[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis
Sermo XLVII.]Dominica eadem
Sermo IV., scilicet de hominum salute per Christi passionem et illuminatione et misericordiae impetratione devotus
Iesu, fili David miserere mei.[1] Luc. XVIII. et in evangelio hodierno (A)
Chrysostomus dicit, quod omnis gloria Dei et omnis salus hominum in morte Christi posita est. Ideo homo super omnia debet sedule recordari de Christi passione et gratias agere, quia ut idem Chrysostomus homilia I. de cruce ait: Crux – inquit – nobis totius beatitudinis causa est. Haec nos a caecitate liberavit erroris, scilicet infidelitatis. Haec etiam de tenebris vitiorum reduxit ad lucem, scilicet gratiae. Haec nos alienatos et longe constitutos Deo coniunxit. Haec Paradisum praeclusum nobis patefecit. Haec ille. Et in signum huius mysterii Christus postquam discipulis suis praedixit suam passionem. Statim caecum ad se clamantem et misericordiam postulantem dicentem: Iesu, fili David, miserere mei, illuminavit. Ut doceamur, quod et nos per Christi Iesu passionem illuminamur et Dei misericordiam ac salutem aeternam promeremur. Et de istis claret in evangelio. Vide textum! Unde ex hoc sacro evangelio tria mysteria notemus pro sermone.
· Primum dicitur salutis humanae per Christi passionem operatio.
· Secundum dicitur caecitatis animae per Christi passionem illuminatio hoc significatur in caeco.
· Tertium dicitur miserationis divinae per Christi passionem impetratio patet in caeco eodem.
Circa primum de operatione salutis per Christi passionem, quod evangelium hoc ostendit in mysterio, quaestio aedificatoria occurrit. Quare Christus non aliter, quam per passionem voluit operari hominum salutem. Cum enim poterat genus humanum aliter salvare sine omni passione. Puta, si de Virgine natus praedicasset et per discipulos ubique praedicari fecisset miraculis confirmando fidem suae divinae incarnationis. Utique multi per orbem universum in Christum credidissent sicut et nunc crediderunt post passionem visis miraculis deitatis et sic Christus tamquam rex omnium adoratus fuisset propter deitatem ac vivus sine morte interveniente in caelum ascendere potuisset, sanctorum patrum animas secum in caelum adducens. Nam et in statu innocentiae, si perstitissemus in Paradiso, Christus nihilominus ex immenso amore incarnatus fuisset. Ut tenet Scotus super III et sine passione ac morte in caelum vivus ascendisset cum electis. Mirum est ergo quomodo Christus voluit ab aeterno praeordinare et per prophetas praedici sic, quod non aliter quam per passionem salvaret hominem. Ad quod secundum doctorem respondetur recolligendo, quod hoc fecit pluribus rationibus quibus sic magis congruit salvare hominem quamvis ei et alius modus possibilis fuerit, iste tamen modus salvandi fuit congruentissimus super omnes alios modos videlicet per passionem. Ut dicit Augustinus XIII. De Trinitate, quod ostenditur praecipue quinque rationibus.
· Primo ex ratione apparendae amationis.
· Secundo ex ratione benignissimae attractionis.
· Tertio ex ratione carissimae redemptionis.
· Quarto ex ratione dulcissimae obsecutionis.
· Quinto ex ratione debitae satisfactionis.
Et has tradunt theologi videlicet Alexander de Hales, Bonaventura, Richardus, Aurelianus, Franciscus de Mayronis super III. concorditer Thomas III. per q. XLVI.
