List of exempla

PQ3 = Pelbartus de Themeswar: Sermones Pomerii quadragesimales [de praeceptis Decalogi]. Hagenau 1499. Bibl. nat. Inc. 1044 (CIH 2552, HC *12559)


PQ006_E01 - Iudaei credunt venturum Messiam Antichristum, in quem sperant pro praemio expectans restitutionem regni sui et terrae promissionis, et sic terrenum praemium vel mundiale expectant.


PQ006_E02 - Saraceni et Thurci credunt et sperant in suo falso propheta Machometo pro observatione suae legis carnalia praemia, scilicet habituros in futuro fluvium lactis et mellis et uxores multas et huiusmodi


PQ007_E01 - Exemplum de Iudeis, quorum aliqui implent aliqua praecepta, similiter de infidelibus, qui carent gratia, ergo non salvantur.


PQ007_E02 - Exemplum ponitur sicut enim in exercitu, qui ordinatur ad ducem vel regem sicut ad finem miles tenetur regi vel duci fidelitatem, deinde quod ipsum revereatur, tertio, quod famuletur vel obsequatur eidem.


PQ010_E01 - Exemplum: si in uno homine sint plures excellentiae, videlicet praelatio, scientia et virtus sive probitas, quae sunt causae honorationis, in eodem homine licet sint plures causae honoris, tamen ex parte honorati, scilicet hominis, qui honoratur, exhibetur eidem unus honor, quo honoratur tam propter praelationem, quam propter scientiam et virtutem. Sic in Christo cum sit un apersona, una veneratione adoratur latriae, licet sint in eo plures causae huiusmodi, videlicet honoris.


PQ010_E02 - Sicut exempli gratia vestis regis veneratur propter regem, qui eam induit et non propter vestem proprie. Si ergo humanitas Christi consideratur ut in seipsa prout est creatura sola, quae possem absoluta potentia separari a deitate, sed nunquam separatur, tunc hyperdulia adoraretur, quia pro omnibus vreaturis est veneranda etiam seipsa.


PQ010_E03 - Proinde exemplum legimus, quod Christus Dominus impressit suam imaginem faciei in Veronica et etiam in linteo misso ad regem Edissae Abagarum. Et beatus Lucas dicitur depinxisse imaginem Christi et Beatae Mariae, quae Romae habetur.


PQ019_E01 - Exempla de iniicientibus manus in clericum


PQ019_E02 - de haereticis et de violatione ecclesiarum


PQ019_E03 - de exactione Theloneorum a persona ecclesiastica


PQ019_E04 - de falsariis litterarum apostolorum


PQ025_E01 - exemplum habemus de Cham dicente Noe. Maledictus Cham servus servorum erit, scilicet quia inhonoravit patrem discoopertum.


PQ025_E02 - Exemplum de Absolon contra David suum patrem insurgente.


PQ032_E01 - sic fecit sanctus Thomas martyr archiepiscopus Cantuariensis, qui noluit praecludi ianuas Ecclesiae, nec se defendi ab occisoribus, sed obtulit se, quod fuit perfectionis. Similiter fecerunt sancti milites Thebaei [sic!], scilicet Mauricius cum sociis.


PQ042_E01 - legitur, quod Maria Magdalena, quae antea fuit peccatrix et per omnes suos sensus se tota dederat concupiscentiae carnali, tandem ad Christum conversa de omnibus sensibus, quibus peccaverat, poenitentiae satisfactionem egit iuxta pedes Domini Iesu. Nam pro offensa oculorum ex oculis lacrimas fudit, pro offensa aurium verba Christi diligenter iuxta pedes illis sedens audivit, pro offensa gustus tantum postea ieiuniavit, quod triginta annis in heremo nil cibi corporalis gustavit, sed divina dulcedine refecta fuit. Item pro odore unguentum odoriferum Christi pedibus obtulit, et pro offensa vestitum crinium et corporis se totam in poenitentia humiliavit. Ideo Christus eam in exemplum poenitentiae proponens Simoni et omnibus peccatoribus dixit: Vides hanc mulierem? quasi diceret: et tu sequere eam in poenitentia facienda.


PQ047_E01 - Sicut enim videmus quod pueri sub paedagogo et sic sub timore et disciplina prius custodiuntur, et minora documenta et praecepta eis imponuntur, nec hereditatem possidendam, licet sint domini illarum instituuntur. Sed postquam fuerint adulti et perfectioris aetatis altiora eis dantur documenta et praecepta a Patre, ut hereditatem filiis debitam habeant