iohannes in aquila, et beatus Paulus in lupo designatur, ut dicit Augustinus, iuxta illud Gen. XLIX.: Beniamin lupus rapax mane rapiet praedam, et vespere dividet spolia.[29] Rapuit valde mane beatus Paulus, dum raptus divinitatem intellexit, et noluit cito dividere, dicens, quod vidit arcana verba, quae non licet homini loqui,[30] II. ad Chor. XII., sed postea omnibus divisit, dicens ad Roma. I.: Omnibus debitor sum sapientibus et insipientibus.[31] Sed aquila nostra [os 014. c. 10.] liberalis expressit mysterium Trinitatis nobiscum dividendo, cum dixit I. Iohan. V.: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt.[32] Merito igitur propter has proprietates erat dilectus Deo et Domino nostro Iesu Christo, in cuius nuptiis primum miraculum fecit aquam in vinum commutnado,[33] Ioh. II. Spiritualiter quandocumque Dominus aquam praesentis delectationis in vinum spiritualis laetitiae mutaverit, tunc statim inebriat. Unde Bernardus dicit: Quicumque gustu charitatis semel inebriatus fuerit, ad omnia hilarescit, deridetur, et non advertit, fatigatur, et non advertit. Psal.: Convertisti planctum meum in gaudium mihi et laetitiam.[34]

Tertio diligitur aliquid propter dilecti reciprocam charitatem. Nam ut dicit Ambrosius: Nil ita insertum est menti humanae, quam reamare amantem. Et quia beatus Iohannes Christum Dominum ardenti amore diligebat, ideo et Christus eum familiariter diligebat. Iuxta illud Proverbiorum VIII.: Ego diligentes me diligo.[35] Quod autem beatus Iohannes Christum dilxerit, tria signa inter alia ostendunt. Primo quia ob ipsius amorem omnia dereliquit, scilicet patrem, res et uxorem. Mira namque vis charitatis attraxerat eum ad Christum, quem nec amor coniugis, quae fortis est, ut mors, separare a Christo potuit. Secundum signum dilectionis eius ad Christum, quia tempore passionis recedentibus aliis discipulis solus contemplabatur oculis pendentem in cruce Dominum, videbat vulnera, recentem sanguinem, ora pallida, et sic cum patiente patiebatur. Tertium signum dilectionis eius ad Christum, quia post Christi resurrectionem prior inter apostolos ad monumentum cucurrit. Unde Bernardus: Qui amat ardentius, [os 014. c. 11.] currit velocius, et pervenit citius. Propter ista igitur Christus Dominus ipsum familiariter dilexit.

Secundo beatus Iohannes commendatur ab humanae utilitatis copiositate, cum de eo dicitur: dilectus hominibus, et merito, quia si aliquem evangelistam vel apostolum aut doctorem honoramus et diligimus, multo magis beatum Iohannem, qui cum evangelistis fuit evangelista, cum apostolis apostolus, cum prophetis propheta, cum doctoribus doctor, cum pastoribus pastor. Has enim dignitates instituit Salvator, dum ascendit. Unde ad Eph. IV.: Ipse - inquit - ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia, quosdam quidem dedit apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios doctores et pastores ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi.[36] Unde inquantum est evangelista, est diligendus hominibus, quibus scripsit evangelium, in quo probat Christi veram divinitatem et humanitatem supra alios evangelistas. Inquantum est doctor, scripsit utiles epistolas, in quibus docet de excellenti dilectione, quae facta est a Christo Domino ad nos, et quae debet fieri inter Deum et homines, et qualis inter hominem et hominem, ac inter praelatum et subditum. Nam secundum Thomam II. II. q. XXV. quattuor sunt diligenda ex charitate. Unum, quod supra nos est, scilicet Deus. Secundum, quod nos sumus. Tertium, quod iuxta nos est, scilicet proximus, ut homo vel angelus. Quartum, quod infra nos est, scilicet corpus proprium vel proximi. Et debet fieri hoc ordine. Primo ut prae omnibus est diligendus Deus, deinde nos ipsi, ultimo corpus proprium vel proximi. Inquantum autem est beatus Iohannes propheta, scripsit Apocalypsim. De quo Hieronymus ad Paulinum dicit, quod tot sunt in hoc libro mysteria, quot sunt verba. In quo [os 014. c. 12.] libro tria principaliter scribit. Primo decursum militantis Ecclesiae usque ad finem mundi. Secundo describit felicitatem salvandorum, unde vidit totam caelestem curiam sole divinitatis illuminatam. Tertio describit calamitatem aeternaliter damnatorum. Et sic patet, quod beatus Iohannes propter istas immensas utilitates hominibus impensas ab eisdem summe est diligendus.

Tertio beatus Iohannes commendatur a suae vitae sanctitatis sublimitate, cuius sanctitatis memoria in laude benedictionis est apud omnes homines, et hoc specialiter propter tria. Primo propter suam patientiam, qua tormenta et exilium toleravit. Secundo propter Christi praesentiam, qua ad convivii delectamenta properavit. Tertio propter meritorum sufficientiam, qua diabolica tentamenta refrenavit. Haec sole clarius patent sua in legenda veridica. Refert enim Isidorus in libro de ortu vita et obitu sanctorum patrum: Mutavit Iohannes in aurum silvestres frondium virgas, litoreaque saxa in gemmas, gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, viduam praecepto populi suscitavit, et redivivum corpus iuvenis remeante anima reparavit, bibens letiferum haustum evasit periculum, et eodem poculo prostratos in vitae reparavit statum. Haec Isidorus.

Rogemus igitur Dominum nostrum, ut per merita huius praedilecti discipuli misereatur nosrti, dando hic gratiam, et tandem gloriam. Amen. [os 014. c. 13.]


[1] Sir 45,1

[2] Mt 22,40

[3] Lc 6,45; Mt 12,34

[4] Ioh 15,13

[5] Mt 19,19; Mt 22,39 etc.

[6] Ioh 21,24

[7] Cf I. Io 4,10

[8] Ioh 21,17

[9] Apc 1,5

[10] Sir 13,19

[11] Mt 11,29

[12] Prv 22,11

[13] Sir 27,10

[14] Ps 17,11

[15] Sir 11,3

[16] Ct 8,5

[17] Ez 1,10

[18] Ioh 19,26

[19] Ioh 19,27

[20] Iob 39,27

[21] Sir 5,8-9

[22] Ier 13,23

[23] Lam 3,27

[24] Ps 70,9

[25] Iob 39,27

[26] Cf Ioh 13,26

[27] Sir 15,3

[28] Cf Iob 39,29

[29] Gn 49,27

[30] Cf II Cor12,4

[31] Cf Rm 1,14

[32] I Ioh 5,7

[33] Cf Ioh 2,5-8

[34] Ps 29,12

[35] Prv 8,17

[36] Eph 4,10-13