Primo ratione apparendae amationis, ut scilicet se amasse genus humanum in effectu manifeste ostenderet et omnibus appareret ac sic homo cognosceret, quoniam Deus nos summo amore dilexerit. Unde Apoc. I.: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.[2] Nam revera maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat, quis pro amicis suis.[3] Ioh. XV. Si haec respectu charitatis inferioris gradus dicitur maior, quia maius est pro salute proximi dare animam, quam corpus tantum vel substantiam temporalem. (B)
Si autem quis poneret pro servo, hoc maius esset, quam ponere pro amico, quia ut dicit Philosophus. VIII. Ethica: Domini ad servum non est amicitia secundum quod servus. Maxima ergo charitas est animam pro servo ac si pro amico ponere. Proinde de charitate Dei erga nos servus. Gregorius admirando exclamat in praefatione Paschali dicens sic: O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inextimabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres filium tradidisti! Praeterea si quis poneret animam non dicam pro amico nec dicam pro servo. Sed quod permaximum est pro inimico, nonne adhuc praecellentior charitas? Utique ut loquar more grammatice Graecorum maximior charitas esset. Sic fecit nobis Christus Dominus. Ideo Apostolus Rom. V. dicit: commendat in nobis de suam charitatem, quia cum essemus inimici Christus pro nobis mortuus est cum adhuc essemus peccatores.[4] Sed loquamur ad huc fortius, si maximus imperator et rex pro despicatissimo vermiculo ipsum regem quotidie offendenti et ut ipsum occideret prompto, vellet nihilominus patibulum et supplicium latronum suscipere, ut sic vivificare posset talem vermiculum, qualis charitas esset. Utique permaxissima dicendo iuxta grammaticam Graecam, quae ultra superlativum utitur super comparativo gradu ac summo superlativo. Sic fecit nobis Christus, supervenientem charitatem nobis in passione exhibendo. Unde Bernardus: O quam indebita miseratio! O quam gratuita dilectio! Quam inopinata dignatio! Quam stupenda dulcedo! Regem gloriae pro despicatissimo vermiculo crucifigi, quis audivit unquam tale aut quis vidit huic simile. Idem. Idcirco Christus in cruce mori voluit, ut quod erat extremi pudoris esset signum supremi amoris. Hinc ex immenso amore Christus in cruce caput inclinavit ad osculandum nos bracchia extendit ad amplexandum latus et cor perforari voluit ad intus suscipiendum et deitatem in Christo habitantem clare videndum per viscera misericordiae Dei nostri, pedes etiam configi voluit, ut quaerentibus nobis eum fugere non possit. (C)
Secundo ratione benignissimae attractionis, ut scilicet corda humana ad sui amorem vehementius attraheret scivit enim Deus, quod nihil erat ad salutem hominem tam necessarium sicut charitas et amor sui Creatoris et Salvatoris. Et quoniam nil tam impressum humanis affectibus, quam diligere se diligentem secundum Ambrosium De officiis nam et II. Rhetorica Philosophus dicit, quod generosus animus humanus non vult trahi nisi amore. Ideo nobis hoc beneficium, scilicet amoris in passione exhibuit, quo amorem homines ad se vehementius attraheret. Unde Ioh. XII. dixit: ego cum exaltatus fuero, scilicet in cruce omnia traham, scilicet per amorem ad meipsum.[5] Nec voluit per potentiam nostrum amorem cogere, sed ut esset amor suavior et gratior amore suo voluit nostrum amorem allicere et attrahere. Augustinus super Iohannem ponit exemplum dicens: ramum viridem ostendis ovi et attrahitur. Nuces puero ostenduntur et attrahitur, quo trahitur amore trahitur. Consimiliter accipitri, qui reclamatur et non venit, ostenduntur carnes cruentate et sic ad veniendum attrahitur. Sic Christus ostendit nobis sanguine cruentatam carnem suam in cruce, ut amorosius attraheret. Tertio ratione carissimae redemptionis, ut scilicet carissimo et permaximo pretio nos Christus redimeret. Iuxta illud I. Pe. I.: Non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine Christi Iesu redempti estis.[6] Et hoc quare nisi ut animas nostras tam pretiose redemptas obligaret ad sibi serviendum, non peccatis vel diabolo. Unde Bernardus: poterat Dei filius alio modo hominem liberare, sed maluit cum iniuria sui, quo maioris dilectionis debitorem teneret hominem, commoveretque ad gratiarum actionies difficultas vel pretiositas redemptionis, quem minus devotum effecerat facilitas creationis. Haec Bernardus. Item Gregorius in homilia: tanto Deus ab hominibus amplius honorari debuit, quanto pro hominibus indigna suscepit. O ergo Christiani considerate pretium animarum vestrarum! Nam teste Apostolo I. Cor. VI.: empti estis pretio magno,[7] immo super totum mundum incomparabiliter pretiosissimo, scilicet Christi Filii Dei sanguine, glorificate ergo et portate Deum, scilicet per bona opera in corpore vestro, non diabolum per peccatum. Nam ut Augustinus ait: quanto Dei Filius pro nobis in cruce factus est vilior, tanto debet esse carior. (D)
Quarto ratione dulcissimae obsecutionis, ut scilicet per suae passionis acerbitatem dulcoraret obsequia a nobis sibi praestanda in praesentia et operibus arduis virtutum ac adversitatum tolerantia. Sciebat enim Christus, quod homo peccator non potest salvari, nisi per poenitentiam et per patientiam in adversis et poenalitatibus ac per difficilia virtutum opera. Idcirco ut talia hominibus carnalia et delicata sectantibus redderet dulcia et desiderabilia ac sui exemplo invitaret ad ea, voluit acerbissimam passionem et mortem subire. Unde ut Gregorius ait: dulciores sunt lacrimae paenitentium prae deliciis regum. Et hoc tanto magis quanto quis recogitat Christum pro nobis crucifixum. Idem liber De conflic vir et vici: si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo tolleretur. Item Bernardus: quem laborem, scilicet usque ad mortem onerosum reputabit vel superfluum, qui pro se Dei Filium recolit crucifixum. Quidquid – inquit – temporalis afflectionis propinat adversitas, nil est quod toleramus, si respiciamus quid biberit ad patibulum, qui nos invitavit ad caelum. Quinto ratione debitae satisfactionis, ut scilicet pro primorum parentum et omnium hominum culpis satisfaceret. Nam Anselmus dicit libro I. „Cur Deus homo” c. XII.: non decuit Deum in regno suo aliquid inordinatum dimittere. Sed si peccatum impunitum dimitteretur sine satisfactione fieret et sic inordinatum a Deo dimitteretur in suo regno ac iniustitia liberior esset si sola misericordia peccatum dimitteretur, ergo non nisi per satisfactionem passionis secundum iustitiam debuit humanum genus redimi et salvari. Propter quod oportuit, quod Christus Deus et homo pro satisfactione pateretur, quia sicut Deus inhonoratus fuit ab homine per culpam, sic debuit honorari Deus per poenam satisfactoriam iustitiae. Proinde is, qui satisfaceret debuit esse Deus infinitae bonitatis, ut satisfacere posset de culpa infinitae malitiae contra Deum infinitae bonitatis commissum. Alioquin si non esset Deus non posset satisfacere, quia omne citra Deum finitae est bonitatis et meriti. Debuit etiam esse homo, qui tenebatur satisfacere pro primis parentibus et fratribus suis, hoc est pro toto genere humano. O ergo mira Dei sapientia! O mira charitas et pietas, qua sic hominem decrevit salvare, quia nimirum primi parentes peccaverunt accedendo ad lignum vetitum! Ideo Christus pro satisfactione pedes configi voluit. Item illi peccaverunt oculis videndo, quod lignum esset pulchrum visu et suave.[8] Ut patet Gen. III. Ideo Christus ploravit oculis pro satisfactione. Item peccaverunt illi concupiscendo corde vetitum et cogitando transgredi Dei praeceptum. Ideo Christus vulnerari voluit in latere et corde ac conpungi in capite spinis. Item extenderunt illi manus ad lignum et decerpserunt fructum rapiendo contra Dei voluntatem. Ideo Christus pro satisfaciendo extendit manus in ligno crucis suspensus inter raptores, scilicet latrones. Item illi gustaverunt cibum vetitum. Ergo Christus felle et aceto potatus est. Item illi mortem incurrerunt. Ergo Christus mori voluit. (E)
Circa secundum de illuminatione caecitatis animae, scilicet per passionem Christi, quod mystice significatur in caeci illuminatione post passionis Christi praenuntiationem ilico occurrit quaestio, quomodo anima humana peccatis obcaecata illuminetur per passionem Christi ad cognoscenda quaecumque salubra. Ad quod respondetur recolligendo doctorum dictamina, quod praecipue V modis illuminatur anima humana in passione Dominica consideranda.
· Primo in recognoscenda Dei sapientia, qua elicit bona ex malis.
· Secundo in recognoscenda charitate divina, quae afficit devotionem hominis.
· Tertio in recognoscenda Dei benevolentia, qua ostendit viam salutis.
· Quarto in recognoscenda Dei misericordia, qua remittit peccata paenitentis.
· Quinto in recognoscenda Dei iustitia, qua poenas reddit obduratis.
Primo inquam ex passione Christi illuminatur anima in recognoscenda Dei sapientia, qua elicit bona ex malis. Nam regula theologica est dicente Augustinus in Enchiridion, quod Deus numquam permitteret aliquod malum fieri in mundo, nisi sua aeterna sapientia praevidisset inde bonum maius elicere. Unde claret, quod Deus non permisisset angelos ruere nisi praevidisset ipsam angelorum ruinam excellentius reparandam per Christum nec permisisset hominem cadere deiicique a Paradiso nisi praevidisset futura bona maiora homini provenienda per Christum. Nec permisisset totum mundum diluvio deleri nisi propter hominum correptionem utiliorem. Unde nec permisisset Deus Christum Dei filium tot et talia pati nisi praevidisset summa bona ex passione Christi toti mundo provenire. Sic ergo hominis anima considerata Christi passione illuminatur ad cognoscendum qualiter Dei sapientia maxima bona elicere potuit ex impia Christi occisione. Sed quae sunt ista bona, nota secundum doctores, praecipue Franciscum de Mayronis in sermone Septuagesimae, quod primum bonum fuit angelicae ruinae nobilior reparatio, scilicet ex hominibus variis in ordinibus sanctitatis assumptis. Alii enim sunt apostoli, alii martyres, alii confessores et alii virgines etc. Si enim homo non cecidisset nec angelus, non fuissent in caelo tot nobiles et gloriosi ordines praesertim martyres, quia nullus homo in Paradiso martyrisasset alterum cum omnes in gratia confirmati non potuissent peccare. Secundum bonum hominum maior beatificatio, quia ad maiorem beatitudinem assumuntur meritis propriis similis et meritis Christi crucifixi, quam solum propriis meritis. Tertium bonum Virginis Mariae summa super omnes angelos et beatos exaltatio, quae plus meruit compatiendo Christo passo ergo etc. Quartum est Christi summa glorificatio, quam meruit per passionem, ut dicitur Phil. II.: haec bona excedunt mala omnium damnandorum. Secundo ex passione Christi illuminatur anima in recognoscenda charitate divina, quae afficit devotionem hominis, scilicet ut reamet Christum pro tali tantaque charitate ut supra dictum est. Unde Bernardus super Canticum sermone IX. dicit: super omnia reddit te mihi amabilem, bone Iesu, calix passionis, quem pro me bibisti. Hoc inquam est, quod nostram devotionem iustius exigit, artius stringit et vehementius afficit. Haec ille. Nam et propterea Ecclesia hodie legit evangelio de passione, ut homines moveantur ad reamandum Christum et compatiendo eidem temperent scipsos a vitiis et vanitatibus pro hoc tempore carnisprivii solitis. O tu ergo peccator audi Bernardum libro De consideratione ad Eugenium dicentem: indignus est Christi passione felicissima, qui non Christo passo totis viribus studuerit condolere et sic cavere peccata. (F)
Ad id exemplum narratur quippe in gestis Romanis, quod quidam rex Maedorum habens unicum filium, qui deliquit in patrem et fugit ad regem Persarum iurans ei, quod teneret foedus cum eo. Tandem quia isti reges erant inimici ad invicem moto bello contra sese in conflictu accidit, quod isti duo reges mutuo invicem concertantes, rex Persarum graviter vulneravit regem Maedorum cuius sanguinem abundanter effusum videns eius filius praedictus, statim commota sunt viscera eius super paterno sanguine et mox cucurrit ad patrem pugnavitque pro eo contra regem Persarum suum dominum et plagis acceptis vicit eum. Quo facto pater eum in gratiam suscipiens restituit ei hereditatem. Spiritualiter isti duo reges significant Deum et diabolum, qui sunt sibi inimici. Christianus autem filius Dei quotiens peccat, totiens recedit a Deo et iungitur diabolo, sed si oculis mentis viderit sanguinem Christi provocatur ad poenitentiam et pugnam contra diabolum. Tertio ex passione Christi illuminatur anima in cognoscenda Dei benevolentia, qua scilicet volens omnes homines salvari ostendit viam salutis, quia nullus aliter salvatur nisi imitando passionis Christi vestigia, ut sicut ipse Christus intantum odivit peccatum, quod mortem praeelegit sustinere pro eo, scilicet peccato in nobis crucifigendo et plus doluit de peccatis quam de suis vulneribus. Sic et nos usque ad mortem resistamus peccatis et super omnia doleamus de commissis. Unde I. Pe. II.: in hoc vocati estis, quia Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit.[9] Ambrosius. Vide o homo, quia Christus plus doluit vulnera peccatorum tuorum, quam vulnera sua! Plus nostram infirmitatem quam suam mortem! Nam sitim nostrae salutis clamavit in cruce. Quarto ex passione Christi illuminatur anima in recognoscenda Dei misericordia, qua remittit peccata hominis paenitentis, quia non ob aliud passus est Christus, nisi ut nos per eius sanguinem misericorditer redimat et peccata hominum remittantur. Quinto quoque in recognoscenda Dei iustitia contra impaenitentes. Nam visa Christi passione reformidare habet homo impaenitens. Primo quidem cogitando, quod ut dicit Bernardus: Si Deus non pepercit filio, numquid parcet figmento aut nequam servo, quasi diceret non. Secundo quoque cogitando, quod ut Gregorius dicit: si sine flagello non exivit, qui sine peccato venit, quomodo flagello digni non erunt, qui in peccato vivunt. Denique tertio cogitando, quod si tam acriter Christus innocens pro peccatis alienis fuit afflictus, quanta poena affligentur peccatores pro propriis peccatis Lu. XXIII: si in viridi ligno hoc faciunt in arido, quid fiet?[10] O ergo peccator time et age poenitentiam! (G)
Circa tertium de impetratione misericordiae Dei per passionem Christi, quod significatum est in caeco, quem Christus misericorditer exaudivit in ipso itinere cum praedixit discipulis suam imminere passionem. Accipiamus pro exemplo breviter, quod iste caecus per quique praecipua obtinuit misericordiam a Christo per quae quilibet peccator potest obtinere. Primo per clamorem, quo indicavit magnum desiderium. Gregorius: magnum desiderium magnus clamor est. Sic misericordiam cum clamore fletus poenitentiae et orationis peccator debet desiderare. Chrysostomus: misericordiam non desiderat, qui non paenitet. Secundo obtinuit caecus misericordiam per clamoris iterationem, quia cum increparetur multo magis clamabat. Sic debet facere peccator. Unde Hugo in Expositione Regulae dicit: si ad primas lacrimas non exaudiris a Deo tu precibus iterare non desinas, magna enim munera sunt multis precibus comparanda. Haec ille. Tertio per deitatis Christi confessionem, nam ut dicit Chrysostomus: credidit Christum esse luminare mundi et Cyrillus ait: hic caecus Christum tamquam Deum adit et ideo ei, ut Deo loquitur dicente: miserere mei, nam misereri proprium est Dei, ut canit Ecclesia. Sed quia hoc solum credere de Christo, quod verus Deus sit non sufficit, quia et verus homo est credendus de genere David secundum Scripturas ideo similis. Quarto caecus misericordiam exoravit et impetravit per verae humanitatis Christi fidem, cum dixit: Iesu, fili David, quasi diceret: Tu Domine Iesu habes officium salvandi homines et ob hoc in mundum venisti de genere David nascendo, qui fuit rex misercordissimus parcens etiam inimicis. Ideo tu Iesu, id est Salvator ex officio et Fili David, id ex genere piissimi regis David. Miserere ergo mei! (H)
Sed unde scivit caecus iste talia de Christo cum non potuit perlegere Scripturas huiusmodi. Cyrillus respondet et Lyra, quod in iudaismo nutritus fuit et notum erat apud omnes Iudeos, quod Christus per prohetas promissus erat Deus nascitur de semine David. Ideoque talia de Iesu Christo credidit. Unde peccator volens impetrare misericordiam Dei debet habere veram fidem deitatis et humanitatis Christi, sicut habetur in symbolo alioquin peribit. Quinto finaliter misericordiam obtinuit iste caecus Christum sequendo per imitationem. Sic peccator debet imitari Christum passum cavendo a peccatis, ut finaliter consequatur misericordiam. Sed heu, heu quam multi hoc tempore se peccatis contra Christum totaliter venundant gulas, luxurias et vanitates exercendo. Contra tales exemplum ponamus, quod narrat Guillermus in Apiario c. LXXVII. dicens, quod mulier quaedam vana in partibus Brabantiae quadam villa saepius choreas coniungere et sic huiusmodi ludos solita erat facere. Accidit semel, quod iuxta choream colludentibus viris unus cum pilam ferire conaretur baculo elapso de manu mulierem illa min capite percussit et mortua est. Presbytero autem veniente ad dicendum vigilias defunctorum. Ecce daemon in specie tauri nigerrimi cum mugitu occurrens feretrum cum corpore deiecit et cum cornibus illud dissipavit. Ita ut visceribus hincinde dispersis faetor tolerari non poterat, fugientibusque cunctis tandem altero die corpus eiectum extra sacrum locum sepultum est. (I)
Aliud exemplum ibidem c. LXXVI. dicitur, quod quaedam puella XIV annorum in daganis ex nimio affectu chorisandi cum usque ad vesperas chorisans et ludens fatigata domum rediens obdormisset vidit in somnis, quod equites venerunt et eam rapientes portabant in vallem obscuram et igne assabant et titionem ardentem fodiebant in os et cor eius. Quae evigilans repperit se totam exustam et carnes frustatim cadebant cum dolore et fetore de ea. Unde homines eius fetorem ferre non valentes in locum privatum eiecerunt sepeliendo. Ecce ergo quam damnabile sit huiusmodi vanitates et choreas exercere. Ideoque o tu Christiane omnes mundi vanitates et huiusmodi iocos contemne! Recogita Christi passionem, ut talia possis vincere cum audis gaudens symphonias canta recogita, quomodo Christus clamavit plorando in cruce! Si vides aliquos ornatos veste aliena cogita Christum nudatum pro te! Si audis clangorem tubae, cogita Christum morientem cum clamore. Si vides hastiludia parari, cogita quomodo Christus pro te est lancea et clavis aransfixus etc! Unde rogemus Christum, ut det nobis gratiam contemnendi omnia vana et vitiosa in praesenti ac gloriam in futuro! Amen.
Finita per Dei gratiam prima parte, scilicet Hyemali sequitur huius operis pars secunda, scilicet Quadragesimalis. In quibus omnibus et singulis laus et gloria Christo et gloriosae Virgini Mariae cunctisque beatis. Sed quoniam ad quadragesimam plurimi requiruntur sermones, utpote pro diebus singulis continuando. Ideo speciali volumine de illis acturus hic pertranseo.